Capitulum 37

Numérotation du verset Iob. 37,1 

1 Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo.
1 Hic incip. cap. [37]
Numérotation du verset Iob. 37,2 

Audite auditionem in terrore vocis eius,
et sonum de ore illius procedentem.
Numérotation du verset Iob. 37,3 

Super2
2 super] subter Weber
omnes celos ipse considerat
et lumen illius super terminos terre.
Numérotation du verset Iob. 37,4 

Post eum rugiet sonitus,
tonabit voce magnitudinis sue
et non investigabitur cum audita fuerit vox eius.
Numérotation du verset Iob. 37,5 

Tonabit Deus in voce sua mirabiliter,
qui facit magna et inscrutabilia,
Numérotation du verset Iob. 37,6 

qui precipit nivi ut descendat super3 terram
3 super] in Weber
et hiemis pluviis,
et imbri fortitudinis sue.
Numérotation du verset Iob. 37,7 

Qui in manu omnium hominum signat
ut noverint singuli opera sua.
Numérotation du verset Iob. 37,8 

Ingredietur bestia latibulum suum4
4 suum] om. Weber
et in antro suo morabitur.
Numérotation du verset Iob. 37,9 

Ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus,
Numérotation du verset Iob. 37,10 

flante Deo concrescit gelu,
et rursum latissime funduntur aque.
Numérotation du verset Iob. 37,11 

Frumentum desiderat nubes
et nubes spargunt lumen suum,
Numérotation du verset Iob. 37,12 

que lustrant cuncta5 per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit,
5 cuncta] om. Weber
ad omne quod preceperit illis super faciem orbis terrarum,
Numérotation du verset Iob. 37,13 

sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri.
Numérotation du verset Iob. 37,14 

Ausculta hec Iob, sta et considera mirabilia6 Dei.
6 mirabilia] miracula Weber
Numérotation du verset Iob. 37,15 

Numquid scis quando preceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius ?
Numérotation du verset Iob. 37,16 

Numquid nosti semitas nubium magnas
et perfectas scientias ?
Numérotation du verset Iob. 37,17 

Nonne vestimenta tua callida sunt cum perflata fuerit terra austro ?
Numérotation du verset Iob. 37,18 

Tu forsitan
cum eo fabricatus es celos qui solidissimi quasi aere fusi sunt ?
Numérotation du verset Iob. 37,19 

Ostende nobis quid dicamus ei7, nos quippe involvimur tenebris,
7 ei] illi Weber
Numérotation du verset Iob. 37,20 

quis narrabit ei que loquor ?
Etiam si locutus fuerit homo devorabitur,
Numérotation du verset Iob. 37,21 

at nunc non vident
lucem.
Subito aer cogitur in nubibus8
8 nubibus] nubes Weber
et ventus transiens fugabit eas.
Numérotation du verset Iob. 37,22 

Ab aquilone aurum veniet9
9 veniet] venit Weber
et ad Deum formidolosa laudatio.
Numérotation du verset Iob. 37,23 

Digne eum invenire non possumus,
magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest.
Numérotation du verset Iob. 37,24 

