Capitulum 22

Numérotation du verset Iob. 22,1 

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
1 Hic incip. cap. 22
Numérotation du verset Iob. 22,2 

Numquid Deo comparari potest homo etiam cum perfecte fuerit scientie ?
Numérotation du verset Iob. 22,3 

Quid prodest Deo si iustus fueris,
aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua ?
Numérotation du verset Iob. 22,4 

Numquid timens arguet te,
et veniet tecum in iudicium,
Numérotation du verset Iob. 22,5 

et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas ?
Numérotation du verset Iob. 22,6 

Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,
et nudos expoliasti2 vestibus.
2 expoliasti] spoliasti Weber
Numérotation du verset Iob. 22,7 

Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
Numérotation du verset Iob. 22,8 

In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
Numérotation du verset Iob. 22,9 

Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti.
Numérotation du verset Iob. 22,10 

Propterea circumdatus es laqueis
et conturbat te formido subita.
Numérotation du verset Iob. 22,11 

At3 putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum iri4 ?
3 at] et Weber |
4 iri] om. Weber |
Numérotation du verset Iob. 22,12 

An cogitas quod Deus excelsior celo sit5 et super stellarum vertices sublimetur ?
5 sit] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 22,13 

Et dicis :
Quid enim novit Deus ?
Et quasi
per caliginem iudicat.
Numérotation du verset Iob. 22,14 

Nubes latibulum eius, nec nostra considerat et circa cardines celi perambulat.
Numérotation du verset Iob. 22,15 

Numquid semitam seculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui,
Numérotation du verset Iob. 22,16 

qui sublati sunt ante tempus suum ?
Et fluvius subvertit fundamentum eorum
Numérotation du verset Iob. 22,17 

qui dicebant Deo : Recede a nobis,
et quasi nihil possit facere Omnipotens estimabant eum,
Numérotation du verset Iob. 22,18 

cum ille implesset domos eorum bonis,
quorum sententia longe6
6 longe] procul Weber
sit a me.
Numérotation du verset Iob. 22,19 

Videbunt iusti
et letabuntur
et innocens subsannabit eos.
Numérotation du verset Iob. 22,20 

Nonne succisa est erectio eorum
et reliquias eorum devoravit ignis ?
Numérotation du verset Iob. 22,21 

Acquiesce igitur ei
et habeto
pacem,
et per hec
habebis fructus optimos.
Numérotation du verset Iob. 22,22 

Suscipe ex ore illius legem,
et pone sermones eius in corde tuo.
Numérotation du verset Iob. 22,23 

Si reversus fueris ad Omnipotentem edificaberis
et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
Numérotation du verset Iob. 22,24 

Dabit
pro terra silicem
et pro silice torrentes aureos.
Numérotation du verset Iob. 22,25 

Eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi.
Numérotation du verset Iob. 22,26 

Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,
et elevabis ad Deum faciem tuam.
Numérotation du verset Iob. 22,27 

Rogabis eum et exaudiet te,
et vota tua reddes.
Numérotation du verset Iob. 22,28 

Decernes rem et veniet tibi
et in viis tuis splendebit lumen.
Numérotation du verset Iob. 22,29 

Qui enim humiliatus fuerit erit in gloria
et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur.
Numérotation du verset Iob. 22,30 

Salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum.

