Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Iob. 19,1 

1 Respondens autem Iob2 dixit :
1 Hic incip. cap. 19 |
2 Iob] Iacob ! CorS1 |
Numérotation du verset Iob. 19,2 

Usquequo affligitis animam meam
et atteritis me sermonibus ?
Numérotation du verset Iob. 19,3 

En decies confunditis me,
et non erubescitis opprimentes me.
Numérotation du verset Iob. 19,4 

Nempe
etsi ignoravi mecum erit ignorantia mea.
Numérotation du verset Iob. 19,5 

At
vos
contra me erigimini,
et arguitis me opprobriis meis.
Numérotation du verset Iob. 19,6 

Saltem nunc intelligite,
quia Deus non equo iudicio
afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
Numérotation du verset Iob. 19,7 

Ecce clamabo
vim patiens
et nemo audiet. Vociferabor et non est qui iudicet.
Numérotation du verset Iob. 19,8 

Semitam meam circumsepsit
et transire non possum et in calle meo tenebras posuit.
Numérotation du verset Iob. 19,9 

Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
Numérotation du verset Iob. 19,10 

Destruxit me undique et pereo et quasi evulse arbori abstulit spem meam.
Numérotation du verset Iob. 19,11 

Iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum.
Numérotation du verset Iob. 19,12 

Simul
venerunt latrones eius et fecerunt
sibi viam per me,
et obsederunt in gyro tabernaculum meum,
Numérotation du verset Iob. 19,13 

Fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Numérotation du verset Iob. 19,14 

Dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei.
Numérotation du verset Iob. 19,15 

inquilini domus mee
et ancille mee sicut alienum habuerunt me
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Numérotation du verset Iob. 19,16 

Servum meum vocavi
et non respondit, ore proprio deprecabar illum.
Numérotation du verset Iob. 19,17 

Halitum meum exhorruit uxor mea,
et orabam filios uteri mei.
Numérotation du verset Iob. 19,18 

Stulti quoque despiciebant me
et cum ab eis recessissem detrahebant mihi.
Numérotation du verset Iob. 19,19 

Abominati me sunt3
3 me sunt] inv. Weber
quondam consiliarii mei
et quem maxime diligebam aversatus est me.
Numérotation du verset Iob. 19,20 

Pelli mee consumptis carnibus
adhesit os meum,
et derelicta sunt tantummodo labia
circa dentes meos.
Numérotation du verset Iob. 19,21 

Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei,
quia manus Domini
tetigit me.
Numérotation du verset Iob. 19,22 

Quare
persequimini me
sicut Deus
et carnibus meis saturamini ?
Numérotation du verset Iob. 19,23 

Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?
Quis mihi det ut exarentur in libro
Numérotation du verset Iob. 19,24 

stilo ferreo
et plumbi lamina
vel certe
sculpantur in silice ?
Numérotation du verset Iob. 19,25 

Scio enim quod redemptor meus vivit4,
4 vivit] vivat Weber
et in novissimo die5 de terra surrecturus sum6,
5 die] om. Weber |
6 sum] sim Weber |
Numérotation du verset Iob. 19,26 

et rursum circumdabor pelle mea
et in7 carne
7 in] om. CorS1
mea
videbo Deum8.
8 Deum] + salvator meus CorS1 (ali<qu>i addunt SALVATO. ME. sed hebr. G<reci> Ie<ronimus> Ph<ilippus> anti. non habent nec est de textu)
Numérotation du verset Iob. 19,27 

Quem visurus sum ego ipse
et oculi mei conspecturi sunt
et non alius. Reposita est hec spes mea in sinu meo.
Numérotation du verset Iob. 19,28 

Quare ergo nunc dicitis persequamur eum,
et radicem
verbi inveniamus contra eum ?
Numérotation du verset Iob. 19,29 

Fugite ergo
a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est,
et scitote esse iudicium.

