Capitulum 41
Numérotation du verset
Iob. 41,1
Non quasi crudelis suscitabo illum1,
1 illum] eum
Weber
quis enim resistere potest vultui meo ?
Numérotation du verset
Iob. 41,2
Quis ante dedit mihi ut reddam ei ?
Omnia que sub celo sunt, mea sunt.
Numérotation du verset
Iob. 41,3
Non parcam ei2 verbis potentibus et ad deprecandum compositis.
2 ei] + et
Weber
Numérotation du verset
Iob. 41,4
Quis revelabit3
3 revelabit] revelavit
Weber
faciem indumenti eius,
et in medium oris eius quis intrabit ?
Numérotation du verset
Iob. 41,5
Portas
vultus eius
quis aperiet ? Per gyrum dentium eius formido.
Numérotation du verset
Iob. 41,6
Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum4 squamis se prementibus.
4 compactum] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Iob. 41,7
Una uni coniungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
Numérotation du verset
Iob. 41,8
Una adherebit alteri5 et tenentes se nequaquam separabuntur.
5 adherebit alteri] alteri adherebunt
Weber
Numérotation du verset
Iob. 41,9
Sternutatio eius
splendor ignis,
et oculi eius
ut palpebre diluculi.
Numérotation du verset
Iob. 41,10
De ore eius lampades procedunt
sicut tede ignis accense.
Numérotation du verset
Iob. 41,11
De naribus eius
procedit fumus,
sicut olle succense atque ferventis.
Numérotation du verset
Iob. 41,12
halitus eius prunas ardere facit
et flamma de ore eius egreditur.
Numérotation du verset
Iob. 41,13
In collo eius morabitur fortitudo,
et faciem eius precedit6
egestas.
6 precedit] precedet
Weber
Numérotation du verset
Iob. 41,14
Membra carnium
eius coherentia sibi,
mittet contra eum fulmina,
et ad locum alium non ferentur.
Numérotation du verset
Iob. 41,15
Cor eius indurabitur quasi7 lapis,
7 quasi] tamquam
Ed1530 Rusch
et stringetur quasi malleatoris incus.
Numérotation du verset
Iob. 41,16
Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,
et territi purgabuntur.
Numérotation du verset
Iob. 41,17
Cum apprehenderit eum gladius,
subsistere non poterit neque hasta neque thorax.
Numérotation du verset
Iob. 41,18
Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
Numérotation du verset
Iob. 41,19
Non fugabit eum vir sagittarius,
in stipulam versi sunt ei lapides funde.
Numérotation du verset
Iob. 41,20
Quasi stipulam estimabit malleum,
et deridebit vibrantem hastam.
Numérotation du verset
Iob. 41,21
Sub ipso erunt radii solis,
et8 sternet sibi aurum
8 et] om.
Weber
quasi lutum.
Numérotation du verset
Iob. 41,22
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,
ponet quasi cum unguenta bulliunt.
Numérotation du verset
Iob. 41,23
Post eum lucebit semita,
estimabit abyssum quasi senescentem.
Numérotation du verset
Iob. 41,24
Non est super terram potestas que comparetur ei,
qui factus est
ut nullum timeret.
Numérotation du verset
Iob. 41,25
Omne sublime videt,
ipse est rex super universos filios superbie.
Capitulum 41
Numérotation du verset
Iob. 41,1
marg.|
{l}
Non quasi crudelis suscitabo illum]
immo ad commodum electorum, qui ex tentatione proficiunt. Sed posset aliquis dicere, quomodo non quasi crudelis suscitas eum, quem scimus tot, et tantos invadere, et devorare te permittente ? Ideo subdit.
marg.|
{m}
Quis enim potest resistere vultui meo ?]
quasi dicat : revera non quasi crudelis eum suscito, quia, cum volo, eum reprimo. Non enim potest resistere mihi.
[Quis enim potest resistere vultui meo]
id est voluntati mee ? Nullus. Rm. 9.d. Voluntati eius quis resistet ; Ier. 50.g. Quis est iste pastor, qui resistet vultui meo ? Ut non possim eripere electos de fortitudine eius. Possum quidem. 2Ptr. 2.b. Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos. Nec est hoc iniustum, si impios cruciandos derelinquat. Quia nemo prius aliquid contulit Deo, ut divina gratia illum subsequatur. Et hoc est, quod sequitur.
marg.|
{n}
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?]
