Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Iob. 24,1 

1 Ab Omnipotente
1 Hic incip. cap. 24
non sunt abscondita tempora,
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
Numérotation du verset Iob. 24,2 

Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges
et paverunt eos.
Numérotation du verset Iob. 24,3 

Asinum pupillorum abegerunt2
2 abegerunt] abigerunt Weber
et abstulerunt pro pignore bovem vidue.
Numérotation du verset Iob. 24,4 

Subverterunt pauperum
viam et oppresserunt pariter mansuetos terre.
Numérotation du verset Iob. 24,5 

Alii quasi onagri
in deserto
egrediuntur ad opus suum.
Vigilantesque ad predam preparant panem liberis.
Numérotation du verset Iob. 24,6 

Agrum non suum
demetunt
et vineam
eius
quem vi oppresserunt vindemiant.
Numérotation du verset Iob. 24,7 

Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes
quibus non est operimentum in frigore.
Numérotation du verset Iob. 24,8 

Quos imbres montium rigant
et non habentes velamen amplexantur lapides.
Numérotation du verset Iob. 24,9 

Vim fecerunt depredantes pupillos
et vulgum
pauperem
expoliaverunt3.
3 expoliaverunt] spoliaverunt Weber
Numérotation du verset Iob. 24,10 

Nudis
et incedentibus
absque vestitu
et esurientibus tulerunt spicas.
Numérotation du verset Iob. 24,11 

Inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt.
Numérotation du verset Iob. 24,12 

De civitatibus fecerunt viros gemere.
Et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur.
Numérotation du verset Iob. 24,13 

Ipsi fuerunt rebelles luminis.
nescierunt vias eius,
nec reversi sunt per semitas illius.
Numérotation du verset Iob. 24,14 

Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem,
per noctem vero erit quasi fur.
Numérotation du verset Iob. 24,15 

Oculus adulteri observat caliginem dicens : Non me videbit oculus.
Et operiet vultum suum.
Numérotation du verset Iob. 24,16 

Perfodiunt4
4 perfodiunt] perfodit Weber
in tenebris domos
sicut in die condixerant sibi
et ignoraverunt lumen5.
5 lumen] lucem Weber
Numérotation du verset Iob. 24,17 

Si subito apparuerit aurora
arbitrantur umbram mortis.
Et sic in tenebris
quasi in luce ambulant.
Numérotation du verset Iob. 24,18 

Levis est super faciem aque.
Maledicta
sit pars eius in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
Numérotation du verset Iob. 24,19 

Ad nimium
calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius,
Numérotation du verset Iob. 24,20 

Obliviscatur eius misericordia.
Dulcedo illius vermes.
Non sit in recordatione,
sed conteratur
quasi lignum infructuosum.
Numérotation du verset Iob. 24,21 

Pavit enim sterilem
et que non parit
et vidue bene non fecit.
Numérotation du verset Iob. 24,22 

Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit
non credet vite sue.
Numérotation du verset Iob. 24,23 

Dedit ei Deus locum penitentie et ille abutitur eo in superbiam. Oculi autem eius
sunt in viis illius.
Numérotation du verset Iob. 24,24 

Elevati sunt
ad modicum
et non subsistent. Et humiliabuntur sicut omnia et auferentur.
Et sicut summitates spicarum conterentur.
Numérotation du verset Iob. 24,25 

Quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea ?