Capitulum 22

Numérotation du verset Iob. 22,1 
marg.| {o} Respondens autem Eliphaz] etc. Quia Iob innuerat, se non propter peccatum flagellatum, et dixerat, se non contra hominem disputare, ideo Eliphaz ei plurima peccata improperat, primo ostendens, quod se male comparaverat Deo. Et dividitur hoc caput principaliter in duas partes. In prima arguit Eliphaz beatus Iob. In secunda commendat humilem, dicens quod habens pacem colligit fructus bonos, et humilis erit in gloria. Dicit ergo.
marg.| {p} Numquid Deo] etc. secundum possibilitatem humanam, quasi dicat, non. Quia scientia hominis nihil est ad scientiam Dei. Unde Ps. Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Fere idem et eisdem verbis dixerat Eliphaz supra 4.d. Numquid homo comparatione Dei iustificari potest, aut factore suo purior erit ? Sed sicut dicit GREGORIUS qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur.   [Quid prodest] adhuc adiungit, quod nullus ignorat, scilicet bona homini Deo non prodesse, quasi dicat, si bonus es, te iuvat non Deum, quoniam Deus bonorum nostrorum non eget. Et hoc dicit Eliphaz, quia Iob dixerat se punitum non propter peccata sua, sed in augmentum {1. 425rb} virtutum, sup. 16.b. Hec passus sum absque iniquitate manus mee.
marg.| {r} Aut quid ei] etc. quasi dicat, nihil sed tibi. Prv. 9.c. Si sapiens fueris, tibimetipsi eris, et proximis tuis.
marg.| {s} Numquid timens arguet te Deus] id est ex timore quem habuit ex te, quasi dicat, non. GREGORIUS Nec etiam desipiens putat, quod Deus ex timore non arguat, vel ex metu iudicium suum contra nos proponat : sed qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur, in quibus nisi se reprimant, ad noxia prosiliunt. Iuxta illud Eccl. 19.a. Qui modica spernit, paulatim decidet. Unde Eliphaz, qui otiosa intulit, ad contumelias prorumpens ait.
marg.| {t} Et non propter malitiam tuam] etc. quasi dicat, non timens arguet te Deus, sed arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Ier. 2.d. Sap. 4.d. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. Que autem sint ille iniquitates, docet Eliphaz, putans quod Iob de rapina pauperum congregasset divitias suas, et ideo amisisse. Sic continua.   [Revera propter infinitas iniquitates tuas arguet te] Deus.
marg.| {u} Abstulisti enim pignus fratrum tuorum] cum nihil deberent tibi.
marg.| {x} Et nudos spoliasti vestibus] detinendo scilicet vestes eorum contra legem. Dt. 24.b. Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, sed stabis foris, et ille proferet tibi, quod habuerit : Si autem pauper est, non pernoctabit tecum pignus, sed statim reddes ante Solis occasum.
marg.| {z} Aquam lasso non dedisti] que est communis omnibus, quanto magis nec vinum.
marg.| {b} Et esurienti subtraxisti panem] cum tamen Dominus dicat per Isaiam 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.
marg.| {a} {1. 425va} Δ In fortitudine ?] etc. In quo notatur oppressio aliorum quasi dicat, non solum tua non dedisti indigentibus, sed per potentiam oppressisti. Amos 6.d. Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Sap. 2.c. Sit fortitudo nostra lex iustitie, quod infirmum est, inutile invenitur.
marg.| {b} Viduas dimisisti vacuas] id est fecisti vacuas rebus, et possessionibus, quasi dicat, abstulisti viduis sua.
marg.| {c} Et lacertos] etc. auferendo labores eorum, vel dure opprimendo contra illud. Eccl. 4.b. In iudicando esto pupillis misericors, ut pater, et pro viro matri illorum.
marg.| {d} Propterea] etc. culpe, et pene, quasi dicat, hec faciens peccasti, et ideo punitus es.
marg.| {e} Et conturbat te formido subita] id est subita tribulatio, que tibi accidit, vel timor inferni. Unde GREGORIUS Subita formido illum turbat, qui non attendit, quid ex futuro iudicio sibi immineat.
marg.| {f} Et putabas] etc. id est adversitatem aliquam passurum.
marg.| {g} Et impetu] etc. id est non putabas te opprimendum abundantia tribulationum. Vel   [impetu aquarum inundantium] id est tribulationum putabas   [non oppressum iri] id est non moveri ad opprimendum te,
Numérotation du verset Iob. 22,mystice 
marg.| Mystice. {p} Numquid] etc. Per Iob Ecclesia designatur. Per Eliphaz, et alios duos, heretici, qui dicunt Ecclesiam Romanam esse Ecclesiam malignantium, et se esse Ecclesiam Catholicam. Dicunt ergo heretici Ecclesie.
