Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Iob. 2,1 

1 Factum est autem2 cum quadam die
1 Hic incip. cap. 2 |
2 autem Cas259 ] om. Δ |
venissent filii Dei, et starent coram Domino, venissetque3* Satan inter eos et staret in conspectu eius,
3 venissetque Greg. S ΩF ΩG ΩJ ΩS ] venisset quoque ΩM Rusch Weber , venisset Δ
Numérotation du verset Iob. 2,2 

ut diceret Dominus4 ad Satan : Unde venis ?
4 Dominus ΩG Rusch Weber ] om. ΩF
Qui respondens ait : Circuivi terram et perambulavi eam.
Numérotation du verset Iob. 2,3 

Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis5 in terra, vir simplex et rectus ac6 timens Deum et7 recedens a malo et adhuc retinens innocentiam ?
5 ei – similis ΩG Rusch Weber ] inv. Δ ΩF |
6 ac ΩG ] et ΩF |
7 et ΩG] ac Δ ΩF |
Tu autem commovisti me adversus eum
ut affligerem illum8 frustra.
8 illum] eum Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,4 

Cui respondens Satan ait9
9 respondens Satan ait] respondit Satan et aitque ΩF ΩG
pro pelle.
Et cuncta
que habet homo
dabit pro anima sua.
Numérotation du verset Iob. 2,5 

Alioquin mitte manum tuam
et tange os eius et carnem,
et tunc videbis quod
in facie10 benedicat tibi.
10 facie] faciem Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,6 

Dixit11 ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est.
11 Dixit ΩG] Dicit ΩF
Verumtamen animam illius serva.
Numérotation du verset Iob. 2,7 

Egressus igitur Satan
a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo,
a planta pedis usque ad verticem12.
12 verticem Δ ΩF ΩG Rusch ] + eius Weber
Numérotation du verset Iob. 2,8 

Qui testa saniem radebat13 sedens in sterquilinio.
13 radebat Δ ΩF ΩG Rusch ] deradebat Weber
Numérotation du verset Iob. 2,9 

Dixit autem illi uxor sua :
Adhuc tu permanes
in simplicitate tua. Benedic Deo et morere.
Numérotation du verset Iob. 2,10 

Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus14 locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini
14 mulieribus Amiatinus ² Cava ΠF Σ Φ E² H Q² D S W ΨD Δ Ω ΩF ΩG Ed1530 Rusch Clementina ] om. Weber
mala autem15
15 autem ΩM ΩF ΩG ΩS ΩJ* Rusch ] om. ΠF E Θ D F K ΨD Ω Δ Ed1530 Clementina Weber
quare non sustineamus ?16
16 sustineamus Cava X S NAL3245 Ω ΩF Cor2 (Gregor.) Rusch Ed1530 ] suscipiamus L Amiatinus E* Cor2 (antiq. sec. hebr.) Clementina Weber
In omnibus
his non peccavit Iob labiis suis.
Numérotation du verset Iob. 2,11 

Igitur audientes
tres amici Iob
omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz
Themanites,
et Baldach
Suites17
17 Suit(h)es Δ ΩF ΩG Rusch Weber ] Suhites Clementina (hic et ubique)
et Sophar
Naamathites.
Condixerant enim18
18 enim] + sibi Δ ΩG ΩF
ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur.
Numérotation du verset Iob. 2,12 

Cumque levassent19 procul oculos suos20
19 levassent] elevassent ΩF ΩG |
20 procul- oculos suos ΩF] inv. ΩG |
non cognoverunt eum
et exclamantes ploraverunt,
scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in celum
Numérotation du verset Iob. 2,13 

