Capitulum 30

Numérotation du verset Iob. 30,1 

1 Nunc autem
1 Hic incip. cap. 30
derident me iuniores tempore,
quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.
Numérotation du verset Iob. 30,2 

Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo
et vita ipsa putabantur indigni.
Numérotation du verset Iob. 30,3 

Egestate et fame steriles.
Qui rodebant in solitudine,
squalentes calamitate et miseria
Numérotation du verset Iob. 30,4 

et mandebant herbas et arborum cortices.
Et radix iuniperorum erat cibus eorum.
Numérotation du verset Iob. 30,5 

Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
Numérotation du verset Iob. 30,6 

In desertis habitabant torrentium
et in cavernis terre vel super glaream.
Numérotation du verset Iob. 30,7 

Qui
inter huiuscemodi
letabantur
et esse sub sentibus delicias computabant.
Numérotation du verset Iob. 30,8 

Filii stultorum
et ignobilium
et in terra penitus non parentes.
Numérotation du verset Iob. 30,9 

Nunc in eorum canticum versus sum
et factus sum eis proverbium.
Numérotation du verset Iob. 30,10 

Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
Numérotation du verset Iob. 30,11 

Pharetram enim suam aperuit
et afflixit me et frenum posuit in os meum.
Numérotation du verset Iob. 30,12 

Ad dexteram Orientis calamitatis mee illico surrexerunt.
Pedes meos subverterunt
et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Numérotation du verset Iob. 30,13 

Dissipaverunt itinera mea,
insidiati sunt mihi et prevaluerunt
et non fuit qui ferret auxilium.
Numérotation du verset Iob. 30,14 

Quasi rupto muro
et aperta ianua irruerunt super me
et ad meas miserias devoluti sunt.
Numérotation du verset Iob. 30,15 

Redactus sum in nihilum2.
2 nuhilum] nihili Weber
Abstulit3 quasi ventus desiderium meum
3 abstulit] abstulisti Weber
et velut nubes pertransiit salus mea.
Numérotation du verset Iob. 30, 16 

Nunc autem in memetipso marcescit anima mea
et possident me dies afflictionis.
Numérotation du verset Iob. 30,17 

Nocte os meum perforatur doloribus
et qui me comedunt non dormiunt.
Numérotation du verset Iob. 30,18 

In multitudine eorum
consumitur vestimentum meum,
et quasi capitio tunice sic cinxerunt me.
Numérotation du verset Iob. 30,19 

Comparatus sum luto
et assimilatus faville et cineri.
Numérotation du verset Iob. 30,20 

Clamabo4 ad te et non exaudis me sto et non respicis me.
4 clamabo] clamo Weber
Numérotation du verset Iob. 30,21 

Mutatus es mihi in crudelem
et in duritia manus tue adversaris mihi.
Numérotation du verset Iob. 30,22 

Elevasti me
et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Numérotation du verset Iob. 30,23 

Scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi.
Numérotation du verset Iob. 30,24 

Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, et si corruerint ipse salvabis.
Numérotation du verset Iob. 30,25 

Flebam
quondam
super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Numérotation du verset Iob. 30,26 

Exspectabam bona
et venerunt mihi mala,
prestolabar lucem
et eruperunt tenebre.
Numérotation du verset Iob. 30,27 

Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.
Prevenerunt me dies afflictionis.
Numérotation du verset Iob. 30,28 

Merens incedebam
sine furore consurgens in turba clamavi.
Numérotation du verset Iob. 30,29 

Frater fui draconum
et socius struthionum5.
5 struthionum] strutionum Rusch
Numérotation du verset Iob. 30,30 

Cutis
mea denigrata est super me
et ossa mea
aruerunt pre caumate.
Numérotation du verset Iob. 30,31 

Versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium.

