Hugo de Sancto Caro

Capitulum 42

Numérotation du verset Iob. 42,1 

1 Respondens autem Iob Domino dixit :
1 Capitulum 42] .XLI. CorS1 ΩN
Numérotation du verset Iob. 42,2 

Scio quia2 omnia potes3 et nulla te latet cogitatio.
2 quia CorS1 Ed1455 Rusch Weber] quoniam ΘHG, quod NAL3245 ΩV |
3 omnia potes CorS1 NAL3245 ΩV Rusch Weber ] omnipotens es ΠF ΩN, omnia potes |
Numérotation du verset Iob. 42,3 

Quis est iste
qui celat consilium4 absque scientia ?
4 consilium] conscilium NAL3245
Ideo insipienter locutus sum et que ultra modum excederent scientiam meam.
Numérotation du verset Iob. 42,4 

Audi
et ego loquar,
interrogabo te5 et6 responde7 mihi.
5 te Cava ΠF ΛL X Σ ΦP Θ D S W ΓA ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Ed1455 Rusch Clementina] om. NAL3245 Weber |
6 et NAL3245 ΩN ΩV Weber] om. F K², + tu Rusch |
7 responde NAL3245 ΩV ] ostende Weber |
Numérotation du verset Iob. 42,5 

Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
Numérotation du verset Iob. 42,6 

Idcirco ipse8 me reprehendo
8 ipse NAL3245 ΩV Rusch Weber] om. ΩS ΩN* (compl. pr. m. marg.)
et ago9 penitentiam in favilla et cinere.
9 ago NAL3245 ] agam ΩN
Numérotation du verset Iob. 42,7 

Postquam autem10 locutus est Dominus11 verba hec ad Iob12,
10 autem] om. NAL3245 |
11 locutus est – Dominus Rusch Weber ] inv. ΩV |
12 hec ad Iob] inv. NAL3245 |
dixit ad Eliphaz Themaniten13 : Iratus est furor meus
13 Themaniten] Temanitem ΩN Ω, Themanites NAL3245 F* G² K² ΓA ΩV*
in te et in duos amicos tuos, quoniam non locuti estis14 coram me15 rectum
14 locuti estis ΩM ΩJ ΩS cum Ox. Tur.] inv. NAL3245 ΩN Weber |
15 coram me] in conspectu meo NAL3245 |
sicut servus meus Iob.16
16 Iratus est... Iob Philip. (In Iob. 17, 2 laud.)] om. Philip. (textus)
Numérotation du verset Iob. 42,8 

Sumite ergo17 vobis
17 ergo D G K* ΨD NAL3245 ΩS Ed1455 Ed1532 Clementina ] igitur ΩJ ΩN ΩV Rusch, om. X ΩM Greg.
septem tauros et18 septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte pro vobis holocaustum19.
18 septem tauros et ΩV codd. edd.] om. NAL3245 |
19 pro vobis - holocaustum ΩM ΩS ΩV Rusch ] inv. NAL3245 ΩJ ΩN Ed1455 Weber |
Iob autem servus meus orabit pro vobis20. Faciem eius suscipiam
20 vobis ΩV codd. edd. Rusch Weber] + et NAL3245
ut non vobis imputetur21 stultitia, neque enim locuti estis coram22 me rectum23 sicut servus meus Iob.
21 vobis imputetur Rusch Weber ] inv. ΩV |
22 coram me X S ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Rusch Ed1532 ] ad me NAL3245 Ed1455 Weber, om. ΣT |
23 rectum Cava X D ΨD ΩM ΩJ ΩS ΩN Rusch] recta NAL3245 Ed1455 Weber |
Numérotation du verset Iob. 42,9 

Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldach24 Suites et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat25 Dominus ad eos26 et suscepit Dominus27 faciem Iob.
24 Baldach] Baldath ΩN, Baldac NAL3245 |
25 fuerat NAL3245 ΩV Rusch Weber ] est ΩN |
26 Dominus --ad eos ΣT* ΩM ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] inv. ΩJ ΩN Weber, om. NAL3245 |
27 Dominus ΩV Rusch Weber ] Deus Ed1455 |
Numérotation du verset Iob. 42,10 