Capitulum 24

Numérotation du verset Iob. 24,1 
marg.| {c} Ab Omnipotente] etc. Multa dixerat Iob de Deo, que de facili non possunt comprehendi. Unde moderatur se freno scientie, quia non plus sapere, quam oportet sapere, Rm. 12.a. De his ergo, que dixerat, Deo attribuens scientiam   [Ab Omnipotente] etc. Dividitur autem hoc capitulum principaliter in duas partes. In prima agitur de violentia, et rapina malorum. In secunda de maledictionibus, et penis eorum, quia ab aquis nivium transibunt ad calorem nimium. Dicit ergo   [Ab Omnipotente, non sunt abscondita tempora] Ad litteram, rerum mutabilitates, temporum vicissitudines. Ipse enim novit initium, medium, et consummationem ab eterno, ut dicitur. Sap. 7.c. Et Eccl. 23.d. Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : Sed non sic homini.
marg.| {d} Autem] id est quia.
marg.| {e} Qui noverunt] per fidem.
marg.| {f} Eum] id est Deum.
marg.| {g} Ignorant] etc. id est qualiter eius eternitas sit ante secula sine preterito, sine mora longa, sine futuro perpetua. GREGORIUS Quantumcumque anima intendat, nec seipsam investigare poterit, quanto minus illius magnitudinem, qui illam condere potuit. Unde Sap. 9.d. Que in prospectu sunt, invenimus cum labore, que autem in illis sunt, quis investigabit ? Item Baruch. 3.d. Non est, qui possit scire vias eius, neque qui exquirat semitas eius.
marg.| {h} Alii] etc. Hoc dicit contra superbum Eliphaz, et hereticos, qui altiora se querunt, quasi dicat, qui noverunt Deum per fidem, ipsi ignorant, id est ignorare se fatentur dies illius : Sed   [alii] id est heretici, qui per Eliphaz designantur,   [transtulerunt terminos] id est constitutiones antiquorum patrum, prevaricando, vel extranee exponendo transcenderunt. Contra quos dicitur Prv. 22.d. Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Ex. 19.d. Contestare populum, ne forte velit transcendere terminos ad videndum Deum. Quod sepe faciunt heretici, et etiam quidam Christiani nimis curiosi. De quibus Ier. 29.b. Non vos seducant Prophete, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia. Ibi GLOSSA Pseudo-prophete sunt, qui preter hoc, quod Spiritus sanctus sensit in Scripturis apponunt Divini, qui coniecturam sue mentis, et incerta futurorum quasi vera pronunciant. Item Ez. 3.a. Fili hominis, etc. et loquaris verba mea ad eos. Ibi GLOSSA Qui in expositione sacri eloquii, ut auditoribus placeat, aliquid fingit, sua {1. 427va} verba sunt, que loquitur, non Dei. Qui autem aliter, quam is qui protulit, scripserit, et sub alio intellectu ad edificationem caritatis. Domini sunt verba, que dicit.
marg.| {a} Diripuerunt] id est in diversos errores traxerunt.
marg.| {b} Greges] id est simplices.
marg.| {c} Et paverunt eos] doctrinis pestiferis.
marg.| {d} Asinum pupillorum] id est perfectos, qui portant onera aliorum, qui cibo fidei nutriuntur, et patris sui, id est Christi pro se mortui, facie non vident adhuc per speciem.
marg.| {e} Abegerunt] ab Ecclesia. Talis asinus fuit Moyses. Nm. 11.c. Non possum solus sustinere hunc populum.
marg.| {f} Et abstulerunt] de Ecclesia.
marg.| {h} Bovem] id est predicatorem, qui vomere predicationis duritiam cordis terrenorum scindit, ut ibi seminentur semina virtutum. De hoc bove dicitur Dt. 25.a. Et 1Cor. 9.b. Non alligabis os bovi trituranti Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est.
marg.| {t} Vidue] id est Ecclesie, que occisi viri sui, id est Christi interim visione privata est. Prv. 7.c. Non est vir in domo, abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit in die plene lune reversurus, etc.
marg.| {g} Pro pignore] id est pro simplicibus. Et recte dicit pro pignore. Nam cum pignus aufertur, aliud est, quod tenetur, et aliud, quod queritur. Ita heretici predicatores auferre conantur, ut simplices postea trahant. Dt. 24.c. Non auferes loco pignoris vidue vestimentum.