Capitulum 30

Numérotation du verset Iob. 30,1 
marg.| {h} Nunc autem derident] etc. Littera plana est, et aperta historia. Reminiscitur enim Iob, quanta afflictis exhibuerit beneficia pietatis, qui nunc a stultis, et penitus indignis deridetur. Quod mystice exponitur de Ecclesia, cuius personam gerit Iob, que in extremis temporibus ab adversariis suis oppressa, antiqui regiminis, et pietatis reminiscens, conqueritur se ab hereticis derideri. Dicit ergo nunc autem, quasi dicat Ecclesia in tempore persecutionis, ita fui olim merentium consolatrix, quando libere currebat sancta predicatio : Nunc autem derident me iuniores tempore, id est doctrinam meam. Vel me, id est Doctores, et Prelatos {1. 434rb} quorum vita ab hereticis deridetur, et propter eos tota Eccl. Rm. 2.d. Qui in lege gloriaris, per prevaricationem legis Deum inhonoras : Nomen enim Dei blasphematur per vos inter gentes. Iuniores tempore dicuntur heretici : quia ipsi ab Ecclesia, non Ecclesia ab eis cepit exordium, ex qua egressi sunt. Unde 1Io. 1.c. A nobis exierunt, sed ex nobis non erant.
marg.| {i} Quorum patres] id est heresiarchas.
marg.| {k} Non dignabar] id est dedignabar.
marg.| {l} Ponere] id est annumerare.
marg.| {m} Cum canibus gregis mei] id est cum sanctis Doctoribus, qui habent linguam medicinalem odiosi lupis, et bolismum, id est desiderium comedendi, vel mordendi patiuntur, id est salutem animarum esuriunt. Unde Ps. Famem patientur, ut canes, et circuibunt civitatem. Et custodiunt gregem fidelium. Is. 62.b. Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, tota die, et nocte, perpetuo non tacebunt.
marg.| {n} Quorum] scilicet hereticorum.
marg.| {o} Virtus manuum] id est operatio.
marg.| {p} Erat mihi pro nihilo] quia sine caritate. Unde 1Cor. 13.b. Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Hbr. 11.a. Sine fide impossibile est placere Deo.
marg.| {q} Et vita ipsa putabantur indigni] immo ad lit. sic est, sicut dicit AUGUSTINUS Peccator indignus est pane, quo vescitur. Vel vita gratie, et glorie sunt indigni. Vel sic, secundum Gregorium Vita ipsa videbantur indigni, id est honore, qui exhibetur eis pro miraculis, vel pro austeritate vite : quia sine humilitate hec faciunt. Vel vita, id est Christiano nomine, quod falso sibi usurpant.
marg.| {r} Egestate] id est defectu vere scientie.
marg.| {s} Et fame] id est desiderio sciendi steriles. Heretici enim cognitionem superne scientie, quo plus appetunt, plus amittunt. Scrutantur enim profunda, ut docti, et loquaces videantur, non ut instruant, vel instruantur : de quibus 2Tim. 3.b. Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Prv. 23.a. Noli laborare, ut diteris, sed prudentie tue pone modum : Nec erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere : quia facient sibi pennas, ut aquile, et volabunt in celum. Rm. 12.a. Non plus sapere, etc.
marg.| {t} Qui rodebant] circa corticem Scripture laborantes, et numquam ad medullam spiritalis intelligentie pervenientes.
marg.| {u} In solitudine] id est extra Ecclesiam, a societate fidelium separati. Est enim solitudo mala : De qua Eccl. 4.c. Ve soli. Est etiam bona : De qua Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor eius.
marg.| {x} Squalentes] etc. id est morum pernicie, et sensus pravitate despecti.
marg.| {y} Et mandebant herbas] id est levia tantum intelligebant, et exteriora, que omnibus patet. Vel herba est terrena consolatio, quam appetunt.
marg.| {z} Et arborum cortices] id est gloriam exteriorem, quam querunt. Vel cortices sunt exteriora dicta patrum antiquorum. Heretici enim, ut dicit GREGORIUS vix quedam tenera, et exteriora cognoscunt de sacra Scriptura. Vel herbas mandere, est minora precepta legis servare, et maiora negligere : Quos Dominus increpat, Mt. 23.c. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, dando scilicet vel exigendo, et reliquistis, que graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. Hec oportuit facere, et illa non omittere : Duces ceci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Arborum vero cortices mandere est, solam littere superficiem venerari, nec quicquam de spirituali intelligentia custodire, et quia tales per ea, que dicunt, tantum terrena appetunt, subdit.
