Hugo de Sancto Caro

Capitulum 33

Numérotation du verset Iob. 33,1 

1 Audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
1 Hic incip. cap. 33
Numérotation du verset Iob. 33,2 

Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
Numérotation du verset Iob. 33,3 

Simplici corde meo sermones mei et sententiam meam2
2 meam] om. Weber
labia mea puram loquentur.
Numérotation du verset Iob. 33,4 

Spiritus Dei fecit me
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Numérotation du verset Iob. 33,5 

Si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste.
Numérotation du verset Iob. 33,6 

Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Numérotation du verset Iob. 33,7 

Verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Numérotation du verset Iob. 33,8 

Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum audivi.
Numérotation du verset Iob. 33,9 

Mundus sum ego absque delicto, immaculatus et non est iniquitas in me,
Numérotation du verset Iob. 33,10 

quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Numérotation du verset Iob. 33,11 

Posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas.
Numérotation du verset Iob. 33,12 

Hoc est ergo in quo non es iustificatus.
Respondebo tibi
quia maior sit Deus homine,
Numérotation du verset Iob. 33,13 

adversum eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi.
Numérotation du verset Iob. 33,14 

Semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit.
Numérotation du verset Iob. 33,15 

Per somnium in visione nocturna,
quando irruit sopor in3
3 in] super Weber
homines et dormiunt in lectulo.
Numérotation du verset Iob. 33,16 

Tunc aperit aures virorum
et erudiens
eos instruit disciplinam,
Numérotation du verset Iob. 33,17 

ut avertat hominem ab his que facit et liberet eum de superbia,
Numérotation du verset Iob. 33,18 

eruens animam eius a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Numérotation du verset Iob. 33,19 

Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et omnia ossa eius marcescere facit.
Numérotation du verset Iob. 33,20 

Abominabilis ei fit
in vita sua panis et anime illius cibus ante desiderabilis.
Numérotation du verset Iob. 33,21 

Tabescet caro eius et ossa que tecta fuerant nudabuntur,
Numérotation du verset Iob. 33,22 

appropinquavit4
4 appropinquavit] appropinquabit Weber
corruptioni anima eius et vita illius mortiferis.
Numérotation du verset Iob. 33,23 

Si fuerit pro eo angelus loquens unum
de similibus5,
5 similibus] millibus Weber
ut annuntiet hominis equitatem,
Numérotation du verset Iob. 33,24 

miserebitur eius
et dicet : Libera eum,
ut6 non descendat in corruptionem.
6 ut] et Weber
Inveni in quo ei propitier.
Numérotation du verset Iob. 33,25 

Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentie sue.
Numérotation du verset Iob. 33,26 

Deprecabitur Deum et placabilis ei erit,
et videbit faciem eius in iubilo
et reddet homini iustitiam suam.
Numérotation du verset Iob. 33,27 

Respiciet homines et dicet : Peccavi et vere deliqui,
et ut eram dignus non recepi.
Numérotation du verset Iob. 33,28 

Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Numérotation du verset Iob. 33,29 

Ecce hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Numérotation du verset Iob. 33,30 

ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Numérotation du verset Iob. 33,31 

Attende Iob et audi me et tace dum ego loquar.
Numérotation du verset Iob. 33,32 

Si autem habes quod loquaris responde mihi7.
7 mihi] + loquere Weber
Volo enim te apparere iustum.
Numérotation du verset Iob. 33,33 

Quod si non habes audi me. Tace et docebo te sapientiam.