Ideo timebunt eum viri,
et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

Capitulum 37

Numérotation du verset Iob. 37,1 
marg.| Super hoc expavit cor meum] etc. In fine precedentis capituli dixerat Eliu de luce eterne patrie, quod Dominus annunciat de amico suo, quod possessio eius sit, et ad eamdem possit ascendere, vel accedere, quod valde mirum, atque terribile videtur, quod, scilicet homo in terra editus, atque a celesti patria iure exigentibus meritis longe damnatus, non solum ad statum prime conditionis reducitur, sed longe gloriosius exaltatur. Super cuius rei consideratione fatetur Eliu expavisse, dicens :   [Super hoc] scilicet possit ascendere ad celum. Vel   [super hoc] id est super Dei iudicio, quo alios vocat, alios relinquit. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei, etc.   [Expavit cor meum] pre stupore admirationis.
marg.| {u} Et emotum est de loco suo] id est de delectatione vite presentis, que est locus humani cordis : quia ibi quiescit. Unde Ier. 48.b. Requievit Moab in fecibus suis, nec est transfusus de vase in vas, et in transmigrationem non abiit. Pavor autem hic ponitur pro excessu, sicut in Ps. Ego dixi in excessu meo. Alia littera dicit. In pavore meo : quia sicut in excessu, ita in pavore mens a seipsa alienatur, quia considerata luce eterne patrie, mens, que prius in temporalium delectatione torpuerat, repente per excessum admirationis ad superna se suspendit, et cogitationis infime locum mutavit. Locus quippe eius prius erat delectatio temporalis, post excessum huius factus est locus eius amor eternitatis. Sed qualiter hoc fiat, consequenter ostendit Eliu, dicens.
marg.| {x} Audiet] homo scilicet.
marg.| {y} Auditionem in terrore vocis eius] Auditio vocis Dei, est idem, quod vox Dei. Vox autem Dei dicitur hic gratia inspirata, que non in gaudio, sed in terrore audiri dicitur : quia cor terrenum dum aspiratione divine gratie tangitur, statim intelligit, quod cuncta, que agit, districte iudicabuntur, et sic terrore concutitur, ut concussum in amore Dei solidetur. Unde GREGORIUS Auditio vocis Dei prius in terrore fit, ut postea vertatur in dulcedinem. Dominus enim nos prius districti iudicii timore castigat, ut castigatos superne dulcedinis consolatione reficiat. Unde sequitur.
marg.| {z} Et sonum de ore eius procedentem] audiet, supple, id est dulcedinem consolationis a Deo post terrorem recipiet. Os Dei filius est, per quem nobis locutus est. Sonus oris, est Spiritus sanctus, qui prius de terrena actione, quos replet, terrificat, et postmodum spe celestium consolatur. Possunt hec et de iudicio exponi, quando iudex primo dicit : Discedite a me maledicti in ignem eternum. Ecce vox in terrore. Postea dicet electis : Venite, benedicti patris, etc. Ecce sonus de ore procedens, Is. 30.g. Auditam faciet Dominus gloriam vocis sue, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris. Sed quia sunt multi, qui Deum ita intentum in superioribus {1. 447va} dicunt, ut inferiora non curet, ostendit Eliu, Deum sic omnia disponere, quod non obliviscatur singula, sic regere maxima, ut non impediatur ad parva. Deus enim, qui ubique presens, ubique equalis, eque omnia disponit, et respicit. Et hoc est.
marg.| {a} Subter omnes celos] etc. Vel super, quasi dicat, qui summa regit, inferiora non deserit.
marg.| {b} Et lumen illius] id est cognitio.
marg.| {c} Super terminos terre] quia nihil est ei incognitum in terra. Sap. 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Supra 28.d. Ipse fines mundi intuetur. Si autem per celos Apostolos accipimus, recte dicitur.
marg.| {a} Subter omnes celos ipse considerat] quia ablatis Apostolis adhuc infirmitatem Ecclesie considerat Deus, et curat, quod non putatur a quibusdam, quia non vident modo miracula fieri, que faciebant Apostoli.