marg.| {a} Radix] etc. id est avaritia in corde latens, quam dum cogitant, quasi cibo ea vescuntur. Et recte per radicem iuniperi avaritia significatur, quia sicut ex radice iuniperi frutex spinarum oritur, sic ex avaritia omnia peccata, que quasi spine mentem lacerant, oriuntur. Unde 1Tim. ult. b. Radix omnium malorum est cupiditas. Et quomodo ab radice punctiones oriantur, statim subiungit. Apostolus : Quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
marg.| {b} Qui] scilicet heretici.
marg.| {c} De convallibus] id est de humilibus patrum dictis.
marg.| {d} Ista] que per se videntur facere.
marg.| {e} Rapientes] id est violenter exponentes, et a vero sensu distorquentes in testimonium sui erroris.
marg.| {f} Cum singula reperissent ad] etc. id est desiderio clamandi : quia omne, quod sentiunt {1. 434va} heretici, statim ad aures hominum divulgare conantur.
marg.| {a} In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terre, vel super glaream] Torrentes dicuntur rivi, qui hiemalibus ab aquis colliguntur, et certis temporibus arescunt. Per quos significantur Doctores hereticorum, qui tempore persecutionis crescunt, sed redeunte pace Ecclesie, responsione, et ratiocinatione fidelium exsiccantur. De his torrentibus dicit Ps. 17. Torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Per cavernas terre intelliguntur clandestina conventicula hereticorum, ubi conveniunt, ut errori suo prebeant ex ipsa occultatione reverentiam, quam non valent ex ratione. Unde in typo hereticorum dicit mulier. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Glaree dicuntur minuti lapides, quos aqua fluvialis trahit : et significant leves mentes hominum, qui nulla stabilitatis gravitate solidantur, quos quasi de loco ad locum semper trahunt flumina errorum. Unde Apostolus exhortans ad stabilitatem fidei, dicit Eph. 4.c. Non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrine. Dicit ergo Ecclesia contra hereticos. In desertis habitabant torrentium, id est in predicationibus, et doctrinis heresiarcharum desertis a gratia : Et in cavernis terre, id est in occultis doctrinis eorum, qui terrena sapiunt. Quos Dominus detestatur Mt. 24.b. Tunc si quis dixerit vobis : Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere : Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophete, et dabunt signa, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire, ecce in penetralibus est, nolite credere. Hoc ibi dicitur, in penetralibus, quod hic dicitur in cavernis. Vel super glaream, supple habitabant, id est super leves, et mobiles homines, quos ad errorem suum trahebant.
marg.| {b} Qui inter huiuscemodi] iniquitates.
marg.| {c} Letabantur] de quibus flendum erat. Prv. 2.c. Qui letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
marg.| {d} Et esse sub sentibus] peccatorum.
marg.| {e} Delitias computabant] Nam cum aliquem ad errorem trahunt, unde peccata alios perdendo sibi cumulant, inde quasi Duces iustitie exultant.
marg.| {f} Filii] id est imitatores.
marg.| {g} Stultorum, et ignobilium] id est hereticorum, qui dicuntur stulti per ignorantiam, et ignobiles per malam vitam. Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit. 1Rg. 2.f. Qui contemnunt me, erunt ignobiles, dicit Dominus ad Heli.
marg.| {h} Et in terra penitus non parentes] id est in Ecclesia, vel in terra viventium, a qua extranei fiunt, dum hic videri aliquid appetunt.
marg.| {i} Nunc] id est tempore adversitatis.
marg.| {k} In eorum canticum versus sum] id est in derisum. Per quod significatur tempus, quo publice a reprobis irridebitur Ecclesia, et in proverbium erit eis : quia cum bonos pro Christo cruciari videbunt, inde similitudinem maledicendi accipient, dicentes : sic eveniat tibi sicut Laurentio. Unde Lam. 3.b. Factus sum in derisum omni populo canticum eorum tota die. Et hoc est, quod dicitur hic : Et factus sum eis in proverbium.
marg.| {l} Abominantur me] aperte exprobrando.
marg.| {m} Et longe] non loco, sed merito.
marg.| {n} Fugiunt a me] non gressibus, sed moribus.
marg.| {o} Et faciem meam conspuere non verentur] scilicet verba {1. 434vb} contumeliosa, quasi sputum ab ore defluens, in sanctos turpiter iacendo. Is. 50.a. Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me.
marg.| {p} Pharetram enim suam aperuit] Deus scilicet.
