Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Iob. 13,1 

1 Ecce omnia
1 Hic incip. cap. 13
et2 vidit oculus meus,
2 et] hec CorS1
et audivit auris mea et intellexi singula
Numérotation du verset Iob. 13,2 

secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior
vobis3 sum,
3 vobis] vestri Weber
Numérotation du verset Iob. 13,3 

sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare
cum Deo cupio,
Numérotation du verset Iob. 13,4 

prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
Numérotation du verset Iob. 13,5 

Atque utinam taceretis ut putaremini sapientes esse4.
4 sapientes esse] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 13,6 

Audite ergo correctiones meas, et iudicium labiorum meorum attendite.
Numérotation du verset Iob. 13,7 

Numquid Deus indiget vestro mendacio
ut pro illo loquamini dolos ?
Numérotation du verset Iob. 13,8 

Numquid faciem eius accipitis
et pro Deo iudicare
nitimini ?
Numérotation du verset Iob. 13,9 

Aut placebit ei
quem celare nihil potest ?
Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis ?
Numérotation du verset Iob. 13,10 

Ipse
vos arguet quem5 in abscondito faciem eius accipitis.
5 quem] quoniam Weber
Numérotation du verset Iob. 13,11 

Statim ut se commoverit turbabit vos
et terror eius irruet super vos.
Numérotation du verset Iob. 13,12 

Memoria vestra
comparabitur cineri et redigentur in lutum
cervices vestre.
Numérotation du verset Iob. 13,13 

Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Numérotation du verset Iob. 13,14 

Quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis ?
Numérotation du verset Iob. 13,15 

Etiam si occiderit me in ipso sperabo,
verumtamen vias meas in conspectu eius
arguam.
Numérotation du verset Iob. 13,16 

Et ipse erit salvator meus. Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
Numérotation du verset Iob. 13,17 

Audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris.
Numérotation du verset Iob. 13,18 

Si fuero iudicatus
scio quod iustus
inveniar.
Numérotation du verset Iob. 13,19 

Quis est qui iudicetur mecum ? Veniat.
Quare tacens consumor.
Numérotation du verset Iob. 13,20 

Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.
Numérotation du verset Iob. 13,21 

Manum tuam
longe fac a me
et formido tua
non me terreat.
Numérotation du verset Iob. 13,22 

Voca6 me et ego7 respondebo tibi
6 voca] et praem. Weber |
7 ego] om. Weber |
aut certe loquar et tu responde mihi.
Numérotation du verset Iob. 13,23 

Quantas habeo iniquitates et peccata
scelera mea et delicta ostende mihi.
Numérotation du verset Iob. 13,24 

Cur faciem tuam abscondis
et arbitraris me inimicum tuum ?
Numérotation du verset Iob. 13,25 

Contra folium quod vento rapitur
ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris ?
Numérotation du verset Iob. 13,26 

Scribis enim contra me amaritudines
et consumere me vis peccatis adolescentie mee.
Numérotation du verset Iob. 13,27 

Posuisti in nervo pedem meum
et observasti omnes semitas meas
et vestigia pedum meorum considerasti.
Numérotation du verset Iob. 13,28 

Qui quasi putredo
consumendus sum
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

