Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Iob. 7,1 

1 Militia est vita hominis super terram
1 Hic incip. cap. 7 ] .VI. (= Iob. 7, 1-8)
et sicut dies2 mercennarii dies eius.
2 dies] om. ΩMJ* Ed1530
Numérotation du verset Iob. 7,2 

Sicut servus desiderat umbram
et sicut mercennarius prestolatur finem operis sui,
Numérotation du verset Iob. 7,3 

sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas
enumeravi mihi.
Numérotation du verset Iob. 7,4 

Si dormiero dicam3 quando consurgam,
3 dicam NAL3245] dico Weber
et rursus4
4 rursus] rursum NAL3245 Weber
exspectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Numérotation du verset Iob. 7,5 

Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris,
cutis mea aruit et contracta est.
Numérotation du verset Iob. 7,6 

Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.
Numérotation du verset Iob. 7,7 

Memento
quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat5 bona,
5 videat Rusch Weber ] videã NAL3245 (hapax)
Numérotation du verset Iob. 7,8 

nec aspiciet6 me
6 aspiciet] aspiciat K² NAL3245
visus hominis,
sed7 oculi tui in me
7 sed ΩMSJ* Rusch ] om. NAL3245 Weber
et non subsistam.
Numérotation du verset Iob. 7,9 

Sicut consumitur nubes et pertransit,
sic qui descenderit ad inferos
non ascendet,
Numérotation du verset Iob. 7,10 

nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
Numérotation du verset Iob. 7,11 

Quapropter et ego
non parcam ori meo,
loquar in tribulatione
spiritus mei.
Confabulabor cum amaritudine
anime mee.
Numérotation du verset Iob. 7,12 

Numquid mare sum ego,
aut cetus quia circumdedisti me carcere ?
Numérotation du verset Iob. 7,13 

Si dixero consolabitur me
lectulus meus,
et relevabor loquens mecum in stratu8 meo.
8 stratu] strato Weber
Numérotation du verset Iob. 7,14 

Terrebis me
per somnia
et per visiones
horrore
concutiens9.
9 concutiens] concuties Weber
Numérotation du verset Iob. 7,15 

Quam ob rem elegit suspendium
anima mea et mortem ossa mea.
Numérotation du verset Iob. 7,16 

Desperavi
nequaquam ultra vivam iam10.
10 vivam iam] inv. Weber
Parce mihi, Domine11,
11 Domine] om. Weber
nihil enim sunt dies mei.
Numérotation du verset Iob. 7,17 

Quid est homo quia magnificas eum,
aut quid apponis12 erga eum cor tuum ?
12 quid apponis] quia ponis Weber
Numérotation du verset Iob. 7,18 

Visitas
eum diluculo
et subito probas
illum.
Numérotation du verset Iob. 7,19 

Usquequo non parcis13 mihi nec dimittis me,
13 parcis] parces Weber
ut glutiam salivam meam ?
Numérotation du verset Iob. 7,20 

Peccavi. Quid faciam tibi,
o custos hominum ?
Quare posuisti me contrarium
tibi et factus sum mihimet ipsi gravis ?
Numérotation du verset Iob. 7,21 

Cur non tollis14 peccatum meum ?
14 tollis] tolles Weber
Et quare non auferes iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormio15,
15 dormio] dormiam Weber
et si mane me quesieris non subsistam.

