Hugo de Sancto Caro

Capitulum 29

Numérotation du verset Iob. 29,1 

1 Addidit2 quoque Iob assumens parabolam suam et dixit :
1 Hic incip. cap. 29 |
2 Addidit] Addit CorS1 |
Numérotation du verset Iob. 29,2 

quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos,
secundum dies quibus Deus custodiebat me,
Numérotation du verset Iob. 29,3 

quando splendebat lucerna eius super caput meum,
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
Numérotation du verset Iob. 29,4 

Sicut fui in diebus adolescentie mee
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
Numérotation du verset Iob. 29,5 

Quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei.
Numérotation du verset Iob. 29,6 

quando lavabam pedes meos butyro
et petra fundebat mihi rivos
olei.
Numérotation du verset Iob. 29,7 

Quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabant cathedram mihi.
Numérotation du verset Iob. 29,8 

Videbant
me iuvenes et abscondebantur
et senes assurgentes stabant.
Numérotation du verset Iob. 29,9 

Principes cessabant loqui
et digitum superponebant ori suo.
Numérotation du verset Iob. 29,10 

Vocem suam cohibebant duces
et lingua eorum gutturi suo adherebat.
Numérotation du verset Iob. 29,11 

Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi,
Numérotation du verset Iob. 29,12 

eo3 quod liberassem pauperem vociferantem
3 eo] om. Weber
et pupillum cui non esset adiutor.
Numérotation du verset Iob. 29,13 

Benedictio perituri super me veniebat
et
cor vidue
consolatus sum.
Numérotation du verset Iob. 29,14 

Iustitia indutus sum et vestivi4
4 vestivi] vestivit Weber
me sicut vestimento.
Et diademate
iudicio meo.
Numérotation du verset Iob. 29,15 

Oculus
fui
ceco et pes claudo.
Numérotation du verset Iob. 29,16 

Pater eram pauperum
et causam quam nesciebam
diligentissime investigabam.
Numérotation du verset Iob. 29,17 

Conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam predam.
Numérotation du verset Iob. 29,18 

Dicebamque : In nidulo meo moriar,
et sicut palma
multiplicabo dies.
Numérotation du verset Iob. 29,19 

Radix mea
aperta est secus aquas. Et ros
morabitur in messione mea.
Numérotation du verset Iob. 29,20 

Gloria mea
semper innovabitur
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Numérotation du verset Iob. 29,21 

Qui me audiebant
exspectabant sententiam meam5.
5 meam] om. Weber
Et intenti tacebant ad consilium meum.
Numérotation du verset Iob. 29,22 

Verbis meis addere nihil audebant
et super illos stillabat eloquium meum.
Numérotation du verset Iob. 29,23 

Exspectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Numérotation du verset Iob. 29,24 

Si quando ridebam ad eos non credebant
et lux vultus mei non cadebat in terram.
Numérotation du verset Iob. 29,25 

Si voluissem ire ad eos sedebam primus.
Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.