Capitulum 19

Numérotation du verset Iob. 19,1 
marg.| Respondens] etc. Hoc capitulum dividitur in quinque partes. In prima respondet Iob amicis suis dicens, se iniuste affligi ab eis, et a Deo supra merita flagellatum. In secunda ostendit se spoliatum a gloria, et afflictum undique ibi :   [Spoliavit me gloria] etc. In tertia ostendit se destitutum ab amicis suis, et derisum, et despectum ab uxore, et etiam a servientibus suis, ibi :   [Fratres meos longe fecit] In quarta requirit auxilium amicorum predicens in consolatione sui resurrectionem corporum. ibi :   [Miseremini mei] In quinta convertit sermonem ad amicos, monens, ut fugiant a facie gladii iudicantis. ibi :   [Quare ergo] etc. Dicit igitur Iob.
marg.| {b} Usquequo] superba, scilicet loquendo, et correctiones meas non recipiendo ? Et dicit se affligi Iob, et atteri sermonibus, non quia impatienter sustineret contumelias in se prolatas, sed quia mali peccabant. Unde Gr. Atteruntur sermonibus iniquorum boni, quando illi contra eos in verbis tument, quia aut in perversa fide, aut in pravis moribus iacent. Unde talibus dicit Dominus per Is. 3.c. Quare populum meum atteritis, et facies pauperum commolitis ? Vel certe affligi dicit, quia iniuste arguebatur, et falso.
marg.| {c} En decies] etc. Hoc est, quod legitur Gn. 31.f. scilicet quod Laban, qui mundum significat, decem vicibus mutavit mercedem Iacob. Decies dicit, quia quinquies ab eis increpatus est, et ipse quinquies respondit eis. Primo enim locutus est Eliphaz, cap. 4. et 5. Deinde respondit Iob, cap. 6. et 7. Secundo locutus est Baldad, cap. 8. Et iterum respondit Iob, cap. 9. et 10. Item tertio locutus est Sophar. 11.c. Et iterum respondit Iob, cap. 12. 13. et 14. Item quarto locutus est Eliphaz 15. Et iterum respondit Iob, cap. 16. et 17. Quinto locutus est Baldad 18. Iterum respondit Iob. 19. Et ita computatur hec responsio cum aliis, ut sit decima. Se igitur dicit decies confusum, quia quinquies graviter, et iniuste increpatus est, et quinquies respondit eis. Sed qualiter ex propria responsione pertulit Iob confusionem, qui semper iuste, et compatiendo illi respondit ? Solutio : Quia ad verbum sue correctionis non sunt emendati, secundum quod dicitur. Eccl. 22.a. Confusio est patri de filio indisciplinato. Item Origenes sup. Nm. 17. Ego hodie si Prophete verba non audiam, et dicta eius spernam, lapido Prophetam, et quantum in me est occido, cuius tamquam mortui verba non audio Eccl. 22.a. Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam. Vel mystice. Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties preceptis Decalogi obsistunt.
marg.| {d} Et non erubescitis] etc. saltem timore, vel pudore hominum : Quidam enim sunt, qui non propter Deum, sed propter hominum verecundiam peccare dimittunt, sicut hypocrite. Quidam timore pene, sicut servi serviliter timentes. Quidam amore iustitie, sive propter Deum, sicut fideles. Alii sine ruga frontis peccant, de quibus Is. 3.b. Peccatum suum sicut Sodoma predicaverunt, etc. Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Lam. 4.c. Facies Sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. Bene ergo dicit,   [Non erubescitis] quia malum fuit peccare, sed peius de peccato non erubescere. Sequitur
marg.| {e} nempe] etc. quasi dicat, si erravi, contra me est error, id est ad penam meam. Et nota quod est ignorantia bona. Hec pro nobis est, cum timentes lapidari cum bestia, que tetigerit mentem gradum sistimus inquirendi, quia non plus sapere, quam oportet sapere, Rm. 12.a. De hac ignorantia dicitur 1Tim. 1.c. Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Item est ignorantia mala. Hec contra nos est, {1. 421rb} cum scilicet scire negligimus, que necessaria sunt ad salutem. De hac dicitur 1Cor. 14.g. Si quis ignorat, ignorabitur. Item scientia contra nos est, que inflat. De qua AUGUSTINUS ad HIERONYMUS Cesset potius illa, que inflat, quam illa que edificat. Scientia pro vobis est, que informat in fide, et bonis moribus. De qua Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.