marg.| {q} Et afflixit me] quasi dicat Iob, vel Ecclesia, occulto iudicio me flagellavit Dominus Quod enim flagellatur homo, videmus, sed non ex qua causa. Per pharetram, occultum Dei consilium designatur : Quam clausam tenet, dum mala nostra videt, et tamen manum ad vindictam non commovet. Sed illam aperit, et sagittam inde emittit, quando feriendo indicat, quid in nobis eis displicuit. Ier. 50.d. Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa ire sue.
marg.| {r} Et frenum] silentii.
marg.| {s} Posuit Dominus in os meum] dicit Iob, vel Ecclesia, ut non responderem ad contumelias, vel predicarem indignis, qui inde peiores fierent, Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, etc. Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te. Eccl. 28.d. Verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende, ne forte labaris in lingua. Unde Machab. 10.f. Cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis quinque de celo in equis, frenis aureis decori, ducatum prebentes Iudeis. Za. 14.d. In die illa erit quod supra frenum equi, est sanctum Domino.
marg.| {t} Ad dexteram Orientis calamitatis mee illico surrexerunt] id est qui videbantur sedere, vel sessuri ad dexteram Christi cui nomen Oriens, Za. 6.c. illi persequuntur me, vel mali persequuntur sessuros ad dexteram. Vel calamitates, et sic planior est littera.
marg.| {u} Pedes meos] id est infirmiores, terrenis servientes, qui tanto citius falli possunt, quanto minus superna intelligunt.
marg.| {x} Subverterunt] heretici, vel falsi fratres, id est promissionibus persuasos, vel minis perterritos, vel cruciatibus fractos a recto tramite diverterunt.
marg.| {y} Et oppresserunt] me.
marg.| {z} Quasi fluctibus] maris.
marg.| {a} Semitis suis] id est   [pravis operibus suis] quasi dicat, sicut fluctus maris obruunt, ita malorum opera obruunt infirmos, quia cum infirmus perversos florere conspicit, in pelagus perversitatis, statim eum unda miserie imitationis demergit. Ier. 38.f. Demerserunt te in inferno, et in lubrico pedes tuos.
marg.| {b} Dissipaverunt itinera mea] id est opera mea, dicit Iob de malignis spiritibus, vel Ecclesia de persecutoribus, qui eius itinera dissipant, dum infirmorum mentibus viam veritatis callida persuasione perturbant. Lam. 3.b. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. Ibi GLOSSA Conclusit vias lapidibus quadris, id est itinera divinarum Scripturarum Philosophorum quadratis eloquiis, ne ad optatam patriam citius recto tramite fidei perveniant.
marg.| {c} Insidiati sunt mihi] per simulationem.
marg.| {d} Et prevaluerunt] quia quos aperte nequeunt trahere ad malum, Diabolus, vel persecutores, bona simulando pervertunt. Unde Lam. 3.b. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
marg.| {e} Et non fuit, qui ferret auxilium] Quod Deus permittit, et ut postea gratior sit consolatio. Unde Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Sed tentatis, et tribulatis semper videtur tarda consolatio. Unde Philosophus : Desideranti animo tarda videtur ipsa celeritas.
marg.| {f} Quasi rupto muro] fidei.
marg.| {g} Et aperta ianua] erroris.
marg.| {h} Irruerunt super me] Demones, vel persecutores. Murus Ecclesie Christus, qui ad nos pertingere malignorum spirituum cursum vetat. Is. 26.a. Salvator noster ponetur in ea murus, et antemurale. Dicitur autem murus, quia animam protegit. Dicitur antemurale, quia etiam corpus custodit ab impetu Demonum. Hic murus rumpitur, cum fide Christi in corde nostro destruitur. Vel murus Ecclesie dicitur munitio discipline, qua dissipata, hostis ingreditur, secundo Lam. secundo b. Factus est Dominus velut inimicus, precipitavit Hierusalem, precipitavit omnia menia eius, dissipavit omnes munitiones eius. Item murus Ecclesie, sunt Doctores sacre scripture, quibus per vitia dissipatis, libere hostis ingreditur. Lam. secundo c. Cogitavit Dominus dissipare murum filie Sion, tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione, luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. Ibi GLOSSA Murus dissipatus est, id est rectores, et defensores. Item murus Ecclesie, custodia angelorum, quorum adiutorio maligni spiritus arcentur, quibus a nobis semotis ad tempus, meritis nostris exigentibus hostis ingreditur. Isaie quinto b. Auferam sepem eius, id est Ecclesie, et erit in direptionem, diruam maceriam eius, et erit in conculcationem, et ponam eam desertam. Item murus Ecclesie, virtutes anime, quibus dissipatis, patet ingressus hostibus. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urtice, {1. 435ra} operuerunt superficiem eius spine, et maceria lapidum, id est congeries virtutum destructa est. Item murus dicitur tentatio, vel tribulatio, Ps. 17. In Deo meo transgrediar murum. Sequitur.