Ac si aperte diceret, ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor. Ex hoc loco sumpsit Apostolus illud Rm. 11.d. Quis prior dedit illi, et retribuetur ei.
marg.|
{o}
Omnia, que sub celo sunt, mea sunt]
Similiter et que in celo, et que super celos sunt. Sed quia de Leviathan loquitur, qui de celo cecidit : Ideo cuncta, que sub celo sunt, asserit sua esse, ut illum ostendat potestati sue servire, quasi dicat Dominus : Leviathan gloriam meam amisit : sed dominium non evasit.
marg.|
{1.
457va} {a}
Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis]
hoc de corpore eius, id est de iniquis omnibus intelligitur : qui dicent tunc : Domine, Domine, aperi nobis. Mt. 25.a. Sunt etiam nonnulli intra Ecclesiam : qui prolixas preces ad Deum faciunt : sed vitam deprecantium non habent, de quibus Mt. 23.a. Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Lc. 20.g. Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis : qui devorant domos viduarum : simulantes longam orationem : hi percipient damnationem maiorem. De his dicitur Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, Ier. 12.a. Prope es tu ori eorum : sed longe a renibus eorum. Per hoc autem quod verba potentia, et ad deprecandum composita dicuntur, aperte vanitas orationis ostenditur, ut dicit GREGORIUS Veraciter namque orare, est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba resonare. Quia vero diabolus quanto districtius frangitur : eo nequius, et multiplicius sevit, cuius tamen insidias, quanto subtilius occultat : tanto misericordius nobis Dominus manifestat : recte subiungit Dominus.
marg.|
{b}
Quis revelabit faciem indumenti eius ?]
id est voluntatem decipiendi sub specie sanctitatis occultatam.
marg.|
{c}
Et in medium oris eius quis intrabit]
discutiendo modos, et verba suggestionum eius : nisi ego, qui per discretas electorum mentes, suggestiones eius discutio, et manifesto non ita esse, ut sonant ? Bona enim videntur promittere, sed ad perditionem trahunt. Igitur in medium oris diaboli intrare, est calliditatis eius verba penetrare, ut non penset homo, cui loquitur diabolus, quid eius verba resonent, sed quo tendant : Sequitur.
marg.|
{d}
Portas vultus]
etc. Porte vultus Leviathan sunt iniqui doctores, per quos perditionis viam multi ingrediuntur. Quas Dominus aperit, quia electis suis eorum fallacias innotescit. Bene ergo dicit
[Portas vultus eius quis aperiet]
id est magistros errorum sub specie sanctitatis absconditos : quis manifestos faciet nisi ego : cui nihil absconditum est. quia vero Antichristo principes seculi adherebunt, per quorum terrorem inclinabit, quos per predicatores suos decipere non poterit, recte sequitur.
marg.|
{e}
Per gyrum]
etc. id est in circuitu predicatorum eius scilicet Leviathan.
marg.|
{f}
Formido]
id est terror principum, O quale erit illud tempus, ubi ad pervertendos fideles, alii verbis sevient, alii gladiis interficient. Quod signanter dicitur Apc. 9.b. Potestas equorum in ore, et in cauda eorum erat. In ore quidem doctorum scientia : In cauda secularis potentia designatur. De eodem Ps. dicit : Sub lingua eius labor, et dolor, sedet in insidiis, cum divitibus in occultis. Propter diversa dogmata, dicit : Sub lingua eius labor, et dolor. Propter miraculorum speciem, dicit : sed et in insidiis. Propter secularem potentiam, dicit : Cum divitibus in occultis, quia simul et perversa predicatione, et miraculorum fraude, et terrena potestate, fideles conabitur inclinare.
marg.|
{g}
Corpus eius]
id est omnes iniqui.
marg.|
{h}
Quasi scuta fusilia]
id est duri per obstinationem, et fragiles per conversationem. Omne quidem vas fusile durum est in se, sed cum labitur, fragile. Item corpus Leviathan scutis fusilibus comparatur, quia nulla sagitta veritatis penetratur, sed omnia verba correctionis scuto superbe defensionis a se repellit. De hoc scuto dicitur Lam. 4.g. Dabis eis scutum, cordis laborem.