Capitulum 7

Numérotation du verset Iob. 7,1 
marg.| {d} Militia est] Ostendit Iob, quare monuerit amicos suos implere, quod ceperant, quasi dicat. Competit, ut tentetis, quia vita hominis super terram, id est vita huius temporis militia est, homines iusti milites sunt contra carnem, mundum, Diabolum dimicantes. Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, supple tantum, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. 2Tim. 2.a. Labora sicut miles Christi Iesu. Inf. 10.d. Pene militant contra me. Alia littera habet. Tentatio est vita hominis super terram. Nec dicitur tentari vita : sed ipsa tentatio, quia caro corrupta ex se contra se, molestias gignit. Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. 2Cor. 10.b. In carne ambulantes, non secundum carnem militamus. Et in bonis viris, et perfectis est pugna ista. Semper enim caro ex infirmitate generat, quod virtus premit. Tentatur autem homo exterius a carne, et a mundo, interius a Diabolo. Aliquando etiam in bonis operibus mala suboriri sentit. Verbi gratia, in otio contemplationis desidiam, in abstinentia, vanam gloriam. Aliquando ab acto vitio, verbi gratia, luxuria adhuc eius symptomata tolerat, et quia recidivare metuit, gastrimargiam restringit, pallescit vultus, laudatur homo, surgit vana gloria, et pallorem volens fugere timet per gulam in luxuriam relabi. Et ita semper in pugna est homo, dum vivit. Ideo recte dicitur. Militia est vita hominis.
marg.| {e} Et sicut] Bene dicit. Mercenarius enim dies suos cito desiderat transire, ut ad premium perveniat, sic omnis iustus. Ps. 41.   [Sitivit anima mea] etc. Phil. 1.d. Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Item mercenarius in alienis laboribus sudat, sed proprium premium sibi parat. Sic iustus quilibet in mundanis malis sudet, ut celestia bona capiat.
marg.| {f} Dies eius] Dies dicit, non noctes, quia omnis vita iustorum dies est propter lucem boni exempli. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi.
marg.| {g} Sicut servus] qui operatur in disciplina, et quiescere querit, ut dicitur Eccl. 33.d. Sic iustus, qui servus dicitur quamdiu sub iugo corruptionis est, post estum tentationum, requiem eternam desiderat, dicens. Cupio dissolvi, etc. Phil. 1.d. Ps. 119. Heu mihi, quia incolatus, etc.
marg.| {h} Et sicut mercenarius] qui sollicite curat ne vacuus ab opere dies vadat, et premium minuatur, et gravitate operis deficeret, nisi spe premii levaretur. Sic iustus attente pensat, ne dies aliquis vacuus a labore transeat. Et licet grave sit, quod sustinet, tamen libenter sustinet spe premii, quod expectat. Nam consideratio premii minuit vim flagelli. Ideo dicitur de Iacob, qui servivit septem annis pro Rachel, quod videbantur ei dies pauci pre amoris magnitudine. Ideo consuluit. Eccl. 7.b. Non oderis laboriosa opera. Item Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare. Que autem sit merces, habetur Gn. 15.a. Ego sum protector tuus, et merces tua magna nimis.
marg.| {i} Habui menses vacuos] a temporali lucro, quod non quero ex labore meo. Vel   [vacuos] adhuc remuneratione eterna.
marg.| {k} Et noctes laboriosas enumeravi mihi] id est adversitates sustinui, ex quibus cumulum virtutum coacervo. Crescit enim virtus lacessita. Vel in persona penitentis dicit se habere menses vacuos, quia quicquid facit, nihil reputat respectu peccatorum, que fecit, et respectu premii, quod expectat, et consummationem laboris initium {1. 406rb} reputat. Ps. 76. Et dixi, nunc cepi. Sir. 58.a. Cum consummaverit homo, tunc incipit. Vel in persona Ecclesie, que menses vacuos habet, quoad infirma membra, que laborant sine fructu. Et laboriosas noctes numerat, quoad iustos, qui tribulationes sustinent. Menses autem dicit, non dies, ut notetur laboris immensitas. Noctes vero dicit, ut sic appareat laborantis assiduitas, que etiam nocte non cessat, iuxta illud Eccles. 11.c. Mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua.