Capitulum 13

Numérotation du verset Iob. 13,1 
marg.| {b} Ecce omnia hec] Adhuc sunt verba Iob respondentis ad ea, que sibi dixerant insultando tres amici eius. Et dividitur hoc capitulum in tres partes. In prima parte ostendit, quod nec mendacium, nec dolus potest occultari deo, cum non possit decipi. In secunda ostendit, quod tribulatio Domini, est consolatio. In tertia ostendit, quod potentia hominis est quasi folium a vento excussum. Dicit igitur. Ecce omnia hec, que dicitis.
marg.| {c} Vidit oculus meus] interior quasi presentia.
marg.| {d} Et audivit auris mea] interior. Est autem idem oculus, et auris interior, scilicet ratio, vel intellectus. Sed quia sepe accidit in homine exteriore, quod oculus videt, et auris audit, et tamen cor non intelligit, et ita inutilia sunt, que leguntur, ideo addit.
marg.| {e} Et intellexi singula] ut Propheta. GLOSSA Cum aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est. Unde Dn. 10.a. Intelligentia opus est in visione. Unde nec Pharao, qui vidit boves, et spicas, propheta fuit. Gn. 41.a. Nec Balthasar, qui vidit manum scribentem in pariete, Dn. 5.a. Nec etiam Caiphas fuit Propheta, qui, quod dixit, non intellexit. Io. 11.f.
marg.| {f} Secundum scientiam vestram] etc. GREGORIUS Quorum vitam sancte vivendo longe transcenderat, secundum eorum scientiam se omnia nosse confirmat, qui sciendo celestia terrenas cogitationes per prophetie spiritum transibat.
marg.| {g} Nec inferior vobis {1. 413va}   sum] vita. a   Sed tamen ad Dominum omnipotentem loquar] in oratione, quasi dicat, vos transcendam vita, et scientia, tamen iudicem meum deprecabor, sicut dictum est sup. 9. GREGORIUS Cum omnipotente loquimur, dum eius misericordiam deprecamur : Cum eo disputamus, cum nos illius iustitie coniungentes, facta nostra subtili indagatione discutimus : Sic disputaverat cum Deo Is. 54.b. Facti sumus ut immundi omnes nos, quasi pannus menstruate universe iustitie nostre. Vel certe cum Deo disputat, qui presens seculum perfecte relinquens, cum illo postmodum populos iudicabit. Unde Mt. 19.d. Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, etc. Vel etiam cum Deo disputat, qui qualiter Deo respondeat in iudicio, modo premeditatur et parat : Iuxta illud Ps. Iucundus homo, qui miseretur, et commodat, disponit sermones suos in iudicio, etc.
marg.| {b} Ostendens] rationibus.
marg.| {c} Fabricatores] id est laboriosos fictores mendacii. In fabrica enim labor est. Ps. Sub lingua eius labor, et dolor. Et alibi. Labor labiorum ipsorum operiet eos. GREGORIUS Patet, amicos Iob ex persona hereticorum loqui, qui fabri mendacii recte dicuntur. Sicut enim edificium lapidibus, ita mendacium sermonibus fabricatur, veritas vero non ex fabrica, sed ex natura consurgit.
marg.| {d} Atque utinam] Videns Iob tres amicos suos velle apparere sapientes, admonet ad tacendum. Stultus enim si tacuerit, sapiens reputabitur. Prv. 17.d. Si tamen signis aliis non probatur. Hinc sumptum est : Si tacuisses, Philosophus fuisses. Cui consonat Boethius in libro de consolatione ubi narrat, quod quidam alium Philosophum experiebatur, et multa convicia illi dicebat, et ille omnia sustinebat : Tandem dixit : Ego sum Philosophus : Et ille, Intellexissem, inquit, si tacuisses.
marg.| {e} Audite ergo] Post silentium, correctiones adiungit, ut tumore depulso, possent intelligere veritatem. Unde GREGORIUS Nisi prius per correctionem tumor stulti deprimatur, nequaquam per intelligentiam iusti iudicium cognoscitur. Unde recte subditur.
marg.| {f} Et iudicium labiorum meorum attendite] Et arguit eos Iob : Primo super mendacio. Unde dicit.
marg.| {g} Numquid Deus indiget vestro mendacio ?] quasi dicat vos admiscetis falsa veris, quasi veritas sibi non sufficeret, nisi falsitate iuvaretur, GREGORIUS Veritas non indiget falsitate fulciri.