et sederunt cum eo in terram septem diebus septemque21 noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem.
21 septemque] et septem ΩG Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Iob. 2,1 
marg.| {m} Factum est] etc. Expositio horum patet per precedentia. Sciendum tamen est, quod in narrationibus qualitates quatuor modis exprimuntur, ut dicit GREGORIUS Aliquando a positione loci, sicut Ex. 19. De Israele, qui verba Dei in monte non potuit audire. Per quod intelligitur infirmitas populi, qui virtutis eminentiam non attingit. Quandoque a positione corporis, ut quod Stephanus vidit Iesum stantem. Act. 7.g. Per quod significatur, quod volebateum iuvare. Quandoque a qualitate aeris, ut Io. 10.e. Domino predicante dicitur, quod hiems erat. Per quod significatur, quod auditores infidelitatis frigore tenebantur. Quandoque a qualitate temporis, ut Io. 13.d. Iudas nocte exivit a domo. Per quod significatur, {1.400ra} quod non erat ad lucem gratie rediturus. Item Lc. 12.c. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te. Item Angeli in meridie venerunt ad Abraham, sed Sodomam subversuri venerunt vespere.
marg.| {a} Filii Dei] id est Angeli boni, qui dicuntur filii per creationem, et per imitationem.
marg.| {b} In conspectu] ut videretur a Deo, sed non videret Deum, quia lux in tenebris lucet, etc. Io. 1.a.
Numérotation du verset Iob. 2,2 
marg.| {c} Unde venis] Aliter quam prius, ut sit modo irrisio, quasi dicat, adverte, a quo vinceris, et de cetero contra Deum te erigere non presumas.
marg.| {d} Numquid] etc. quasi dicat, considerare licet, sed non potes conculcare.
marg.| {e} Et adhuc] etc. licet tot passus sit flagella, quasi dicat, bonus erat ante, modo melior. Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit illos. Quanto enim magis crescit exterius tribulatio, tanto purior efficitur interius mentis predilectio. Prv. 17.c. Sicut in igne probatur argentum, et aurum camino, ita probat corda Deus. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
Numérotation du verset Iob. 2,3 
marg.| {f} Commovisti me] More humano dicit hoc Dominus. Non enim verbis Satane provocatus, hoc fecit Dominus. Sed nos nisi commoti, ferire nescimus : Et hoc est Anthropopathos , sicut ibi : Penitet me fecisse hominem. Gn. 6.a. id est faciam sicut penitens facit, scilicet delebo hominem quem feci.
marg.| {g} Affligerem] id est affligi permitterem.
marg.| {h} Frustra] id est sine merito eius. Non tamen frustra, id est sine causa, quia eius patientia crevit inter flagella. Et ex patientia tribulationis aucta est gratia remunerationis.
Numérotation du verset Iob. 2,4 
marg.| {i} Pellem pro pelle] id est membrum pro membro, ut cutem pro carne, carnem pro nervis, nervos pro ossibus. Nota, Satan, quia peccatum non invenit, in quo posset accusare Iob, ideo bonum eius diminuit, quasi dicat, patienter sustinet Iob damna exteriora, quia timet, ne in proprio corpore feriatur, et sic timidum humano timore innuit. Et hoc est.   [Pellem pro pelle] id est rem minus charam, scilicet exteriora, dabit homo pro pelle, id est pro re magis chara, id est interiori. Nota quod est pellis fortune, scilicet bona temporalia, Mi. 3.a. Audite principes domus Iacob, et duces domus Israel, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis. Item pellis penitentie. Gn. 27.c. Pelliculas hedorum circumdedit Rebecca manibus Iacob, et colli nuda protexit. Item pellis mortalitatis. Gn. 3.d. Fecit Dominus Deus Ade, et uxori eius tunicas pelliceas. Item pellis prave consuetudinis. Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, etc. Item pellis virtutum. Ex. 26.c. Pellibus rubricatis, et hyacinthinis iubetur tabernaculum operiri. Item pellis fragilitatis, inf. 19.c. Pelli mee consumptis carnibus, adhesit os meum. Item pellis exterioris conversationis. Lam. 3.a. Vetustam fecit pellem meam. Item pellis immortalitatis Ct. 1.b. Nigra sum sed formosa, sicut tabernacula Cedar. Hoc quoque ad pelles mortalitatis, sive penitentie sicut pelles Salomonis : Hoc quoque ad pelles immortalitatis, sive glorie. Pro hac ultima pelle debet homo dare omnem aliam pellem, et cuncta, que habet.