marg.| {l} Si dormiero] Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui cogente mestitia, per diversa desideria variatur. In nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere, quod adest, et quasi consolante desiderio, semper expectat aliud. Sed neque sic dolor finitur. Unde sequitur.
marg.| {m} Et replebor doloribus usque ad tenebras] noctis, scilicet et mortis.
Nota, est
-Somnus nature, Mt. 26.d. Dormite iam, et requiescite.
-Somnus culpe. 1Th. 5.a. Non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt.
-Somnus gratie. Ps. 76. Si dormiatis inter medios cleros, id est duo testamenta.
-Somnus glorie. Ps. 4. In pace in idipsum dormiam, et requiescam.
-Somnus carnalis delectationis. Eph. 5.d. Surge, qui dormis.
-Somnus mortis. Io. 11.b. Lazarus amicus noster dormit.
-Somnus contemplationis. Gant. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat.
marg.| Causa doloris est, quod sequitur. {n} Induta est caro mea putredine] Ad litteram, nihil vilius carne humana, que putrescit. Et etiam iusti viri eam macerant usque ad ulcera.
marg.| {o} Et sordibus pulveris] id est sudore, cilicio, cinere.
marg.| {p} Cutis mea aruit] ab austeritate abstinentie.
marg.| {q} Et contracta est] ossibus maritata. Cutis enim dum non trahit humorem de interiori, arescit, et contrahitur. Vel quia iusti viri de talibus plus gaudent, quam doleant, melius accipitur de putredine interiori, que est repugnantia carnis contra legem mentis. Rm. 7.d. Vel corruptio corporis, quod aggravat animam. Sap. 9.c. Sordes pulveris sunt exterior immunditia, vel peccata venialia, que adherebant pedibus, id est affectibus Apostolorum. Lc. 10.b. Cutis, id est corporis fortitudo. Infra 30.d. Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt pre caumate, id est ardore concupiscentie, et carnis delectatione.
marg.| {r} Dies mei velocius] Secunda causa doloris est, scilicet velox transitus dierum, et completio dierum. Videtur enim eis, quod parum, aut nihil de die bene expendant. Viri enim iusti imperfectos reputant dies suos Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee, centum triginta annorum sunt, parvi, et mali, et pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt. Comparatur autem vita tele, quia sicut tela filis, sic vita mortalis diebus singulis proficit. Et quo magis crescit, ad incisionem tendit. Et sicut tela inter ligna tenditur, ut texatur, et quanto texta inferius involvitur, tanto texenda superius duplicatur. Sic tempora nostra dum transacta involvimus, ventura duplicamus.
marg.| {s} Velocius transierunt, quam a texente] etc. quia tela proficiendo decrescit. Is. 38.c. Precisa est velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer, succedit me. Seneca Quicquid etatis retro est, mors tenet. GREGORIUS. Quid est vivere, nisi de vita transire ? AUGUSTINUS. Homo simul nascitur, et moritur. Iacobus quarto d. Que est vita nostra ? Vapor est ad modicum parens, Sap. 2.a. Transiet vita nostra tamquam vestigium nubis.
marg.| {1. 406va} a Consumpti sunt] lucri temporalis, quia omnia, ut stercora reputavit Iob, ut Christum lucrifaceret. Phil. 3.b. Vel   [absque ulla spe] eterne remunerationis, secundum suam reputationem, quia non sunt condigne passiones, etc. Rm. 8.d. Lc. 17.c. Cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus.
marg.| {b} Memento] id est memorem me facito, ut sic timeam.
marg.| {c} Quia ventus] id est cito transiens, et impermanens, et incerta. Vel   [Memento] id est benignus transeuntem respice. GLOSSA Humane brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Sed tolerabile esset, quod vita brevis est, et incerta si post mortem, aut reverti liceret, aut saltem in pena mereri veniam. Sed neutrum licebit, ideo subdit.
marg.| {d} Et non revertetur] ad statum merendi, quia ubi ceciderit arbor, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit. Eccles. 11.b. Ideo operari debemus hic, dum licet, iuxta consilium Salomonis. Eccles. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, etc. Io. 12.e. ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebre vos comprehendant.