marg.| {b} Et lumen gratie] etc. id est modernos Predicatores : quia post sublimem vitam precedentium, etiam modernorum mores, et actus gratie sue illustratione comprehendit, qui etsi miracula non faciant, tamen faciunt opera bona. Vel sic.   [Lumen illius super terminos terre] id est predicatio gratie super gentes, eas ad fidem intra terminos sancte Ecclesie colligens. Vel   [sic Lumen illius super terminos terre] id est super fines peccatorum sepe divina gratia homines, qui totam vitam in peccatis expenderunt, in fine vite visitat, et illustrat ad penitentiam. Unde Gn. 7.c. In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iaphet filii eius in arcam, uxor eius, et uxores filiorum eius cum eis.
marg.| {d} Post eum rugiet sonitus] id est post gratie illustrationem luctus de peccatis : Quia ut dicit GREGORIUS cum Deus mentem ingreditur, constat procul dubio, quod mox penitentie gemitus sequatur, ut ei iam libeat flere, que prius de peccati iucunditate gaudebat : Et quo uberius culpa fletur, eo altior cognitio veritatis attingitur : quia ad videndum internum lumen, polluta dudum conscientia lacrymis baptizata renovatur.
marg.| {e} Tonabit voce] etc. Tonat Deus voce magnitudinis sue, cum se nobis iam per lamenta preparatis, quam sit magnus in supernis insinuat, unde timor fit sicut ex tonitruo. Sed quia ignoratur, quibus modis fiat ista visitatio terroris, subdit Eliu.
marg.| {f} Et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius] Vox Domini auditur, cum menti gratia inspiratur. Sed istam vocem supervenientis spiritus, nec ipsa mens per eam illustrata investigat : quia quibus meatibus virtus invisibilis menti se inflat, et quibus meatibus virtus invisibili menti se inflat, et quibus modis veniat, aut recedat, nescit. Unde sup. 9.b. Si venerit ad me non videbo eum, et si abierit, non intelligam. Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. GREGORIUS Vocem spiritus audire, est vi compunctionis intime in amorem invisibilis conditoris assurgere. Sed nemo scit utrum veniat : quia ignoratur, quibus occasionibus se ad nos per ora predicantium fundat. Et nemo scit, quo vadat, quia cum unam predicationem multi audiunt, nescitur, quem deserat, vel in cuius corde requiescat.
marg.| {g} Tonabit Deus in voce] id est quadam occulta vi corda penetrans, quanto ardore sit amandus, atque timendus, monstrabit, quodammodo silenter clamans. Unde anima hoc intimo clamore in semetipsa collecta, miratur quod audit : quia vim compunctionis incognite percipit. Quod significatur Ex. 16.d. Ubi dulcis cibus desuper veniens, Manhu vocatur, id est quid est hoc. Supernum igitur manna anima percipit, cum divina dulcedine repleta admirando, respondet, quid est hoc. Sequitur.
marg.| {h} Qui facit] etc. operis perfectione.
marg.| {i} Et inscrutabilia] ratione. Perfectio enim operis extra paret, sed qualitas operationis intus latet.
marg.| {k} Qui precepit] etc. id est solo verbo descendere facit. Dixit enim, et facta sunt.
marg.| {l} Et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis sue] supple precipit, ut descendant super terram.
Numérotation du verset Iob. 37,mystice 
marg.| Mystice. Per nives intelliguntur Predicatorum mentes luce iustitie candidate. Aque enim in superioribus ducte constipantur, ut nives fiant, que iterum in terram venientes, in aquam liquescunt : Sic Predicatorum mentes ad superna erecte per contemplationem, altiori intellectu solidantur, et virtutum confirmationem recipiunt : Sed iterum in terra {1. 447vb} fraterna dilectione retente, infirmis humilia predicantes more nivium liquate per compassionem descendunt. Hiems est presens vita, in qua nos frigus mortalitatis constringit. Unde Sap. 9.c. Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, etc. Hec hiems habet pluvias, id est Doctorum predicationes, sed estate cessabunt : quia postquam eterni iudicii estus incaluerit, non erit necessaria predicatio. Unde sponse dicitur Ct. 2.c. Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transit, imber abiit, et recessit. Transeunte quippe hieme, imber recedit : quia cum vita presens peragitur, in qua nos ignorantie nubilo obvolvimur, omne ministerium predicationis cessabit : quia tunc clarius videbimus, quod modo in predicatione audimus. Unde Ps. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum. Precepit ergo Dominus nivi, et pluviis hiemis, ut in terram descendat, dum aspiratione Spiritus Sancti corda Predicatorum pro corrigendis peccatoribus humiliat.
marg.| {m} Et imbri] etc. Similiter imber fortitudinis est predicatio divinitatis : Imber vero infirmitatis est predicatio humanitatis, imbrem fortitudinis pluebat Ioannes, cum dixit : In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum : imbrem infirmitatis pluit, cum dixit : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Imbri igitur fortitudinis precepit, ut in terram descendat, id est sublimem Deitatis predicationem, secundum capacitatem audientium temperari iubet.
marg.| {n} Qui in manu omnium hominum] etc. id est imbre fortitudinis descendente in terram, facit ut homines, qui prius nolebant attendere mala, que fecerant, subtilius vitam suam investigent. Vel sic.   [Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua] id est per bona opera predicatorum facit, ut singuli auditores noscant opera sua. Unde Iac. 5.b. Exemplum accipite, fratres, laboris, et patientie, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Vel sic.   [Qui in manu omnium hominum] etc. id est qui tales fecit omnes homines, ut et singuli noscant opera sua. Lege,
marg.| {a}Nature, ut dicit GREGORIUS compellitur homo scire, sive rectum, seu pravum sit, quod operatur. Et hoc probat GREGORIUS hoc modo : Si bona se facere nesciunt, cur aliquibus factis in ostentatione gloriantur. Rursum si mala se agere ignorent, cur in eisdem factis alienos oculos declinant ? Sequitur.
marg.| {o} Ingredietur bestia] etc. Non est perfectus Doctor, qui docet bonum, ut fiat nisi doceat, malum ne fiat. Ideo postquam de virtutibus nubium egit, subiungit de malitia, et impugnatione adversarii dicens.   [Ingredietur bestia] id est diabolus, qui omne bonum vastat. De qua dicitur Is. 35.d. Mala bestia non ascendet per eam, nec invenitur ibi :
marg.| {p} Latibulum suum] id est Antichristum, quem replebit, in quo latebit, quia se bonum simulabit Antichristus.   [Et in antro suo] etc. id est in Antichristo, inde insidiantur transeuntibus, Ps. Insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Notandum autem, quod diabolus primo pulsat per suggestionem, Gn. 3.a. Quare precepit vobis, etc. Intrat per consensum. Unde illud.   [Ingreditur bestia latibulum suum] Stat per peccati perpetrationem. Unde Ps. Et diabolus stet a dextris eius. Dormit per delectationem. Infr. 40.c. Sub umbra dormit. Moratur per consuetudinem. Unde illud.   [Et in antro suo morabitur] Ier. 4.d. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxie ? Vel   [in antro suo morabitur] id est in cordibus Iudeorum, quos quasi proprium antrum possidet, moram in eis faciens, quia prius noxias cogitationes usque ad iniqua desideria, et desideria usque ad iniquissima opera perduxit, quando ex malitia Christum Pilato feriendum tradiderunt. Unde sequitur.
marg.| {r} Ab interioribus egredietur tempestas] id est a Iudeis persequens malitia.
marg.| {s} Et ab Arcturo frigus] id est a gentilibus potestas premens. Ex invidia enim Iudei impetraverunt, ut gentilis Iudex, id est Pilatus, Romana auctoritate Christum occideret.
marg.| {t} Flante Deo] in infidelibus suis.