marg.|
{i}
Et compactum]
etc. id est crebris excusationibus, vel defensionibus. Huiusmodi squamas Paulus aliquando habuit, sed postquam eius repugnationes victe sunt, defensionis squamas abiecit. Unde scriptum est Actor. 9.c. Confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squame, et visum recepit.
marg.|
{k}
Una uni coniungitur]
quia invicem se defendunt omnes iniqui. Quos enim simul reatus sociat : concordi pertinacia defensio perversa constipat.
marg.|
{l}
Et ne spiraculum]
etc. id est ita mutuo se defendunt, quod spiraculum predicationis ad se intrare nullatenus permittunt. De qua pestifera concordia {1.
457vb} adhuc apertius subditur.
marg.|
{m}
Una adherebit alteri]
etc. separabuntur, ab invicem, vel a sua malitia. Perversos enim unitas corroborat, dum concordant : et tanto magis incorrigibiles fiunt, quanto unanimes sunt. Unde, qui divisi corrigit poterant, uniti in sua malitia perseverant. De hac unitate malorum dicitur Eccl. 21.b. Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio eorum flamma ignis. Item Nahum 1.c. sicut spine se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium consumetur quasi stipula ariditate plena. Convivium reproborum est delectatio temporalium voluptatum. In quo pariter potant, qui delectationis illecebris concorditer se inebriant. Descripto corpore Leviathan, redit Dominus ad caput, id est Antichristum, ostendens, quid per semetipsum extremo tempore sit acturus. Unde dicit.
marg.|
{n}
Sternutatio eius]
id est extrema commotio ex elata seculi potestate proveniens.
marg.|
{o}
Splendor ignis]
id est adiuta miraculis, que faciet Antichristus, propter quod multos commovebit. Et quia sapientes mundi eius tyrannidi adherebunt : Sequitur.
marg.|
{p}
Et oculi eius]
id est sapientes mundi, qui erunt eius consiliarii.
marg.|
{q}
Ut palpebre diluculi]
dicentes, precessisse noctem erroris, et doctrinam Antichristi succedere, quasi lucem veritatis. Quibus dicitur Is. 5.e. Ve, qui dicitis bonum malum, etc.
marg.|
{r}
De ore eius]
etc. id est de predicatoribus eius inflammantur auditores ad male agendum. Sicut enim per oculos intelliguntur sapientes, qui prevident, ita per eos accipiuntur predicatores, qui docent, Et bene dicit, Sicut tede ignis accense. Teda enim accensa odorem suavem habet, sed lumen obscurum. Ita predicatores Antichristi odorem bone fame habent, propter speciem sanctitatis, sed obscure lucent propter nequitiam operationis.
marg.|
{s}
De naribus eius]
id est de miraculorum eius insidiis.
marg.|
{t}
Procedit fumus]
id est caliginosa dubietas : que etiam electorum oculos turbabit, sed non excecabit. Mt. 25.b. Surgent pseudoprophete, et pseudo Christi, et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Fervor etiam animorum fidelium in hoc fumo exprimitur, cum subinfertur.
marg.|
{u}
Sicut olle succense, atque ferventis]
velut olla fervens est unaqueque anima, quando impetus cogitationum quasi undas ardentes intus sustinet, quas ignis celi commovet, et oppressio temporalis intrinsecus clausas tenet. Vel de naribus eius procedit fumus, cum noxiis inspirationibus eius prava cogitatio in corde hominis nascitur, per quam mentis acies obscuratur. Cuius fumi vim exprimit Dominus, cum subiungit. Sicut olle succense, atque ferventis. Olla enim succenditur, cum mens humana diaboli suggestionibus instigatur. Olla fervet, cum per consensum in pravis desideriis accenditur. Quod apertius ostendit dicens.
marg.|
{x}
Halitus eius]
id est suggestio eius.
marg.|
{y}
Prunas]
id est iniquorum mentes male accensas.
marg.|
{z}
Ardere facit]
flamma mali desiderii. Diabolus est ergo quasi faber, sufflatu inique suggestionis mentes hominum igne pravi desiderii inflammans. De quo Is. 45.d. Ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum. Huius fabri folles sunt omnes adulatores, lenones, et vetule mediatrices.