marg.| {e} Ut videat] id est ut recta faciam.
marg.| {f} Nec aspiciet me] id est misericordia redemptoris, que peccatorum duritiem emollit, et resolvit in lacrymas, ut in Petro. Lc. 22.g. Sed licet Dominus reprobos non sit visurus in iudicio ad miserandum, videbit tamen ad ferendum.
marg.| {g} Oculi tui] venientis ad iudicium.
marg.| {h} In me] erunt, scilicet quia omnia videbunt. Sir. 23.c. Oculi Domini multo lucidiores sole, circumspicientes omnes vias hominum.
marg.| {i} Et non subsistam] id est non sufficiam ad tormenta. Unde Is. 33.c. Quis ex vobis habitabit cum ardoribus sempiternis ? Convenit etiam hoc iusto cuilibet, qui timet omne, quod facit etiam bonum, infr. 9.d. Verebar omnia opera mea. Et quid mirum ? Astra enim non sunt munda in conspectu eius. Infr. 25.b. id est qui lucent sanctitate, comparati ad ipsum immundi sunt. Is. 64.c. Facti sumus ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruate universe iustitie nostre. Quod autem non sit reversio ab inferis, subdit.
marg.| {k} Sicut consumitur] Vel continuatur proximo dicto, sic   [Non subsistam] in conspectu eius, scilicet sicut nubes non consistit ante radios solis. Et hoc est.   [Sicut consumitur nubes, et pertransit] id est evanescit.
marg.| {m} Ad inferos] ad litteram, vel ad desperationem pertransibit.
marg.| {n} Non ascendet] ad misericordiam, ut ad hanc vitam. Ps. Spiritus pertransibit in illo, et non subsistet. Et hac duplici auctoritate dicunt heretici, quod non erit resurrectio. Sed errant, quia sic intelligitur.
marg.| {o} Nec revertetur] ad vitam mortalem, vel temporalem, vel ad locum merendi, sed ad corpus suum omnis anima revertetur. Psalmus. Exibit spiritus, et revertetur in locum suum.
marg.| {p} In domum suam] id est ad quietem cordis, in qua quiescitur. Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor. Lc. 8.f. Redi in domum tuam. Vel,   [in domum] id est ad res, quibus per amorem adhesit, quia cum interierit impius, non sumet omnia, etc.
marg.| {q} Neque cognoscet] Ad litteram, verum est hoc. Vel melius : Locus hominis Deus est, in quo vivimus, movemur, et sumus. Actor. 17.f. Deus enim creavit hominem, ut in eo quiesceret, et non citra, sicut dicit AUGUSTINUS Sed homo peccando locum suum deseruit, sed Deus fugitivum suum per incarnationem requisivit, et quotidie multis modis requirit. Sed homo Dominum suum requirentem non recognoscit in fine, nec ipse hominem huiusmodi recognoscet. Mt. 25.a. Amen dico vobis, nescio vos. Item 7.c. Tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Hoc timens Iob, et quilibet iustus, sollicitus dolet, et confitetur peccata sua. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {r} Quapropter et ego non parcam ori meo] quin scilicet confiteatur, dum licet, quia qui abscondit scelera sua, {1. 406vb} non dirigetur. Prv. 28.c. Sir. 27.d. Ante mortem confitere. A mortuo enim quasi nihil perit confessio. Confiteberis vivens, vivus, et sanus confiteberis, scilicet.   [Loquar in tribulatione spiritus] GLOSSA Os aperit tribulatio spiritus, quod fit timore previsi iudicii. Is. 26.d. A facie tua Domine, vel timore tuo, alia littera concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis.
marg.| {t} Confabulabor] id est investigabo conscientiam ad compunctionem, recogitans omnes annos meos in amaritudine anime mee. Is. 38.c. GREGORIUS Hec amaritudo mentis facit spiritum contra se loqui, et rixari, et sibi obiicit, que bona a Deo accepit, et que mala reddidit. Sed iterum, quia dum hic vivitur, caro concupiscit ad versus spiritum. Gal. 5.c. Sentiens Iob hanc rebellionem, subdit.
marg.| {u} Numquid mare] id est iniquus, habens cor amarum, qui iusto Dei iudicio carcere clauditur, quia a malo, quod appetit, refrenatur.
marg.| {x} Aut cetus] id est Diabolus, qui devorat pisces huius maris. Qui similiter clauditur carcere, quia tentare bonos quantum vellet, prohibetur.