marg.| {g} Ut pro illo loquamini dolos] Dolos, dicit falsitates sub schemate sermonis latentes, et signanter, quia qui mentitur, testis est fraudulentus : Prv. 12.c. Eccl. 34.b. Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. Secundo arguit eos de presumptione. Unde subdit.
marg.| {h} Numquid faciem eius] id est   [Dei accipitis] usurpando vobis, quod solius Dei est, scilicet auctoritas iudicandi ? GREGORIUS Iusti cum redarguunt, semper infirmitatis sue conscii interius compatiuntur : quia illius solius est peccata hominum sine compassione discutere, qui ex nature sue omnipotentia ignorat peccare. Cuius faciem accipiebant amici Iob, qui ita eum reprehendebant, ac si in se nil reprehensibile haberent. Vel faciem Dei accipere, est in prosperis Deum laudare, et in adversis contra eum murmurare. Ps. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei.
marg.| {i} Et pro Deo] obliti vestri, in altero infirma reprehenditis, et pro compassione non infirmamini. Non sic Apostolus. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor, etc. Gal. 6.a. Fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum ne et tu tenteris.
marg.| {k} Aut placebit ei, quem celare nihil potest ?] quasi dicat quod facitis, non placet Deo, qui videt, quali corde loquimini, quem latere nihil potest. Omnia enim nuda sunt et aperta oculis eius. Hbr. 4.d. Eccl. 23.d. Domino enim, Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita.
marg.| {l} Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis] id est simulationibus, {1. 413vb} quasi dicat non. Ipse enim Deus, et non homo, Os. 11.c. Gal. 6. Nolite errare, Deus non irridetur.
marg.| {m} Ipse vos arguet] quasi dicat non decipietur, sed arguet vos, id est malitia vestra arguet vos Ier. 2.d. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te.
marg.| {n} Quoniam in abscondito] id est veritatem intus in corde cognoscitis, et exterius ore, et opere impugnatis, quod grave peccatum est. Lc. 12.f. Servus sciens voluntatem Domini sui, et non se preparavit, et fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis. Item 2Pt. 2.d. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitie, quam post agnitam retrorsum converti. Ibi GLOSSA Qui plangit, et plangenda cognoscit, et non deserit, graviori culpe se subiicit. Vel ut dicit GREGORIUS Faciem Dei in abscondito accipit, qui intuitu iustitie Dei pro peccatis gemit, sed post ad iniquitatem redit. Ps. Laudaverunt nomen eius, cito defecerunt, obliti sunt operum eius GLOSSA Summa celeritate ad crudelitatem a Dei laude mutati sunt. Qualiter autem arguet eos Dominus, et quando ostendit.
marg.| {o} Statim ut se commoverit] anthropopathos est, id est ad instar commoti fecerit, id est cum vindictam in vos exercuerit.
marg.| {p} Turbabit] turbine gehennali. Qui enim hic nolunt turbari per penitentiam, turbabuntur in futuro per vindictam Sap. 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili, gementes pre angustia spiritus, etc. Michee 7.d. Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia terre perturbabuntur de edibus suis, irruent subito et cum impetu. Prv. 1.c. Subsannabo cum vobis, quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas. Is. 33.b. Conterriti sunt in Sion peccatores, timor possedit hypocritas.
marg.| {q} Memoria vestra comparabitur cineri] GREGORIUS Quia ibi ponitur, ubi aura rapit, id est in terrenis. Ps. Vocaverunt nomina sua in terris suis. Ier. 17.b. Domine, recedentes a te in terra scribentur. Is. 22.e. Excidisti tibi sepulchrum, in excelso memoriale. GLOSSA Ut etiam sepultus superbias. Sed non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terre. Mal. 4.a. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. In quo notatur perpetua servitus, in qua erunt reprobi. Ideo dicit Ecclesiast. 10.b. Quid superbis terra, et cinis.