marg.| {f} At vos] etc. per duras increpationes, qui deberetis consolari, obliti vestri per superbiam inflati.
marg.| {g} Et arguitis me opprobriis] etc. putantes mala temporis, et flagella Domini opprobria. Quem enim ante flagella iustum noverant, ex percussione sua iniustum iudicabant. Unde supra 4.b. Dixit Eliphaz ad Iob : Recordare queso, quis unquam innocens periit. Iste dimiserat ordinem correctionis, quem assignat GREGORIUS, ut scilicet homo primo se contra se erigat, propria vitia feriendo, et postea alios iudicet. Aliter dicitur ei illud Rm. 2.c. Qui alium doces, teipsum non doces, GREGORIUS. Qui se prius non iudicat, quid in alio iudicet, ignorat. Recte enim iudicare non valet, cui innocens conscientia iudicii regulam non prebet. Hinc ducentibus adulteram ad Dominum puniendam dicitur a Domino : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat : Io. 8.a. Ideo dicit Paulus de seipso. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Prv. 18.c. Iustus prior accusator est sui.
marg.| {h} Saltem nunc intelligite] etc. GREGORIUS In hoc loco loquitur Iob in persona Ecclesie, tamen nos dicimus, quod simul ad litteram, et de ipso, et Ecclesia. Dicit ergo :   [Saltem nunc intelligite, quia Deus non equo iudicio afflixerit me] quantum ad culpam, que minorem exigebat penam, tamen equo iudicio afflixit, quantum ad augmentum patientie, qua crescente crescebat corona : Unde GREGORIUS Si in his verbis Iob peccasse dixerimus, diabolum vicisse asserimus, quem Dominus ipse laudavit. Si non peccasse dicimus, Deum iniuste aliquid egisse contra eum videbimur asserere. Asseramus ergo, quia Deus Iob iuste afflixit, ut in eo virtus meritorum augeatur, non equo iudicio, quia in eo per flagellum nulla culpa punitur. Unde sup. 2.b. Dixit Dominus de ipso : Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
marg.| {i} Et flagellis] ut scilicet non possim evadere, nisi sursum aspiciendo ad Deum. Cum enim tanta afflictio hos deprimit, quod nullius rei consolatione respirare potest animus, nisi solius Dei, tunc non solum ferimur flagellis, sed cingimur. GREGORIUS Ad hec autem, verba non elatio Iob, sed dolor compulit : Nec iustus peccat, si causa rationabili exigente, vel dolore compellente, bona de se vere protulerit, sicut fecit Ezechias. Is. 38.a. Memento, queso, inquit, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto, et quod bonum est, in oculis tuis fecerim.
marg.| {k} Ecce clamabo] Hic loquitur Iob, sive Ecclesia in persona infirmorum, quorum personam gerit Abac. 1.a. Usquequo Domine clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis ? Sciens enim Deus, quid infirmis expediat, vocem dolentium exaudire dissimulat. Quod fit, ut per penam vita purgetur, per patientiam meritum augeatur, et quies, que non invenitur hic, alibi queratur. Quod ignorantes infirmi clamant dicentes.
marg.| {l} Vociferabor] id est ut de hostibus vindictam sumat, et nos liberet. Lam. 3.b. Cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
marg.| {m} Semitam meam] qua volebam transire ad gloriam sine pena, cum tamen dicatur Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum : Et Lc. ult. d. Oportuit Christum pati, et sic intrare in gloriam suam.
marg.| {n} Circunsepsit] infirmitatibus moriendi necessitate, persecutionibus hostium, insidiis demonum. Lam. 3.a. Edificavit in gyro meo, circumdedit me felle, et labore circum edificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum, etc.
marg.| {o} Et transire] ad gloriam sine pena, ad requiem sine labore ad regnum sine paupertate, ad vitam sine morte.