Capitulum 29

Numérotation du verset Iob. 29,1 
marg.| {h} Addidit quoque Iob] etc. Duobus modis Ecclesia persecutiones patitur, scilicet verbis, et gladiis. Verborum quidem persecutione exercetur eius sapientia, sed cum gladiis impugnatur, eius patientia probatur. Priorem persecutionem quotidie patitur Ecclesia, cum heretici sibi linguis subdolis, et falsa humilitate blandiuntur. Secunda etiam persecutio iuxta finem mundi secutura est, ut grana celestibus horreis recondenda, tanto verius a peccatorum paleis exuantur, quanto acrius affligentur. Tunc omnes electi, qui tunc fuerint, reminiscentur horum temporum, in quibus Ecclesia nunc fidei pacem tenet, et superba colla hereticorum premit non potentia culminis, sed iugo rationis. Ideo Iob typum Ecclesie tenens, que tunc in illis angustiis invenietur, sic sua transacta narrat, ut aliis ventura nuntiet. Futurum est enim, ut tres persecutiones, quas nunc Ecclesia occulte patitur, scilicet falsorum fratrum, hereticorum, gentilium, conflentur in unam. Nunc enim congregate sunt in utero aque maris, id est in mente perversarum amaritudo cogitationum, que tunc in vocem prave libertatis prorumpet. Tunc enim solvetur Satanas de puteo abyssi, ubi nunc tenetur inclusus : Apc. 20.c. Et veniet filius perditionis Antichristus, et tunc perversi, qui nunc pre timore silent, aperte heresim predicabunt. Unde 1Tim. 4.a. Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, credentes spiritibus erroris, et doctrinis demoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium conscientiam. Et congrue ultimus sermo Iob agit de ultimis temporibus, quando erit error apertus, qui nunc latet in corde multorum occultus. Innuit autem se Iob mystice locuturum per hoc,   [quod dicit] Addidit quoque Iob assumens parabolam, id est similitudinem.
marg.| {i} Et dixit : Quis mihi tribuat] etc. Non est verisimile, quod Iob desideret esse in tempore prosperitatis sue iam transacto. Cum patienter sustineret miseriam suam : {1. 432vb} Sed mystice loquitur in persona Ecclesie, que erit in ultimis temporibus, quando tantis premetur malis, et hec nostra tempora cum suspirio desiderat, reminiscens perfectionis pristine, quando predicationis sue lucra, scilicet collectiones animarum reportabat. Nomine mensium hic perfectio designatur, sicut ibi : Erit mensis ex mense. Isaie ult. g. id est perfectio erit eis in requie, quibus fuit hic in operatione. Item nomine mensium, collectiones animarum accipiuntur, que predicatione Ecclesie in una fide colliguntur, sicut mensis ex diebus. Dicit ergo.   [Quis mihi tribuat, ut sim] etc. id est ut sim in pristina perfectione, quando anime colligebantur in unum predicatione mea. Et ut sim.
marg.| {k} Secundum dies, quibus Deus custodiebat me] id est ut sim talis, quibus eram in diebus, quibus Deus custodiebat me contra mundum, carnem, et contra diabolum. Et hoc dicit, quia videt se casuram in membris infirmis, que stat modo in fortibus.
marg.| {l} Quando splendebat lucerna eius super caput meum] id est quando sacri eloquii predicatio mentem eius irradiabat.
marg.| {m} Et ad lumen eius] scilicet lucerne sacre Scripture.
marg.| {n} Ambulabam] bene operando iuxta precepta, et exempla Sanctorum.
marg.| {o} In tenebris] huius mundi. De hac dicit Ps. 158. Lucerna pedibus meis verbum tuum. Prv. 6.c. Mandatum lucerna, et Lex lux. Item in eodem 20.d. Lucerna Domini spiraculum luminis 2Pt. 1.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco.
marg.| {p} Sicut fui in diebus] etc. id est tempore Apostolorum, et Martyrum, repleta Spiritu sancto per predicationem in filiorum propagatione fecundabar. Primo enim parvula fuit Ecclesia, cum adhuc infirmis auditoribus non poterat dare nisi lac simplicis doctrine. Sed postea adulta fuit, quando repleta Spiritu sancto, verbo predicationis plures peperit. Item iuxta finem mundi, quasi senex, et sterilis erit, quando abundante iniquitate, filios non pariet. Sequitur.