Dominus quoque conversus est ad penitentiam Iob, cum oraret28* pro amicis suis.
28 oraret Greg. Cava X ΩM ΩJ ΩS ΩEd1455 Clementina] + ille Cor2 (hebr. et anti. habent ILLE ) NAL3245 ΩN ΩV* (eras. et exp.) Rusch Weber
Et addidit quoque29 Dominus omnia quecumque fuerant30 Iob duplicia31.
29 addidit] addit D | quoque Greg. ΩM ΩJ* ΩS ΩV ] om. ΩN Rusch Weber |
30 omnia... fuerant] om. Philip. , quecumque fuerant ΩM |
31 Iob duplicia NAL3245 ΩM ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch ] inv. L ΠF ΩN | duplicia] duplicata ΦRG, omnia praem. F G² K* |
Numérotation du verset Iob. 42,11 

Venerunt autem32 ad eum33 omnes fratres sui et universe sorores sue
32 autem NAL3245 ΩV Ed1455 Rusch Weber] om. D ΩN |
33 ad eum ΩV Rusch Weber] om. Cava |
et cuncti qui noverant34 eum prius35,
34 noverant ΩN ΩV Rusch Weber] noverunt ΛL X D Philip. (cod. C) |
35 noverant – eum prius] inv. Philip. |
et comederunt cum eo36 panem37 in domo eius38,
36 cum eo] eum NAL3245* (exp.) |
37 panem ΩN Rusch Weber ] panē ΩV, panes ΩM ΩS |
38 eius ΩV] + cum eo NAL3245 |
et moverunt super eum caput39,
39 caput] + suum ΩM
et40 consolati sunt eum super omni malo quod41 intulerat Dominus super eum.
40 et codd. edd.] om. ΩN |
41 omni malo quod ΩV ] omnia mala que NAL3245 |
et dederunt ei42 unusquisque43 ovem unam et inaurem auream unam.
42 dederunt ei ΩV Rusch Weber ] dederunt L ΩN |
43 unusquisque ΩN ΩV] uniquisque ! NAL3245 |
Numérotation du verset Iob. 42,12 

Dominus autem benedixit novissimis Iob
magis quam principio eius.
Et facta sunt ei
quatuordecim millia ovium et sex44 millia camelorum et mille45 iuga boum et mille asine.
44 sex ΩV] .VII. NAL3245 |
45 mille ΩV] milia NAL3245 |
Numérotation du verset Iob. 42,13 

Et fuerunt ei septem filii et tres filie46
46 tres filie ΩN ΩV ] inv. NAL3245 Weber
Numérotation du verset Iob. 42,14 

et vocavit nomen unius Diem,
et nomen secunde Cassia47,
47 Cassia ΩV ] Cassiam ΩN
et nomen tertie Cornustibii48.
48 Cornustibii ΩV ] cornus tibie ΩN, cornus tibia NAL3245
Numérotation du verset Iob. 42,15 

Non sunt autem invente mulieres speciose sicut filie Iob in universa terra.
Deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
Numérotation du verset Iob. 42,16 

Vixit autem Iob post flagella49 hec centum50 quadraginta annis51 et vidit filios suos52 et filios filiorum suorum53 usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum54.
49 flagella Greg. (aliqui codd., Glossa) ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Ed1532 ] om. NAL3245 Cor1 ( POST HEC ita habet hebr. et anti. sed Greg. habet POST HEC FLAGELLA ) Ed1455 Weber |
50 centum ΩJ ΩS ΩN ΩV ] + et ΩM cum hebr. |
51 annis NAL3245 ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV ] annos Cava ΠF D , + et omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (+ anni Cava) Amitatinus Cava, + et facti sunt omnes anni vite eius ducenti septuaginta sex ΦP |
52 suos ΩV ] om. ΩN |
53 suorum NAL3245 ΩN ΩV codd. edd.] om. D |
54 dierum ΩV ] + et ( om. ΛL) omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (nonaginta ΛL) Λ |
Liber Iob explicit55.
55 Liber Iob - explicit] om. NAL3245, inv. ΩP, Qui scripsit scribat semper cum Domino vivat G.<loria> P.<atri> et F.<ilio> et S.<piritu>i. S.<ancto> ΩN