marg.| {p} Et in calle meo] Hoc dicit Iob pro se, et quolibet iusto, qui se percuti multis flagellis aspicit, et vitam suam dignam tanta percussione non reperit. Unde GREGORIUS Circumseptam verberibus semitam suam Iob vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit, et quasi in calle cordis ignorantie tenebras invenit, quia cur ita flagellaretur, scire non potuit.
marg.| {q} Spoliavit] etc. id est his unde gloriabar, vel poteram gloriari.
marg.| {s} Abstulit coronam de capite meo] Ad litteram, quia rex erat, ut dictum est in principio. Vel gloriam, et coronam dicit filios, quibus quasi corona gloriabitur. Os. 9.c. Gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. Prv. 17.a. Corona senum filii filiorum, gloria patres eorum.
Numérotation du verset Iob. 19,mystice 
marg.| Mystice de Ecclesia. {q} Spoliavit me] inquit, id est spoliari permisit Dominus.
marg.| {r} Gloria mea] id est puritate conscientie, que est gloria bonorum. Unde 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre.
marg.| {s} Et abstulit {1. 421va}   coronam de capite meo] id est perfectionem fidei, sive spem eterne retributionis a Prelatis, qui sunt caput, et duces Ecclesie. Thr. 5.c. Cecidit corona capitis mei, ve nobis quia peccavimus. a   Destruxit me] id est in meipso, in prole, in possessione. Unde sup. 16.c. Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum.
marg.| {b} Et pereo] Hoc dicit, quia nusquam solatium inveniebat. Simile Thr. 3.f. Inundaverunt aque super caput meum, dixi, perii.
marg.| {c} Et quasi] etc. de prole iterum suscitanda, et prosperitate recuperanda. Sicut enim arbor evulsa iterum non reviviscit, sic Iob de prole iterum habenda desperabat. De qua spe dicitur Rm. 4.c. Abraham contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium. Sed unde hec, omnia subdit.
marg.| {d} Iratus est] etc. percutiendo supra vires. Dominus enim quosdam percutit per disciplinam, ut filios, sicut dicit GREGORIUS Unde Prv. 3.b. Quem diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Quosdam percutit per iram, ut hostes : Unde Ier. 30.c. Plaga inimici percussi te castigatione crudeli, propter multitudinem iniquitatis tue. Sic se dicit Iob percussum, et ideo sequitur.
marg.| {e} Et sic me] etc. flagello supra vires. Unde sup. 13.d. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?
marg.| {f} Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me] Hoc ad litteram de Sabeis, et Chaldeis intelligitur, qui irruentes tulerunt omnia pecora, Iob sup. 1.c. Vel de malignis spiritibus, qui accepta licentia a Domino, sublatis rebus, et filiis, totum corpus eius attriverunt. Et sic.
marg.| {g} In gyro] id est undique.
marg.| {h} Tabernaculum eius] id est corpus eius   [obsederunt] De his latronibus dicitur in Abdia post principium. Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses, nonne furati essent sufficientia sibi ? Os. 7.a. Fur ingressus est spolians, latrunculus foris.
marg.| {i} Fratres meos] etc. Littera patet hic de Iob. Unde sup. 6.c. Fratres mei preterierunt me sicut torrens. Et similiter exponitur de quolibet iusto, in afflictione posito, quem tunc relinquunt, et fugiunt, quos prius putabat se habere amicos. Unde Eccl. 13.d. Humilis cum ceciderit, expelletur etiam a notis, Prv. 19.a. Fratres hominis pauperis oderunt eum insuper, etc. Seneca. Mel musce sequuntur, cadavera lupi, frumenta formice, predam, non hominem, sequitur turba ista.
Numérotation du verset Iob. 19,mystice 
marg.| Mystice autem exponitur de Christo, quem fratres sui, id est Apostoli in Passione dimiserunt. Mt. 26.f. Tunc Discipuli omnes relicto eo fugerunt. Et de his dicitur in Ps. 21. Narrabo nomen meum, etc. Et Mt. ult. b. Ite nuntiate fratribus meis.
marg.| {k} Et noti mei] etc. id est Iudei sibi noti per legis, et prophetie testimonium quasi obliti eius, negaverunt eum, Ier. 2.b. Tenentes legem, nescierunt me.