marg.| {q} Quando secreto Deus erat in] etc. id est in mente mea habitans per gratiam, ubi tacita mandata cogitabam. Illi enim secreto Deus est in tabernaculo, qui mandata Dei tacitus cogitat, ut dicit GREGORIUS Illi vero in publico est, qui videri desiderat, scilicet in bonis operibus. De quibus dicitur Mt. 6.a. Cum oratis, non eritis sicut hypocrite tristes, qui amant in Synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus, Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito.
marg.| {r} Quando erat Omnipotens mecum] exterius custodiendo.
marg.| {s} Et in circuitu meo pueri mei] qui scilicet spiritualis discipline regulis obsequuntur. Tales modo sunt in circuitu Ecclesie, quia fere in cunctis gentibus reperiuntur. De hoc dicit Is. 8.d. Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel, id est Apostoli pueri vita, qui dati sunt in signum per observantiam preceptorum in portentum per impletionem consiliorum. Vel in signum quoad exemplum bone vite, in portentum propter miracula, que fecerunt. Lc. 11.a. Noli molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere.
marg.| {t} Quando lavabam pedes meos butyro] Duobus modis exponitur hoc. Nam pedes Ecclesie dicuntur ministri inferiorum operum, qui dum ad usus necessarios exercent exteriora, velut pedes terre inherent, quibus debent prelati sepe pinguedinem crebre admonitionis infundere. Quod Iob testatur se fecisse suis. Pedes igitur suos lavat Ecclesia butyro, quando prelati officiales suos admonitionibus sanctis reficiunt, Vel quando claustrales pro his pingues ad Deum fundunt lacrymas, et orationes. Vel pedes Dei, sunt predicatores, quibus frequenter pulvis alicuius negligentie adheret. Unde GREGORIUS Vix predicatio sine aliquo transitur admisso. Nam quilibet predicans, aut ad quantulamcumque indignationem trahitur, si contemnatur, aut ad quantulamcumque gloriam, si ab audientibus veneratur. Ideo dicit Dominus discipulis Mt. 16.b. Excutite pulverem de pedibus vestris. Iac. 3.a. Nolite plures magistri fieri, scientes quoniam iudicium maius sumitis. Hi pedes butyro lavantur, id est pinguedine bonorum operum purgantur. De qua pinguedine dicitur Ier. 31. Inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. Vel pedes Dei butyro lavant, qui predicatoribus stipendia debita solvunt.
marg.| {1. 433ra} {a} Et petra] id est Christus, de qua Dt. 32.b. ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. 1Cor. 9.b. Petra autem erat Christus.
marg.| {b} Fundebat] abundanter.
marg.| {c} Rivos olei] id est doctrinam Evangelii, vel dona Spiritus sancti.
marg.| {d} Quando procedebam ad portam civitatis] Ad litteram exponitur hoc de Iob. Iudices enim antiquitus sedebant in porta civitatis, ut omnibus tam civibus, quam aliis iustitia parata esset, quod Iob creditur fecisse pro iustitia observanda. Allegorice autem de Ecclesia, ut prius. Per portam bona operatio accipitur, per quam ad civitatem celestis aule, sive curie ingreditur : Cathedra, magisterii auctoritas. Modo ergo sancta Ecclesia ad portam civitatis procedit : quia, ut ad Regnum celi perveniat, in bonis operibus se exercet. Bene ergo dicit :   [Quando procedebam ad portam civitatis] id est quando in bonis operibus me exercebam.
marg.| {e} Et in platea parabant cathedram mihi] id est in latitudine gentium, que mihi reverentiam exhibebant, magna auctoritas magisterii erat mihi.
marg.| {f} Videbant me] tunc.
marg.| {g} Iuvenes] id est illi, qui nulla consilii gravitate fulciuntur, qui stultum consilium dederunt Roboam. 3Rg. 12.c.