marg.| {y} Quia circumdedisti me carcere] carnis, vel penalitatis. Vel per mare fervens, et fluctuans, intelligitur superbia, iuxta illud Is. 57.d. Impii quasi mare fervens ; quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem. Per cetum, qui alios pisces devorat, intelligitur avaritia, que omnia absorbet, iuxta illud. Prv. 29.a. Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam. Eccles. 1.b. Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat. Et ita per hec duo amplectitur omne peccatum, quia superbia initium est omnis peccati. Eccles. 10.b. et avaritia radix est omnium malorum. 1Tim. 6.b. Utrique metas ponit Dominus, quia superbis resistit. Iacob. 4.b. Eccles. 10.b. Avaro nihil est scelestius. Dicit igitur.   [Numquid] etc. quasi dicat recte superbi, et avari carcere clauduntur, sed ego, qui nec honores, nec divitias huius mundi quero, sed iam mente in celo habito, cur carcere carnis, aut penalitatis premor ? Unde Propheta. Educ de carcere animam meam.
marg.| {z} Si dixero] Posset aliquis dicere, Iob frustra conqueritur, quia potest quiescere in secreto cordis per contemplationem. Et ipse respondet, quod nec ibi quies. Et hoc est.   [Si dixero] apud me.
marg.| {a} Consolabitur me lectulus meus] id est secretum cordis, vel quies contemplationis, de quo Ct. 3.a. In lectulo meo per noctem quesivi, quem diligit anima mea.
marg.| {b} Loquens mecum in strato meo] recolens Dei beneficia, et mea mala. Unde Psalmus. Lavabo per singulas noctes lectum meum, etc.
marg.| {c} Per somnia] id est per imaginationes.
marg.| {d} Per visiones] nocturnas.
marg.| {e} Horrore] id est terrore.
marg.| {f} Concuties] Dn. 10.b. Vidi visionem, et non remansit in me fortitudo. GREGORIUS Sancti fessi exterius, dum in mentis cubili quiescere appetunt, per somnia turbantur. Pensant enim, quam districtus iudex venturus sit, que verecundia sit coram omnibus Angelis, et Sanctis confundi ? que deinde pena sequatur, et ita quasi somnio, et visione occulte meditationis terrentur. Vel ad litteram, Diabolus, quos vigilantes non superat, dormientes impugnat, quod Deus benigne permittit, ne saltem somnus a passione premio vacet. Verba sunt Gregorii Et quos videt Diabolus amare temporalia, his etiam dormientibus prospera somnianda ingerit. Quos timidos novit, his adversa ingerit, ut mentem indiscretam aut spe vana sublevet, aut timore nimio deprimat. Fiunt autem 6. modis somnia, ut dicit GREGORIUS Aliquando ventris plenitudine. Aliquando ventris inanitate. Hec duo experimento scimus. Aliquando illusione tantum. Aliquando illusione simul, et cogitatione. Aliquando revelatione tantum. Aliquando revelatione simul, et cogitatione. Hos quatuor modos in sacra scriptura invenimus. Per illusionem ab hoste fiunt somnia. Unde Sir. 34.a. Divinatio erroris, et auguria, et mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est. Et parum {1. 407ra} ante. Et somnia extollunt impudentes. Cogitatione, et illusione simul. Unde Eccles. 5.a. Multas curas sequuntur somnia. Revelatione tantum, sicut Ioseph preferendum se vidit fratribus. Gn. 37.b. Et sicut Angelus monuit Ioseph per somnium, ut cum puero, et matre eius fugeret in Egyptum. Mt. 2.c. Et parum ante de tribus Magis. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, etc. Revelatione, et cogitatione, ut Dn. 4.a. Somnium vidi, quod perterruit me, et cogitationes in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Item 2.a. Vidit Nabuchodonosor somnium, et perterritus est spiritus eius. Quod exponens Daniel, a radice cogitationis incepit, dicens : Tu rex cogitare cepisti, etc. Eodem d. Igitur sancti per vigilias tentationibus, per somnia illusionibus fatigantur.
marg.| {a} Quamobrem] dicit Iob.
marg.| {b} Suspendium elegit anima mea] Suspendium vocat Iob quietem contemplationis, per quam suspenditur animus ab his, que mundi sunt, et carnis.
marg.| {c} Et mortem ossa mea] GLOSSA Anima est intentio mentis, ossa fortitudo carnis. Quod suspenditur, ab imo ad alta levatur. Anima igitur suspenditur ad eterna, ut ossa moriantur, quia amore vite eterne omnem fortitudinem carnis in se necat, ita ut desperet, id est presentis vite bona penitus deserat, ne in eis aliquo modo spem ponat. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {d} Desperavi] a temporalibus.