Capitulum 42

Numérotation du verset Iob. 42,1 
marg.| {a} Respondens autem Iob Domino dixit] Postquam Dominus fideli famulo Leviathan hostis eius, quam sit fortis, et callidus ostendit. Postquam vires eius, fraudesque, quibus nos impugnat subtiliter, patefecit, Iob ad utraque respondit, dicens, quod utrumque potens est Dominus refrenare. Dicit ergo.
Numérotation du verset Iob. 42,2 
marg.| {b} Scio, quia omnia potes] ex te.
marg.| {c} Et nulla te latet cogitatio] Hbr. 4.d. Omnia nuda sunt, et aperta oculis eius, ad quem nobis sermo. Contra vires Leviathan ; ait   [Scio, quia omnia potes] Contra occultas machinationes adiunxit   [Nulla te latet cogitatio] Homo enim videt ea, que parent, Dominus autem cor intuetur. 1Rg. 16.b. Unde Iob mox eidem Leviathan exprobrat, dicens.
Numérotation du verset Iob. 42,3 
marg.| {d} Quis est iste, qui celat] etc. id est indiscrete vult abscondere ; quia quamvis contra nos multis fraudibus occultetur consilium Leviathan, tamen Dei inspiratione nobis detegitur. Unde Paulus 2Cor. 2.c. Non ignoramus cogitationes eius, id est Satane. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Vel absque scientia celat consilium suum Leviathan, quia licet tentatos lateat, protectorem tentatorum latere non potest. Unde stultus est, et ideo ei, et similibus dicitur. Is. 29.e. Ve, qui profundi estis corde, ut abscondatis a Domino consilium. Consilium autem Leviathan, est iniqua, et occulta suggestio. Audita igitur fortitudine, et calliditate diaboli, et creatoris potentia, qua illum valenter reprimit, et nos misericorditer protegit B. Iob, quid de se sentiat, aperit, dicens.
marg.| {e} Insipienter locutus sum] comparatione sapientie tue, quasi dicat audita sapientia tua, comperi me non esse sapientem.   [Et ideo insipienter] etc. id est excedunt. Vel excederent, nisi tu faceres intelligi. In duobus se reprehendit Iob. In modo loquendi, per hoc, quod dicit. Insipienter locutus sum. Et in altitudine materie, per hoc quod dicit. Et que ultra modum excederent scientiam meam. Omnis enim humana sapientia quantumcumque polleat, divine sapientie comparata insipientia est, et omnia iusta, et pulchra divine iustitie, et pulchritudini comparata, nec iusta sunt, nec pulchra ; immo, omnino non sunt, ut dicit GREGORIUS Hinc est, quod Abraham inter verba Domini nihil se, nisi pulverem recognovit, dicens. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, et cinis. Gn. 11.d. Hinc est ; quod Moyses omni sapientia Egyptiorum instructus, ex quo loquentem Dominum audiunt, impeditioris lingue, et tardioris se esse perpendit, dicens. Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius, ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris, et tardioris lingue sum. Ex. 4.c. Hinc est etiam, quod Isaias, postquam vidit Dominum super solium excelsum, ad seipsum rediens, ait : Ve mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Et statim subiungit, unde cognovit suam pollutionem dicens. Regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Is. 6.b. Hinc etiam Ieremias verba Dei audiens, dixit : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Ier. 1.b. Hinc etiam Ezechiel loquens de quatuor animalibus dixit. Cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, stantes submittebant alas suas, id est cum internam vocem superne sapientie audiunt, volatus sui alas deponunt, id est Dei altitudinem minus se posse contemplari cognoscunt. GREGORIUS Ad vocem desuper venientem alas deponere, est cognita superna potestate, virtutes proprias humiliare. Igitur Sancti dum sententias Dei audiunt, quanto magis contemplando proficiunt, tanto magis despiciendo, quod sunt, aut nihil, aut prope nihil se esse cognoscunt. Unde Iob auditis sermonibus Dei, stultum se esse cognoscens, {1. 459rb} ait.   [Insipienter locutus sum] etc. id est excedunt, supple locutus sum, vel audivi a te, loquente mihi. Unde poterat Iob dicere cum Ps. Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Sequitur.