marg.| {h} Et abscondebantur] pre reverentia.
marg.| {i} Et senes] non tempore, sed morum gravitate : De quibus Sap. 4.b. Senectus venerabilis est, non diuturna, nec numero annorum computata : Cani enim sunt sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata. Eccl. 25.a. Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus, et consilium.
marg.| {k} Assurgentes] mihi.
marg.| {l} Stabant] pre reverentia, quasi dicat, Ecclesie vigorem immaturi formidant, grandevi glorificant.
marg.| {m} Principes] mali, id est heretice pravitatis auctores, de quibus Ps. 106. Effusa est contentio super Principes, et errare fecit eos in invio, et non in via.
marg.| {n} Cessabant loqui] id est non audebant loqui contra Ecclesiam.
marg.| {o} Et digitum superponebant ori suo] id est a falsis querelis virtutis ratione se reprimebant. Unde Mi. ult. d. Ponent manum super os suum, et aures eorum surde erunt.
marg.| {p} Vocem suam cohibebant duces] Qui post se trahebant errantes. Unde non sunt leviter excommunicandi Principes, ne post se trahant subditos. Unde Mt. 13.d. Sinite utraque crescere, ne simul eradicetis et triticum. Ibi GLOSSA Multitudo non est excommunicanda, nec duces populi.
marg.| {q} Et lingua eorum gutturi suo adherebat] Quia etsi modo perversa loqui libera voce non audeant, intus tamen contegunt, que contra fidem proponere postea moliuntur.
marg.| {r} Auris audiens] etc. Ad litteram : Iob contra increpationes amicorum ostendit, se fuisse venerationi videntibus, et audientibus : In quo qualis in sermone, et qualis in opere fuerit, demonstrat : quia in utroque perfectus. Dicit ergo : Auris audiens, id est intelligens.
marg.| {s} Beatificabat me] commendando verba mea.
marg.| {t} Et oculus videns] opera mea.
marg.| {u} Testimonium reddebat mihi] de innocentia.
marg.| {x} Eo quod liberassem pauperem vociferantem] a potente per iniuriam opprimente, iuxta consilium Salomonis Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare non cesses.
marg.| {y} Et pupillum cui non est adiutor] Ad litteram. Vel in persona Ecclesie sic.
marg.| {r} Auris audiens] predicationem meam.
marg.| {s} Beatificabat me] faciendo, quod audiebat a me. Eccl. 25.b. {1. 433rb} Beatus, qui enarrat sapientiam auri audienti, Prv. 20.b. Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
marg.| {t} Et oculus videns] opera Ecclesie.
marg.| {u} Testimonium reddebat mihi] bene vivendo, et Deum glorificando. Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est.
marg.| {x} Eo quod liberassem pauperem] id est peccatorem peccata multa habentem, vociferantem in confessione, liberassem, culpam relaxando, veniam petenti dando, a potente, id est a Diabolo. Nam qui obturat aurem ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur. Prv. 21.b.
marg.| {y} Et pupillum] Cui pater mundus, et mater concupiscentia mortui sunt, ut iam non dicatur ei. Pater tuus Amorrheus, et mater tua Cethea. Ez. 16.f. Hec sunt opera misericordie, que quotidie facit Ecclesia, scilicet pauperem liberare, pupillum eripere, viduam consolari. Unde Is. 1.e. Subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam, Iac. 1.d. Religio munda, et immaculata apud Deum, et patrem, hec est, visitare pupillos, et viduas in tribulationibus eorum.
marg.| {z} Benedictio perituri super me veniebat] Ad litteram, de Iob planum est, quia illi, quos liberavit a morte, benedicebant eum. Super Ecclesiam etiam benedictio perituri venit, cum peccatoris interitum sanctis exhortationibus prevenit, et a fovea peccati reducit.
marg.| {a} Cor vidue] id est fidelis anime.
marg.| {b} Consolatus sum] adventum viri sui nuntiando, vel bona aliqua de eo predicando.
marg.| {c} Iustitia] id est operibus iustitie.