marg.| {l} Dereliquerunt me] id est Iudei, de quibus secundum carnem natus est.
marg.| {m} Et qui me noverunt] id est maiores Iudei, qui adventum Christi per legem, et Prophetas edocti non ignoraverunt. Unde Gn. 27.d. Ubi Isaac benedixit Iacob, dicit GLOSSA Constat, quod Iudei, qui bene legem didicerant, adventum Christi cognoverunt. Unde Herodes a principibus Sacerdotum querit, ubi Christus nasceretur.
marg.| {n} Inquilini domus mee] etc. Inquilini secundum GLOSSA dicuntur famuli, quorum est servire in domo assidue. Sed secundum leges humanas, inquilini dicuntur domorum inhabitatores, seu conductores.
Numérotation du verset Iob. 19,mystice 
marg.| {1. 421vb} Mystice inquilini dicuntur Sacerdotes, quorum origo deputata erat servitio Dei. De quibus Is. 28.b. Sacerdos, et Propheta nescierunt. Ancille dicuntur Levite, qui ad interiora tabernaculi, quasi ad secreta cubiculi familiarius serviebant.
marg.| {o} Et quasi peregrinus fui in oculis] Unde Ier. 14.b. Quare colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum, non in sua, sed in domo aliena ? Quia vulpes foveas habent, etc. Mt. 8.c.
marg.| {p} Servum meum] etc. Hec patent ad litteram de Iob, quem percussum a Deo, et familia, et uxor exhorruit. Quos autem dicat filios uteri sui, non est liquidum, cum sup. 1.c. legatur de nece eorum. Sed forte filios uteri sui vocat nutritios suos.
Numérotation du verset Iob. 19,mystice 
marg.| Mystice autem exponuntur hec omnia de Christo, cuius servus fuit Iudaicus populus, timore servi, non amore filii, quem obsequens beneficiorum collatione, quasi valido clamore vocavit, sed non respondit, quia digna opera donis eius reddere contempsit. Unde Is. 50.a. Veni, et non erat vir, vocavi, et non erat, qui audiret. Prv. 1.c. Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Sequitur.
marg.| {p} Ore] id est verbis Prophetarum, qui sunt os Domini. Unde Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vel ad litteram. Ore proprio rogavit Christus Iudeos, quando vite precepta humiliter predicavit. Unde GREGORIUS Aperuit os suum, qui prius aperuerat ora Prophetarum, Mt. 5.a. Aperiens Iesus os suum, docebat eos dicens : Beati, etc.
marg.| {r} Halitum] vel anhelitum   [meum] id est predicationem meam, et meorum.
marg.| {s} Exhorruit uxor mea] id est synagoga, quam legis federe desponsaverat, sed propter incredulitatem suam repudiata est. Unde Is. 50.a. Quis est hic libellus repudii matris vestre, quo dimisi eam ?
marg.| {t} Et orabam filios uteri mei] id est Iudeos, quos quasi filios nutrivit. Unde Is. 1.a. Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Uterus Dei, dicitur secretum predestinationis, in qua ante secula concepti sumus, et creati per secula, et per secula perducamur. Vel gratia nutriens, vel benignitas expectans. De qua Is. 46.a. Audite domus Iacob, et residuum domus Israel, qui portamini ab utero meo, et gestamini a mea vulva. Filios ergo uteri sui oravit Dominus, quia quos per gratiam condidit, et nutrivit, incarnatus humiliter, ut crederent rogavit.
marg.| {u} Stulti quoque despiciebant] Hoc de amicis Iob, quos stultos dicit, intelligitur, quia oculi stultorum in finibus terre, Prv. 17.d.
Numérotation du verset Iob. 19,mystice 
marg.| Mystice. [Stulti] id est Pharisei, et legis Doctores, qui Dominum despexerunt. Unde Io. 8.f. Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et demonium habes ? Vel stulti, dicuntur minores Iudei, qui sequentes maiores, Dominum similiter despexerunt. Unde Io. 7.c. Dixit turba : Demonium habes, qui te querit interficere ? Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos. De utrisque dicitur Ier. 5.a. Ego dixi : Forsitan pauperes sunt, et stulti, ignorantes viam Domini, et iudicium Dei sui : Ibo ergo ad optimates, et loquar eis, qui cognoverunt viam Domini, et iudicium Dei sui, et ecce magis hi simul confregerunt iugum, et ruperunt vincula.