marg.| {r} Et redigentur in lutum cervices vestre] id est superbia, et pompa, que modo in tot extollitur, nesciens quid sequatur Is. 3.c. Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion. Item 41.g. Vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. Inf. 20.a. Si ascenderit usque ad celos superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Ideo dicent reprobi, qui hic superbierunt : Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Sap. 5.b.
marg.| {s} Tacete paulisper] Carnaliter locutos iudicat eos, ideo silentium imponit eis, quasi dicat, ego non carnaliter, sed spiritualiter loquor, quia a spiritu audio, quod dico. Mt. 12.c. Ex abundantia cordis os loquitur.
marg.| {t} Quare lacero] Reprehenderat Iob amicos suos de incompassione, ideo ne sine compassione eos arguisse credatur, dicit :   [Quare lacero carnes meas dentibus meis] Ad litteram, necessaria subtrahendo carni, et eam affligendo. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Vel dentes, sunt spirituales, scilicet sensus, quibus comeditur, et devoratur omnis carnalitas in viris perfectis De quibus dicitur Lam. 3.b. Confregit ad numerum dentes meos. Quod fit, cum singulis sensibus ex vitiis contrariis cecitas generatur. Est ergo sensus GREGORIUS Quare lacero, etc. id est cur internis sensibus in me carnalia facta discutio, si meis spectatoribus, id est vobis non proficio ?
marg.| {u} Animam meam porto in manibus meis] GREGORIUS Animam in manibus portare, est intentionem cordis {1. 414ra} opere demonstrare, quod fit pro edificatione proximi Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum, qui in celis est. Est igitur sensus : Cur me districte coram hominibus diiudico, vel quid appetere in opere ostendo, si proximis nec mala iudicando, nec bona ostendendo proficio.
marg.| {b} Etiamsi occiderit] quasi dicat, licet eis non prosim, tamen exemplum patientie prebeo. Et hoc est : Si occiderit, etc. GREGORIUS Ille patiens est, qui flagellis atteritur, et a spei rectitudine non curvatur. Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur, patientia spem, spes autem non confundit.
marg.| {b} Verumtamen] quasi dicat, sperabo in eo, non tamen confidens de meriti operum.
marg.| Sed {c} Vias meas] id est opera, quibus ad Deum tendo.
marg.| {e} Arguam] Prv. 18.c. Iustus prior accusator est sui.
marg.| {f} Et ipse erit] Ecce finis argutionis sue, quasi dicat, si me diiudico, non utique iudicabor a Domino 1Cor. 11.g.
marg.| {d} In conspectu eius] id est coram Confessore, qui est vicarius eius, vel in secreto conscientie, ubi ipse solus videt.
marg.| {g} Omnis hypocrita] GREGORIUS Uno modo in conspectu Dei venimus, cum hic peccata nostra subtiliter perpendimus, et nos flendo diiudicamus. Unde Elias : Vivit Dominus, in cuius conspectu sto. 3Rg. 17.a. Hoc modo non venit hypocrita in conspectu Dei. Alio modo, quando in extremo ante iudicem assistemus : Hoc modo etiam assistet hypocrita, recepturus prout gessit. 2Cor. 5.b. Omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Tertio modo venitur in conspectu Dei, scilicet ad fruendum eo : Et hoc modo non veniet quisquam malus. Is. 26.b. secundum SEPTUAGINTA Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Sed ne Iob crederetur in hac sententia involvi : quia suspicabantur ipsum esse hypocritam, ideo subdit.
marg.| {h} Audite sermonem] aure interiori.
marg.| {i} Et enigmata] id est sermones sub figuris occultatos : De quibus Prv. 1.a. Intelligens anima advertet parabolam, et interpretationem, verba sapientum, et enigmata eorum. Per hoc autem innuit, se habere figurativas locutiones, unde non ubique querendus est sensus litteralis.
marg.| {k} Si fuero iudicatus] in ultimo iudicio, ante quod modo flagellor.
marg.| {l} Scio, quod iustus inveniar] Contra sup. eod. 9.c. Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Item Eccl. 9.a. Nemo scit, an amore, vel odio dignus sit. Solutio : Hic loquitur Iob secundum testimonium conscientie sue, id est de coniectura, non de certitudine. Rm. 8.c. Ipse spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Quod autem obiicitur, intelligitur de certitudine scientie, quia nemo scit finem suum. Aliter solvit GREGORIUS dicens, quod Iob sibi iniquitatem tribuit, et Deo purgationem, et peccatorem se cognoscit ex se, et iustum se factum non ignorat ex munere, id est ex gratia.