marg.| {d} Indutus sum] undique, scilicet circunspectus.
marg.| {e} Et vestivit me] Deus, iustitia scilicet.
marg.| {f} Sicut vestimento] undique, ut nusquam sit aditus hosti. Aliter enim non valet : Nam qui in uno offendit, factus est omnium reus. Iac. 2.b. Eccl. 9.d. Qui in uno offendit, multa bona perdet. Hinc est, quod Phariseus, qui tot bona fecerat : quia superbivit, omnia amisit. Lc. 18.b. Hinc est, quod Eleazarus elephantem occidit, sed sub ipso occubuit, 1Mcc. 6.f. Eos significans, qui de victoria vitiorum superbiunt. Ideo dicit Salomon. Prv. 4.d. Omni custodia custodi cor tuum.
marg.| {g} Et diademate] vestivit.
marg.| {h} Iudicio meo] id est discretione, qua scio quid Deo, quid proximo debeam, pro quo non terrenam, sed eternam quero mercedem, que per diadema significatur. Prv. 12.a. Cogitationes iustorum iudicia. 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos iudicaremus, etc.
marg.| {i} Oculus fuit ceco] Ad litteram, manu ducendo.
marg.| {k} Et pes claudo] ipsum portando per semetipsum. Sciebat enim Iob a Deo plus pensari animum, quam factum. Unde Mc. 12.d. Plus omnibus misit hec, etc. Ibi GLOSSA Non respicit Deus quantum, supple tantummodo, sed ex quanto. Item Ecclesia oculus est ceco, et pes claudo : quia cecos, id est imperitos predicando illuminat, et claudos, id est debiles, et pauperes opitulando sustentat. Unde Gal. ultim. a. Alter alter alterius onera portate. Vel cecum dicit populum Gentilem, de quo Is. 9.a. Populus gentium, qui ambulabat, etc. Claudum, dicit Iudaicum populum. Unde et Iacob claudus effectus est uno pede, Gn. 32.g. Item 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes ? Et recte Gentilis cecus dicitur, Iudeus claudus : quia ille legem non habuit, iste habuit, sed in ea non ivit.
marg.| {l} Pater eram pauperum] necessaria eis ministrando, non divitibus. Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum, etc. Per hoc quod dicit, Pater, affectum sue operationis nobis ad imitandum expressit. Aliud est enim bonum facere ex precepto, aliud ex affectu. Quidam enim multa tribuunt pauperibus, non quia eos diligunt, sed nisi tribuant, iram Dei formidant. Et hic gradus, ut dicit GREGORIUS primus est incipientium, ut qui adhuc proximum sicut se nescit diligere, iam incipiat iudicium Dei formidare. Et notandus est ordo : Post iustitiam sequitur pietas. Ille enim bene agit, que pia sunt, qui prius servat in se, que iusta sunt : Et sic ex fonte iustitie debet oriri rivulus pietatis. Multi autem pietatem habent ad proximum, qui iustitiam non habent in seipsis : quibus dicitur Eccl. 30.d. Miserere anime tue placens Deo, quasi dicat, prius stude placere Deo per iustitiam, et post miserere proximo per misericordiam : Nam, qui sibi nequam, cui bonus ? Eccl. 14.a. Item Ecclesia pater est pauperum spiritu : quia per predicationem eos Christo generat.
marg.| {m} Causam, quam nesciebam] etc. Hic docet nos Iob, ne sententiam precipitanter proferamus, ne indiscussa temere iudicemus, ne mala audita cito nos moveant, ne dicta passim sine probatione credamus : Sicut Dominus mala Sodome audita, statim noluit iudicare, sed ad ea cognoscenda per Angelos descendit. Unde dixit : Descendam, et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint. {1. 433va} Gn. 18.c. tamen cum vera ea esse reperit, sine mora percussit, dans nobis exemplum, sicut dicit GREGORIUS maiora crimina tarde credere, sed cum fuerint cognita, citius punire. Unde Eccl. 11.a. Prius quam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe iuste. Item in persona Ecclesie : Causam quam nesciebam, operando.
