Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

Numérotation du verset Iob. 25,1 

1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 25 |
2 Baldach] Baldad CorS1 hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Iob. 25,2 

Potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis.
Numérotation du verset Iob. 25,3 

Numquid est numerus militum eius ?
Et super
quem
non surgit3 lumen illius ?
3 surgit] surget Weber
Numérotation du verset Iob. 25,4 

Numquid iustificari potest homo comparatus Deo
aut apparere mundus natus de muliere ?
Numérotation du verset Iob. 25,5 

Ecce etiam luna non splendet
et stelle non sunt munde
in conspectu eius.
Numérotation du verset Iob. 25,6 

Quanto magis
homo putredo et filius hominis vermis ?

Capitulum 25

Numérotation du verset Iob. 25,1 
marg.| {a} Respondens autem Baldad] Multa contra superbos dixit Iob, ex cuius correctione proficiens Baldad, quod apud solum Deum sit vera potentia agnoscit, et quod nullus sit timendus, nisi ipse. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In 1. ostendit Baldad, quod Deus solus timendus est, et quare. In secunda, quod homo non comparatione Dei, sed illustratione iustificabitur. Dicit ergo.
marg.| {b} Potestas] quoad bonos.
marg.| {c} Et terror] quoad malos.
marg.| {d} Apud eum est] apud Deum solum. Is. 8.d. Dominum exercituum, ipsum sanctitate, et ipse pavor vester, et ipse {1. 429ra} terror vester, et erit vobis in sanctificationem. Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius illum timete, qui potest corpus, et animam perdere in gehennam. Lc. 12.a. Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, etc. GREGORIUS Non est terror, qui ab homine incutitur. Unde Is. 51.d. Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet.
marg.| {a} Qui facit] etc. id est in perfectis hominibus, vel in Angelis, vel in electis, in quibus est discordia concors. Et licet summa pax sit in sublimibus, id est in Angelis, tamen Dn. 10.c. leguntur Angeli Angelis resistere. Sed non est contrarietas, quia non ipsi inter se, sed merita gentium, quibus presunt, dissident, et discordant. Verbi gratia Angelus, qui loquebatur Danieli, prepositus erat Iudeis captivis in Perside. Michael prepositus erat Iudeis, qui remanserant in Iudea, Princeps Persarum preerat Persis, Princeps Grecorum Grecis. Dicit ergo Angelus ad Daniel : Ego veni propter sermonem tuum, id est preces tue exigunt, ut populus a captivitate liberetur. Sed adhuc est in populo, quod Persarum dominio purgari debet, quod liberationi eius obviat. Et hoc est, quod Princeps Persarum Angelo, qui loquebatur Danieli, restitit. Iudei vero, qui remanserant in Iudea orabant pro captivis liberandis. Quia vero Princeps Grecorum apparere dicitur, significat quod contra Grecos aliquid commiserant Iudei, quod eorum liberationi obviabat. Sic igitur sublimes spiritus non contra se certant, sed contra se venire dicuntur, cum sibi subiectarum gentium vicissim merita contradicunt. Sequitur.
marg.| {b} Numquid est numerus] etc. Quantum ad nos non est certus numerus militum eius, id est Angelorum, qui milites dicuntur, quia decertant contra aereas potestates non labore, sed imperio prohibentes eos a violenta oppressione, non autem a tentatione. Vult etiam Dominus, quod tentemur, ut scilicet vincamus, et coronemur, quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. 2Tim. 2.a. Notandum autem, quod illud, quod ponit in questione Baldad, in utramque partem solvitur, quia in cognitione Dei definitus est numerus Angelorum, in cognitione hominum indefinitus.
marg.| {c} Et super quem] etc. id est gratia preveniens. Que si in cordibus nostris non surgeret ipsa in tenebris remaneret. Unde sequitur.
marg.| {d} Numquid iustificari] etc. quasi dicat, non. Omnis enim homo illustratione Dei iustus est, non comparatione, quia etsi homo in prima conditione mansisset, adhuc eius iustitia comparata iustitie Dei, iniustitia esset. Unde Is. 54.b. Universe iustitie nostre quasi pannus menstruate.
marg.| {e} Aut apparere] etc. id est quia natus de muliere, per quam a serpente accessit culpa viro. Eccl. 25.d. A muliere initium peccati. Item in eodem 42.c. A vestimento procedit tinea, et a muliere iniquitas viri, quasi dicat, nemo mundus est, quia omnes de radice putrida nati sunt. Et hoc probat, quasi a maiori.
marg.| {f} Ecce enim luna] id est Ecclesia, que a sole iustitie lumen recipit.
marg.| {g} Non splendet] virtute propria, vel respectu Dei.
marg.| {h} Et stelle] id est iustorum anime virtutum radiis, et miraculis emicantes.
marg.| {i} Non sunt munde] a miraculis peccatorum, dum corruptione carnis premuntur. 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
marg.| {k} In conspectu eius] Quia si remota pietate iudicemur, omnes immundi inveniemur. Vel in conspectu eius, id est in comparatione eius. Sup. 15.b. Celi non sunt mundi in conspectu eius. Item sup. 4.d. Qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. {1. 429rb}
marg.| {l} Quanto magis homo putredo] etc. Homo, id est Adam.
marg.| {m} Filius hominis] id est ceteri homines, quasi dicat, si a peccato liberi esse nequeunt, qui in celestibus desiderio conversantur, quanto magis, qui adhuc carnaliter vivunt. Primus homo fuit tantum homo, non filius hominis, ex quo quicumque prodiit, non solum homo, sed filius hominis dicitur, ex homine natus, ut ex putredine vermis. Et ideo vermis dicitur, quia ex corruptione propagatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_25)

Notes :