Capitulum 33

Numérotation du verset Iob. 33,1 
marg.| Audi igitur] etc. Sicut dicit Gr. hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant proferre, quod docent, et recta, que sapiunt, recte ministrare non possunt, quia non consulendo, sed quasi dominando loquuntur. Unde illis dicitur Ez. 34.a. Quod perierat, non quesistis, sed cum austeritate imperabatis, et cum potentia. Ubi GREGORIUS Cum austeritate, et potentia imperant, qui subditos suos non tranquille, sed aspere inflectere conantur. E converso Sancti, humilitatem, que magistra est omnium, materque virtutum, et loquendo, et vivendo nituntur ostendere. Unde Paul. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. 1. Thes. 2.b. Hoc autem quod ait discipulo suo : Argue cum omni imperio. Tit. 2.b. non dominationem potentie, sed auctoritatem suadet vite, ut dicit GREGORIUS Cum omni quippe imperio docetur, quod prius agitur, quam dicatur. Nam doctrine subtrahit fiduciam, quando conscientia prepedit linguam. Unde et de Domino scriptum est. Mt. 7.d. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribe, et Pharisei. Super quo verbo GREGORIUS dicit in Moralibus. Solus ex potestate locutus est, qui ex infirmitate mala non commisit. Nos autem infirmi cum de Deo hominibus loquimur, prius debemus meminisse quid sumus, quia aut tales sumus, vel fuimus, vel certe esse potuimus, quales sunt, quos corrigimus, ut cum nos cognoscimus, temperantius corde humili alios corrigamus. Quod si tales nec sumus, nec fuimus, ne de innocentia in peius superbiendo ruamus, bona eorum, quos corrigimus, si qua habent, ante oculos nostros revocemus. Que si omnino nulla sunt, ad occulta iudicia Dei recurramus, quia sicut nos bonum, quod habemus, gratis accepimus, ita ipsi per eamdem gratiam bona nostra possunt prevenire. Quis enim crederet, Paulum per Apostolatus gratiam, Stephanum lapidatum propter Dominum, precessurum ? His ergo cogitationibus prius debet cor humiliari, et tunc demum poterit iniquitatem delinquentium increpare. Hunc eruditionis modum ignoravit Eliu, qui beatum Iob se audire admonuit, os suum se aperuisse perhibuit, linguam suam in faucibus suis loqui promisit. Quibus verbis expresse arrogantes signat, qui in faucibus suis loqui dicuntur, quando non hereticos, sed alios Catholicos quasi iuxta se positos increpant. Dicit ergo :   [Audi igitur Iob eloquia mea] Igitur hic est ornativum, sicut : Igitur sanctus Martinus. Vel illativum, sic Aperiam labia mea, et respondebo, non accipiam personam viri,   [Audi igitur Iob eloquia mea] quasi singulariter dicta.
marg.| {b} Et omnes sermones meos] non quosdam tantum, quasi dicat, omnes sunt boni, et audiendi.
marg.| {c} Ecce aperui os meum] magna dicturus.
marg.| {d} Loquatur lingua mea in faucibus meis] id est sine clamore, quasi dicat, que contra te prudenter sentio, hec silenter narro, iuxta documentum Domini. Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Sed sciendum, quod arrogantes aliquando arrogantiam se fugere simulant, et private singulis, quasi silenter loquuntur, ut sicut de sensu intelligentie, ita et de contemptu arrogantie apud homines glorientur. Aliquando autem ita impudentes sunt, ut aliis tacentibus laudent, quod dicunt. Contra illud Prv. 27. {1. 439vb} Laudet te alienus, et non os tuum, extraneus, et non labia tua. Unde subdit Eliu.
marg.| {e} Simplici corde meo sermones mei] supple, procedunt.
marg.| {f} Et sententiam labia mea puram] sine falsitatis admixtione loquentur. GREGORIUS Magne virtutis laus est simplicitas locutionis, quam arrogantes se habere simulant, ut securius audiantur, et pure se loqui asserunt, quia duplicitatem suam deprehendi formidant, et vera falsis admiscent, ut eis citius credatur. De quibus dicitur Prv. 26.d. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitie sunt in corde ipsius. Item in eodem parum ante, Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad intima ventris. Ec. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo.
marg.| {g} Spiritus Dei fecit me] id est Deus, qui est spiritus. Ecce sententia.
marg.| {h} Et spiraculum Omnipotentis] id est anima inspirata ab Omnipotente.
marg.| {i} Vivificavit me] Unde Gn. 2.b. Formavit Deus hominem de limo terre, et inspiravit in faciem eius spiraculum vite.
marg.| {k} Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste] quasi dicat, non poteris. Proprium est enim arrogantium, locutionem suam admirando prevenire, et antequam dicant, mira se dicere estimant, quod facit elatio sensus.
marg.| {l} Ecce et me, sicut et te, fecit Deus, et de eodem luto ego quoque] quantum ad corpus.
marg.| {m} Formatus sum] Ier. 18.a. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea domus Israel.
marg.| {n} Verumtamen miraculum meum] id est mirabilis sapientia mea.
marg.| {o} Non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis] si non potes respondere, GREGORIUS Quid est hoc, quod Eliu Beato Iob, et conditum se equat, et statim preponendo exaltat, nisi quod arrogantes aliis hominibus per nature conditionem se equant, sed per tumorem scientie se superponunt, equales se iudicant extitisse nascendo, sed non equales remansisse vivendo.
marg.| {p} Dixisti ergo] Expletivum est illud ergo.
marg.| {q} in auribus meis] id est me audiente.
marg.| {r} Et vocem verborum audivi] Hec inquam dixisti.
marg.| {s} Mundus sum ego] sine macula cogitationis perverse.   [Et absque delicto immaculatus] id est sine peccato omissionis.
marg.| {u} Et non est iniquitas in me] id est peccatum transgressionis. Sed.
marg.| {x} Quia, querelas] id est occasiones.
marg.| {y} In me reperit] Deus, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Et dixisti.
marg.| {z} Posuit in nervo pedes meos] id est forti sententia sue districtionis me ligavit.
marg.| {a} Custodivit omnes semitas meas] id est singulas cogitationes meas subtiliter iudicavit.