marg.| {a} Diligentissime investigabam] in carnalibus corrigendo. Ubi videtur GREGORIUS innuere, quod soli boni debent constitui iudices, maxime in causa spirituali. Unde Lc. 10.a. Misit illos binos, etc. Ibi GLOSSA Per hoc, quod binos mittit, innuit, quod nemo predicationis officium debet suscipere, qui ad alios caritatem non habet, 1Cor. 6.a. Secularia iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum, id est illos, qui sunt minoris meritis, terrenis negotiis preponite. Unde et Moyses ad consilium Ietro super populum viros de plebe constituit. Ex. 18.d. Et Apostoli septem diaconos ad ministrandum pauperibus elegerunt. Act. 6.a. Ubi dixerunt Apostoli : Non est equum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. GREGORIUS tamen dicit, cum desunt tales, qui causis exterioribus deserviant, spirituales proximorum negotiis debent adesse, quantum decenter possunt, salva ordinis, et religionis disciplina.
marg.| {b} Conterebam molas iniqui] etc. Ad litteram patent hec de Iob, qui minores, contra diripientes defendebat.
Numérotation du verset Iob. 29,mystice 
marg.| Mystice de Ecclesia. Iniquus est Diabolus, mole eius, occulte insidie eius, dentes, aperta culpe perpetratio, preda, anima iam peccato illaqueata. Dicit ergo Ecclesia : Conterebam, predicando, molas, id est occultas insidias, iniqui, id est Diaboli : Et de dentibus illius, id est de apertis peccatis : Auferebam predam, id est animam iam peccato captam, quasi dicat, occultas insidias demonum, ut vitarentur, prodidi, et iam lapsos in peccato liberavi. Nota processum, Iob iustus fuit in actibus suis, pius in proximi infirmitatibus, pater in pauperum necessitatibus, strenuus in negotiis, et iudiciis terminandis, fortis in oppressis liberandis. Sed cum dicat Dominus Mt. 6.a. Attendite, ne iustitiam vestram coram hominibus faciatis. Et Apostolus 2Cor. 3.b. Non enim nosmetipsos predicamus, id est predicare debemus : Ideo queret aliquis, quare Iob bona sua recolat ? Ad hoc dicimus, ut ex hoc consoletur in adversis, in quo docuit nos similiter facere contra desperationem. Licet enim sancti bona sua occultare desiderent, tamen ut eorum exemplo alii proficiant, aliquando ostendunt. Unde cecis illuminatis precepit Dominus, ne cui dicerent, illi tamen diffamaverunt hoc ubique. Sequitur.
marg.| {c} Dicebamque] {d}   In nidulo meo moriar] id est in tranquillitate pacis, licet modo adversitate premar.
marg.| {e} Et sicut palma multiplicabo dies] id est multo tempore in pace illa permanebo, licet cum difficultate ad illum statum perveniam, sicut palma, que tarde proficit, sed diu in viriditate consistit.
marg.| {f} Radix mea] id est occulta cogitatio.
marg.| {g} Aperta est iuxta aquas] id est expanditur, ad percipienda veritatis fluenta, quasi dicat, cogitatio mea veritatem intelliget.
marg.| {h} Et ros morabitur in messione mea] Ad litteram, quasi dicat, adhuc habeo agros, et segetes.
marg.| {i} Gloria mea] id est prosperitas.
marg.| {k} Semper innovabitur]
marg.| {l} Et arcus meus] id est potestas mea, mihi restaurabitur.
Numérotation du verset Iob. 29,mystice 
marg.| Vel mystice in persona Ecclesie.
marg.| {c} Dicebamque] id est dicam tempore future illius tribulationis.
marg.| {d} In nidulo meo moriar] id est in fide, extra quam non fiunt fetus De quo Ps. 83. Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, etc.
marg.| {1. 433vb} {e} Et sicut palma multiplicabo dies] id est paulatim proficiam, et licet cum difficultate, et multo tempore, tamen perveniam ad pacis, et lucis patriam, ubi diu, id est in eternum manebo, Ps. 91. Iustus ut palma florebit. Non subito, sicut illi, de quibus Prv. 13.b. Substantia festinata minuetur, que autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Palma inferius est aspera, et despecta, superius foliis, et fructibus pulchra ; sic Ecclesia inferius in terra despicitur, aspera per penitentiam, sed superius in celo pulchra est per gloriam. Item palma inferius est angusta, superius ampla, sic Ecclesia ad terrena angusta, ad celestia lata est.