marg.| {m} Quis est] etc. Hoc dicit confidens super testimonio conscientie sue, quasi dicat. Quis ex vobis arguet me de peccato ? Sicut dicitur Io. 8.f.
marg.| {n} Veniat] in iudicio, et accuset me, si potest. GREGORIUS Quia in exterioribus actibus, unde reprehendatur, non habet, libere accusatorem querit. Quia vero iustorum corda etiam de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur.
marg.| {o} Quare tacens consumor] impiis cogitationibus ; ac si dicat : Etsi sic vixi, ut accusatricem conscientiam non timerem. Quanto enim quis magis fervet in oratione, tanto gravius impugnatur a cogitationum importunitate. Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Et Gn. 15.c. Descendebant volucres super sacrificia, sed Abraham abigebat eas.
marg.| {p} Duo tantum ne facias mihi] id est amoveas a me : Que postea determinat, scilicet percussionis duritiam, et pondus formidinis.
marg.| {q} Et tunc] id est si hec duo removeris.
marg.| {r} A facie tua non abscondar] id est animadversione in die iudicii. Unde de hac facie dicit Ps. 50. Averte faciem tuam a peccatis meis. Lam. 4.c. Facies Domini divisit eos, non addet, ut respiciat eos.
marg.| {s} Manum tuam] Ecce primum, quod petit amoveri, id est {1. 414rb} duritiam tue percussionis amove a me.
marg.| {t} Et formido] etc. Ecce secundum, pondus formidinis tolle, et sic spiritum securitatis infunde. GREGORIUS In conspectu Dei iustus esse non valet, qui non per dilectionem, sed per formidinem servit. Timorem igitur servilem petit amoveri Iob, et caritatem infundi.
marg.| {u} Voca me] quasi dicat, magnitudine tua non premas me, immo per gratiam securitatem infunde. Que si feceris. Voca me.
marg.| {x} Et respondebo tibi] de gratia securus. Nota : Vocat nos Deus per flagella. Prv. 1.c. Vocavi et renuistis. Per beneficia. Is. 50.a. Vocavi, et non erat, qui audiret. Per predestinationem. Rm. 4.c. Vocat ea, que non sunt, tamquam ea que sunt. Per inspirationem Rm. 8.f. Quos predestinavit. Per predicationem. Mt. 22.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Homo vero respondet Deo patiendo, gratias agendo, credendo, cooperando, obediendo : Et hoc est. Et ego respondebo tibi, predictis modis.
marg.| {y} Aut certe loquar] per bonum desiderium, quod est os anime, sive verbum anime.
marg.| {z} Et tu responde mihi] desiderio meo satisfaciendo. GREGORIUS Vocare Dei, est nos amando, et eligendo respicere. Nostrum respondere, est amori eius obedire. Nostrum loqui ad Deum, est faciem eius per desiderium postulare. Respondere Dei, est nobis se amantibus apparere : Sed quia Deum desiderans, subtilius statum proprium discutit : Ideo subdit.
marg.| {a} Quantas habeo iniquitates] etc. Non enim apparet Dominus nisi mundatis mentibus : Ideo Iob notitiam peccatorum petit, ut ea lacrymis lavet, et sic videre Deum lotus valeat. Quatuor ponit, per que omne genus peccati comprehenditur. Iniquitas in Deum, peccatum in seipsum, scelus in proximum : Hec tria in faciendo non faciendum : delictum in omittendo faciendum. GREGORIUS Maior est iniquitas quam peccatum. Unde GLOSSA Omnis homo peccatorem se confitetur, sed se iniquum dici pudet. Et scelus maius est quam delictum : quia scelus fit in opere, delictum latet in cogitatione. Unde Ps. 18. Delicta quis intelligit ? Memor igitur status, a quo cecidit homo per peccatum, dicit.
marg.| {b} Cur faciem tuam] id est filium, vel faciem gratie.
marg.| {c} Abscondis] id est abscondere videris. Is. 64.c. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostre.
marg.| {d} Et arbitraris me inimicum tuum] non volendo respicere : quia si ut amicum respiceres me, tue visionis lumine non privares.