marg.| {x} Et cum ab eis recessissem] id est cum a miraculis cessabam, male sentiebant, et dicebant de me. Dominus enim ad eos accedebat, quando miracula demonstrabat, recedebat, quando a miraculis cessabat, sed Iudei sic, et sic despiciebant.
marg.| {y} Abominati sunt me] etc. Hoc de amicis Iob, qui videntes plagam Iob timuerunt. Unde supra 6.c. Venerunt usque ad me, et pudore cooperti sunt.
Numérotation du verset Iob. 19,mystice 
marg.| Mystice de Christo, et Scribis, et legis Doctoribus, qui erudire populum consueverunt, et consiliarii eius fuerunt, sed presentem in carne abominati sunt. Unde Is. 53.b. Nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Sap. 2.c. Gravis est etiam nobis ad videndum, quoniam est dissimilis aliis vita illius. Sed cum Dominus omnia sciat, liquet, ipsum non egere consiliariis. Unde Is. 40.c. Quis consiliarius eius fuit ? quasi dicat, nullus : Quid est ergo, quod hic dicitur : Solutio : Sicut Dominus dicitur in membris vestiri, cibari, et huiusmodi : Mt. 25.d. ita dicitur consiliariis indigere in membris suis. Consiliarii ergo Dei fuerunt Scribe, et legis periti, qui populum consiliis suis iuvabant.
marg.| {z} Et quem maxime diligebam, adversatus est mihi] id est populus Iudaicus, vel Tribus Levitica, quam sibi assumpsit Dominus in hereditatem, vel Iudas : hi adversati sunt Domino, Christum persequentes in se, et in suis, et peccatum peccato addentes. Ier. 11.c. Quid est, quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ? Ad litteram autem accipitur hoc de Eliphaz : De cuius adversatione habitum est sup. 15.
marg.| {1. 422ra} a Pelli mee] etc. Hic quasi lamentando exponit Iob miseriam, et afflictionem suam. Tandem convertens sermonem ad amicos suos, ut saltem misereantur eius. Dicit ergo :   [Pelli mee consumptis carnibus] famis inedia.
marg.| {b} Adhesit os meum] Os ossis, tanta fuit in eo macies.
marg.| {c} Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos] pre inopia cibi. Et cum ita sit.
marg.| {d} Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei] quasi dicat. Si amici estis, nunc, debetis misereri, quia in necessitate probatur amicus. Bis autem dicit miseremini, propter duplicem compassionem, affectus scilicet et effectus, quam debemus proximo. Unde Paulus 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, etc. Et nota quod amicos vocat eos, qui eum contumeliis afficiebant, quia contumelias tamquam dona recipiebat : unde de Esau dicitur. Et maior serviet minori, persequendo scilicet. Et revera debetis misereri.
marg.| {e} Quia manus Domini] id est flagellum Domini, non Satane.
marg.| {f} Tetigit] non penitus destruxit.
marg.| {g} Quare persequimini me] etc. duris increpationibus.
marg.| {h} Sicut Deus] qui tanto iustius vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum, quasi dicat, vos affligitis me super infirmitatibus meis, ac si non essetis infirmi. Unde sup. 13.b. Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo nitimini iudicare.
marg.| {i} Et carnibus meis saturamini] detrahendo. Alienis enim carnibus saturatur, qui vite detrahit aliene. De quo Prv. 23.a. Noli esse in conviviis potatorum, neque in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt. Gal. 5.c. Si invicem mordetis, et comeditis, videte, ne ab invicem consumamini. Sed quia Iob amicos suos, non profuturos ad verba sua prospexit, cum tamen rationabilia, et utilia, rogat, ut sermones sui scribantur. Et hoc est.
marg.| {k} Quis mihi tribuat] etc. Non enim volebat Iob tegi dura, que sustinebat, ut alii ad patientiam valerent edificari. Sunt enim opera in exemplum posterorum. Unde Is. 8.d. Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Dominus, in signum, et in portentum Israel. 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus. Sap. 4.a. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. Immortalis enim est memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines, cum presens est, illam imitantur.