marg.| {u} Abstulisti pignus fratrum] etc. id est donum Spiritus S. 2Cor. 1.d. Dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Quod donum ideo pignus dicitur, quia per hoc de promisso Dei certi sumus. Unde Eph. 1.c. In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostre. Aliquando etiam peccati confessio dicitor pignus, quia per illam securi sumus de venia. Unde Dt. 24.b. secundum aliam translationem. Cum debet tibi quippiam frater tuus, id est cum deliquit in te proximus, et abstuleris pignus ab eo, id est peccati confessionem receperis, ante Solis occasum pignus restitue, id est priusquam per dolorem cordis, sive per rancorem sol iustitie occidat, veniam pro confessione promitte, id est quando confitetur se peccasse, et tu confitere te dimisisse. Ita dicunt heretici, quod Ecclesia nostra aufert sibi dona Spiritus S. Vel sic,   [Abstulisti pignus fratrum tuorum fine causa] id est ab his, qui ad te veniunt ex nobis, inutiliter exigis confessionem erroris.
marg.| {x} Et nudos] id est simplices, et puros, sine velo duplicitatis.
marg.| {y} Spoliasti vestibus] id est donis Spiritus S. sive virtutibus, vel dogmatibus sanis, quibus vestitur anima.
marg.| {z} Aquam] sane doctrine. a   Lasso non dedisti] id est illi, qui sub seculi honore fatigatur. Quod facere se putant heretici, cum laborantibus in seculo potum prebent sui erroris. Unde dicunt se imitari Dominum, qui dixit. Venite ad me omnes, etc. Mt. 11.d.
marg.| {b} Et esurienti subtraxisti panem] subtilioris doctrine. Iuxta illud Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis. Heretici non subtrahere esurienti panem putant, cum de incomprehensibilibus requisiti superbe respondent, et audacter definiunt. Sed S. Ecclesia se nescire humiliter fatetur vel cognita tacet ei, cui non prodesset, dicens illud Rm. 12.a. Non plus sapere, etc. Et illud Prv. 23.a. Prudentie pone modum, et ne erigas oculos ad opes, quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquile, etc. Ecclesiast. 3.c. Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed que Deus precepit, semper cogita illa.
Numérotation du verset Iob. 22,mystice 
marg.| Mystice a In fortitudine] etc. id est in potentia regum, et principum, non in sapientia tue predicationis. Heretici enim invidentes magnitudini Ecclesie ascribunt hec potentibus seculi, non fidei, et religioni eius, quasi dicat, quod populus multus credidit, non fuit causa veritatis, sed violentia potestatis.
marg.| {b} Viduas dimisisti vacuas] id est Ecclesias nostras ab amore mundi viduatas, fecisti vacuas a doctrina, et predicatione.
marg.| {c} Et lacertos pupillorum comminuisti] id est doctores nostros, qui minores sustinent, et portant, ad te convertisti ; Ecclesia enim hereticos convictos ratione, convertit ad Christi fidem, vel obduratos restringit sub disciplina : Et hoc conqueruntur heretici. Hoc factum est temporibus Hilarii et Hieronymi et Augustini, et aliorum Doctorum, quod in spiritu previdit Iob. Vel viduas, et lacertos dicit comminutos, quia sunt quidam heretici, qui ita virginitatem commendant, quod nuptias damnant. Sunt et alii qui ita abstinentiam laudant, quod cibos etiam necessarios reprobant. Unde 1Tim. 4.a. In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis demoniorum in hypocrisi loquentes mendacium, et cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione. Hos cum Ecclesia a sua superstitione revocat, viduas vacuas dimitti, et lacertos comminui, heretici conqueruntur. Unde si quid adversitatis Ecclesie acciderit, hoc iuste fieri suspicantur :
marg.| Unde subditur. {d} Propterea circumdatus es laqueis] pene, et culpe. Quasi dicant heretici, Ecclesie. Pro peccatis tuis opprimeris. Iuxta illud Ier. 4.e. Vie tue, et cogitationes tue fecerunt hec tibi. Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium, et funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.
marg.| {e} Et conturbat te formido subita] penarum inferni, quia in percussione tua non attendis, vel provides, quod in districtione iudicii tibi immineat. Hoc enim heretici de fidelibus suspicantur.
marg.| {f} Et puta] etc. quasi dicat securitatem pacis in spe tibi proponebas. Et ideo gaudebas, sed nunc tenebre tribulationum, que te opprimunt, qualis fueris, ostendunt. Et has tribulationes comparat Iob aquis inundantibus, quia cum alie super alias veniunt, quasi undis exagitata fluctuat Ecclesia. Sed redeamus ad litteralem expositionem.