Numérotation du verset Iob. 42,4 
marg.| {f} Audi, et ego loquar] etc. quia ignorantem se cognovit Iob audita sententia Dei, ideo iam interrogat, ut doceatur. Sed nota quod aliud est loqui hominis ad Deum, aliud loqui Dei ad hominem, aliud audire hominis, aliud audire Dei. Loqui hominis ad Deum, est promptis in illum desideriis inhiare. Loqui Dei ad hominem multiplex est. Loquitur enim Deus per flagella, per beneficia, per inspirationem. Hoc ultimo modo loqui Dei ad hominem, est compunctionem cordi eius infundere. Compunctio quidem lingua Dei est, qua anime loquitur, ut dicit GREGORIUS Audire hominis, est sono aliunde venienti aurem alibi positam commodare. Audire Dei, est desideria cordium acceptare. Interrogare hominis Deum, est in conspectu eius se nescientem cognoscere. Respondere Dei, est eum, qui se nescientem humiliter cognoscit, occultis inspirationibus erudire. Est ergo sensus.   [Audi, et ego loquar] quasi dicat misericorditer desideria suscipe.
marg.| {g} Interrogabo te] etc. id est me nescientem, et stultitiam meam humiliter cognoscentem doce. Quod autem Iob Deum interrogaverit ex desiderio humilitatis, et quod Deum respondere sibi quesierit, ex magisterio aspirationis, patet per hoc, quod interrogaturum se dixit, et postea nihil interrogavit, sed de se humiliter sentiens, subdit.
Numérotation du verset Iob. 42,5 
marg.| {h} Auditu auris audivi te] id est parum ante flagella scilicet cognovi te.
marg.| {i} Nunc autem oculus] etc. id est melius cognosco te, quasi dicat ex flagellis ad te cognoscendum profeci. Certior enim est cognitio visus, quam auditus, et ideo etiam audivisse ante flagella se dicit, post flagella videre eadem se dicit. Et ita patet, quod flagella Domini cognitionem eius faciunt. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Quid autem fecerit, Iob ex eo, quod magis cognovit Deum, subdit.
Numérotation du verset Iob. 42,6 
marg.| {k} Idcirco ipse] non alius.
marg.| {l} Me reprehendo] plus quam ante, non ab eis.
marg.| {m} Et ago penitentiam] de maledictis.
marg.| {n} In favilla, et cinere] id est in humilitate, et utilitate.
Numérotation du verset Iob. 42,7 
marg.| {o} Postquam autem] etc. Auditis sermonibus Iob, et cognitis reprehensionibus amicorum eius, quasi sententiando Dominus redarguit eos, quod non rectum contra Iob locuti sunt. Sed cum sit Dominus iustus, et misericors postquam per iustitiam districte redarguit, per misericordiam penitentes benigne convertit. Et hoc est.   [Postquam autem locutus est] etc. que predicta sunt,   [ad Iob]
marg.| {p} Dixit ad Eliphaz Themanitem] qui primus erat inter tres amicos Iob.
marg.| {q} Iratus est furor meus in te] etc. id est contra te, et duos amicos tuos, Baldad, et Sophar.
marg.| {r} Quoniam non estis] etc. licet coram hominibus, qui vident ea, que parent, iudicant secundum faciem, Deus autem intuetur cor. 1Rg. 16.b.   [Sicut servus meus Iob] qui nihil superbe locutus est, sed humiliter, et vere. Eodem modo laudavit Dominus Moysen. Nm. 12.b. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim ad os loquor ei, palam, et non per enigmata Deum videt.
Numérotation du verset Iob. 42,8 
marg.| {t} Sumite igitur vobis] id est ad vestri utilitatem.
marg.| {u} Septem Tauros] ad litteram.
marg.| {x} Et septem arietes, et ite ad servum meum Iob] qui mihi servivit, etiam in flagellis.
marg.| {y} Et offerte holocaustum] etc. Deo per illum.
marg.| {a} Iob autem servus meus] etc. non reddens malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicens. 1Ptr. 3.b.
marg.| {b} Faciem eius suscipiam] id est orationem eius exaudiam.