marg.| {k} Pro anima sua] id est pro vita sua. Suspicabatur hoc diabolus de Iob, quod sepe in aliis viderat.
Numérotation du verset Iob. 2,5 
marg.| {l} Alioquin] id est si non credis eum, ideo patienter ferre damnum exteriorum, quia timet de vita, quam diligit.
marg.| {m} Mitte manum tuam] id est relaxa potestatem, quam dedisti mihi.
marg.| {n} Et tange] scilicet tangere ne permitte.
marg.| {o} Os eius, et carnem] id est vitam corporalem. Vel corpus, quod constat ex carne, et ossibus.
marg.| {p} Tunc videbis] id est videri facies.
marg.| {q} Quod in faciem] etc. id est superficialiter, et pro temporalibus tantum diligat te, et timeat. Vel   [In faciem benedicat tibi] id est manifeste maledicet.
Numérotation du verset Iob. 2,6 
marg.| {r} Ecce] etc. id est usum potestatis {1. 400rb} tibi relaxo. Iam enim potestatem dederat.
marg.| {s} Verumtamen] etc. Quomodo dicitur diabolus animam servare, quia tantum animas querit ad perdendum ? Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi. Responsio : Servare dicitur, cum tentando superare prohibetur. Dominus igitur servum suum custodiendo deserit, et deserendo custodit. Alia perdit, alia protegit. Caro data est in manu impii, sed anima est in manu Dei. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Vel   [animam eius serva] id est ipsum non interficias : Vel serva a peccato.
Numérotation du verset Iob. 2,7 
marg.| {t} Egressus] id est ad feriendum relaxatus.
marg.| {u} Ulcere pessimo] id est gravissimo et quantitate, et qualitate. GREGORIUS Pensanda sunt flagella, quanta sunt, et qualia : Sepe quantitate multa, sed qualitate levia ; sepe quantitate pauca, sed qualitate gravia : Ista autem et quantitate, et qualitate fuerunt gravia. Crudelis enim est, et non miserebitur. Ier. 6.f. Nota, percutitur quis, ut pena sua continuetur, sicut Antiochus 2Mcc. 9. Ier. 30.c. Plaga inimici percussi te. Quandoque ut corrigatur, sicut Maria : Nm. 12.c. Quandoque ne futura mala committat. Io. 5.c. Ecce sanus factus es, iam nolis etc. Quandoque ne superbiat, ut Paulus 2Cor. 12.b. Ne magnitudo, etc. Quandoque ut Christus glorificetur, ut in ceco, Io. 9.a. Neque hic peccavit, etc. Unde versus « Ut probet, aut purget, aut puniat, aut veneretur. Aut Christi pateat gloria, pena datur. Iob probat, inclinat Paulum, sese manifestat. In ceco, purgat Mariam, punit Herodem ». Actuum 12.d.
Numérotation du verset Iob. 2,8 
marg.| {x} Testa saniem radebat] Hoc faciebat, ut ex propria despectione humiliorem se exhiberet. Ad litteram, testa fit ex luto, et sanies lutum est corporis. Testa ergo saniem radebat, id est lutum luto tergebat, in quo se nihil aliud, quam lutum esse cognoscebat, qui etiam digitum apponere contemnebat. Naum. 3.c. Intra in lutum, et calca subigens tene laterem.
marg.| {y} In sterquilinio] sedebat, ut que esset substantia sue carnis perpenderet, et ex fetore loci caperet, quod festine corpus ad fetorem rediret, quod primo fuit sperma putridum, post vas stercorum, tandem esca vermium. Et vide sufferentiam Iob, et e converso levitatem Ade. Primo turbatus fuit amissione possessionis : Secundo interfectione prolis : Tertio, gravissima percussione corporis, et tamen in sterquilinio sedens victor extitit. Adam vero nullo turbatus fuit, optimis naturalibus ditatus, et tamen in Paradiso Dei positus, victus fuit. Facilius ergo evolat, quis in celum de tugurio, quam de palatio. Unde Ps. 83. Elegi abiectus esse in domo Dei, etc. GREGORIUS Testa saniem radebat, ut semetipsum in fragmento considerans, etiam de extensione vulneris sumeret curam mentis.