marg.| {b} Hoc est ergo in quo non es iustificatus] quasi dicat, quia hec dixisti, ideo iustus non es. Sed sciendum, quod Iob hec dixerat, et veraciter mundum quidem, et absque peccato immaculatum, et sine iniquitate se dixit. Supra 13.c. Si fuero iudicatus, scio, quod iustus inveniat. Item 17.a. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et hoc verum fuit, quia Dominus loquens ad diabolum, de hoc sibi fecit testimonium. Commovisti, inquit, me adversus eum, ut affligerem eum frustra, sup. 2.b. Quod autem hic sequitur. Querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Hoc non legitur dixisse Iob, sed Eliu dum austere studuit increpare, que dixit Iob, adiunxit, que non dixit, ut docte arguere videretur.
marg.| Vel forte hoc sumpsit Eliu sup. 7.d. ubi dixit Iob ad Dominum. Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? Item 19.b. Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum. Sciendum autem est, quod non est homo in quo aliqua querela non possit inveniri. Unde Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato ? quasi dicat, nullus. Eccl. 7.c. Non est homo iustus in terra, qui faciat {1. 440ra} bonum, et non peccet. Item pedem suum positum in nervo dixerat Iob sup. 13. Sed Eliu credidit, quod falso dixisset, nesciens flagellis meritum augeri, non vitium deleri. Unde Iob vere hoc dixerat. Et ita patet, quod Eliu non eo modo obiicit ei, quo ipse dixit. a Respondebo tibi] etc. quasi dicat hoc dixisti. Sed ego respondebo tibi, quod maior sit Deus homine. Et ideo debes presumere, quod nihil iniuste agit contra te, quasi dicat quia maior est Deus homine, ideo cum flagellatur homo a Deo, debet credere iustum esse, quod patitur a meliore se, etiamsi causas iustitie ignoret. Tu autem.
marg.| {b} Adversus eum] scilicet Deum.
marg.| {c} Contendis] conquerendo, et murmurando.
marg.| {d} Quod non ad omnia verba] tua.
marg.| {e} Responderit tibi] private per se, vel per Angelos. Sed afflictorum est proprium velle sibi divinitus responderi, cur ita, vel non ita sit, ut responsionis divine cognita ratione aliquantulum conquiescat. Sed Eliu previdens, quod Deus sacram Scripturam conderet, in qua omnium communiter privatis, vel publicis, vel occultis questionibus responderet, adiunxit.
marg.| {f} Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit] quasi dicat Deus singulorum questionibus privatis vocibus non respondet, sed tale construit eloquium, per quod satis facit omnium questionibus. In sacra enim Scriptura si causas nostras requirimus, singuli invenimus ibi, quod omnibus communiter respondetur. Unde non oportet, ut in omni tentatione quilibet querat sibi specialiter responderi divina voce. Ibi enim vita precedentium, est forma sequentium. Verbi gratia, quando aliquis molestia carnis afficitur, si velit scire causas molestie. Recurrat ergo ad sacram Scripturam, nec querat sibi specialiter responderi. Ibi inveniet, quod Paulo infirmitate carnis tentato, et petenti liberari, dictum est. Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur 2Cor. 12.c. Idem ergo dicitur cuilibet sic tentato. Unde Mc. 13.d. Quod vobis dico, omnibus dico. Non ergo oportet, quod Deus singulorum cogitationibus, vel tentationibus privatim per Prophetas, vel per Angelos satisfaciat, quia quicquid potest singulis evenire, in sacra Scriptura comprehensum est semel. Ibi erudimur de singulis, que nobis eveniunt, per ea, que prioribus acciderunt. Unde Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt. Hinc est, quod diviti roganti Abraham, ut mitteret ad fratres suos unum ex mortuis, dictum est : Habent Moysen, et Prophetas, audiant illos. Lc. 16.g. Hinc est, quod HIERONYMUS dicit ad Damasum Papam, quod sola biblia adiutus, sufficiebat ad omnem consultationem respondere. Bene ergo dicit Eliu. Semel Deus loquitur, et secundo idipsum non repetit. Vel loqui Dei, est verbum genuisse. Et hoc semel, quia unicum Filium habet, Pater. Cuius nativitatem admirari, est videre aliquo modo, sicut clausus oculus sentit lucem. Sed quia hec admiratio occupatis in terra non facile conceditur, quomodo fiat ad nos locutio Dei, aperit Eliu, dicens.
marg.| {g} Per somnium] etc. id est cum a tumultuosa huius mundi concupiscentia intra mentis cubile segregamur. In somno enim exteriores sensus dormiunt, et interiora cernuntur. Et quanto ab exteriori cura mens sopitur, tanto plenius mandatorum Dei pondus agnoscitur. Unde GREGORIUS Quid est, quod per somnium nobis locutio divinitatis innotescit, nisi quod Dei secreta non cognoscimus, si in terrenis desideriis vigilemus. Unde Moyses in Egypto positus, vocem Dei non audivit, nec visionem vidit. Sed extincto Egyptio, et in desertum fugiens : ibique longo tempore degens, et visionem vidit, et divinam vocem audivit. Hinc est etiam, quod legem suscepturus, solus in montem ductus est. Ex. 19.a. Idem etiam Moyses, relicto populo, crebro ad tabernaculum redit, ibique secreto Dominum de dubiis consulit, et quid certius decernat, agnoscit : Super quo dicit GREGORIUS Relictis turbis redire ad tabernaculum, est, postpositis {1. 440rb} exteriorum tumultibus, secretum mentis intrare. Ibi enim Dominus consulitur, et quod foris agendum est publice, intus silenter auditur. Hoc quotidie boni rectores faciunt, cum de aliquo dubitant, ad secretum mentis velut ad quoddam tabernaculum fugiunt, ibique divina lege prospecta, quasi coram Domino consulunt, et quod prius intus tacentes audiunt, hoc postmodum foris agentes innotescunt. Hinc est, quod sponsa dicit Ct. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si diceret, dum exterioribus sensibus a curis huius vite sopio, vacantimente vivacius interna cognosco. Quanto enim quis exteriora non sentit, tanto solicitius interiora apprehendit. Bene ergo dicit Eliu, quod Deus nobis loquitur per somnium, id est cum mentem ab exteriori cura subtrahimur. Sed quia nec sic secreta Dei intelligere, seu videre nisi sub quibusdam imaginationibus possumus, secundum quod dicitur 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, recte subdit.