marg.| {c} Ut non vobis imputetur stultitia] qua stulte contra Iob contendistis.   [Neque enim locuti estis coram me] id est intus, ubi solus Deus videt, ubi multi displicent, qui foris placent.
marg.| {e} Sicut servus meus Iob] Idem iam dixerat, sed replicat, ut manifestius iustitiam Iob, et iniustitiam amicorum suorum demonstret. Repetitio enim firmitatis est indicium. Unde Gn. 41.d. dixit Ioseph Pharaoni, Quod autem vidisti secundo, ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est.
Numérotation du verset Iob. 42,9 
marg.| {1. 459va} {a} Abierunt ergo Eliphas Themanites] etc. id est obtulerunt ea, que dixerat eis Dominus.
marg.| {b} Et suscepit Dominus faciem Iob] id est eius orationem exaudivit pro amicis suis, quia et ipsi iam fecerant, quod Dominus dixerat illis. Quoniam vero pro se laborat, qui pro aliis orat, ut dicitur, recte sequitur.
Numérotation du verset Iob. 42,10 
marg.| {c} Dominus quoque conversus est ad penitentiam] etc. id est penitentiam eius acceptavit, et citius pro se exauditus est, quia pro aliis oravit. Plus enim pro se valere preces suas efficit, qui eas, et aliis impedit, ut dicit GREGORIUS Et libentius sacrificium orationis accipitur, quod in conspectu misericordis iudicis proximi dilectione conditur. Quod etiam gratius est Deo, quando pro adversariis offertur. Unde Stephanus cum pro se orando diceret : Domine Iesu suscipe spiritum meum, nondum est exauditus, sed cum dixit : Domine, ne statuas illis hoc peccatum, statim obdormivit in Domino. Act. 7.g. Hinc est, quod ipsemet Dominus in Cruce pro occisoribus suis oravit. Idem etiam precepit discipulis. Mt. 5.g. Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos. Quantum autem pro se obtinuerit Iob, qui pro adversariis oravit, ostenditur, cum sequitur.
marg.| {d} Addidit quoque Dominus] etc. id est cuncta, que amiserat, in duplo restituit ei. Sic etiam tentatis facit Dominus, quia post tristiam tentationis, maiorem infundit letitiam consolationis. Unde afflicte Iudee dicitur. Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Aliquando etiam iuxta pondus afflictionis datur mensura consolationis. Unde Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum, etc. Is. 27.b. In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabitur illi. Notandus est ordo remunerationis. Excessum quippe Iob correctio Domini, correctionem penitentia, penitentiam venia, veniam munera sequuntur. Item quia Iob divina permissione fuerat percussus, et amicorum verbis afflictus, ideo nunc divine pietatis muneribus consolatus, debuit humana caritate refoveri, ut undique gaudia consolationis refoveant, quem undique adversa laceraverant. Unde subditur.
Numérotation du verset Iob. 42,11 
marg.| {e} Venerunt autem ad eum] id est ad Iob.
marg.| {f} Omnes fratres sui, et universe sorores sue] id est omnes de cognatione sua.
marg.| {g} Et cuncti, qui noverant eum prius] scilicet ante flagella.
marg.| {h} Et comederunt cum eo panem in domo eius] gratulando ei,
marg.| {i} Et moverunt super eum caput] admirando pre gaudio.
marg.| {k} Et consolati sunt] etc. id est congratulati sunt de eius restitutione. Nam ut dicit GREGORIUS percussi merorem consolari, est ei post percussionem de venia congaudere. Nam quantum quisque cernitur de restituta proximi salute hilarescere, tantum se indicat de ablata doluisse. Tamen isti videntur fuisse amici fortune, qui cum fortuna recedente recedunt, et cum redeunte redeunt, de quibus. Prv. 19.a. Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem, et hi, quos habuit separantur. Sir. 12.b. Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. OVIDIUS : « Cum fueris felix, multos numerabis amicos : Tempora si fuerint nubila, solus eris ».
marg.| {l} Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam] Ad litteram, quia ut dicit GREGORIUS cuncta hec iuxta historiam veraciter dicta sunt.