marg.|
{a}
Flamma de ore]
etc. id est incendium pravi desiderii de instigatione occulte locutionis eius. Quam flammam citius extinguit unda lacrymarum, et oratio continua, ut dicit GREGORIUS
marg.|
{b}
In collo eius]
id est in elatione eius, que per colli extensionem significatur supra 15.c. Cucurrit adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Is. 3.c. Pro eo quod elevate sunt filie Sion, et ambulaverunt collo extento : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion.
marg.|
{c}
Morabitur fortitudo]
secularis potentie, Nam elationi illius adiuncta potentia suffragabitur. Superbia enim sine potentia leviter frangi posset, et potentia sine superbia non noceret. Sed quia Leviathan prius divitias mentis aufert, id est bonas cogitationes, quam notitiam sue iniquitatis infundat, recte subditur.
marg.|
{1.
458ra}
marg.|
{a}
Et faciem eius]
id est notitiam.
marg.|
{b}
Precedet egestas]
virtutum, et bonarum cogitationum. GREGORIUS Nemo cogitationi eius iungitur, nisi prius virtutum divitiis denudetur, et prius facultas virium perditur, et postmodum quasi per familiaritatem eius notitia cognoscitur. Vel faciem eius precedit egestas ; quia antequam veniat Antichristus, divina miracula ab Ecclesia subtrahentur, et ipse multa faciet. Unde Ioel. 2.a. Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma, quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, nec est, qui effugiat eum. Prv. 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus.
marg.|
{c}
Membra carnium eius]
id est imitatores morum illius.
marg.|
{d}
Coherentia sibi]
in malo contra bonos. Nulla enim tunc diversitatis altercatio scindet, et ideo vehementius contra bonos prevalebunt. Carnes Leviathan vocat Dominus, omnes reprobos. Membra carnium dicit omnes, qui eisdem sese precedentibus ad iniquitatem coniunguntur. Sicut e contrario de corpore Christi mystico dicitur. 1Cor. 12.d. Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Corpus Christi, sunt omnes boni simul. Membrum de membro, quilibet qui ab alio regitur. Quid autem contra Antichristum divina clementia faciet in fine, ostendit Dominus dicens.
marg.|
{e}
Mittet contra eum fulmina]
Dominus contra diabolum, et suos. Is. 11.a. Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et 2Th.2.b. Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Nomine fulminum, extremi iudicii sententia accipitur, que ideo fulmen dicitur, quia eos, quos feriet, in eternum incendet.
marg.|
{f}
Et ad locum alium]
quam ad Leviathan, et membra eius.
marg.|
{g}
Non ferentur]
fulmina, quasi dicat, iustis gaudentibus soli reprobi ferientur. Modo sub palea triticum gemit, sed extremi iudicii ventilabro triticum a palea discernetur, ita quod in horreum Domini recondetur, palea vero igni inextinguibili dabitur, sicut dicitur. Mt. 3.c. Et hoc est quod hic dicitur, quod fulmina ad alium locum non ferentur, quia igne suo non grana, sed paleas accendent. Hoc est quod dicitur Io. 5.e. Et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vite, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Sed quare ipsum Leviathan non corrigit pena, ostendit Dominus, dicens.
marg.|
{h}
Cor eius]
id est voluntas eius.
marg.|
{i}
Indurabitur quasi lapis]
quia numquam ad penitentiam mollietur. Et ideo male erit ei. Eccl. 3.d. Cor durum male habebit in novissimo. Et quia solis ictibus eterne ultionis aptabitur Leviathan, qui modo alios ferit ubique, recte sequitur ?
marg.|
{k}
Et stringetur]
inferni vinculis coarctatus, qui modo vagatur ad libitum.
marg.|
{l}
Quasi malleatoris incus]
que ad hoc tantum statuitur, ut crebris ictibus feriatur. Et recte diabolus incudi comparatur, quia in incude alia vasa formantur, ipsa tamen tot percussionibus in vas aliud non transfertur. Ita nos Leviathan persequente componimur, et fimus vasa Domini, ipse autem semper percutitur pena continua, et in vas utile numquam mutatur.