marg.| {l} Quis mihi det, ut exarentur in libro stilo ferreo] id est in cordibus memoriter imprimantur.
marg.| {m} Et plumbi lamina] que non ita fortiter imprimit libro litteram sicut stilus ferreus, quasi dicat, vellem sermones scribi in cordibus hominum fortiter, vel saltem leniter.
marg.| {n} Vel celte] etc. Celtes instrumentum est, ut dicunt, quo littere, vel imagines sculpuntur in silice. Iob igitur ad litteram sermones suos, et flagella sua, sermone, et memoria digna, desiderat scribi in libro ad doctrinam posterorum, sed quia liber vetustate consumitur, magis vellet eos scribi in lamina plumbi, sed quia iterum lamina plumbi igne resolvitur de facili, potius vellet eos scribi in silice, qui nec vetustate, nec igne deletur. Vel nomine libri, generaliter corda hominum accipit, in quibus vellet Iob memoriter imprimi verba sua. Et postea dividit in plumbi laminam, et in silicem, per laminam plumbi intelligens mollia corda hominum, qui cito adversitate franguntur ; per silicem vero dura corda eorum, qui fortiter adversa sustinent. Et hi, et illi fortes esse discant usque ad finem, contra biformes fortune adventus exemplo sui, qui nec adversitate fractus fuit, nec prosperitate {1. 422rb} elatus. Vel per plumbum obscuritas in peccato, per ignorantiam ; per silicem, obstinatos per malitiam, in quibus vellet sua verba scribi, ut utrique correcti discant in adversis fortes gratias agere, et in prosperis humiles sua distribuere ad exemplum eius. Unde infra 31.b. Si negavi pauperibus, quod volebant, id est non negavi. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quare autem hec scribi desideret, subdit.
marg.| {o} Scio enim] quasi dicat, ideo hec volo scribi, quia scio, id est credo.
marg.| {p} Quod Redemptor meus] non amplius moriturus, quia Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, etc. Rm. 6.b. et per eius resurrectionem spero mihi similem. Et nota quod non ait, Creator meus vivit, sed Redemptor : Maius enim signum amoris fuit, quod nos sua passione redemit, quam quod de nihilo creavit.
marg.| {q} Et in novissimo die de terra surrecturus sum] in qua continue resolvor. Iuxta illud Gn. 3.d. Pulvis es, et in pulverem reverteris.
marg.| {r} Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum] quasi dicat, non in aereo, vel in alio corpore ero, sed in meo proprio alterato, tamen eodem per naturam, alterato per gloriam : iuxta illud 1Cor. 15.f. Seminatur corpus in corruptione, resurget in incorruptione ; seminatur in ignobilitate, surget in gloria ; seminatur in infirmitate, surget in virtute ; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.
marg.| {s} Videbo Deum] Salvatorem meum venientem ad iudicium in forma Deitatis, oculis mentis ; in forma humanitatis, oculis carnis. Intellige autem Christum Salvatorem auctoritate, in quantum Deus, ministerio, in quantum homo.
marg.| {t} Quem visurus sum ego ipse] id est idem existens, qui prius.
marg.| {u} Et oculi mei conspecturi sunt] non tantum cordis, sed etiam corporis. Is. 40.b. Videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Item Is. 52.c. Oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. Et postea ; Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, videbunt omnes fines terre salutare Dei nostri.
marg.| {x} Et non alius] tamen aliter, quia immortalis, et gloriosus, cum prius esset mortalis, et miser.
marg.| {y} Reposita est hec spes mea in sinu meo] id est in secreto cordis, quasi dicat, hoc mihi certissimum est : Nihil enim nos certius habere credimus, quam quod in sinu tenemus. De hoc dicitur. 2Tim.4.b. De reliquo reposita est mihi corona iustitie.
Numérotation du verset Iob. 19,mystice 