Numérotation du verset Iob. 22,litteraliter 
marg.| {h} An cogitas] Hic ostendit Eliphaz causam, quare putaverit se tenebras non visurum, neque tribulationibus opprimendum, quia scilicet cogitavit Deum supra celum esse, et non visurum que fiunt super terram : Sicut dicitur in Ps. Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Iacob. Et hoc est   [An cogitas] etc. quasi dicat sic ut non videat, nec curet terrena.
marg.| {i} Et ideo dicis. Quid enim novit Deus] quasi ex tam longinquo videre non possis ? Et dicis iterum.
marg.| {k} Et quasi per caliginem iudicat] Deus, eo quod inter nos, et celum aerie partes sint, et superioribus intentus, minus videat infima, et ambiens cardines {1. 425vb} celi inferiora non respiciat. Et iterum dicis.
marg.| {l} Nubes latibulum eius] Et ideo   [Nec nostra considerat] obvolutus nube. Et
marg.| {m} Circa cardines celi perambulat] ideo non attendit, que faciunt homines super terram. Ad litteram sic Eliphaz irridet Iob. Ita heretici putantes se sapientes, irrident Catholicos, quod Deum non timeant, quia corporaliter eum non vident, et quasi intentum superioribus infima non videre. Hoc idem dicunt luxuriosi.
marg.| {i} Quid enim novit Deus] etc. id est non videt nos, bene possumus facere voluntatem nostram. Unde Eccl. 23.c. Omnis homo, qui transgreditur lectum suum, contemnens animam suam, et dicens, quis me videt ? tenebre circumdant me, parietes cooperiunt me, nemo circumspicit me, quem vereor, delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Infra 24.c. Oculus adulteri observat caliginem, dicens, non videbit me oculus, et cooperiet vultum suum. Talibus dicitur Is. 29.e. Ve qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium, quorum in tenebris sunt opera, et dicunt, quis videt nos, et quis novit nos ? Sed isti errant, quia dicitur Eccl. 23.c. Oculi Domini multo plus lucidiores super Solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et corda hominum intuentes in absconditas partes. Sequitur.
marg.| {n} Numquid semitam seculorum custodire cupis] id est vias seculariter viventium.
marg.| {o} Quam calcaverunt viri iniqui] id est perambulaverunt. Et ideo.
marg.| {p} Sublati sunt ante tempus] iuxta illud. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. GREGORIUS Semita redemptoris est humilitas, semita seculorum superbia, quam calcant, qui per huius vite desideria in elatione perambulant, qui spatia vite sibi longiora promittunt, sed cum superveniens mors subtrahit vite spatia, que in cogitatione tetenderunt, intercidet. Unde 1Th. 5.a. Cum dixerint pax, et securitas, tunc repentinus eis super veniet interitus. Simile Ier. 8.d. Item Prv. 10.d. Anni impiorum breviabuntur.
marg.| {q} Et fluvius] etc. id est fluxus mortis superveniens, vitam, quam in mundi amore fundaverant, rapuit. Vel fluvius, id est abundantia temporalis, vel fortis impetus tentationum. Mt. 7.d. Omnis, qui audit verba mea, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui edificavit domum suam super arenam, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit.
marg.| {r} Qui dicebant] etc. si non verbis, tamen moribus. Hoc idem dixerat Iob sup. 21.b.
marg.| {s} Et quasi] etc. Hoc est etiam quod dixit Iob sup. 21.b. Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?
marg.| {t} Cum ille] etc. licet mali sint. Deus enim etiam ingratis sua dona prebet, ut aut bonitate eius erubescant, et redeant, aut contemnentes gravius puniantur. Unde sup. 12.b. Abundant tabernacula predonum. Mt. 5.g. Qui facit oriri solem suum super bonos, et malos. Pro. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, et si petierit potum, da illi, et sic congeres carbones super caput eius.
marg.| {u} Quorum sententia procul sit a me] Hoc idem dixerat Iob sup. proximo cap. b. Consilium, inquit, eorum, id est impiorum, longe sit a me. Sententia proprie in sermone est, consilium in cogitatione : Ita dicit GREGORIUS Unde Eliphaz verbis impiorum, Iob cogitationibus optat esse dissimilis.
marg.| {x} Videbunt iusti] in iudicio iniquorum interitum, de quorum errore modo dolent.