marg.|
{m}
Cum sublatus fuerit]
futurum pro preterito posuit. Leviathan enim de celo cadente cum suis complicibus, alii timuerunt timore reverentie ad robustius standum. Unde sequitur.
marg.|
{n}
Et territi purgabuntur]
id est purgati fuerunt, quia soli boni malis cadentibus remanserunt. Lapsus ergo malorum bonos et terruit, et purgavit. Terruit, ne Deum superbiendo contemnerent, sicut Leviathan. Purgavit, quia malos ab eorum consortio separavit. Ez. 28.e. In terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. Vel potest legi proprie de futuro, et dicuntur angeli predicatores, sicut dicitur Is. 33.b. Angeli pacis amare flebunt. Apc. 1.d. Septem stelle sunt septem angeli. Hi cum sublatus fuerit Leviathan cum corpore suo, id est turbine iudicii raptus in infernum, immenso pavore concussi, si quid in eis fuerit culpe venialis, illo pavore purgabuntur. Interim autem quid agat, ostendit.
marg.|
{o}
Cum apprehenderit eum]
etc. Gladii nomine aliquando accipitur predicatio. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine : Aliquando eterna damnatio. Dt. 32.f. Gladius meus devorabit carnes. Aliquando, dolor temporalis. Lc. 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Aliquando duo Testamenta, Lc. 22.d. Ecce gladii {1.
458rb} duo hic. Aliquando secularis potestas, id est abusus eius. Mt. 26.e. Qui acceperint gladium, gladio peribunt. Aliquando subtilitas verborum Dei, Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Aliquando ira, vel persuasio diaboli. Ps. De gladio maligno eripe me. Sic accipitur hic, Leviathan enim in fine temporum in Antichristo in tantam vertetur insaniam, ut omnes appetens damnari, nullo modo ire sue dominetur. Ideo non apprehendere gladium, sed apprehendi a gladio dicitur hic. Per hastam vero iaculum predicationis. Per thoracem fortitudo patientie intelligitur. Leviathan ergo in Antichristo veniens, tante virtutis apparebit, ut si supernum desit auxilium, et predicantium acumen obtundat, et patientium longanimitatem destruat. Dicit ergo :
[Cum apprehenderit eum]
id est Leviathan.
marg.|
{p}
Gladius]
id est ire impetus.
marg.|
{q}
Subsistere non poterit]
coram eo.
marg.|
{r}
Neque hasta]
id est acumen predicationis.
marg.|
{s}
Neque thorax]
id est fortitudo patientie.
marg.|
{t}
Reputabit enim]
etc. id est iacula predicationis.
marg.|
{u}
Et quasi lignum]
etc. id est longanimitatis constantiam, quia nisi divina gratia protegat, predicatorum vires igne nequitie sue consumet velut paleas ; et patientium constantiam quasi lignum putridum in pulverem rediget. GREGORIUS Quid de paleis tunc faciat Leviathan si ferrum quasi paleas estimabit ? Quid de putridis lignis acturus est ; si quasi lignum putridum eris fortitudinem solvet ? O quam multi, quis suis viribus ferrum se esse, vel es estimant : in illo tunc tribulationis igne paleas se esse deprehendent, et quam multi, qui per infirmitatem propriam se esse paleas metuunt per divinum adiutorium fulti in ferri, atque eris soliditatem roborantur.
marg.|
{x}
Non fugabit]
etc. id est predicator a cordibus reproborum, quia quisquis ab illo deprehenditur, verba sancte predicationis audire contemnit. GREGORIUS A vinculis diaboli vinctus tenetur, quia audire verbum Domini dedignatur.
marg.|
{y}
In stipulam versi]
etc. id est fortes Ecclesie infirmos, et molles reputabit. De huiusmodi funde lapidibus dicitur Za. 9.d. Devorabunt, et subiicient lapidibus funde. Vel in stipulam versi sunt ei lapides funde : id est auctoritates sacre scripture. De quibus. 1Rg. 17.f. Tulit David lapidem, et funda iecit, et circumducens percussit eum in fronte. Sed quid mirum, si Leviathan vires humanas despicit, qui etiam tormenta superni iudicis contemnit ? Unde sequitur.