marg.| {a} Et ad meas miserias] multiplicandas, vel faciendas.
marg.| {b} Devoluti sunt] [Demones] scilicet vel reprobi : quia prius ad suas. Unde GREGORIUS Post suas reprobi ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi iam implicati sunt, quosdam nobis unitos trahunt.
marg.| {c} Redactus sum in nihilum] iuxta estimationem reproborum, qui terrena tantum diligunt. Unde quicquid de virtutibus electorum vident, nihil esse estimant.
marg.| {d} Abstulit quasi ventus] id est transitoria delectatio, que est quasi ventus.
marg.| {e} Desiderium meum] de ceteris bonis. Sed quomodo convenit hoc Iob, vel sancte Ecclesie, que omnem delectationem transitoriam quasi venenum refugit, et expellit ? Ad hoc respondet GREGORIUS quia fidelis populus se pati denunciat, quod eos, quos diligit, pati dolet : Quorum desiderium ventus tollit, cum res quelibet transitoria eternitatis appetitum destruit. Os. 13.d. Adducet ventum urentem Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
marg.| {f} Et velut nubes] id est cito et leviter.
marg.| {g} Pertransiit] id est perfecte transiit.
marg.| {h} Salus mea] id est temporalis gloria. Sap. 5.c. Spes impii quasi lanugo, que a vento tollitur. Prv. 10.d. Quasi tempestas transiens non erit impius, Os. 13.a. Quasi nubes matutina, et quasi matutinus ros preteriens.
marg.| {i} Nunc autem] Hic loquitur Iob in persona electorum, qui in ultimis tribulationibus fortes invenientur. Dicit ergo : Nunc autem, id est in presenti vita.
marg.| {k} In memetipso marcescit anima] que ab auctoris lumine repulsa est, sed in futuro virescet, in Deo seipsam transiens.
marg.| {l} Et possident me] modo.
marg.| {m} Dies afflictionis] Sed postmodum erunt dies letitie, et exultationis. Prv. ult. d. Ridebit in die novissimo, quasi dicat in sua, et omnium electorum persona. Id quod in presenti est momentaneum, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis, que videntur, sed que non videntur. 2Cor. 4.d. GREGORIUS Omnia hec ad litteram exponuntur de Iob, que tamen preter eo, quia plana sunt. Sed quia tempore ultime persecutionis plures cadent, et pauci stabunt : Ideo Iob pauca de bonis, plura vero de perversis dicit. Unde ad illos, qui corruent, redit, dicens.
marg.| {n} Nocte os meum perforatur doloribus] Si ipsi historie intendimus, patet causa : quia sancti viri corpus per sinus ulcerum scaturiens vermium multitudo lacerabat. Si vero allegorie mysterium perscrutamur, quid per ossa nisi fortes in Ecclesia designantur, qui tamen in nocte ultime tribulationis dolore, et timore concutientur. Ait ergo nocte, id est obscuritate tribulationis, os meum, id est fortes mei, qui quasi ossa corpus, me sustinent et portant, perforatur doloribus, pro casu infirmorum, et pro timore de seipsis.
marg.| {o} Et qui me comedunt] id est consumunt, quoad infirmos, et carnales, qui corruent.
marg.| {p} Non dormiunt] Hi sunt maligni spiritus, carnales de Ecclesia consumentes, qui tanto magis a tentationibus non quiescunt, quanto nullo carnis pondere gravantur. Is. 5.g. Non est deficiens, neque laborans in eo, non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius.
marg.| {q} In multitudine eorum] scilicet Demonum, vel persequentium, qui graves sunt, et multi.
marg.| {r} Consumitur vestimentum] Dicit Ecclesia, id est fideles, qui mihi fideliter adherendo, quasi vestimentum, ornabant undique. Is. 49.e. Omnibus his velut vestimento, vel ornamento vestieris. De his etiam {1. 435rb} dicitur Is. 5.d. Omnes quasi vestimentum conterentur, tinea, id est luxuria, que de carne nascitur, et illam corrodit, vel de vana gloria, que oritur de virtutibus, et eas destruit, comedet eos.