marg.| {e} Nequaquam ultra] etc. id est nullam de cetero in temporalibus consolationem habebo. Duplex igitur est desperatio, bona, scilicet et mala. Bona, qua desperatur de mundi amicitia. Mala, qua desperatur de Dei misericordia. Prima separat a mundo. Et de hac dicitur hic. Desperavi, nequaquam ultra vivam. Secunda separat a Deo. Et de hac dicitur Ier. 2.d. Dixisti, desperavi, nequaquam faciam.
marg.| Catena contexta ex undenario transgressionis :
Suggestio.
Delectatio.
Consensus.
Opus.
Consuetudo.
Peccati occultatio.
Attenuatio, seu excusatio.
Defensio.
Gloriatio.
Pernicies mali exempli.
Desperatio.
marg.| Item duplex est spes, duplici desperationi contraria. Una bona, qua speratur in Deo. De qua dicitur Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Alia mala, qua speratur in mundo. De qua Ier. 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Utramque complectitur simul. Ps. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Qua autem desperatione desperavit Iob, ostendit, cum subdit.
marg.| {f} Parce] Si enim desperasset mala desperatione, sequenter non diceret   [Parce mihi] ut scilicet non permittas me tentari ultra vires meas. Et quod parcere debeat, ostendit confessione proprie fragilitatis. Unde sequitur.
marg.| {g} Nihil enim sunt dies mei] Ad litteram, comparatione eternitatis, verum est hoc. infr. 14.a. Breves dies hominis sunt. Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee centum 30. anni, parvi, mali. Za. 4.c. Quis despexit dies parvos ? Ps. Mille anni tamquam dies hesterna, que preteriit, que nihil est. Vel, Dies hominis, prosperitas est temporalis, que nihil est. Ier. 17.c. Diem hominis non desideravi. Et vere nihil sunt dies, quia.
marg.| {h} Quid est homo] id est quam vile ; quid est homo, scilicet caro. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, qui caro est. Vel   [Quid est homo] id est quam magnum : quid est homo.
marg.| {i} Quia magnificas eum] super omnem creaturam, largitate rationis, et infusione gratie, et promissione glorie. Unde, magnum fecit Deus hominem in natura, maiorem in gratia, maximum in gloria. Et qui non fuerit minimus reputatione sui, non fiet maximus coram Dei maiestate. Mt. 18.a. Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Item eod. 5.c. Qui fecerit, et docuerit mandata hec minima, magnus vocabitur in regno celorum. 1Rg. 15. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in Tribubus Israel factus es ?
marg.| {k} Aut {1. 407rb}   quid] supple est hoc, quia
marg.| {l} Apponis erga eum cor tuum] revocando ad celum, contra quem prius posueras eiiciendo eum de paradiso. Unde. Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, etc. Et vere opponis cor tuum erga eum revocandum, quia.
marg.| {m} visitas eum] id est sublevas.
marg.| {n} Diluculo] id est claritate virtutum, sive luce gratie. Diluculum est, cum tempora noctis mutantur in lucem, crepusculum
marg.| {e} converso. Unde diluculum accipitur in bono, scilicet pro ortu gratie, crepusculum in malo, scilicet pro occasu virtutum.
marg.| {o} Et subito probas illum] id est humilias permittendo tentari, quod fit misericorditer. Si enim post munera virtutum homo tentatione careret, illas se a se habere putaret, et elatus caderet sicut Lucifer. Ut igitur Dei maiestas, et hominis infirmitas videatur, post dona virtutum homo tentatur. Sic Salomon post datam sapientiam a meretricibus tentatur. 3Rg. b. Sic Elias visitatus diluculo, verbo celum aperuit, ignem de celo descendere fecit, duos quinquagenarios interfecit. 4Rg. 1.b. Sed subito probatus, per desertum fugiens, mulierculam expavit. Sic Paulus post revelationem secretorum Dei, stimulum carnis sentit. 2Cor. 12.b.
marg.| {p} Usquequo non parcis mihi] id est quamdiu non parces mihi a tentationibus ? Nec petit eas amoveri nisi sub pendulo pie conditionis, si videris, scilicet expedire.