Numérotation du verset Iob. 2,9 
marg.| {z} Dixit autem illi] Duobus modis tentat nos hostis. Nunc per verba, nunc per verbera. Verberibus enim probatur patientia, verbis sapientia. Hucusque igitur diabolus patientiam Iob probavit. Primo rebus spoliavit : Secundo filiis orbavit : Tertio corpus proprium ulcere pessimo vulneravit : Sed nec sic superavit, sed semper fortiorem intus invenit : Ideo ad artem antiquam redit, id est ad uxoris opprobrium, per quam primum hominem deiecit. Ipsam enim quasi scalam, qua ad cor viri ascenderet, applicavit, sed non prevaluit. Iob enim mulierem sibi subiectam attendit, et de lapsu primi hominis noverat, quod mulier recte docere nesciebat. Nihil enim iniquius lingua stulte mulieris. Eccl. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venatorum est, et sagena cor eius, et vincula sunt manus illius, qui placet Deo, effugiet illam Prv. 7.d. Multos vulneratos deiecit, fortissimi quoque interfecti sunt ab ea, ut patet in Salomone, 3Rg. 11.a. In David, 2Rg. 11.a. In Samsone, Iudicum 16. Ideo dicitur Mi. 7.b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Eccl. 25.c. Omnis malitia, nequitia mulieris. Et inf. Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris : Commorari cum {1.400va} leone, et dracone, placebit magis, quam habitare cum muliere nequam. Et inf. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. a   Adhuc] Simile Tob. 2.d. Manifeste vana facta est spes tua, etc.   [In simplicitate] id est in stoliditate.
marg.| {b} Benedic Deo] id est maledic, quasi dicat transgredere, quod est spiritualiter maledicere.
marg.| {c} Et morere] id est vives per contrarium, quia transgressoribus vita longior conceditur. Eccles. 7.c. Iustus perit in iustitia sua, et impius multo tempore vivet in sua malitia. Vel est irrisio, quasi si perseveraveris in benedictione tua, morieris. Mal. 3.d. Vanus est, qui servit Deo, inf. 21. Quis est omnipotens, ut serviamus ei. 1Mcc. 1.b. Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, que circa nos sunt, quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
Numérotation du verset Iob. 2,10 
marg.| {d} Quasi] etc. Prudenter dicit   [quasi una] ne crimen unius videretur transfundere in omnes. Personam enim, non sexum increpat.
marg.| {e} Locuta] Sir. 27.b. Loquela multum iurans, horripilationem statuet capiti. E contrario de bona muliere dicitur Sir. 26.c. Mulier sensata, et tacita, non est immutatio erudite anime.
marg.| {f} Si bona suscepimus] Quod male mulier locuta sit, probat Iob, quasi omnia sunt a Deo, bona, et mala, id est flagella, Eccles. 12.b. Bona, et mala, vita, et mors, paupertas, et honestas, a Deo sunt. Is. 45.b. Ego Dominus, et non est alter Deus, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum. Sunt autem bona temporis, temporalia bona. Sunt in tempore, naturalia bona. Cum tempore, gratuita bona. Supra tempus, gaudia eterna. Mala autem, de quibus agitur hic, sunt flagella. Dicit ergo,   [Si bona suscepimus de manu Domini] etc. quasi dicat utraque debemus. Bona suscipimus ex misericordia, mala ex iustitia. Et in hoc consolatur seipsum Iob, quia scilicet inter adversa, dona Dei memorat, ne omnino deiiciatur, sicut e contrario in prosperis humiliat malorum recordatio. Unde Eccles. 11.c. In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. GREGORIUS In prosperis de facili ignoratur, an prosperitas, an persona diligatur. Seneca : Mel musce, lupi cadavera, predam turba ista sequitur, non hominem.