marg.| {s} Et quasi capitio tunice] etc. persecutionibus, quasi dicat vitam fidei, et vocem predicationis in me suffocare nituntur. Capitio enim tunice si collum stringatur, et usus vocis, et vitalis flatus necatur. Et ideo infideles, qui fidei predicationem extinguere moliuntur, recte capitio tunice comparantur, ad litteram exponitur de Iob.
marg.| {o} Qui me comedunt] scilicet vermes.
marg.| {p} Non dormiunt] id est non quiescunt.
marg.| {q} In multitudine eorum]
marg.| {r} Consumitur vestimentum meum] id est corpus meum.
marg.| {s} Et quasi capitio succinxerunt me] id est usque ad collum corrodunt me undique.
marg.| {t} Comparatus sum luto] quod pedibus conculcatur, ita Iob a vilibus, et infimis contemnitur.
marg.| {u} Et assimilatus sum faville, et cineri] id est vilis, et abiectus reputatus sum. Et ideo opto conditionem meam mutari, sed quia differtur, gemo. Et hoc est.
marg.| {x} Clamabo ad te] non ad alium.
marg.| {z} Et non exaudies me] audies. Sicut enim medicus egroto differre facit, quod postulat, licet bonum sit, ut desiderium crescat, ita Dominus iustorum affectionibus se subtrahit, ut ardentius desideretur, et sollicitius queratur, et dulcius inveniatur.
marg.| {a} Sto] expectans auxilium.
marg.| {b} Et non respicis me] vota mea differendo. Tunc enim Deus dicitur non respicere, vel non audire, quando vota eorum differt. Unde Ps. 21. Clamabo per diem, et non exaudies Et Lam. 3.b. Ego cum clamavero, et rogavero, etc. Hab. 1.a. Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis ?
Numérotation du verset Iob. 30,mystice 
marg.| Mystice in persona Ecclesie.
marg.| {t} Comparatus sum luto] id est vilis, et abiecta sum, dicit Ecclesia, secundum opinionem illorum, qui me conculcant.
marg.| {u} Et assimilatus sum faville, et cineri] secundum opinionem eorum, qui tantum iudicant exteriora, nec interiora vident. Sed sicut sub favilla, et cinere latet ignis, qui non videtur, ita sub tribulationibus, et miseriis, quas in presenti Ecclesia patitur, latet ignis caritatis, qui postea commutabitur in caminum, et flammam, Is. 31.d. Dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Hierusalem. Hoc est, quod dicit Ecclesia. Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Assimilatur autem Ecclesia luto, et vere quoad luxuriosos, de quibus Ps. Ut lutum platearum delebo eos. Faville quo ad superbos, de quibus sup. 21.c. Erunt sicut palee ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. Cineri, quoad avaros, de quibus Eccles. 10. Avaro nihil scelestius. Lam. 2.c. Consperserunt cinere capita sua.
marg.| {x} Clamabo] corde, et ore.
marg.| {y} Ad te] qui potens es dare, quod petitur a te, qui sapiens es, sciens, cui, et quando dare debeas, quod rogaris, qui pius es, nulli denegans, quod iuste postularis.
marg.| {z} Et non exaudies me] liberando a tribulationibus.
marg.| {a} Sto] quo ad bonos fide pugnans.
marg.| {b} Et non respicis me] ferendo auxilium, quasi non curans de liberatione mea. Ecclesia tempore persecutionis sue stat fide, desideriis clamat, nec exauditur, nec respicitur, quod alto consilio Dei fit, ut patientium desideria crescant. Ex dilatione enim, ut dicit GREGORIUS crescit desiderium, ex desiderio intellectus augetur. Intellectus vero cum intenditur, affectus in Deum ardentius aperitur, qui affectus ad promerenda celestia, tanto fit capax, quanto fuerit longanimis expectando.
marg.| {c} Mutatus es mihi in crudelem] Non parcens culpe, sed districte feriens. Sed cum in Deo, qui benignissimus, et simplicissimus est, non sit, nec possit esse mutabilitas, aut crudelitas aliqua, quomodo dicit Ecclesia : Mutatus es mihi in crudelem. Ad hoc dicit GREGORIUS quod sicut Deus dicitur, sine zelo zelans, sine penitentia penitens, sine misericordia misericors, sine futuritione prescius, sine ira irascens, ita sine crudelitate crudelis dicitur. Crudelis quippe dicitur, quando districte feriendo non parcit. Unde Ecclesia hanc crudelitatem potius sibi attribuens, quam Deo, non dixit : Mutatus es in crudelem : sed adiunxit mihi, ut ostenderet, quod ipsa mutatio non est in qualitate iudicis, sed in mente patientis. Unde Is. 27.a. Quis dabit me spinam, et veprem, quasi dicat, non ex me, sed ex peccatis hominum habeo asperitatem.
marg.| {d} Et in duritia manus tue] id est potentie, vel percussionis tue.