marg.|
{z}
Quasi stipulam]
etc. id est pondus superne animadversionis. De quo malleo dicitur Prv. 19.d. Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Item 3Rg. 6.a. Domus autem cum edificaretur, de lapidibus dolatis, atque perfectis edificata est, et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum edificaretur. Vel malleus est verbum Dei. Ier. 23.f. Numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petras.
marg.|
{a}
Et deridebit]
etc. id est Dominum penam eternam comminantem. Hastam quippe vibrare, est ei mortem eternam preparare, ut dicit GREGORIUS Sed Leviathan vibrantem hastam deridet, quia quicquid grave, quicquid terribile previdet, pati non metuit. Sed qui se eterna tormenta non posse evadere conspicit, eo ad mala facienda durior assurgit, et multos huius mundi sapientes ad suum famulatum inflectit. Unde sequitur.
marg.|
{b}
Sub ipso]
etc. id est sapientes, qui intra Ecclesiam acumina sapientie quasi lucis radios videbantur spargere, et per auctoritatem regiminis sicut sol desuper resplendere. Nota sol aliquando dicitur Christus. Sap. 5.a. Sol iustitie non est ortus nobis. Aliquando iustus, rotundus per iustitiam, clarus per munditiam, calidus per caritatis ardorem. Eccl. 27. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol. Aliquando presens tribulatio. Ct. 1.b. Nolite me considerare, quod fusca sim : quia decoloravit me sol. Aliquando, manifeste visionis ostensio. Ps. In sole posuit tabernaculum suum, id est corpus suum in lumine manifeste visionis ostendit. Aliquando, presens prosperitas. Ps. Per diem sol non uret, etc. Aliquando, temporalis cordis letitia. Ier. 15.b. Occidit ei sol, cum adhuc esset dies. Aliquando ; acumen sapientie. Is. 13.b. {1.
458va} Obtenebratus est Sol in ortu suo, Apc. 16.b. et quartus angelus effudit phialam suam in solem. GREGORIUS Phialam effundere in solem, est sapientibus persecutionis supplicia irrogare. Hoc ultimo modo accipitur hic sol. Totiens autem pedibus Leviathan se radii solis subdunt, quotiens docti intelligentie luce pollentes, se, despectis ceteris, in superbiam erigunt, vel ea, que sciunt, carnalibus desideriis inquinant, vel obliti celestium, terrena ambiunt, vel non reminiscentes, quod terra sunt de cognitione celestium gloriantur. Vel cum doctor terrene potestati perversitate operis, vel blandimento adulationis, vel commodo, vel gloria temporali se subiicit. Quod sepe et in multis fit. Unde sequitur.
marg.|
{a}
Sternet sibi]
etc. id est sapientes luce intelligentie fulgentes, avaritia, vel luxuria, vel erronea doctrina sibi subiectos viliter conculcabit. Lutum enim aliquando dicitur iniqua doctrina sordidi magistri, Habacuc. 3.d. Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum, id est iter aperuisti predicatoribus, inter doctrinas huius seculi sordida, et terrena sapientes. Aliquando carnalis voluptas. Ps. Eripe me de luto, ut non infigar. Aliquando terrene divitie. Habacuc. 2.b. Ve ei, qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum. Ita Za. 9.a. Coacervavit sibi argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. Aliquando, fragilis caro. Nahum. 3.c. Intra in lutum, et calca : subigens tene laterem. Aliquando, ipse homo, Is. 64.c. Nos lutum, et tu fictor noster. Aliquando liberum arbitrium cum gratia. supra 10.b. Memento, queso, quod sicut lutum feceris me. Aliquando Christus in utraque natura. Io. 9.a. Expuit in terram, et fecit lutum ex sputo. Item auri nomine, aliquando accipitur claritas deitatis. Ct. 5. Dilectus meus candidus, et rubicundus : electus ex millibus, caput eius aurum optimum. Quia caput Christus Deus. 1Cor. 11.a. Aliquando claritas superne civitatis Apc. 21.e. Ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. Aliquando caritas. Apc. 1.c. vidit Ioannes Angelum cinctum ad mamillas Zona aurea, quia superni cives omni tempore penali excluso sola caritate ad invicem constringuntur. Aliquando nitor glorie temporalis. Ier. 2.a. Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram. Aliquando splendor sanctitatis, Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus GREGORIUS Aurum obscuratur, cum iniquitatum tenebris iustitie pulchritudo deseritur. Mutatur color optimus, cum splendor innocentie vertitur in feditatem culpe.