marg.| {k} Subverterunt pauperum viam] id est cogitationes, et opera humilium.
marg.| {l} Et oppresserunt] ipsi heretici.
marg.| {m} Mansuetos terre] id est simplices, quos ipsi heretici pravis doctrinis opprimunt. Amos 2.b. Qui conterunt super pulverem terre capita pauperum, et viam humilium declinant. Mi. 2.c. Desuper tunicam pallium tulistis, et eos, qui transibant simpliciter convertistis in bellum. Ideo prohibitum est, ne simplices disputent contra hereticos. Unde Dt. 20.b. Quis est homo, qui formidolosus est, et corde pavido, vadat, et revertatur in domum suam. Ibi GLOSSA Ad disputationem contra hereticos venire non debet nisi doctus, et perfectus, ne superatus alios scandalizet.
marg.| {n} Alii] id est raptores, qui sunt alii ab hereticis. Vel alii eorum.
marg.| {o} Quasi onagri] id est suis voluptatibus vacantes, a vinculis fidei, et rationis liberi, habitu religiosi, sed corde luxuriosi, secreta loca colentes, ut eo liberius decipiant, quo ex vite merito reverentiores videntur. Ier. 2.e. Onager assuetus in solitudine, in desiderio anime sue attraxit ventum amoris sui, sup. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
marg.| {p} Egrediuntur ad opus suum] id est ad desideria sua explenda. Phil. 2.c. Omnes querunt, que sua sunt, non que  IESU  CHRISTI.
marg.| {q} Vigilantes quasi ad predam] id est ad corrumpendum simplices, vel rapiendum, et trahendum verba Sanctorum ad sensum proprium. Et sic.
marg.| {r} Preparent panem] erroris.
marg.| {s} Liberis] id est simplicibus, quos in errore suo falsis dogmatibus genuerunt. Prv. 4.c. Non dormiunt, nisi cum male fecerint, nec rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint. Ad litteram etiam patet hoc de latronibus, et raptoribus, qui latent in silvis, ut spolient transeuntes, et onagris comparantur propter luxuriam, et vagationem.
marg.| {t} Agrum non suum] id est sacram Scripturam, que semina bonorum operum profert.
marg.| {u} Demetunt] id est perverse interpretantes, ad libitum suum exponunt.
marg.| {x} Et vineam] id est sacram Scripturam, que veritatis sententias quasi botros virtutum profert.
marg.| {y} Eius, quem viri oppresserunt] id est Christi, cuius veritatem violenter inflectunt.
marg.| {z} Vindemiant] id est prave exponunt, auferendo veras sententias, et falsas fallaciter fingendo. Sacra igitur Scriptura ager dicitur, quia pascit, et vinea, quia inebriat, quam heretici modo demetunt, et vindemiant, male exponendo, et veras sententias Sanctorum {1. 427vb} auferendo. Sed erit adhuc, quod Sancti pro labore, quo laboraverunt in expositione sacre Scripture, remunerabuntur, et heretici quasi vacui ieiunabuntur. Unde Is. 62.c. Si dedero, id est non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, et si biberint, id est non bibent filii alieni, id est heretici vinum tuum, in quo laborasti. Vel agrum, et vineam dicit Ecclesiam, quam heretici demetunt, et vindemiant, quia membra eius pravis exemplis corrumpunt Hec vinea significata est per vineam Naboth. 3Rg. 21. De qua Can. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, que demoliuntur vineas.
marg.| a Nudos dimittunt] etc. virtutum.
marg.| {b} Tollentes] Mi. 3.a. Violenter tollitis pelles eorum desuper eis. Abac. 2.b. Quia spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, etc.
marg.| {c} Quibus non est operimentum] bonorum operum, vel virtutum, quibus operitur anima sicut coopertorio.
marg.| {d} In frigore] mali desiderii, vel infidelitatis.
marg.| {e} Quos imbres montium] id est doctrina Prelatorum, qui dicuntur montes propter firmitatem, et vite eminentiam.
marg.| {f} Rigant] docendo benigne monendo.