marg.| {u} Concrescit gelu] id est torpor invidie in fidelibus. Quanto magis enim Sancti Spiritu sancto aspirati maiora miracula faciebant, tanto maiori invidia infideles contra Christum, et suos exardebant.
marg.| {x} Et rursum latissime funduntur aque] ex gelu {1.448ra} soluto, quia Christus postquam Iudeorum sevitiam usque ad mortem pertulit, amoris sui aspiratione corda eorum ab infidelitatis duritia liquefecit. Unde GREGORIUS Aque ex gelu currunt, quia plerique ex duris persecutionibus magni predicatores fiunt. Unde Ps. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aque, ad Deum, id est populus electus. De quo subditur.
marg.| {a} Frumentum] id est populus electorum celestibus horreis recondendus.
marg.| {b} Desiderat] id est predicatores, ut complutus crescat. Hoc frumentum electorum modo permixtum est cum palea reproborum, quousque supernus agricola ventilabro iudicii discutiat, et electos quasi grana munda in celestibus horreis condat, paleas vero ignibus tradat. Unde Mt. 3.c. Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. De hoc desiderio, quo frumentum desiderat nubes, dicitur Threnor.. 4.a. Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis. Lc. 10.a. Messis quidem multa, operarii autem pauci, rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Qui hic frumentum dicuntur, ibi Messis vocantur, scilicet electi. Qui vero hic nubes, ibi operarii vocantur, scilicet predicatores, qui nubes sunt, et operarii. Nubes per doctrinam, operarii per vitam. Nubes, quia verbis pluunt, operarii, qui faciunt, quod dicunt. Unde sequitur.
marg.| {c} Et nubes spargunt lumen suum] doctrinam suam docendo, et operando. GREGORIUS Nubes lumen suum spargere, est sanctos predicatores exempla vite et agendo, et loquendo dilatare.
marg.| {d} Que lustrant] luce verbi, et exempli. Unde de capite predicatorum scriptum est Mt. 9.d. Circuibat Iesus omnes civitates, et castella docens, Hbr. 11.g. Circuierunt in melotis. Sed ne crederetur, quod nubes ductu proprio regantur, et non potius nutu divino, subdit.
marg.| {e} Quocumque eas] supple, spargunt lumen suum. Ez. 1.d. Ubi erat impetus spiritus, ibi gradiebantur et rote.
marg.| {f} Ad omne] quasi dicat non quo volunt ire, eunt, nec quod agere, semper agunt, sed quo, et ad quid duxerit hos divina voluntas, eo, et ad hoc vadunt. Prv. 16.b. Cor hominis disponet viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. Predicatores enim sepe aliquibus predicare cupiunt, sed nequeunt. Sepe etiam aliquos declinare querunt, et illuc instinctu divino compelluntur. Unde cum Paulus vestimenta sua excutiens, vellet discedere a Corinthiis, audivit. Noli timere, sed loquere, et ne taceas, quoniam tecum sum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam multus est mihi populus in hac civitate. Act. 18.c. Item cum ad Thessalonicenses voluit ire, retentus est. Unde 1Th. 2.d. Voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum, sed impedivit nos Satanas, occulta Dei dispensatione. Item predicatores plerumque aliquos student blande corrigere, et tamen eorum sermo vertitur in asperitatem. Aliquando aliquos volunt aspere increpare, sed rigor eorum per mansuetudinis spiritum refrenatur. Prv. 16.a. Hominis est animam preparare, et Domini est gubernare linguam. Item in eodem 11. Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini, quocumque voluerit, inclinabit illud.