marg.| {e} Contra folium] id est hominem, qui et arbor, et folium, et stipula dicitur. Arbor quidem fuit in conditione, folium in tentatione, stipula in deiectione. Ideo dicit Apostolus Eph. 4.c. Non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrine. Is. 64.c. Cecidimus nos quasi folium universi, et iniquitates nostre quasi ventus abstulerunt nos. Eccl. 5.c. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. Folium ergo dicitur homo, quia cecidit ; stipula, quia fragilis fuit : sicca, quia viriditatem gratie perdidit. Mal. ult. a. Erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem sicut stipula. Est ergo sensus : Cur tanta rectitudine impetis eum, quem sic infirmum esse agnoscis ?
marg.| {f} Scribis] enim, etc. inevitabiliter punis. GREGORIUS Quod loquimur, transit ; quod scribimus, manet. Io. 19.d. Quod scripsi, scripsi. Ideo Deus non loqui amaritudines, sed scribere dicitur : quia diu super nos eius flagella perdurant. Semel enim scripsit sententiam de mortalitate hominis, quando dixit : Quacumque die comederis, morte morieris. Gn. 2.c. que usque ad ultimum mutari non valet. Duplici autem ratione dicitur pena scribi. Prima est : quia culpa erat scripta. Ier. 17.a. Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino. Is. 65.a. Ecce scriptum est coram me, non tacebo, sed reddam in sinu eorum iniquitates. Secunda est : quia scriptura sicut pena erudit. Ier. 6.b. Erudire Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. Secundum SEPTUAGINTA Per multa flagella erudieris, Hierusalem.
marg.| {1. 414va} a Et consumere me vis] ut videtur.
marg.| {b} Peccatis adolescentie mee] quia in iuventute se peccasse non invenit, adolescentie facta timet. GREGORIUS Sunt etates in mente, sicut et in corpore. Prima, infantia, cum innocens est, et nescit fari, quod est. Inde pueritia, in qua loquitur, que vult, sed adhuc innocens. Deinde adolescentia, que 1. est in operatione, meritoria vel demeritoria. Inde iuventus, apta fortitudini. Hinc senectus, congrua maturitati. Patet igitur gravia esse peccata iuvenum, et senum, si illud sic iustus metuit, quod in infirma etate deliquit. Ier. 31.d. Sustinui opprobrium adolescentie mee. Ps. 24. Delicta iuventutis mee etc. Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Ideo dicitur Lam. 3.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua.
marg.| {c} Posuisti] etc. Nervus, genus vinculi carceralis, quod Gallice dicitur ceps. De quo Ier. 20.a. Percussit Phassur Ieremiam Prophetam, et misit eum in nervum. Per quem signatur fomes peccati, quo stringitur homo quasi vinculo. Unde Rm. 7.d. Infelix ego homo, etc. Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Unde Ps. 115. Dirupisti, Domine, vincula mea. Vel, per nervum intelligitur penalitas, qua ligatur homo pro peccato : Per pedem significatur affectio : per semitas actionum cogitationes : nam per viam actiones designantur : Per vestigia pedum, intentiones operum, vel ipsa prava opera designantur, que agimus in flexo pede, sequentibus distorta vestigia relinquimus. Pedem igitur in nervum posuit homini Deus, quando malas affectiones eius districta sententia ligavit. Semitas observat : quia cogitationes operum subtiliter diiudicat. Vestigia pedum considerat : quia intentiones, vel opera districte examinat. Eccl. ult. d. Cuncta, que fiunt, Deus adducet in iudicium. Sap. 4.d. Commovebit illos a fundamentis, id est a cogitationibus, et usque ad supremum operum desolabuntur. Mt. 12.c. De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem Deo in die iudicii.
marg.| {d} Qui quasi putredo] id est corruptione carnis conterendus, et in putredinem redigendus.
marg.| {e} Et quasi vestimentum] etc. quia de carne exit tentatio, que eam corrodit sicut de veste tinea. Eccl. 42.c. De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. Item Eccl. 41.b. Luctus hominum in corpore ipsorum. Os.. 5.d. Ego quasi tinea Ephraim.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_13)

Notes :