marg.| {h} In visione nocturna] id est intelligentia tenui, et obscura, qualis potest esse in hac mortali vita, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sap. 9.c. Hac caligine sensit se premi Is. 26.b. Cum dicebat : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in precordiis meis de mane vigilabo ad te, quasi dicat in hac nocte presentis vite te desidero videre, sed non possum, quia nubilo infirmitatis circumscribor, videbo autem expulsis tenebris huius vite, et mane glorie lucescente. Unde Ps. 5. Mane astabo tibi, et videbo, etc.
marg.| {i} Quando irruit sopor super homines] id est quando cessant homines ab exteriori sollicitudine.
marg.| {k} Et dormiunt in lectulo] id est in secreto mentis cubiculo requiescunt.
marg.| {l} Tunc] in quiete, scilicet pure conscientie, et mentis solitarie.
marg.| {m} Aperit] Deus.
marg.| {n} Aures] id est intelligentiam.
marg.| {o} Virorum] qui viriliter a terrenis se abstrahunt, et celestibus intendunt. Tunc enim percipitur vera sapientia. Unde et Ioannes in Pathmos insula Apocalypsim vidit. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, percipiet sapientiam.
marg.| {p} Et erudiens eos] interius, aperiendo aures intelligentie.
marg.| {q} Instruit disciplina] id est compunctione mentis, que faciunt quatuor, ut dicit GREGORIUS scilicet memoria peccatorum, dum attendit homo, ubi fuerit. Unde Paulus 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Item timor Iudicii, previdet homo, ubi erit, nisi bene vixerit. Unde Paulus 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Item meror presentis miserie, dum videt homo, ubi est. Unde Paulus Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee, et captivantem me in lege peccati, que est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis ? Item desiderium patrie, dum considerat homo ubi non est. Unde Ps. 119. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, Rm. 8.d. Scimus, quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes. Hi sunt venti, de quibus Ez. 37.c. Hec dicit Dominus Deus, a quatuor ventis, veni spiritus, et insuffla super interfectos, et reviviscant.
marg.| {r} Ut avertat] disciplina, vel Dominus per disciplinam.
marg.| {s} Hominem] non Diabolum obstinatum.
marg.| {t} Ab his, que fecit] id est a peccatis. Nihil enim facit homo proprie per se nisi peccatum, cuius initium est superbia, Eccl. 10.b. Unde sequitur.
marg.| {u} Et liberet eum a superbia] que prima est in recessu a Deo, sed ultima recedit in reditu ad Deum.
marg.| {x} Eruens animam eius] id est hominis.
marg.| {y} A corruptione] vitiorum, per gratiam in presenti, tandem a corruptione mortalitatis per gloriam.
marg.| {z} Et eruens vitam illius] id est illum vivum in corpore, et in anima.
marg.| {a} Ne transeat in gladium] damnationis, id est in penam eternam. De quo sup. 19.d. Fugite a facie gladii : quoniam ultor est iniquitatum gladius.
marg.| {b} Increpat quoque] Dominus.
marg.| {c} Per dolorem] id est stimulis tentationis, vel flagelli afflictione conturbat hominem quiescentem.
marg.| {d} In lectulo] id est in requie presentis vite, ut multis laboribus fatigatus hic, alibi querat requiem. GREGORIUS Electis suis Dominus huius mundi iter asperum facit, ne dum quis vite presentis requie, quasi vie amenitate, pascitur, magis eum diu pergere quam citius pervenire delectet.
marg.| {o} Et omnia] id est omnes virtutes, quibus quasi quibusdam ossibus corporis totius anime machina sustentatur.
marg.| {1. 440va} {a} Marcescere facit] Dominus, quia tentatione pulsante, cognito infirmitatis sue tedio, humiliatur. Unde 2Cor. 12.b. Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis, Angelus Satane, qui me colaphizet. Et bene dicit. Marcescere facit, quia dum anima alicuius boni sibi conscia, virtutes suas ad memoriam revocat, quadam delectatione pascitur, quasi gratulatione proprie plenitudinis impinguata. Sed dum tentatione interrogante propria infirmitas cognoscitur, omnis pinguis virium nostrarum gratulatio merore siccatur. Et qui nos alicuius momenti, bona nostra pensando, putavimus, pulsati statim nos perituros formidamus. Tunc omne gaudium bonorum nostrorum vertitur in pavorem penarum. Tunc iniquos nos esse deprehendimus, qui nos sanctos paulo ante credebamus. Tunc tabescit mens, stupent oculi, omne, quod prius prosperum arridebat, evanescit. Lux ipsa fastidio est, sole se in animo tenebre meroris effundunt, nihil quod delectet aspicitur, triste est, quicquid occurrit. Unde etiam aperte subditur.
marg.| {b} Abominabilis ei fit in vita sua panis] id est iucunditas presentis prosperitatis, que prius dulce sapiebat, per vim tentationis marcescit.
marg.| {c} Et anime illius cibus] id est gaudium temporale.
marg.| {d} Ante desiderabilis] fit abominabilis, quia cum alicui presens prosperitas arridet, hilarescit. Sed tentatione pulsante, hoc gaudium ab eo respuitur, quod fit divina dispensatione, ut nostre infirmitatis tempore tentationis recolamus, cuius tempore prosperitatis obliti eramus. Tunc cognoscit homo, qualis ex se, et qualis ex Deo sit. Unde Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Ps. 17. Disciplina tua ipsa me docebit. Sir. 31.a. infirmitas gravis sobriam facit animam. Ad idem facit, quod legitur Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri, et virga discipline fugabit eam. Item Prv. 20.d. Livor vulneris absterget mala, et plage in secretioribus ventris. Ubi dicit GREGORIUS quod per livorem disciplina corporee persecutionis accipitur. Per plagas, ventris dolor interioris compunctionis, quorum utrumque peccatum fugat. Interest autem inter hec, quia plage percussionis dolent, lamenta compunctionis sapiunt. Ille affligentes cruciant, ista reficiunt, dum affligunt. Per illas in afflictione meror est, per hec in merore letitia. Notandum autem, quod in sacra Scriptura, nomine panis, aliquando ipse Dominus, aliquando spiritualis divine doctrine eruditio, aliquando hereticorum predicatio, aliquando subsidium vite presentis, aliquando iucunditas humane delectationis accipitur. Verbi gratia. Nomine panis, Christus intelligitur. Io. 6.e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. Item spiritualis gratia, Is. 33.c. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, id est peccatis carnalibus assensum non prebet, et claudit oculos suos, ne videat malum, id est quod adversum est rectitudini, non approbat, iste in excelsis habitat, modo spe, tandem re, munimenta saxorum, id est exempla Sanctorum, sublimitas eius, panis ei datus est, id est gratia spiritualis, aque eius fideles, id est doctrina spiritualis hominis bona, et vera est. Item per panem, divine doctrine eruditio designatur, Is. 21.d. Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti, id est illi, qui in Ecclesia spiritu sapientie iam pleni sunt, eum, qui mala sua evadere nititur, eruditionis colloquio consolentur, GREGORIUS Fugienti cum panibus occurrere, est metuenti eterna supplicia doctrine sacre pabulum offerre. Item nomine panis, hereticorum predicatio accipitur. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Alia translatio habet : Panes occultos libenter edite, quia miseris cordibus verba hereticorum occulta, eo magis sapiunt, quo cum aliis communiter non habentur. Item per panem subsidium vite presentis accipitur. Io. 5. Amen, amen dico vobis, queritis me, non quia vidistis signa, sed quia ex panibus manducastis, et saturati estis. Ubi dicit GREGORIUS non super Ioannem, sed in moralibus, super illa verba Iob. Dominus {1.440vb} illos intra sanctam Ecclesiam detestatur, qui per sacros ordines Domino propinquantes, non in eisdem ordinibus virtutum merita, sed subsidia vite presentis exquirunt, nec cogitant, quid vivendo imitari debeant, sed que compendia percipiendo satientur. Item per panem iucunditas humane delectationis accipitur. Lam. 1.d. Omnis populus gemens querens panem, dederunt pretiosa queque pro cibo ad refocillandam animam. Ubi GREGORIUS Gemens populus querit panem, cum prava hominum multitudo affligitur, eo quod non ad votum de presentis vite iucunditate satiatur. Sed et pretiosa queque pro cibo dat, quia virtutes mentis in appetitum transitorie delectationis inclinat. Et refocillare animam nititur, quia suis pravis desideriis satisfacere conatur. Item de hoc pane dicitur Prv. 6.d. Pretium scorti vix unius panis. Item Sir. 23.c. Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem. Sequitur.
marg.| {e} Tabescet caro illius] id est carnalis delectatio flagellis extenuatur.
marg.| {f} Et ossa, que tecta fuerant, nudabuntur] id est virtutes, que prius latuerant, per flagella patescunt. Nemo enim quantum profecerit, nisi inter adversa cognoscit, Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Est autem duplex tentatio. Quedam per vitia, quedam per flagella. Unde GREGORIUS in hac vita dum sumus, aliquando flagellis atteri, aliquando tentari vitiis necesse est. Sive enim in laboribus flagellorum, et sive in certamine vitiorum sudemus, non solum nobis nostra infirmitas innotescit, sed etiam quantum in virtute profecerimus, agnoscimus. Nemo quippe vires suas in pace cognoscit. Et improvidus miles est, qui fortem se in pace gloriatur. Vitia dum nos tentant, proficientes in nobis virtutes humiliant ; flagella, dum tentant, surgentes in corde huius mundi voluptates eradicant. Per tentantia vitia, quid de nobis, per ferientia flagella, quid de hoc mundo sentiamus, cognoscimus. Per illa restringimur, ne intrinsecus extollamur, per ista comprimimur, ne quid extrinsecus appetamus.
marg.| {g} Appropinquabit corruptioni anima eius] id est hominis sic tentati, id est flagellis attritus, et tentationibus pulsatus, ex suis viribus se proximum perditioni non ignorabit.
marg.| {h} Et vita illius] id est ipse vivens.
marg.| {i} Mortiferis] id est peccatis mortem ferentibus, et inferentibus.
marg.| {k} Si fuerit] etc. Descripta humani generis pestilentia generali, subdit Eliu remedium medicine de Christi nativitate, dicens.   [Si fuerit pro eo] id est pro homine generali.
marg.| {l} Angelus] magni consilii.
marg.| {m} Loquens unum de similibus] id est interpellans patrem per unum, in quo nobis similis fuit, id est veritatem humane nature. Per hoc enim pro nobis patri loquitur, ut dicit GREGORIUS per quod semetipsum similem nobis ostendit. Loqui quippe Christi, vel interpellare, est seipsum pro hominibus hominem demonstrare. Est ergo sensus.   [Si fuerit] etc. id est si filius Dei se hominem patri pro hominibus demonstraverit.
marg.| {n} Ut annunciet hominis equitatem] id est formam servi accipiat, in qua se hominibus equales ostendat, et homo equus ante Deum appareat. De qua equitate, dictum est Supra 23.b. Proponat equitatem contra me. Et si fiat.
marg.| {o} Miserebitur] Deus pater.
marg.| {p} Eius] id est hominis.
marg.| {q} Et dicet] Deus pater filio.
marg.| {r} Libera eum] id est hominem a peccato. Vel sic.   [Et dicet] patri filius.   [Libera eum] me mittendo, id est liberum fac a servitute peccati. De qua libertate dicitur Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Filium vero dicere patri. Libera hominem, nihil aliud est, ut dicit GREGORIUS quam naturam assumendo liberam demonstrare. Ex ea quippe carne, quam assumpsit, etiam hanc ostendit liberam, quam redemit.
marg.| {s} Ut non descendat homo in corruptionem] culpe, vel pene eterne. De qua supra dicitur. Appropinquabit corruptioni anima eius. Iustum enim est, ut qui se corruptioni proximum confitetur humiliter, ab eadem liberetur misericorditer. Sed quia nullus erat, cuius meritis posset homo liberari, ideo unigenitus patris, formam servi accipiens, iustus omnino apparuit pro peccatoribus intercedens. Unde loquens ad Patrem dicit.