Numérotation du verset
Iob. 41,22
marg.|
{b}
Fervescere facit]
etc. id est reprobos contra electos facit desevire. Per mare enim impii designantur. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Per profundum maris occulte cogitationes impiorum. Ier. 27.b. Pravum est cor hominis, et inscrutabile. Alia littera habet : Profundum est cor hominis, et inscrutabile. Leviathan igitur fervescere faciet quasi ollam profundum mare, quia corda malorum contra bonos valido ardore succendet. Quia vero mali decepti obediendo Antichristo, putabant se obsequium prestare Deo in afflictione bonorum, recte sequitur.
marg.|
{c}
Et ponet]
etc. id est reprobos ita seducet, ut persecutio bonorum redoleat eis fragrantiam unguentorum. Unguenta enim cum bulliunt, fragrantiam suavitatis reddunt. Hoc est, quod dixit Dominus discipulis. Io. 26.a. Et erit, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare Deo.
Numérotation du verset
Iob. 41,23
marg.|
{d}
Post eum]
etc. quia per Antichristum facit miracula, quibus lucidus apparebit. Unde Mt. 24.b. Surgent pseudo Christi, et pseudoprophete, et dabunt signa multa, et prodigia. 2Th.2.c. Erit adventus eius secundum operationem Satane, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus.
marg.|
{e}
Estimabit abyssum]
etc. id est suos estimare, et credere faciet, quod pena iudicii sit terminabilis. Quod autem nomine abyssi iudicium intelligatur, dicitur in Ps. Iudicia tua abyssus multa. Senectus vero pro finis propinquitate ponitur. Unde Hbr. 8.b. Quod antiquatur, et senescit prope interitum est. GLOSSA Antiquatio, et senectus prenuncii sunt mortis : Ratio autem, qua Leviathan suos infatuat ad hoc credendum, hec est. Iustus est Omnipotens, dicit ipse, ergo sine fine non puniet culpam cum fine. Ad hoc respondet GREGORIUS Ad districti iudicis iustitiam pertinet, ut numquam careant supplicio, quorum mens in hac vita noluit carere peccato. Iniqui autem sine fine voluissent peccare, si sine fine potuissent vivere. Voluntas ergo {1.
458vb} mala numquam finem habuit, et ideo pena fine carebit.
Item dicit diabolus : Nullus iustus crudelitate pascitur : ergo Deus non pascitur in cruciatibus iniquorum. Non igitur cruciabit eos sine fine. GREGORIUS Omnipotens, quia pius est, iniquorum cruciatibus non delectatur, tamen quia iustus est, ab eorum ultione in perpetuum non sedatur.
Item dicit diabolus ; Servus delinquens, idcirco a iusto Domino ceditur, ut a nequitia corrigatur : igitur miseri cur in gehenna cruciantur nisi, ut expientur ?
Item dicit diabolus : Nullus iustus crudelitate pascitur : ergo Deus non pascitur in cruciatibus iniquorum. Non igitur cruciabit eos sine fine. GREGORIUS Omnipotens, quia pius est, iniquorum cruciatibus non delectatur, tamen quia iustus est, ab eorum ultione in perpetuum non sedatur.
Item dicit diabolus ; Servus delinquens, idcirco a iusto Domino ceditur, ut a nequitia corrigatur : igitur miseri cur in gehenna cruciantur nisi, ut expientur ?
marg.|
GREGORIUS. Iniqui sua iniquitate eterno supplicio puniuntur, ut iusti omnes et in Deo videant gaudia, que percipiunt, et in iustis respiciant supplicia, que evaserunt. Item servus tamdiu debet percuti quousque velit corrigi, sed miseri in inferno positi numquam volent corrigi, unde sine fine debent puniri. Item dicit diabolus. Ubi est, quod sunt sancti, si pro inimicis suis, quos tunc ardere videbunt, non orant : cum eis preceptum fuerit. Orate pro persequentibus vos. Mt. 5.g. Orant ergo pro eis : quomodo ergo non exaudientur ab eo, cui semper servierunt, et pro quo mortem sustinuerunt.