marg.| {g} Sive in una tribu, sive] etc. supple illuc vadunt, et ibi inveniuntur predicatores, quia non suis, sed Dei nutibus ducuntur. Unde tribum, dicit hic tribum Iuda, que pre ceteris clarior fuit. Terram suam, dicit omnem Iudeam. Locum misericordie vocat gentilitatem. Et innuitur hic, quod Dominus aliquando soli tribui Iude predicatores, sive prophetas contulit, pene toto Israel idolis serviente, a tempore Ieroboam usque ad captivitatem Babylonicam. Aliquando in tota Iudea has nubes pluere fecit, quando, scilicet post captivitatem populum Israeliticum ad antiquam gratiam revocavit. Postea vero ad gentilitatem misit predicatores. {1.448rb} Nubes ergo Dominus quocumque voluit duxit,   [sive in una tribu] id est in tribu Iuda,   [sive in terra sua] scilicet Dei in tota Iudea,   [sive in quocumque loco misericordie sue eas iusserit inveniri] id est in gentilitate, que ex sola misericordia reconciliationem accepit. Iudei vero, et ex misericordia, et ex veritate, quia eis fuit promissus Christus, non gentibus. Unde Rm. 15.b. Dico enim, Christum Iesum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia honorare Deum.
marg.| {h} Ausculta hec] Hic aperte arrogantiam suam ostendit Eliu. Quia enim multa prophetice, et sublimiter dixerat, ideo Iob quasi torpentem, et inscium ad audiendum invitat, dicens.   [Ausculta] que dixi.
marg.| {i} Sta] id est surge, ut stes, qui iaces per pigritiam, et ignorantiam.
marg.| {k} Et considera mirabilia Dei] stans non iacens, quod faciunt, qui opera Dei mirantur per contemplationem, sed ad ea nolunt assurgere per imitationem. Stare quidem, est bene agere. 1Cor. 10.b. Qui se existimat stare, videat, ne cadat.
marg.| {l} Numquid scis, quando preceperit] etc. id est verbis predicatorum.
marg.| {m} Ut ostenderent] auditoribus.
marg.| {n} Lucem nubium eius] id est claritatem habent ipsi predicatores. Per verba enim predicationum agnoscitur virtus predicatorum, qui si taceant, reliquis hominibus similes, aut longe despectiores videntur. Sed cum loqui ceperint, persecutionibus, et contumeliis pressi, in quantam virtutis arcem profecerint, innotescunt, et visione despecti, loquendo tamen, unde timeantur, ostendunt. Unde Paulo Corinthii dicebant : Epistole graves sunt, et fortes, presentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. 2Cor. 10.c. Plerumque sancti predicatores ostendere se, ut prosint, cupiunt, et non possunt, aliquando latere appetunt, ut quiescant, et non permittuntur. Et ideo nemo scit, quando lucem nubium pluvie ostendunt, id est nemo novit, quando Deus virtutem predicationi prebeat, ut predicatoris gloria clarescat. Dicit ergo Eliu.   [Numquid scis ?] quasi dicat numquid apprehendis, quando Dominus predicatores ad loquendum repletione Spiritus sancti impellat, et quibus modis claritatem vite eorum mundo innotescat ? quasi dicat Unde subdit.
marg.| {o} Numquid nosti semitas nubium eius magnas ?] id est bene vivendi vias, quibus predicatores non solum sub preceptorum, sed et sub consiliorum custodia coangustantur. Vita quidem presens, via est, sed censura bene vivendi, semita est. Arcta quidem in principio, sed paulatim dilatatur. Unde Prv. 4.b. Ducam te per semitas equitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Et infr. c. Iustorum semita, quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem, GREGORIUS De huius mundi concupiscentia nihil habere, aliena non appetere, propria contemnere, laudes mundi despicere, pro Deo opprobria amare, gloriam fugere, despectum sequi, adulantes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, erga eos etiam dilectionis immobilem in corde retinere. Semite he magne, quia quanto hic magis angustiantur, tanto amplius in eterna retributione dilatantur.
marg.| {p} Et] iterum, numquid nosti   [perfectas scientias] eorum ? GREGORIUS Perfecta scientia, est cuncta solicite agere, et se de suis meritis scire nihil esse. Ad quam scientiam monet Dominus Apostolos. Lc. 17.c. Cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus Beatus BERNARDUS Scientia Sanctorum est, temporaliter flagellari, et in eternum gloriari. Item GREGORIUS. In hoc mundo dum vivimus, tunc perfecte, que scienda sunt, scimus, cum proficientes per intelligentiam nil nos perfecte scire cognoscimus.