marg.| {y} Letabuntur] cum iudici perfecta securitate inheserint. Letabuntur autem non de pena malorum, sed congaudendo iustitie Dei. Unde Ps. Letabitur iustus, cum viderit vindictam. Letabuntur de evasione supplicii eterni, de bona societate, de visione Dei. Unde Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Letabuntur de iustitia Dei in malos, quos cernunt in inferno sine fine. Unde Isaie ult. g. Egredientur, et videbunt cadavera eorum, qui prevaricati sunt in me. Mali vero usque ad diem iudicii videbunt bonos in gloria, sed post non, ut sciant quid amiserint per stultitiam suam, et inde magis dolebunt, et sine fine. Is. 26.b. Impius in terra Sanctorum iniqua {1. 426ra} gessit, et non videbit gloriam Dei. a   Et innocens subsannabit eos] id est subsannatione dignos iudicabit, vel exultando despiciet, qui hic despiciebatur. Is. 33.a. Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Malac. ult. a. Egrediemini, et salietis sicut vitulus de armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Prv. 1.c. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, evenerit. Et revera subsannabit, quia.
marg.| {b} Succisa est] etc. id est superbia, vel temporalis prosperitas, propter quam eriguntur modo,   [Succisa est] id est cito succidetur. Mt. 3.c. et Lc. 3.b. Iam securis ad radicem posita est. Vel succisa est in Dei prescientia. Is. 38.c. Precisa est, velut a texente vita mea.
marg.| {c} Et reliquias eorum] id est corpora, que hic morientes relinquunt.
marg.| {d} Devoravit ignis] Inferni : Ea enim recipient in resurrectione, ut in carne ardeant, in qua peccaverunt. Eccl. 7.b. Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii, id est carnalium impiorum, vel carnalium peccatorum, ignis, et vermis. Et quia hec vera sunt, quasi docendo Iob quem impium putabat, infert.
marg.| {e} Acquiesce igitur ei] id est Deo, penitendo scilicet.
marg.| {f} Et habeto pacem] cessando a malis. Sup. 9.a. Quis restitit ei, et pacem habuit ?
marg.| {g} Et per hec] id est si acquiescis Deo penitendo, et pacem habes a malis cessando.
marg.| {h} Habetis fructus optimos] id est opera bona, vel divitias presentes, quas optimas reputabat, vel spirituales fructus, de quibus Gal. 5.d. Fructus autem spiritus, caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Hi sunt duodecim fructus. Apc. ult. a. Ex utraque parte fluminis lignum vite, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum.
marg.| {i} Suscipe ex ore illius legem] vivendi, id est ex me, qui loquor doctus ab eo, quasi dicat, quod ego dico, procedit ex ore illius. Qui enim verba Dei loquitur, dicitur os Dei. Ier. 15.d. Si pretiosum separaveris a vili, quasi os meum eris.
marg.| {k} Et pone sermones eius in corde tuo] quasi dicat, sermones Dei, quos usque modo in ore tantum habuisti, sicut hypocrita, pone in corde per intellectum, et affectum. Prv. 3.a. Misericordia, et veritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui, que sunt intelligentia capax, et memoria tenax.
marg.| {l} Si reversus fueris] per penitentiam, a malis tuis.
marg.| {m} Ad Omnipotentem] qui scilicet potest tibi restituere, que amisisti, delendo culpam tuam.
marg.| {n} Edificaberis] in pristina prosperitate. Vel edificaberis in edificio virtutum, quod destruxisti per malitiam tuam.
marg.| {o} Et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo] corpus tabernaculum est anime, et anima tabernaculum est cogitationum. Et sensus est. Si post errata reversus fueris ad Deum per penitentiam, in opere, et cogitatione mundaberis. sup. 11.c. Si iniquitatem, que est in manu tua, abstuleris, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, tunc levare poteris faciem tuam sine macula.
marg.| {p} Dabit pro terra] ad litteram, id est Dominus restituet tibi pro terra lapidicinas, et pro lapidicinis thesaurum, et sic innuit Eliphaz multiplicatam restitutionem faciendam Iob, si penituerit.
marg.| Vel mystice. Per terram infirma actio, per silicem, operis fortitudo, per torrentes aureos, affluens doctrina celestis sapientie. Et est sensus [Si reversus fueris ad Deum dabit pro terra] id est terrena ac fragili conversatione.
marg.| {q} Silicem] id est operandi fortitudinem. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.
marg.| {r} Et dabit pro silice torrentes aureos] id est pro robusto opere, celestis sapientie doctrinam, quasi dicat, conversus ad Deum, ex infirmo eris fortis, et more bene viventis, in doctrina celestis sapientie abundabis. Et hoc est, quod dicitur Is. 60.c. Ego Dominus pro ere afferam {1. 426rb} aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis es, et pro lapidibus ferrum.