marg.| {q} Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam] Ad litteram, homo attenuatus, et in extremis laborans, non potest glutire salivam suam. Sed Iob non ita attenuatus erat. Unde mystice exponitur. Et est idem hic mysterium, moralitas, et historia. Dicit ergo.   [Nec dimittis me] quasi dicat in hoc parceres mihi, si dimitteres me glutire salivam meam. Per salivam, que de capite fluit, sapientia contemplationis intelligitur, que licet sit in gustu, non tamen in satietate, quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. 1Cor. 13.c. Hoc sputo aperte sunt aures surdi, et solutum vinculum lingue muti. Mc. 7.d.
marg.| {r} Peccavi] quasi dicat debes parcere, quia confiteor me peccasse.
marg.| {s} Quid faciam tibi] ut abluar a culpis, quasi dicat quid in recompensatione pro peccatis tibi offeram, non invenio, quia omnis virtus hominis ad unum peccatum purgandum infirma est. Ps. Quid retribuam Domino, etc. Mi. 6.b. Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso. Numquid offeram ei Holocaustomata, et vitulos anniculos ? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, etc. Vel   [Quid faciam tibi] qui bonorum nostrorum non eges ? quasi dicat omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. Unde infr. 35.b. Quid facies contra illum ? Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet ?
marg.| {t} O custos hominum] Signanter hoc dicit. Ipse enim est, qui amat animas. Sap. 11.d. Parcis omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. De hoc dicit Ps. Nisi Dominus custodierit civitatem, etc. Is. 21.c. Custos quid de nocte peccati liberas, custos quid de nocte, adversitatis restat ? Respondit custos. Venit mane prosperitatis, et nox adversitatis. Si queritis in prosperitate, querite in adversitate.
marg.| {u} Quare posuisti me contrarium tibi] id est poni permisisti. Quoniam enim primus homo serpenti credidit, tunc se Deo, et Deum sibi contrarium posuit. Hec est enim contrarietas peccati, quia quos virtus unit, peccatum disiungit. Is. 59.a. Iniquitates nostre diviserunt inter nos, et Deum nostrum. Et quia hec contrarietas culpe est homini pondus pene. Ideo sequitur.
marg.| {x} Et factus sum] a meipso.
marg.| {y} Mihimetipsi gravis] ut iam meipsum portare non possim, quia corpus, quod corrumpitur aggravat animam. Sap. 9.c. Et Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum. Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis, etc. Hoc est, quod dicitur Eccl. 40.a. Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam. Hoc autem dicit Iob ingemiscendo, non iustitiam arguendo, sed misericordiam querendo. Unde subdit.
marg.| {z} Cur non tollis peccatum meum] tu, scilicet qui dixisti. Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Is. 43.d. Unde in hoc exprimitur desiderium mediatoris, qui tollit peccata mundi. Ioa. 1.d. Et tunc plene tolletur peccatum, quando hoc corruptibile induet incorruptionem. 1Cor. 15.g. Et ita desiderat Iob, vel redemptionem, vel resurrectionem.
marg.| {a} Et quare non aufers iniquitatem] Idem est peccatum, {1. 407va} et iniquitas. 1Io. 5.d. Omnis iniquitas peccatum est. Vel peccatum, quoad carnales concupiscentias. Iniquitatem, quoad spirituales nequitias. Vel peccatum originale, iniquitatem, pro pena accipit. Que autem sit illa pena, quam pro originali meruit, a qua liberari cupit, ostendit.
marg.| {a} Ecce nunc] id est in carne de qua dictum est. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Gn. 3.d. cito moriar. quasi dicat mors carnis proxima est.
marg.| {b} Et si mane] resurrectionis.
marg.| {c} Me quesieris] id est districte iudicans, vitam meam inquisieris.
marg.| {d} Non subsistam] ante faciem tuam, nec sufficiam respondere unum pro mille. Unde infr. 9.b. Si repente interroget, quis respondebit ei ? Unde Is. 30.f. Ardens furor eius, et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius, quasi ignis devorans, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_7)

Notes :