marg.| {e} Adversaris mihi] id est adversari videris. Sicut enim manus Medici dura videtur egroto, dum secat carnem putridam, et tamen est medicinalis, et salutifera. Ita manus Dei infirmis dura creditur, dum voluntati eorum contraria, hoc, que in eis displicet, feriendo persequitur.
marg.| {f} Elevasti me] transitoria prosperitate.
marg.| {g} Et quasi] etc. qui cito transit, et nullum pondus sustinet.
marg.| {1. 435va}
marg.| {a} Ponens, elisisti me valide] prosperitatem, quam dederas subtrahendo : Et bene dicit : Super ventum : quia presens gloria, sive felicitas nulla stabilitate solidatur. Et ideo velut elevatus super ventum ponitur, quod prosperitate transitoria gratulatur. Ad hoc enim solum dicit GREGORIUS fugitive felicitatis aura sublevat, ut deterius in infimis sternat. Unde quidam : Iam non ad culmina rerum iniustos venisse queror, tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Hic casus in Iob visus est, sed in infirmis verus est, de quibus Ps. 72. Deiecisti eos, dum allevarentur.
marg.| {b} Scio quia morti trades me] quia nullus est, cui mors parcat. Unde Ps. 88. Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem ? Nam etsi Elias raptus sit in celum, mortem distulit, non evasit. Me, dico descensurum.
marg.| {c} Ubi constituta est domus omni viventi] id est omni homini. Infernus enim ante Adventum Christi domus erat omnium. Unde supra 17.d. in profundissimum infernum descendent omnia mea. Sed erat ibi duplex locus, scilicet superior, ubi boni expectabant ; inferior, ubi damnati igne perpetuo cruciantur.
Numérotation du verset Iob. 30,mystice 
marg.| Mystice autem conveniunt hec infirmis, qui carnaliter viventes, ad domum mortis eterne perveniunt. Nonnulli citius per penitentiam redeunt, quibus verba Domini sunt eruditio, non extinctio : De quibus subditur.
marg.| {d} Verumtamen non ad consumptionem eorum] scilicet hominum, sed peccatorum suorum.
marg.| {e} Emittis manum tuam] id est percussionem tuam, quia percutis, sicut pater, ut corripias. Iudith. 8.d. Flagella Domini ad emendationem nostram, etc.
marg.| {f} Et si corruerint] in peccatum.
marg.| {g} Ipse] et non alius.
marg.| {h} Salvabis] per gratiam, Dt. 32.f. Ego occidam, et ego vivere faciam, sup. 5.c. Ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et curabit nos. Et tunc cognoscitur flagelli utilitas, et ut recte dicatur : Deus repulisti nos, et destruxisti nos, iratus es, et misertus es nobis, in ipsa, et ex ipsa persecutione.
marg.| {i} Flebam quondam] ex compassione condolendo.
marg.| {k} Super eo, qui afflictus erat] corde, vel corpore. Ita Apostolus 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, etc. Rm. 22.d. Flere cum flentibus.
marg.| {l} Et compatiebatur anima mea pauperi] ex pietate necessaria tribuendo. Sic Maria Lc. 7.f. primo rigavit lacrymis pedes Iesu, Ecce compassio : Postea tersit capillis : In quo notatur subventio. Plus autem est, ut dicit GREGORIUS compassio, quam datum : quia rem quamlibet plerumque dat, qui non compatitur ; numquam autem, qui vere compatitur, quod necessarium aspicit proximo negat.
marg.| {m} Expectabam bona] id est pacem, et tranquillitatem.
marg.| {p} Mala] id est tribulationes, et flagella, et irrisiones. Ier. 14.d. Expectavimus pacem, et non est bonum, tempus curationis, et ecce turbatio. Vel in persona Ecclesie tempore ultime persecutionis, recolentis bona, que gessit tempore pacis.
marg.| {i} Flebam quondam super eo, qui afflictus erat] compatiendo ei, ut eum a passione liberarem. GREGORIUS Tunc enim plena est compassio, cum malum inopie pro proximo suscipere non metuimus, ut eum a passione sic liberemus : Sicut Christus, cum posset nobis non moriendo succurrere, subvenire tamen hominibus moriendo voluit : quia nos minus amasset, si nostra vulnera non susciperet.
marg.| {1. 435vb} {l} Et compatiebatur anima mea pauperi] Quia qui perfecte compatitur, hoc egenti tribuit, et in quo ipse, si dederit, angustatur.
marg.| {m} Expectabam] pressa tribulationibus.
marg.| {n} Bona] id est Angelorum consortia.
marg.| {o} Et venerunt mihi mala] id est persecutiones.
marg.| {q} Prestolabar lucem] id est eternam claritatem.
marg.| {r} Et eruperunt tenebre] persecutionum. Hec autem mala minus doleret Ecclesia, si ab adversariis fierent. Sed ideo gravius tolerat, quia ab his patitur, de quibus bona sperabat. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {s} Interiora mea] id est qui secreta mea sciunt, quos ut viscera propter amorem gestaveram.