marg.| {s} Eritque Omnipotens contra hostes tuos] etc. reprimendos, ad litteram. Vel hostes dicit demones, quorum sepe, ut dicit GREGORIUS dum sacris eloquiis intendimus, insidias gravius toleramus. Quod significatur Gn. 26.c. ubi dicitur, quod Allophyli puteos, quos pueri Isaac foderant, obstruebant. Unde sensus est. Erit Omnipotens contra hostes tuos, et   [argentum coacervabitur tibi] id est Dominus a te repellet malignos spiritus, qui cogitationes tuas obsident, et quietem mentis interrumpunt, et tunc talentum divini eloquii in te multiplicabitur. Unde dicebat Ps. Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Hunc versum, ut dicunt, dicebat B. GREGORIUS quando accedebat ad studium divini eloquii. Nemo enim studere potest, dum malignorum spirituum insidias tolerat.
marg.| {t} Tunc super Omnipotentem deliciis afflues] interioribus, quiescens ab exterioribus, que numquam simul sunt, quasi dicat, quando reversus fueris ad Deum, et ipse a te repulerit malignos spiritus, tunc amore eius epulis sacre Scripture satiaberis. Pluraliter dicit deliciis, quia multis deliciis pascit nos Dominus in sacra Scriptura : Modo reficit historia, modo instruit Allegoria, modo impinguat Tropologia, modo Anagoge per contemplationem ad alta suspendit. De qua dictum est supra 7.c. Suspendium elegit anima mea. Et Ct. ult. b. Que est ista, que ascendit de deserto, deliciis affluens innixa super dilectum suum ?
marg.| {u} Et elevabis ad Deum] id est ad secreta celestia investiganda, et intelligenda.
marg.| {x} Faciem tuam] id est mentis intelligentiam, quasi dicat, cum per penitentiam culpam dilueris, ad intelligentiam supernorum erigeris.
marg.| {y} Rogabis eum] sic mundatus.
marg.| {z} Et exaudiet te] id est ad perfectum audiet, qui prius pro culpa tua non exaudiebat : peccatum enim est quasi nubes interposita Deo, ne ad ipsum possit ascendere oratio peccatoris. Unde Lam. 3.e. Opposuisti nubem, ne oratio transeat ad te, id est opponi permisisti.
marg.| {a} Et vota tua reddes] que prius propter peccata tua, id est propter infirmitatem, et paupertatem, quam propter peccata tua incurristi, non poteras solvere. Unde Is. 19.d. Vota vovebunt Domino, et solvent. Deuteronomium 23.d. Quod semel egressum est de labiis tuis, servabis, et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo. Eccl. 5.a. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, displicet enim ei infidelis, et stulta promissio.
marg.| {b} Decernentes rem] id est vitam eternam contemplando.
marg.| {c} Et veniet tibi] quasi dicat desiderium tuum adimplebitur ad libitum tuum. Is. 58.c. Invocabis, et Dominus exaudiet.
marg.| {d} Et in viis tuis] id est operibus, et desideriis tuis, que dicuntur vie, quia ipsis itur ad locum vite, vel mortis eterne.
marg.| {e} Splendebit lumen] scientie, vel gratie, Is. 58. Erumpet quasi mane lumen tuum, quasi dicat, cum reversus fueris ad Deum, hec, que dicta sunt, venient tibi, et eris sapiens, et hominibus generosus. Est enim proprium infirmorum, ut iustum iudicent, quem vident adipisci omne, quod petit. Omnium autem horum causa, est humilitas, quia oratio humiliantis se penetrat nubes. Eccl. 35.c. Et hoc est.
marg.| {f} Qui enim humiliatus fuerit] id est qui humiliaverit se spontaneus.
marg.| {g} Erit in gloria] Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Lc. 18.c. Qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| {h} Et qui inclinaverit oculos suos] id est qui nullum despicit, et se minorem omnibus sentit, sicut publicanus, qui non audebat oculos in celum levare : Lc. 18.c. Ipse salvabitur per humilitatem, aliter non. Unde sapiens orat Eccl. 23.a. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Is. 5.d. Oculi sublimium deprimentur. Sed est, qui nequiter se humiliat, ut dicitur Eccl. 19.d. ideo de qua humilitate intelligat, ostendit.
marg.| {1. 426va} a Salvabitur innocens] quasi dicat, ille, qui est humilis, ita quod innocens salvabitur. Sed ne crederet quis, quod sine operibus sit salvus, ubi est facultas operandi, ideo subditur.
marg.| {b} Salvabitur autem munditia manuum suarum] que etsi a Deo sit, ita remunerabitur, ac si tantum ab homine esset : Vir enim sanctus manibus mundis nititur. Prv. 30.d. Stellio manibus nititur, et moratur in edibus regis. Item Prv. ult. d. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_22)

Notes :