marg.| {a}Mystice] de Christo Pelli mee] etc. Per os, quod totum corpus sustinet, et est quasi totius corporis fortitudo, intelligitur Christus. Per carnem, que ossi propinquior est, signantur discipuli adhuc infirmi. Per pellem, que exterior est carne, sancte mulieres, que Domino in exterioribus ministeriis serviebant. Unde Lc. 8.a. Maria, que vocatur Magdalene, et Iohanna uxor Chuzi procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe, que ministraverant ei de facultatibus suis. Dicit ergo Dominus.
marg.| {b} Os meum] id est fortitudo mea   [adhesit pelli mee] id est sanctis mulieribus, que numquam dimiserunt eum. Unde Io. 12.e. Stabant iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, etc. Et Lc. 23.d. Sequebatur illum multa turba populi, et mulierum, que plangebant eum.
marg.| {a} Consumptis carnibus] id est infirmis discipulis fugientibus, etiam Ioannes fugit relicta sindone, nudus profugit. Mc. 14.f. Sequitur :
marg.| {c} Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos] id est tempore Passionis tantum verba sine fide fuerunt in Apostolis, qui dicuntur dentes, quia ad hoc positi sunt in Ecclesia, ut vitia malorum mordeant, et a sua duritia confringant. Sed tunc fuerunt fracti dentes timore mortis. Unde Lam. 3.b. Confregit ad numerum dentes meos. Item dentes Ecclesie sunt Doctores, et Predicatores, circa quos tantummodo verborum labia derelicta sunt. Loquuntur enim, et non faciunt. Is. 29.d. Populus iste ore suo, et labiis glorificat me, cor autem eius longe est a me. Ier. 12.a. Prope es tu, Domine, ori eorum, et longe a renibus eorum.
marg.| {d} Miseremini mei] vox est Ecclesie, vel Christi ad Apostolos, et sequaces eorum, quos vocat amicos, et quia amant, et quia amantur.   [Miseremini mei] compatiendo mihi   [Miseremini mei, saltem] compatiendo, et subveniendo meis.
marg.| {e} Quia manus Domini tetigit me] id est potestas Dei patris tribulationi me exposuit. Et respondet ei, quod dictum est sup. 2.b. Mitte manum tuam, et tange os eius, et carnem, etc.
marg.| {g} Quare persequimini me] Hec non mutantur, et que sequuntur. Non enim ubique querendum est mysterium, sicut nec ubique historia rei geste. Sequitur.
marg.| {z} Quare] etc. Ostensa resurrectione in novissimo die, et quasi concessa ab amicis suis infert. Quare ergo, quasi dicat ex quo scitis futuram resurrectionem mortuorum.   [Quare dicitis, Persequamur eum] contumeliis ?
marg.| {z} Et radicem verbi inveniamus {1. 422va}   contra eum] occultam occasionem accusandi, et reprehendendi eum ? Perversi enim cum accusationem non inveniunt, occasiones occultas querunt, contra illud Prv. 24.b. Ne insidieris, et queras impietatem in domo iusti, nec vastes requiem eius, Iob vero cum talia sustineret, non dolebat, pro se, sed illis. Unde que debeant fugere, ostendit, dicens.
prol.| a Fugite ergo] quasi dicat, ex quo non dubitatis iudicium futurum   [Fugite] cessando a malo.
marg.| {b} A facie gladii] id est a sententia iudiciaria. De hoc gladio dicitur Ez. 21.c. Hic est gladius occisionis magne, qui obstupescere eos faciet, et corde tabescere. Apc. 1.d. De ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat. Et quasi quererent, quare deberent fugere a facie gladii.
marg.| {c} Quoniam ultor] etc. qui nemini parcet, qui reus invenietur. Unde Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur : Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam.
marg.| {d} Et scitote esse iudicium] quod modo nescitis non timendo, quia mali non cogitant de iudicio, et ideo non timent. Prv. 28.a. Viri mali non cogitant iudicium ; qui autem inquirunt Dominum, animadvertent omnia, Eccl. 11.d. Scito, quod pro omnibus adducet te Deus in iudicium. Ideo dicit Eccl. 18.c. Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga teipsum. Eccl. 8.a. Tempus, et responsionem cor sapientis intelligit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_19)

Notes :