marg.| {q} Nonne vestimenta] etc. Hoc generaliter de Ecclesia, cuius typum gerit Iob, specialiter vero de ipso Iob exponitur. Per vestimenta corpori adherentia, significantur discipuli magistris bene viventibus adherentes. Sicut enim vestimenta calorem a corpore recipiunt, et in ipsum corpus calorem illum postea refundunt, sic discipuli a magistris calorem fidei, et sanctitatis recipiunt, quem postmodum in ipsos refundunt, quia magistri videntes fervorem discipulorum, in amorem boni amplius accenduntur. Vestimenta ergo Ecclesie sunt omnes, qui ei fidei adunatione iunguntur. De quibus eidem Ecclesie dicitur Is. 49.e. Vivo ego dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris. Vestimenta vero Iob, et uniuscuiusque recte viventis, sunt, quotquot ei concorditer adherent. Igitur dum verbo doctorum accenduntur auditores, quasi ex viventi corpore vestimenta calefiunt. Sed cum ex profectu auditorum etiam doctorum vita proficit, quasi ex calefactis vestimentis calor ad corpus redit. Nec hoc sibi possunt predicatores attribuere, quod auditores perficiunt, quia nisi Spiritus sanctus corda eorum repleat, ad aures corporis vox doctorum incassum sonat. Formare quidem {1.448va} vocem exterius magistri possunt, hanc vero imprimere interius non possunt. Unde 1Cor. 3.b. Neque qui plantat, aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Eliu vero volens reprimere superbiam Iob dicit.   [Nonne vestimenta] id est corda auditorum.
marg.| {a} Austro] id est Spiritu Sancto. De quo Ct. 4.d. Surge aquilo, et veni auster. Ac si aperte diceret Eliu, incassum tibi attribuis, si aliquos per te profecisse in virtutibus contemplaris, quia non est hoc a te, sed a Spiritu sancto.
marg.| {b} Tu forsitan] Post verba iactantie, verba irrisionis subiungit Eliu.   [Tu Forsitan] etc. id est cum Deo.
marg.| {c} Fabricatus es] materiales, vel spirituales, id est angelicos spiritus. De quibus Mt. 6.b. Fiat voluntas tua, sicut in celo, et in terra, id est sicut in angelica creatura, ita et in humana. De quibus bene sequitur.
marg.| {d} Qui solidissimi] Vel, fundati, id est nulla peccata rubigine possibile consumi. Natura quippe eris est rubigine difficile consumi, et angeli, qui perstiterunt fixi in amore Dei, iam nulla surripientis culpe labe, sive rubigine possunt morderi. Possunt etiam per celos, electorum mentes celestibus inherentes designari,   [qui solidissimi] quia ab integritate cepte fortitudinis nulla mutabilitatis rubigine consumuntur. Quibus fortiter in adversis durantibus dicit Dominus. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Lc. 22.c. Item deridendo subiungit Eliu.
marg.| {e} Ostende nobis] etc. id est Deo, quasi dicat nos in tenebris ignorantie involvimur, tu autem iam frueris luce magne intelligentie, et ideo debes nos docere.
marg.| {f} Nos quippe involvimur tenebris] ignorantie. Post irrisionem despiciendo subiungit.
marg.| {g} Quis narrabit ei] id est Deo.
marg.| {h} Que loquor ?] quasi dicat de laudibus Dei acute sentiens, multa locutus sum, et loquor etiam inaudita, et quis enarrare poterit ei, etiam cum audierit ? quasi dicat tu non poteris.
marg.| {i} Etiamsi locutus] de Deo, scilicet.
marg.| {k} Devorabitur] homo, id est deficiet, quia fari ineffabilem cupiens, ignorantie sue angustia deglutitur. GREGORIUS Quomodo enim potest loqui caro de spiritu, circumscriptus de incircumscripto, creatura de creatore, temporalis de eterno, mutabilis de immutabili, mortalis de vivificante, cecus de luce ? Sic Abraham devoratum ostendit, cum dixit. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, et cinis. Gn. 18.d. Item Dn. 10.b. Vidi visionem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed species mea immutata est in me, et emarcui. Modo vero potest homo loqui de Deo, quia Deus factus est homo, notus, et visibilis. Bar. 3.d. In terra, inquit, visus est, et cum hominibus conversatus est. Tunc vero nondum cognitus erat Deus in terris. Unde recte subditur.