marg.| {g} Et non habentes velamen] virtutum, vel bonorum operum.
marg.| {h} Amplexantur] orationibus.
marg.| {i} Lapides] id est Sanctos, quorum suffragia postulant, de nullo opere suo confidentes.
marg.| {k} Vim fecerunt depredantes pupillos] id est teneros in Ecclesia, quibus denuo mundus pater mortuus est, et concupiscentia mater.
marg.| {l} Et vulgum pauperem] vel vulgus pauperum, id est populum indoctum.
marg.| {m} Spoliaverunt] virtutibus.
marg.| {n} Nudis] id est otiosis.
marg.| {o} Et incedentibus] id est mala agentibus.
marg.| {p} Absque vestitu] virtutum.
marg.| {q} Et esurientibus] panem sane doctrine.
marg.| {r} Tulerunt] id est abstulerunt.
marg.| {s} Spicas] id est antiquorum patrum sententias.
marg.| {t} Inter acervos eorum] id est in medio multitudine persecutorum Ecclesie.
marg.| {u} Meridiati sunt] id est requieverunt. Vel   [inter acer vos eorum] id est in medio principum, et tyrannorum quieverunt, quorum appetunt familiaritatem, ut eos moveant contra Ecclesiam.
marg.| {x} Qui calcatis torcularibus] id est pluribus martyribus interemptis in Ecclesia, que dicitur torcular, quia in ea calcantur Sancti, quorum corpora proiiciuntur, ut vinacia, sed anime quasi vinum optimum in celi cellario reconduntur.
marg.| {y} Sitiunt] quia agendo crudelia, eo ipso crudeliores fiunt, et maiora facere ambiunt.
marg.| {z} De civitatibus] etc. quasi dicat etiam fortes Ecclesie oppresserunt, non solum pauperes. Sed ne impune hoc facere crederentur, subdit.
marg.| {a} Et anima vulneratorum clamabit] ad Deum, ut vindicet eos, quia etsi Deus ad tempus hoc permittat, aliquando tamen ulciscetur. Eccl. 35.c. Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem lesi exaudiet, non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
marg.| {b} Et Deus inultum abire non patitur] quia iustus est.
marg.| {c} Ipsi fuerunt] etc. quasi dicat non ignorantia, sed superbia deliquerunt, scientes enim bonum noluerunt facere illud, et ideo gravius peccaverunt. Lc. 12.f. Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui, et non facit, vapulabit multis.   [Vel fuerunt rebelles lumini] id est gratie Dei, et doctrine, que illuminat. Et ideo :
marg.| {d} Nescierunt] etc. scilicet Dei. Vias dico, quibus venitur ad ipsum, id est sanctas cogitationes, et bona opera. Vel precepta Dei dicuntur vie eius, quia per eorum observantiam venitur ad ipsum. De his dicitur Ier. 6.d. State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, que sit via bona, et ambulate in ea. Qui rebelles sunt gratie, per superbiam excecantur, ut nesciant vias istas. Unde Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.
marg.| {e} Nec reversi] etc. quasi dicat excecati per superbiam, nescierunt vias eius id est mandata Dei. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et ideo obscuratum est insipiens cor eorum Rm. 1.c. Et idcirco non sunt reversi a malitia sua,   [per semitas illius] id est per penitentiam, que est via angustior, quam observantia {1. 428ra} mandatorum Dei. a   Mane primo] etc. Hic mutatur numerus. Supra enim locutus est Iob de raptoribus, vel hereticis in plurali, persequendo mala eorum. Nunc autem subdividendo, quasi duo genera ostendit esse inter illos. Nam quidam eorum, quasi homicide, manifeste peccant. Alii quasi adulteri occulte. Et hoc est.   [Mane] temporis scilicet ad litteram. Vel mane prosperitatis.   [Consurgit homicida] id est hereticus manifestus. De quo 1Io. 3.c. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.
marg.| {b} Interficit] prava doctrina.
marg.| {c} Egenum] etc. id est simplices et indoctos.
marg.| Est mane.
-Prosperitatis, Eccl. 10.c. Ve terre, cui rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