marg.| {t} Efferbuerunt] atrociter contra me insurgentes.
marg.| {u} Absque ulla requie] Quia, ut dicit GREGORIUS cognoscentes secreta illius, quanto sciunt, ubi magis doleat, tanto deterius ab eius afflictione minime quiescunt. Ct. 1.b. Filii matris mee pugnaverunt contra me. Ier. 12.b. Fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt contra te. Intra enim Ecclesiam unus contra alium pugnare non cessat. Unde Gn. 15.c. In utero collidebantur parvuli.
marg.| {x} Prevenerunt me dies afflictionis] Hoc dicit Ecclesia : quia licet in ultima persecutione plurima passura sit, quando aperta infidelium persecutio deseviet, interim hi, qui in ea verbo tenus fideles sunt, pravis moribus impugnantes ante currunt.
marg.| {y} Merens incedebam] licet elevatus exterius rebus, et honoribus. Miro enim ordine, eodem tempore convenerunt in bonorum actibus, et foris honor culminis, et intus meror humilitatis. Eccles. 7.a. Cor sapientum ubi tristitia.
marg.| {z} Sine furore consurgens in turba clamavi] quasi dicat, lacessita contra tumultus, non cum furore, sed cum mansuetudine insolentes increpavi. Unde GREGORIUS Boni prelati contra tumultus insolentium clamorem habent, non furorem : quia eos, quos clementer tolerant, docere non cessant. Gal. 6.a. Fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc. GREGORIUS Nullus perfectus est, qui inter proximorum mala patiens non est. Qui enim equanimiter aliena mala non tolerat, ipse sibi per impatientiam testis est : quia a boni plenitudine longe distat. Rosa enim, que redolet, crescit cum spina, que pungit. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {a} Frater fui Draconum] id est aperte malitiosorum.
marg.| {b} Et socius struthionum] id est simulatorum. Struthio enim pennas habet, sed non habet volatum : Ita simulatores speciem sanctitatis habent, sed virtutem sanctitatis non habent. Utrosque tempore pacis patitur intra se Ecclesia. Hoc etiam convenit Iob ad litteram, qui inter proximorum mala patiens fuit. Aliter enim perfectus non esset : quia bonus non fuit, quia malos tolerare recusavit : Et Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercuit : Dicit GREGORIUS.
marg.| {c} Cutis mea denigrata est super me] ex labore passionis, et vilitate abiectionis.
marg.| {d} Et ossa mea aruerunt pre caumate] frigoris, vel caloris.
marg.| {f} Versa est in luctum cithara mea] id est letitia mea.
marg.| {g} Et organum meum in vocem flentium] Idem est.
Numérotation du verset Iob. 30,mystice 
marg.| Sed mystice {c} Cutis] Ecclesie sunt infirmi, qui exterioribus deserviunt, in quibus Ecclesia olim fuit pulchra, sed modo feda. Unde Nau. 2.c. Facies eorum sicut nigredo olle. Lam. 4.b. Denigrata est facies eorum super carbones.
marg.| {d} Ossa mea] id est fortes viri, quibus tota compago Ecclesie sustentatur.
marg.| {e} Aruerunt pre caumate] id est fervore caritatis : quia dum infirmi ad iniquitatem prosiliunt, fortes zelo fidei cruciantur. Unde Paulus 2Cor. 12.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor, etc.
marg.| {f} Versa est] etc. Cithara, per chordas sonat : Organum, per fistulas. Chorda cithare, est intentio operantis : Fistula organi, est os predicantis. Cithara ergo Ecclesie, sunt bene operantes. Organum, recte predicantes, qui verbo, et exemplo consolantur infirmos. Sed quia utrique tempore ultime persecutionis deficient, vel contemnentur, plorat Ecclesia. Dicit ergo.
marg.| {g} Cithara mea versa] id est qui solebant me consolari bene operando, modo sunt mihi causa luctus.
marg.| {h} Et organum meum] etc. {1. 436ra} id est qui solebant me delectare recte predicando, modo sunt mihi causa fletus : quia contemnuntur. Vel secundum Gregorium per citharam minores predicatores, per organum maiores accipiuntur, qui Ecclesie convertuntur in luctum, quia pro defectu eorum, vel contemptu deplorat : Vel certe pro mala vita eorum. Lam. 5.c. Senes defecerunt de portis, iuvenes de choro psallentium, defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster, cecidit corona capitis nostri, ve nobis, quia peccavimus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_30)

Notes :