marg.| {l} At nunc] dicit Eliu.
marg.| {m} Non vident] homines.
marg.| {n} Lucem, deitatis] quam postea viderunt. Unde Is. 9.a. Populus gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, etc. Qualiter autem hic lux videatur ab hominibus, subdit.
marg.| {o} Subito aer] id est mens fluida, virtutis robore solidatur. Quod autem nomine aeris mens fluida variis desideriis intelligatur, dicitur Sap. 2.a. Spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis. Er, fuerunt Apostoli, cum per varia desideria sparsi, cure piscationis intendebant. Sed subito aer in nubes coactus est, cum de vanis piscatoribus facti sunt firmi predicatores, more nubium aquas scientie continentes, quibus terram Ecclesie irrigaverunt, quo peracto ministerio, ad celi secreta recepti sunt. Unde bene subditur.
marg.| {p} Et ventus] id est cursus vite presentis.
marg.| {q} Fugabit eas] a superficie terre, scilicet in morte. GREGORIUS Ventus transiens, nubes fugat, quia vite temporalis excursus a carne Apostolos subtrahit, et eos in secreta requie quasi in celorum cardine abscondit. Sed quia Apostoli predicaverunt {1.448vb} usque ad mortem, quid laborare eorum agatur in Ecclesia, subdit.
marg.| {r} Ab aquilone] id est a gentilitate pretiosa vita fidelium.
marg.| {s} Et a Deo] id est ab Hebreis fidelibus, qui videntes gentes conversas, divina iudicia formidando laudaverunt. Unde Act. 11.c. cum Petrus fratribus retulisset, quomodo Cornelium, et eos, qui cum eo erant baptizasset, dicitur. His auditis tacuerunt, et laudaverunt Deum dicentes. Ergo et gentibus penitentiam dedit Deus ad vitam. Sed quare ab eis, qui iam fideles erant, dicitur venire formidolosa laudatio, cum leta potius debeat venire. Dicimus, quod ideo formidolosa laudatio, dicitur venisse a Iudeis fidelibus, quia de vocatione gentium timendo gaudebant. Timebant propter repulsam Synagogam, gaudebant autem laudantes Deum de gentium vocatione. Sequitur.
marg.| {t} Digne eum] id est Deum.
marg.| {u} Invenire non possumus] id est manifeste apprehendere, quia quidquid de illo modo sentimus, ex fide est, nondum ex specie. Sed tunc digne invenimus eum, quando per speciem contemplabimur. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.
marg.| {x} Magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia] etc. Magnus fortitudine contra adversarios. Unde Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet, si autem fortior superveniens, vicerit eum, universa arma eius auferet. Item magnus est iudicio, quia electos suos hic per adversa deprimit, quos postmodum in eterna gloria extollit. Eccl. 43.d. Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia illius. Item magnus iustitia in reprobos, quos diu hic tolerat, sed in fine eternaliter damnat. Is. 28.c. Erit eis verbum Domini, manda, remanda, expecta, reexpecta, modicum ibi, modicum ibi, ut vadam, et cadam retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. Ibi GLOSSA Quos diu, ut convertantur tolerat, non conversos durius damnat. Bene autem dicitur.
marg.| {x} Et enarrari non potest] Sentiri enim, sive intelligi digne non potest quanto minus dici, Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ? Eccl. 11.b. Quomodo ignoras, que sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre pregnantis, id est virtutes in mente penitentis, sic nescis opera Domini, qui fabricator est omnium.
marg.| {y} Ideo timebunt] id est sapientes ad intelligentiam divinorum fortes.
marg.| {z} Et non audebunt] id est arrogantes, qui licet docti, tanto a Dei luce longe fiunt, quanto apud se humiles non sunt. Iacob. 4.d. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_37)

Notes :