-Dominice resurrectionis. Is. 21.d. Venit mane, et nox, si queritis, querite, etc.
-Mundi scilicet prima etas Mt. 20.a. Simile est regnum celorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, etc.
-Hominis, scilicet infantia, vel pueritia. Ps. 89. Mane sicut herba transeat, mane floreat, etc.
-Salutis, scilicet incarnatio Christi. Ex. 16.b. Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate.
-Temporis, scilicet ortus Solis. Mt. ultra. Valde mane una sabbatorum, etc.
-Peccatoris, scilicet illuminatio gratie, seu initium penitentie. Os. 6.a. In tribulatione sua mane consurgent ad me.
-Eternitatis, scilicet dies iudicii. Ps. 5. Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus, etc.
Hec quatuor, scilicet evigilatio, operandi inchoatio, finis noctis, initium diei, in quolibet istorum mane attenduntur.
marg.| Sequitur: {d} Per noctem] temporis ad litteram, vel adversitatis.
marg.| {e} Erit quasi fur] occulte decipiens, quasi dicat, ubi non audet manifeste hereticus seminare errorem suum, occulte insidiatur. Vel sic secundum Gregorium Hereticus in prosperitate positus, aperte simplices, et humiles deprimit ; in adversitate vero, et deiectione positus, per iniqua consilia latenter ledit. De quibus dicitur Mi. 2.a. Ve qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris, in luce matutina faciunt illud, quod contra Deum est manus eorum. Similiter faciunt quedam misere mulieres, in iuventute sua seipsas, et multos alios interficiunt, manifeste luxuriantes, in senectute vero per iniqua consilia quasi mediatrices, alias, et alios interficiunt.
marg.| {f} Oculus adulteri] ad litteram.
marg.| {g} Observat caliginem] id est tenebras querit, ut liberius peccet. Iuxta illud Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem. Vel adulter dicitur perversus Predicator, sive hereticus, qui per sacram predicationem non querit Deo filios generare, sed scientiam suam ostentare. Et sicut adulter non querit in coitu prolem, sed voluptatem, et carnem alienam sibi iungit illicite. Sic hereticus fidelem animam in suo rapit errore. De his dicit Apostolus 2Cor. d. Non sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, id est pro laude sua, non pro salute animarum, aut gloria Dei predicantes. Dicit ergo.   [Oculus adulteri] id est intentio heretici.   [Observat caliginem] id est querit inanem gloriam.   [Vel observat caliginem] id est dissimulabit se verbis, et habitu, et victu religiositatis.
marg.| {h} Dicens] apud se.
marg.| {i} Non videbit me oculus] hominum.
marg.| {k} Et operiet vultum suum] id est cor suum, ne cognoscatur. Sicut adulter operit vultum suum, ad litteram, ne cognoscatur, ita quilibet peccator vultum hominis exuit, induendo faciem lupi per rapacitatem, leonis per superbiam, ursi per gastrimargiam, porci per luxuriam, et sic de aliis, ne cognoscatur a Domino in die iudicii. Unde talibus dicturus est. Amen dico vobis, nescio vos. Mt. 25.a. Quia vultum meum, et imaginem exuistis.
marg.| {l} Perfodiunt] tales adulteri, id est heretici.
marg.| {m} In tenebris] ignorantie, vel adversitatis.
marg.| {n} Domos] id est conscientias, vel Ecclesias fidelium.
marg.| {o} Sicut in die] prosperitatis.
marg.| {p} Condixerant] id est venerant, ut deciperent simplices, {1. 428rb} quasi dicat. Heretici iustis prosperantibus prava suadere non audent, sed quasi ex condicto prestolantur, ut aliquid adversitatis patiantur. Et nunc dicunt, eis hoc accidisse propter peccata sua, et malam fidem eorum, et sic ex adversitate bonorum mentes perfodere moliuntur.
marg.| {q} Et ignoraverunt lucem] gratie, vel sane doctrine. De hoc dicitur Prv. 1.b. Insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem. Vel sicut de homicida, qui de die interficit, et per noctem insidias parat. Sic de his, qui in tenebris fodiunt, per diem vero machinas parant, et sic semper peccant.