marg.| {t} Inveni, in quo ei] id est homini.
marg.| {u} Propitier] quasi dicat, quia nemo coram Deo sufficiens intercessor apparuit ad propitiandum peccatoribus me hominem feci, infirmitatem eius suscipiens. Et sic iustum, scilicet me hominem, in quo propitier, inveni, primo Ioannis secundo, a. Ipse filius est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed et pro totius mundi.
marg.| {x} Consumpta est caro eius] id est {1. 441ra} hominis.
marg.| {a} A suppliciis] id est carnis infirmitatibus. In carne quidem gemitum, cruciatum, interitum patimur, quod iusto iudicio Dei fit, ut non aliunde fit censura supplicii, nisi unde fuerit causa peccati. Adam enim per carnem peccavit, ut dicit GREGORIUS et ideo tota eius successio, sub carnis afflictione gemit.
marg.| {b} Revertatur ad dies adolescentie sue] Dicit Angelus loquens pro homine redempto, quasi dicat homo per peccatum in quadam vetustatis senectute deiectus est, sed   [revertatur] modo ex quo redemptus est, ad   [dies adolescentie sue] id est prioris vite integritate renovetur, ut non in eo statu remaneat, in quo lapsus est, sed ad id redemptus revertatur, ad quod percipiendum conditus est. Ponitur autem hic adolescentia, pro novitate vite, more scripture. Unde venienti sponso dicitur Ct. 1. Adolescentule dilexerunt te, id est electorum anime gratie baptismatis renovate. Item Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia, id est a novitate vite, quam suscepit in baptismo, vel penitentia. Item Eccles. 11.d. Letare iuvenis in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tue, quasi dicat quisque fortis gaudeat in renovatione sua, id est letitiam suam, non in vite veteris voluptate, sed in conversatione nove constituat. Quia vero redemptoris interpellatio facta ad patrem pro homine, fiduciam orandi prestitit, recte sequitur.
marg.| {c} Deprecabitur Deum] scilicet.
marg.| {d} Et placabilis erit ei] Deus homini. Congrue autem Eliu prius Angelum postulare pro homine dicit, postea hominem deprecari, quia nisi incarnationis eius precessisset oratio, numquam humana infirmitas se erexisset ad petenda eterna : Sed quia filius exauditus est pro sua reverentia, ut dicitur Hbr. 5.b. Ideo homo fiducialiter petit eterna. Unde Eccl. 2.c. Respicite filii nationes hominum, et scitote, quia nullus speravit in Domino, et confusus est. Quis permansit in mandatis eius, et derelictus est ? Aut quis invocavit illum, et despexit eum ? Quid autem fiat homini post tentationem, et laborum amaritudines, et orationum instantiam, subdit.
marg.| {e} Et videbit] homo, scilicet post tentationem, et orationem.
marg.| {f} Faciem eius] id est Dei in presenti visione enigmatica, in futuro vero visione aperta. Unde 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem : Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Quomodo autem videbit homo faciem Dei, subdit.
marg.| {g} In iubilo] id est in cordis gaudio. Iubilus enim est, ut dicit GREGORIUS ineffabile mentis gaudium, quod nec abscondi potest, nec sermonibus aperiri, et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur. Unde Ps. 88. intuens electorum animas tantum gaudium mente concipere, quantum non valent aperire sermone, ait : Beatus populus, qui scit iubilationem : Non dicit, qui loquitur, sed qui scit, quia sciri intellectu potest iubilatio, sed dictu exprimi non potest.
marg.| {g} Et reddet] Deus.
marg.| {h} Homini iustitiam suam] per quam Deo inhereat per amorem, quoad secundam partem iustitie, et minacem sententiam timeat. Et nota quod dicitur :   [Reddet homini iustitiam suam] non eam, quam ex se habuit, sed quam conditus, cum non haberet, accepit, et in qua perseverare noluit, unde et Dei dicitur iustitia, et hominis, sed Dei ex munere hominis ex acceptione : Igitur illam reddet Deus homini iustitiam, quam per peccatum amisit. Et recte post gratiam contemplationis ponit Eliu iustitiam operationis, quia unusquisque tanto melius contemplatur, quanto magis a terrena actione corrigitur.
marg.| {i} Respiciet] homo accepta iustitia.
marg.| {k} Homines] iustos, quorum exempla considerans, se peccatorem fatetur eorum comparatione. Unde, sequitur.
marg.| {l} Et dicet, peccavi] mala perpetrando.
marg.| {m} Et vere deliqui] bona debita omittendo.
marg.| {n} Et ut eram dignus non recepi] id est minus, quam merui, flagellatus fui. Hic dicit GREGORIUS Peccatores nos in tranquillitate loquimur, sed cum de peccatis flagello interveniente corrigitur, murmuramus : Pena ergo nos interrogat, si veraciter culpam nostram cognoscimus. Multi etiam se peccatores esse fatentur, sed cum peccata sua veraciter aliis arguentibus audiunt, summopere {1. 441rb} se defendunt, et innocentes videri conantur. Talis, etsi dicat deliqui, non tamen vere dicit, deliqui, quia non ex cordis intimo, sed verbo tenus se peccatorem asserit. Ecce quantum bonum facit consideratio meliorum, quia facit hominem seipsum cognoscere. Unde GREGORIUS. Qui intelligere appetit, qualis est, tales nimirum conspicere debet, qualis non est, id est meliores se, ut ex eorum forma metiatur, quantum ipse deformis est, et in illorum pulchritudine suam feditatem conspiciat. Lucem quippe debet conspicere, qui vult de tenebris iudicare. Unde Ez. 44.c. dicitur. Ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus, que fecerunt, ibi dicit GREGORIUS Templum Dei, domui Israel ostenditur, quando iusti alicuius anima peccatoribus ad confusionem suam demonstratur, ut in illa bonum, quod in se negligunt, videant, et in semetipsis malum, quod operantur erubescant : meriti vero fabricam, est subtiliter pensare iustorum vitam, quod quanto subtilius facimus, tanto verius mala, que gessimus, reprobamus. Nec est aliquis, tam perfectus, qui in alio non videat aliquid, quod in se non habet, ut dicit GREGORIUS.