marg.|
GREGORIUS Sancti orant pro inimicis suis eo tempore, quo ad fructuosam penitentiam possunt eos convertere ; et ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi quod ait Apostolus. 2Tim.2.d. Ut det illis Deus penitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo tenentur captivi ad ipsius voluntatem. Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui iam nullatenus possunt ad iustitie opera ab iniquitate commutari ? Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus eterno igne damnatis : que nunc causa est, ut non oretur pro diabolo, et Angelis eius eterno supplicio deputatis : que nunc etiam causa est, ut non orent sancti homines pro infidelibus impiisque defunctis, quia de eis utique quos noverunt iam eterno deputatos supplicio, ante illum iusti iudicis conspectum orationis sue meritum cessari refugiunt. Quia si nunc quoque viventes iusti mortuis, et damnatis iniustis minime compatiuntur, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respicient, quando ab omni corruptionis vitio eruti, ipsi iam iustitie vicinius adherebunt. Item dicit diabolus. Non permittit mulier damnari filium, cum potest succurrere. Ergo multo fortius, nec Deus patietur damnari filios, quos creavit. Scriptum est enim. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui, dicit Dominus. Item nullus sapiens scienter, et voluntarie perdit imaginem suam, ergo multo fortius neque Deus, ergo non damnabit eternaliter homines quos creavit ad imaginem, et similitudinem suam. Ostensa calliditate Leviathan, qua bonos fallere conabitur, ostendit Dominus potestatem eius dicens :
Numérotation du verset
Iob. 41,24
marg.|
{f}
Non est]
etc. per equiparantiam ; quia etsi per peccatum suum infra homines cecidit, tamen cunctos homines nature angelice conditione transcendit. Nam etsi beatitudinem perdidit, magnitudinem tamen nature angelice non amisit, qua cuncta humana superat. Ipse enim est ille fortis, qui custodit atrium suum : Lc. 11.c. Sed contra hoc quod hic dicit.
[Non est potestas]
etc. videtur dicere AUGUSTINUS Nihil est inquit, fortius anima habente caritatem. Sed non est contrarium, quia hic agitur de potestate naturali : AUGUSTINUS loquitur de potestate gratie. Unde GREGORIUS dicit quod diabolus magnitudine nature superat omnes homines, tamen meritis sanctorum subiacet.
marg.|
{g}
Qui factus]
etc. id est fecit, ac si nullum timeret, quando dixit. Ascendam in celum, etc.
[factus est, ut nullum timeret]
id est tam obstinatus, ut nullum timeat, quia nec Deum, nec homines, neque etiam hoc, quod passurus est. GREGORIUS Qui elementis superesse poterat, si unum, quem debuit, timere voluisset, unum profecto timeret omnia possidens, qui nunc unum non timens, omnia patitur.
Numérotation du verset
Iob. 41,25
marg.|
{h}
Omne sublime videt]
id est cunctos velut infra se positos de sublimi respicit. Idem convenit membris eius, ut dicit GREGORIUS Cunctos enim infra se esse respiciunt, quia per elationem cordis in quadam se altitudinis arce posuerunt : contra dicitur Is. 5.e. Ve, qui sapientes estis in oculis vestris. Rm. 12.d. Nolite prudentes esse apud vosmetipsos.
marg.|
{i}
Ipse est]
etc. id est super omnes superbos. Superbiam vero Dominus fine sue locutionis inseruit, ut quod esset malis omnibus deterius indicaret : Quia ut dicit GREGORIUS alia vitia illas virtutes solummodo impetunt, quibus ipsa destruuntur, verbi gratia. Ira patientiam, gastrimargia abstinentiam, libido continentiam expugnat : Superbia vero contra singula anime membra se erigit, et quasi generalis, et pestifer morbus, omne corpus virtutum corrumpit. {1.
459ra} Per hoc etiam, quod ultimo ponitur, radix omnium vitiorum esse monstratur. Eccles. 10.b. Initium omnis peccati superbia. Tob. 4.c. Superbiam in tuo sensu, aut in tuo verbo numquam dominari permittas, in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_41)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_41)
Notes :