marg.| {g} In omnibus his non peccavit Iob labiis suis] GREGORIUS Duobus modis labiis peccamus, vel cum iniusta dicimus, vel cum iusta tacemus. Unde Is. 6.b. Ve mihi, quia tacui. Iob labiis non peccavit, quia nec contra Deum ferientem superba respondit, nec contra mulierem male suadentem recta tacuit. Sed sciens, quid deberet Deo, quid proximo, patientiam exhibuit Deo ferienti, sapientiam coniugi male suadenti.
Numérotation du verset Iob. 2,11 
marg.| {h} Igitur audientes] Quia Diabolus Iob a recto per uxorem movere non valuit, tentat movere per amicos, qui ex compassione caritatis ad consolandum Iob venerunt. Sed nescientes modum consolandi, in vituperia proruperunt. Ordo enim consolationis est, ut dicit GREGORIUS ut cum volumus aliquem a merore suspendere, studeamus prius merendo eius luctui concordare, aliter non bene consolamur. Neque enim ferro ferrum coniungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur. Et hoc primo fecerunt amici Iob. Unde vestes sciderunt, caput pulvere sparserunt, septem diebus, et noctibus sedentes cum eo in terra, siluerunt, postea tamen in improperium proruperunt.
marg.| {i} Condixerant] GLOSSA Hi et inter se, et erga percussum, quante fuerint caritatis, ostenditur. Sed bona eorum intentio, suborta indiscretione fuscatur. In his docemur visitare miseros. Eccles. 7.d. Non desis plorantibus in consolationem, non te pigeat visitare infirmum. Ex his in dilectione firmaberis. Sicut isti fecerunt in principio. Tulliusde amicitia : Amicitia rebus omnibus debet anteponi. Nihil enim tam aptum, nihil tam conveniens ad res secundas, et adversas. Eccl. 6.b. Amicus fidelis, fortis protectio, qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli {1. 400vb} non est comparatio, et non est digna ponderatio auri, et argenti contra bonitatem fidei illius ; Amicus fidelis medicamentum vite, et immortalitatis.
marg.| {k} consolarentur] Sed que est consolatio, videre amicum in afflictione ? Respondet Tullius: Inter homines amicitia tantas habet opportunitates, quantas vix queo dicere. Que enim potest esse vita, que non in amici mutua benevolentia conquiescat.
Numérotation du verset Iob. 2,12 
marg.| {l} Cumque elevassent] in quo notatur, ubi erant, scilicet in imo. Unde GREGORIUS Qui in imo est, oculos levat. Item vitia oculos levant, dum sub specie virtutum fideles illaqueare parant, et quasi eis consulere simulant.
marg.| {m} Non cognoverunt eum] quia in hoc statu amplius eum non viderant : Unde videntur fuisse amici fortune, de quibus Eccl. 12.b. Non agnoscetur in bonis amicus. Unde Boethius : Ob hoc solum diligenda est paupertas, quia videre, qui tenere diligat, facit. Unde versus : « Vos inopes nostis, quis amicus, quisve sit hostis ».
marg.| Prv. 19.a. Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem, et hi quos habuit, separantur. Unde Eccles. 6.b. Est amicus socius mense, et non permanet in die necessitatis.
marg.| {n} Exclamantes] Quare, cum non cognoverunt eum ? Respondeo : Prius non noverunt, sed postea noverunt eum.
marg.| {o} Scissisque vestibus] etc. Ecce quod ad consolandum venerant, quia passo se conformant. Ordo enim consolationis est, ut cum volumus aliquem consolari, primo nos studeamus eius luctui conformare. Rm. 12.d. « Flere cum flentibus ». Quia vulneratum vident, vestes scindunt, quia immutatum, capita pulvere aspergunt.
Numérotation du verset Iob. 2,13 
marg.| {p} Septem diebus] Utrum continue, nescitur.
marg.| {q} Et nemo loquebatur] Iob non loquebatur, ideo nec ipsi, ne gravarent eum, et ut ei conformarentur, et sic melius consolarentur. GREGORIUS. Emolliri debet animus, ut afflicto congruat, congruens hereat, herens trahat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_2)

Notes :