marg.| {a}Divisa enim sunt dona gratiarum. Alius habet donum scientie, sed dono abstinentie caret. Alius magne abstinentie virtute accingitur, sed in summa scientie contemplatione non dilatatur. Alius prophetie spiritu omnia ventura cognoscit, sed per gratiam curationis non valet presentis molestie mala sublevare. Alius gratia curationis, presentia mala sublevat, sed prophetie spiritu carens, quid sequatur, ignorat. Alius indigentibus multa largitur, sed iniuste agentibus obviare non audet. Alius tyrannis audacter obviat, sed pauperibus sua tribuere recusat. Alius ab otioso sermone se restringens, lingue lasciviam iam superavit, sed tamen adhuc insurgentis ire stimulos non calcat. Alius ire motus perfecte edomat, sed adhuc linguam sepe in lascivam relaxat.
marg.| Et quid est hoc, quod iste eo bono indiget, quo ille posset, nisi quod mira Dei dispensatione agitur nobiscum, ut per hoc, quod alter habet, quod alter non habet, alter alteri melior ostendatur, et sic tanto ardentius quisque ad humilitatem proficiat, quanto ex bono, quod non habet, inferiorem se habentibus pensat. Et ita mutua iustorum consideratio et elationem reprimit, et ad melius semper accendit. Unde Ez. 3.c. cum descripsisset animalia volantia adiunxit. Et audivi post vocem commotionis magne. Benedicta gloria Domini de loco suo, et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram. Per alas animalium, virtutes Sanctorum accipiuntur, qui dum terrena despiciunt, volando ad celestia sublevantur. Unde Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquile. Animalia igitur volantia alis suis vicissim se feriunt, quia sancti consideratis invicem alterius virtutibus mutuo excitantur. Ala enim sua me percutit, qui exemplo sanctitatis sue me ad melius accendit, et ego ala mea vicinum animal ferio, si aliquando alteri opus bonum, quod imitetur, ostendo. Sequitur.
marg.| {o} Liberavit] sic penitens.
marg.| {p} Ne pergeret] etc. inferni, vel peccati. Et nota quod dicit. Liberavit animam suam. Nosmetipsi enim animas nostras liberare dicimur, quia liberati nos Domino consentimus. Prevenit enim gratia Dei, cui cooperatur liberum arbitrium. Unde cum Paulus dixisset. Abundantius illis omnibus laboravi, ne videretur labores suos sibi attribuere, statim adiunxit. Non autem ego, sed gratia Dei mecum, 1Cor. 15.b. Et ita quod facit gratia simul, et liberum arbitrium, et nos dicimur facere, et Deus. Et ideo bene dicitur hic. Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum.
marg.| {q} Sed vivens] vita gratie, et glorie.
marg.| {r} Lucem videret] veritatis, quam corde mortuus videre non potest. Vel   [vivens lucem] videbit in futuro, qui Deum ad iudicium venientem in forma divinitatis, liberis oculis mentis aspiciet. Quem etiam impii in forma humanitatis videbunt, Apc. 1.b. Videbunt, in quem pupugerunt. Item Za. 12.c. Sequitur.
marg.| {s} Ecce] etc. De homine flagellato, et liberato dixit sup. parum Eliu. Abominabilis fit ei in vita sua panis. Et appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis. Et postea adiunxit. Deprecabitur Deum, et placabilis erit ei, et videbit faciem eius in iubilo, et liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. In quibus verbis prius meror amaritudinis, postea letitia securitatis exprimitur. Modo dicit Eliu   [Ecce hec omnia] id est merorem, et letitiam.
marg.| {t} Operatur] quasi dicat, quod semel de uno homine dixit, hoc tribus vicibus, id est in tribus statibus agitur per singulos homines. Tres enim sunt status, in quibus quilibet iustus primo anxietate meroris afficitur, deinde letitia securitatis reficitur, id est in conversione, in probatione, in {1. 441va} morte. In conversione enim gravis meror est, cum aliquis peccata sua considerans, vult seculum dimittere, et viam Dei ambulare. Sed occurrit ei illa sua familiaris carnalis delectatio ; que quanto diutius tenuit, tanto arctius astringit, et tardius abire permittit. Et quis ibi meror, et anxietas cordis, quando hinc spiritus vocat, inde caro revocat ; hic amor nove conversionis invitat, inde usus vetuste perversitatis impugnat ; hinc desiderio celestis patrie flagrat, inde carnalem concupiscentiam in seipso tolerat, que eum etiam invitum delectat ? Magna hec anxietas, ut recte de tali homine dicatur : Abominabilis fit ei in vita sua panis, etc. Sed quia divina gratia diu hominem hac anxietate affici non permittens, iuxta quod dicitur 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus, qui non patietur vos tentari, etc. cito peccatorum ruptis vinculis novam consolationem inducit. Sicut dicit Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, etc. Et Tob. 3.d. post tempestatem, tranquillitatem facis, et post lacrymationem, et fletum, exultationem infundis, ita ut conversi animus magis postea gaudeat de consolatione, quam prius doluerit de anxietate, ut recte de eo dici debeat. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit, et videbit faciem eius in iubilo. Sed iterum ne letitia extollat, et securitas sternat, dispensante Deo permittitur, ut post conversionem stimulis tentationum fatigetur. Unde Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et prepara animam tuam ad tentationes. Et post baptisma, et post ieiunium Dominus tentari voluit, ut nobis innueret, quod membra eius post conversionem ad Deum, acriores tentationes tolerarent. Inter que certamina anima huc, atque illuc distenditur, et multiplicibus tentationum estibus dissipatur, ita ut recte dicatur de ipso homine sic tentato. Abominabilis fit ei in vita sua panis. Sed quia Deus misericors est, et probari tentationibus nos permittit, non reprobari, cito consolationem infundit, et pugnam tentationum interna pace tranquillat, ut recte iterum dici posset de homine tentato, et iam liberato. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit. His duabus vicibus, scilicet conversionis, et probationis transactis, superest tertia, in qua et merorem prius sustineat, et deinde gaudium subsequatur. Post conversionis enim certamina, post probationis erumnas, morti appropinquans tacite considerat iudicis severitatem, et qualiter ei poterit respondere, qui etiam de verbo otioso exiget rationem, ut dicitur, Mt. 12.c. Qui nemini parcit, ut dicitur Sap. 6.a. Cui omnia nuda sunt, et aperta, ut dicitur Hbr. 4.d. Quod attendens iustus quilibet urgente morte, mirabiliter angustiatur, ut recte de illo dicatur. Abominabilis fit ei in vita sua panis. Sed iterum, quia anime iustorum a levibus contagiis, si qua habent, mortis pavore purgantur, ut dicit GREGORIUS cito in contemplatione quadam retributionis eterne hilarescunt, et etiam ante mortem cuiusdam novi muneris letitia perfruuntur, ut recte dici debeat. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit, et videbit faciem eius in iubilo. Bene ergo Eliu hominis afflicti, et liberati, prius merorem, et postea letitiam exprimens subiunxit.   [Ecce hec omnia] id est merorem, et letitiam   [operatur Deus tribus vicibus] scilicet in conversione, in probatione, in morte   [per singulos] quia quilibet iustus ad Deum conversus, primo duris stimulis meroris afficitur, et postea magnis securitatis gaudiis refovetur. Sciendum tamen, quod conversorum ad Deum tres sunt status, scilicet inchoatio, medietas, perfectio, ut dicit GREGORIUS in inchoatione, inveniunt blandimenta dulcedinis. In medio certamina tentationis. Ad ultimum, perfectionem plenitudinis. Prius illo dulcia suscipiunt, que consolentur, deinde amara, que exerceant, tandem suavia, atque sublimia, que confirment. Sicut sponsus prius sponsam blandimentis fovet, deinde increpationibus probat, tandem probatam securius possidet. Quod figuratum fuit in populo Israelitico, qui primo in Egypto blandimenta miraculorum suscepit, deinde in eremo certamina tentationum invenit, tandem in terra promissionis virtutis plenitudine confirmatus, {1. 441vb} gaudia securitatis possedit. Et recte Dominus prius blandimenta consolationis dat conversis ad se, quam tentationis certamina permittat insurgere, ne forte in inchoatione turbati, redirent ad vomitum. Unde et Moyses, cum Pharao populum dimisisset, non per terram Philistiim, que vicina erat, duxit eum, ne cum videret bellum insurgere peniteret, et rediret in Egyptum : Ita Dominus. Primo dat blandimenta consolationis, deinde permittit insurgere certamina tentationis, quia dulcedine divine consolationis gustata, tolerabilius sustinentur tentationum pugne. Unde et Petrus Mt. 17.a. prius claritatem dominice transfigurationis vidit, et tunc demum ab ancilla permissus est tentari.
marg.| Et notandum quod sepe tam diutina sunt tentationum certamina, quam longa fuerunt inchoationis blandimenta. Sepe plus datur in inchoatione dulcedinis, et minus in probatione certaminis, sepe e converso. Semper vero post laborem superate tentationis datur tanta, vel maius perfectio firmitatis, ut dicit GREGORIUS Sepe etiam accidit, quod conversus ad Deum, talibus tentationum stimulis agitatur, quales numquam ante senserat, non quia tunc hec eadem radix tentationis deesset, sed quia non apparebat. Sicut enim carduus nascens in via, pedibus transeuntium conculcatur, ita ut non appareat, et tamen radix occulta manet sub terra, que statim procedit in publicum, si cessaverit pes transeuntium : Ita et in corde secularium sepe quedam radix tentationum occulta manet, sive latet, quia pede transeuntium cogitationum tenetur, et per innumeras curas, quasi multis itinerantibus premitur, ne videatur : Si autem Deo vacare voluerit curarum turbam, et tumultus cogitationum a corde suo removens, tunc quod occultum latebat agnoscitur, tunc de radice vitiorum pungit libere spina tentationum, que spina sepe ita acriter pungit, ut tentatus superari se credat, et vulnus sibi inflictum exitialiter pertimescat. Sepe etiam ipsi stimuli tentationis dilatantur, et in usum veniunt, et non acriores, sed longiores fiunt, et tunc minus dolent, sed magis inficiunt. Ita atteritur mens conversorum, et quia hac attritione purgata liberatur, recte sequitur.
marg.| {a} Ut revocet] Deus, scilicet.
marg.| {b} Animas eorum] id est hominum tentatorum.
marg.| {c} A corruptione] culpe, et pene.
marg.| {d} Et illuminet lucem viventium] despecta luce huius mundi, que est lux morientium, ut ad eternam claritatem recurrant, ibique vivant, ubi verum lumen videant, ubi idem lux, et vita.
marg.| {e} Attende Iob] Proprium est arrogantium, veris superba miscere. Unde Eliu postquam multa sapientie profunda digessit, qualem se apud se habeat, his verbis ostendit, dicens :   [Attende Iob] verbis meis, quasi dicat profunda sunt, et sententiis plena, et ideo attentionem requirunt.
marg.| {f} Et audi me] quasi Doctorem.
marg.| {g} Et tace, dum ego loquar] Hic superbum se monstrat : Immensa enim superbia est, a seniore reverentiam exigere, et silentium imperare meliori.
marg.| {h} Si autem habes, quod loquaris] postquam audieris me.
marg.| {i} Responde mihi] quasi singulariter tibi opponenti.
marg.| {k} Loquere, volo enim, te apparere iustum] id est ut te iustum ostendas, si potes. Quia autem non ex corde hoc dicit, non expectans audire, quod quesierat, statim subdit.
marg.| {l} Quod si non habes] quid, scilicet respondeas mihi.
marg.| {m} Audi me, tace, et docebo te sapientiam] Iam in hoc, quod non expectavit responsionem eius, quod quesierat, stultitiam suam manifestavit. Dicit enim Ecclesiastic. 8.a. Tempus, et responsionem cor sapientis intelligit. Prv. 29.c. Vidisti hominem velocem ad loquendum, stultitia magis speranda est, quam eius correctio. Item Prv. 26.b. Vidisti hominem sibi videri sapientem, magis illo spem habebit insipiens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_33)

Notes :