marg.| {r} Si subito apparuerit] etc. quasi dicat, tales de nocte vagantes dolent ad ortum aurore, quia qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius. Io. 3.c. Eph. 5.c. Omnia, que arguuntur, a lumine manifestantur. Vel sic de hereticis. Si subito, etc. quasi dicat, heretici gaudent de adversitate bonorum.   [Si autem subito] etc. id est si iustus aliqua potestate, vel dignitate claruerit.
marg.| {s} Arbitrantur umbram mortis] sibi imminere, id est de hoc dolent usque ad mortem, quia tunc non audent loqui. Quia sicut dicitur Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii sui, intuitu suo dissipat omne malum. Vel ideo dolent, quia que perverse egerunt, puniri timent, et corrigi nolunt. Unde sequitur.
marg.| {t} Et sic in tenebris] peccatorum.
marg.| {u} Quasi in luce] iustitie.
marg.| {x} Ambulant] Ac si dicat. Ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux iustitie circunfundat. Vel in presenti cecitate ita leti sunt, ac si iam eterne patrie luce perfruantur. Prv. 21.a. Lucerna impiorum peccatum. Item in eodem 15.c. Stultitia gaudium stulto.
marg.| {y} Levis est] Mutatur numerus, a plurali transit, vel redit ad singularem. In quo notatur, quod confusa est unitas malorum. Dicit ergo,   [Levis est] scilicet hereticus, id est instabilis, Iacob. 1.b. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Eccl. 1.c. Ve duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori ingredienti terram duabus viis. Vel iniquus quilibet levis est.
marg.| {z} Super faciem aque] id est plus quam aqua in superficie, quia ad omnem flatum tentationis statim deiicitur. Sap. 5.c. Spes impii tamquam lanugo, que a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, que a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est.
marg.| {a} Maledicta sit pars eius in terra] id est quam habet in terra, quia nec donis presentis prosperitatis compescitur a malo, immo peior efficitur. Hec pars maledicta est, quia etsi iniquus, vel hereticus ad tempus benedicitur benedictione sinistre, in reatu tamen eterne maledictionis tenetur. Unde Prv. 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
marg.| {b} Nec ambulet] hereticus.
marg.| {c} Per viam vinearum] id est per rectitudinem fidei Ecclesie, que est vinea ; ubi umbra, id est quies ; ubi odor, id est fructus, quorum nihil habet hereticus. Et hoc dicit Iob non imprecando, sed predicendo, vel divine iustitie consentiendo.
marg.| {d} Ad nimium calorem] etc. Quod maius est ad litteram, impii in inferno de pena transibunt ad penam. Sir. 39.d. Ignis grando, fames, et mors, omnia hec ad vindictam creata sunt. Vel sic. Ab aquis nivium, id est a timore male humiliante, transeat ad calorem nimium, id est ad amorem, male accedentem, ut sic ruat de peccato in peccatum. Et hoc est, quod supra dixerat. Levis est. Vel sic. Transeat ab aquis nivium, id est a frigore infidelitatis, vel iniquitatis. Ad calorem nimium, id est ad nimiam subtilitatem. Sepe enim heretici, vel iniqui, dum iniquitates declinant, veniunt ad habitum sanctitatis. Sed iterum de suo sensu nimis presumentes, per nimiam inquisitionem relabuntur in errorem. Et hoc induci potest contra curiosos disputatores. De quibus Sir. 21.d. Sultus a fenestra respicit in domum, quasi foramina subtilitatis querens. Vir eruditus stabit foris, quia Scripturam aperte exponere querit. Proverbiorum 15.d. {1. 428va} Sicut, qui mel comedit multum, non est ei bonum, sic qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Et quia difficile est, ut is, qui se estimat sapientem, sensum pravitatis a se abiiciat : Ideo subdit.