Numérotation du verset Iob. 42,12 
marg.| {m} Dominus autem benedixit novissimis Iob] benedictione sinistre.
marg.| {n} Magis, quam principio] id est multiplicavit ei bona temporalia, post flagella {1. 459vb} magis, quam ante. Unde sequitur.
marg.| {o} Et facta sunt quatuordecim millia ovium] qui prius non habuit, nisi septem millia, supra 1.a.
marg.| {p} Et sex millia camelorum] et prius tantum tria habuit.
marg.| Camelus :
- Christus, ad onera nostra portanda spontaneus se inclinans Mt. 19.c. : « Facilius est camelum per foramen » etc. quia nisi nobis foramen humilitatis ostendisset, numquam ad humilitatem illius nostre superbie rigiditas se inclinasset.
- Gentilitas vitiis tortuosa Gn. 23.g. Rebecca viso Isaac descendit de Camelo, etc.
- Magna transgressio. Mt. 23.c. Excolantes culicem, Camelum autem glutientes.
marg.| Bos :
- Luxuriosus, Prv. 9.d. ubi agitur de muliere fatua, ibi dicitur. Statim eam sequitur quasi Bos ductus ad victimam.
- Predicator. Dt. 25.a. Non alligabis os Bovi trituranti.
- Populus Iudaicus. Is. 1.a. Bos cognovit possessorem suum.
marg.| {q} Et mille iuga Boum] et prius tantum quingenta habuit.
marg.| {r} Et mille Asine] et prius tantum quingentas.
Numérotation du verset Iob. 42,13 
marg.| {s} Et fuerunt ei septem filii, et tres filie] sicut prius.
Numérotation du verset Iob. 42,13 
mystice.
marg.| Mystice. Per tres filias, significatur triplex status, scilicet innocentie ante peccatum primi hominis. Status recreationis, per odorem sacramentorum. Casia est species aromatica. Status glorie, ubi est duplex laus, scilicet mentalis, et vocalis, secundum cassiodorum. Vel quia laus est de duobus, scilicet de dote anime, et corporis, quod significatur hoc nomine C=cornustibii, quod secundum Gregorium compositum est ex duobus corruptis, scilicet ‘cornus’, et ‘tibii’ quorum integra sunt cornu et tibia. Vel per tres filias significatur universitas electorum, quorum quidam sunt incipientes, quidam proficientes, quidam perfecti. Vel tres dotes anime, scilicet visio, dilectio, laus, secundum augustinum. Per septem filios, universitas electorum, propter septem dona Spiritus Sancti, quibus omnes electi adiuvantur.
Numérotation du verset Iob. 42,14 
marg.| {t} Et vocavit nomen unius Diem] etc. hec nomina latina sunt. Unde patet, quod interpres non ea, sicut in Arabico sermone invenit, ita posuit, sed in Latinum vertens, proprietatem servavit.
Numérotation du verset Iob. 42,15 
marg.| {u} Non sunt autem invente mulieres] alie,   [speciose sicut filie Iob] scil. sicut Dies, Casia, et Cornustubii.
marg.| {x} Deditque eis pater suus] id est Iob.
marg.| {y} Hereditatem inter fratres earum] Argumentum est hoc : quod filie debent hereditare in patrimonio, sicut filii. Quod melius potest haberi Nm. 27.b. Ubi agitur de filiabus Salphaad. Tamen dicit hic GLOSSA Usu veteris vite femine inter mares hereditatem non habent. Sed dicimus, quod GLOSSA hec est mystica, vel secundum loci consuetudinem alicubi filie non habebant partem in hereditate, sed bona mobilia dabantur eis.
Numérotation du verset Iob. 42,16 
marg.| {z} Vixit autem Iob post] flagella   [hec, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filiorum suorum usque ad quartam generationem] etc. non solum senectute annorum numero computata, sed etiam venerabili etate, que est vita immaculata. Sap. 4.b.
marg.| {a} Et plenus dierum] id est merito bonorum. Simile legitur de Abraham, Gn. 25.a. Et de Isaac. Gn. 35.d. Et de omnibus bonis, idem potest dici, qui bene vivunt, quantumlibet parum vivant. Sed mali, qui in vanitate consumunt dies suos, quantumlibet multum vixerint, vacui dierum moriuntur. <Postille Hugonis super Iob finis>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_42)

Notes :