marg.| {f} Radix mea aperta est iuxta aquas] id est Christi incarnatio in fide radicata sive manifesta est : iuxta decursum nostre mortalitatis. Unde Ps. 1. de Christo ait : Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum.
marg.| {h} Et ros morabitur in messione mea] id est gratia desuper veniens, iustorum animas iam maturas, et a terra decisas, dignas faciet, ut in celestibus horreis colligantur. Est autem messis Ecclesie duplex. Una iustificationis, qua falce predicationis decisi a terra fideles per gratiam colliguntur in grangia militantis Ecclesie. De hac messe dicitur Io. 4.e. Videte regiones, quia albe sunt ad messem. Alia est glorificationis, qua falce mortis fideles decisi a miseria per gloriam colliguntur in horreum Ecclesie triumphantis. De hac dicitur Is. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe. Ps. 125. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.
marg.| {i} Gloria mea] de multiplicatione, et statu fidelium.
marg.| {k} Semper innovabitur] de bono in melius proficiendo. Vel, innovabitur, per penitentiam, si quandoque ceciderit per culpam.
marg.| {l} Et arcus meus] id est Sacra scriptura.
marg.| {m} In manu mea] id est in operatione bona.
marg.| {n} Instaurabitur] Quod fit, cum illud, quod studendo cognoscitur, vivendo impletur. De hoc arcu dicitur Is. 7.d. Cum sagittis, et arcu ingredientur illuc : Et loquitur de Apostolis.
marg.| {o} Qui me audiebant, expectabant sententiam] meam, scilicet quasi senioris. Ad litteram patent hec de Iob. Tante enim reverentie fuit apud omnes, ut eo loquente omnes tacerent.
Numérotation du verset Iob. 29,mystice 
marg.| Sed mystice] de Ecclesia, que in fine tribulationibus pressa reminiscens priorum temporum, dicit : Qui me audiebant, docentem, et predicantem, expectabant sententiam, non sicut erronei, qui modo quasi docendo precurrunt, Lc. 19.g. Omnis populus suspensus erat, audiens illum.
marg.| {p} Et intenti tacebant ad consilium meum] Modo
marg.| {e} converso, multi ipsa precepta emolliunt, consilia ad terrorem dicta asserunt.
marg.| {q} Verbis meis addere nihil audebant] novum, vel extraneum, Apc. ult. d. Si quis apposuerit ad hec, apponet Deus super eum plagas scriptas. Dt. 4.a. Non addetis ad verbum, quod loquor vobis, nec auferetis ex eo.
marg.| {r} Super illos stillabat eloquium meum] In hac stillatione eloquii, mensura predicationis iuxta capacitatem audientium accipitur, In verbis autem precedentibus commendatur reverentia auditorum, hic indicatur dispensatio magistrorum. Debet enim, qui docet, vel predicat, vires audientium attendere, ne parvis sublimia, et ideo non profutura loquatur. Hic est, quod ad mensam tabernaculi precepit Dominus fieri non solum phialas, sed etiam ciathos, Ex. 25.c. Per phialas alta predicatio, per ciathos humilis predicatio significatur. Qui hoc attendit, bonus est dispensator. Lc. 13.e. Quis putas est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram.
marg.| {s} Expectabant me] id est rorem predicationis mee.
marg.| {t} Sicut pluviam] desiderant, supple agricole, tempore siccitatis, ut potu sancte predicationis aridi irrigarentur.
marg.| {u} Et os suum] id est cordis desiderium.
marg.| {x} Aperiebant] quod prius fuerat clausum, et obturatum terra, id est amore terrenorum.
marg.| {y} Quasi ad imbrem serotinum] qui magis desideratur, Ad litteram. Imber temporaneus est imber veris, serotinus imber in fine Autumni.
Numérotation du verset Iob. 29,mystice 
marg.| Mystice. Predicatio legis, et Prophetarum fuit imber temporaneus. Predicatio Christi, et Apostolorum, imber serotinus, que quasi in fine mundi venit. Unde 1Cor. 10.c. Nos sumus, in quos fines seculi devenerunt.