marg.| {a} Et usque ad inferos peccatum] etc. liberans, non relaxans, quia non obliviscitur misereri Deus. Et hoc dicit, quia huiusmodi non emendantur ante finem huius vite, aut vix. De quibus dicitur. 1Io. ult. d. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut oret quis.
marg.| {b} Dulcedo illius vermes] id est inquietudo cogitationum, que incessanter inquietant, erit dulcedo illius, id est pro dulcedine in inferno. Item sunt hic dulcedo illius, quia illis pascitur. Vel vermis dicitur caro, id est carnis voluptas, que luxurioso, vel cuilibet voluptuoso est dulcedo, ad quam expellendam nihil tantum valet, quantum, ut quisque quod vinum diligit, quale sit mortuum penset. Unde cum quidam eremita memoriam cuiusdam mulieris, quam dilexerat, non posset avellere a corde suo, ea mortua, et fetente effosso tumulo, frustum eius abscidit, et quando veniebat memoria eius, ponebat illud frustum fetidissimum ad os, et ad nares, quod natura vix poterat sustinere, et sic liberatus est. Vel dulcedo illius sunt vermes, id est temporalia, que animum pungunt, et inquietant. Quid autem sit illa oblivio misericordie.
marg.| {c} Non sit in recordatione] quasi dicat, non sit in respectione animarum sanctarum, sicut dicitur Sap. 3.c. de bonis. Felix est sterilis, et non inquinata, que nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Dicitur autem Deus recordari, et oblivisci improprie : Nam cum bona tribuit, vel a malis liberat, tunc dicitur recordari : Quando vero nihil dat, vel in culpa, vel in miseria relinquit, tunc dicitur oblivisci. Et continuatur sic : quia dulcedo illius vermes, id est carnis illecebre, vel bona temporalia : ideo non sit in recordatione apud Deum, ut scilicet Deus eum ab iniquitate revocet, et aliquid ei conferat.
marg.| {d} Sed conteratur] in gehenna.
marg.| {e} Quasi lignum infructuosum] abscissum in morte. Mt. 3.c. et 7.c. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur, et ardet. Ez. 15.a. Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ecce igni datum est in escam. GLOSSA Lignum conteri, est in gehennam mitti, et de horto paradisi tolli.
marg.| {f} Pavit enim sterilem] id est carnem, que dicitur sterilis, quia dum solum presentia appetit, bonas cogitationes gignere nescit. Sed quia aliquando mulieres in iuventute sunt steriles, que postea pariunt, ut Sara, et Elisabeth, caro vero numquam parit, ideo subdit.
marg.| {g} Et que non parit] bonas cogitationes, vel bona opera.
marg.| {h} Et vidue] id est anime, cuius vir, id est intellectus in aliena regione vivit.
marg.| {i} Bene non fecit] quia desideriis carnis serviens, curam anime, vitam gratie, et glorie querere contempsit. Vel predicator erroris, dum plebem extra Ecclesiam positam docet, sterilem, que non parit, pascit, quia in ea laborat, que fructus spirituales non facit. Et vidue bene non fecit, quia sancte Ecclesie, cuius vir, id est Christus mortem pertulit, servire contemnit.
marg.| {k} Detraxit fortes] etc. id est superbos, et potentes, qui facilius capiuntur laqueis hereticorum. Is. 26.d. Terram gigantum detrahes in ruinam.
marg.| {l} Et cum steterit] hereticus vivendo in hoc corpore.
marg.| {m} Non credet vite sue] id est de eo non consentit vera cogitare. Vel quilibet impius est in Ecclesia per fidem, et vite sue non credit, quia fidei opera non facit. Fides enim sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Et quamvis hoc faciat, tamen mira dispensatione.
marg.| {1. 428vb}
marg.| {n} Dedit ei Deus locum penitentie] ut reverteretur a malo suo, et viveret. Ez. 18.g. et 33.c. Nolo mortem peccatoris, etc.
marg.| {o} Et ille abutitur] etc. male vivendo, et hoc donum non recognoscendo. Rm. 2.a. An divitias bonitatis eius, et patientie, et longanimitatis eius contemnis ? Ignoras quia benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? GREGORIUS Qui accepta penitentie tempora divertit ad culpam, districtus in ultimis Iudex argumenta misericordie convertet ad penam. Sed cum Dominus sciat, quod reprobi inde peiores efficiuntur, quare tamdiu expectat ? Unde Eccl. 8.b. Quia non cito profertur contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Hoc solvitur ibi statim, ubi dicitur. Ex quo, quod peccator centies facit malum, et per patientiam expectatur, ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius, et non sit bonum impio. Unde Sap. 11.a. Dissimulans peccata hominum propter penitentiam.
marg.| {p} Oculi autem eius] id est impii.
marg.| {q} Elevati] etc. non in viis Dei, quia que sua sunt, querit, non que  IESU  CHRISTI. 1Cor. 13.b.
marg.| {r} Ad modicum] quia omne tempus respectu eternitatis breve est. Ps. 89. Mille anni tamquam dies hesterna, que preteriit. GREGORIUS Modicum fuit, quod preterire potuit.
marg.| {s} Et non subsistent] in alto, quia eo quod elevari appetunt, longius a Deo fiunt. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedrum Libani, et transivi, et ecce non erat, etc. Item deiecisti eos, dum allevarentur, inf. 30.c. Elevasti me, et quasi supra ventum ponens elisisti me valde.
marg.| {t} Et humiliabuntur] etc. terrena, vel temporalia, que temporis volubilitate ad non esse percurrunt.
marg.| {u} Et auferentur] de esse. Sed GREGORIUS obiicit de illo verbo. Eccl. 1.a. Generatio advenit, et generatio preterit, terra autem in eternum stat. Non igitur omnia auferentur. Hoc solvit GREGORIUS quod omnia inferiora auferentur, quoad formam exteriorem, non quoad veritatem nature. Unde Is. 51.b. Celi sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur. GLOSSA secundum figuram, non secundum essentiam. Item 2Pt. ult. c. Elementa calore solventur. Et inf. eod. Novos celos, et novam terram secundum ipsius promissa expectamus. GLOSSA Non ait alios, sed veteres, et antiquos in melius commutandos. Et postea dicitur in GLOSSA De igne, et aqua nihil tale habemus, quin potius habemus. Et mare iam non est. In Apocalypsi vigesimo primo a. Ibi GLOSSA Immutatio aeris, et terre dubitabilis non est, quin per ignem fiat, sed de aqua dubitatur : Nam purgationem in seipsa habere creditur. Item 1Pt. ult. c. Elementa calore solventur. Ibi GLOSSA Elementa quatuor, quibus mundus constat, ille maximus ignis absumet. Nec cuncta intantum consumet, ut non sint, sed duo ex toto consumet, duo in meliorem restituet faciem. Solutio : An mare siccetur, an innovetur, relinquit dubium. AUGUSTINUS 20. lib. de civit. Dei cap. 16. tamen magis adheret huic parti, quod innovetur. Et de aliis dicendum similiter.
marg.| {x} Et sic] etc. quia sicut ariste ad alta prosiliunt, et grana interius latent, sic malis in alto se extollentibus, boni in imo humilitatis latent. Sed aristis contritis, et combustis grana patent, et in horreis reconduntur, sic malis in gehenna demersis boni in gloria apparebunt. Unde Mt. 3.c. Permundabit Dominus aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
marg.| {y} Quod si non est] etc. quasi dicat, ita sunt cuncta, sicut protuli. Que tamen si non essent ita, a vobis redargui non possem, quia dum adhuc proprie succumbitis fallacie, alienam redarguere non valetis. Unde GREGORIUS Iustus si aliquando loquendo delinquit, dignum non est, ut a pravis iudicetur. Unde Io. 8.a. Qui sine peccato est vestrum, primus in illum lapidem mittat. Ibi GLOSSA Si lex iubet reos puniri, non tamen a similiter puniendis.
marg.| {z} Et ponere ante] etc. Verba ante Deum ponere, est ea apud se in conspectu Dei examinare, quasi dicat Iob amicis suis, vos non potestis ante Deum verba ponere, quia faciem eius vobis peccando absconditis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_24)

Notes :