Numérotation du verset Iob. 29,moraliter 
marg.| Moraliter. Imber temporaneus, est gratia in presenti. Serotinus, gloria in futuro. Vel temporaneus, gratia preveniens ; serotinus, gratia subsequens. Ier. 5.f. Metuamus Dominum, qui dat nobis pluviam temporaneam, {1. 434ra} et serotinam in tempore suo. a Si quando ridebam ad eos] ex letitia.
marg.| {b} Non credebant] id est dubitabant, an scilicet risissem. Ita enim Iob moderabatur se erga subditos, ut et ridens timeretur, et iratus amaretur : Sic Prelatus, (ut dicit GREGORIUS) se debet habere ad subditos, ut ridens timeri, et iratus possit amari, ne nimia letitia vilem, vel immoderata severitas reddat odiosum. Prv. 19. Sicut fremitus leonis, ita ira regis, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius, id est et fecunda, et utilis, et suavis.
marg.| {c} Et lux vultus mei non cadebat in terram] quasi dicat hilaritas, quam exhibebam subditis, non erat propter appetitum terrenorum, sed propter Deum, Eccl. 2.c. Oculi sapientis in capite eius, id est in Christo, cuius opera videt imitanda. Prv. 17.d. In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terre. Vel in persona capitis dicit Ecclesia : Si quando ridebam ad eos, id est ad homines, id est si favorem gratie aliquando eorum operibus conferebam : Non credebant, id est non erant securi, sed de sua infirmitate titubabant. Et lux vultus mei, id est claritas visionis Christi non cadebat in terram, id est in terrenos. Et hoc dicit Ecclesia : quia claritas Christi terrenis predicatoribus non apparet. Vel quia ipsa clara mysteria Christi terrenis non predicat. Vel quia Christus claritatem suam in iudicio peccatoribus abscondet. Unde Is. 26.b. secundum litteram SEPTUAGINTA Tollatur impius, id est tolletur, ne videat gloriam Dei.
marg.| {d} Si voluissem ire ad eos, sedebam primus] id est in primo, et nobiliori loco quasi maior.
marg.| {e} Cumque sederem quasi Rex] Hic ipsa historia edificat, et docet, ut in rectore quolibet, et regendi auctoritas, et benignitas consolandi. Unde Samaritanus vulneribus sauciati adhibuit vinum, et oleum. Lc. 10.f. Et in arca tabernaculi virga simul, et manna fuerunt. Mystice de Christo.
marg.| {d} Si voluissem] etc. Hic notatur, quod Dominus, quando vult, venit, et quando venit, primus venit in corde nostro : quia adventus eius gratuitus est, et appetitus desiderii eius ceteris desideriis non equalis. Unde super illud : Bonum mihi lex, etc. Dicit GLOSSA Plus diligit caritas Deum, quam cupiditas aurum, vel argentum.
marg.| {e} Cumque sederem] etc. quia quasi Rex sedet Dominus in corde.
marg.| {f} Circunstante exercitu] quia circunstrepentes motus animarum regit. Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio, etc. Vel quasi Rex sedet Dominus in corde : quia presidentem mentibus electorum, circunstat eum turba virtutum. Primus sedet : quia electi prius eterna cogitant, postea temporalia ad necessitatem procurant. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, et iustitiam eius, etc.
marg.| {g} Eram tamen merentium] scilicet pro incolatu presentis miserie, et dilatione patrie.
marg.| {h} Consolator] promissione. Unde Io. 16.e. Vos quidem nunc tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, etc. Vel ad Ecclesiam potest hoc referri, in qua ordo Doctorum quasi Rex presidet, quem fidelium turba circunstat, qui corda merentium consolatur, dum erumnas presentis miserie, seu peregrinationis, promissione eterne remunerationis leviat : Sicut Apostolus Rm. 8.d. Existimo, quod non sint condigne passiones, etc. Ideo dicit Eccl. 7.d. Nec desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_29)

Notes :