Capitulum 23
Numérotation du verset
Iob. 23,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 23
Numérotation du verset
Iob. 23,2
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus :
et manus plage mee aggravata est
super gemitum meum.
Numérotation du verset
Iob. 23,3
Quis mihi tribuat
ut cognoscam
et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius ?
Numérotation du verset
Iob. 23,4
Ponam coram eo
iudicium,
et os meum replebo increpationibus,
Numérotation du verset
Iob. 23,5
ut sciam verba que mihi respondeat et intelligam quid loquatur mihi.
Numérotation du verset
Iob. 23,6
Nolo multa
fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis sue mole me premat.
Numérotation du verset
Iob. 23,7
Proponat equitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum.
Numérotation du verset
Iob. 23,8
Si ad orientem iero non apparet,
et2 si ad occidentem non intelligam eum.
2 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 23,9
Si ad sinistram quid agam3 ? Non apprehendam eum. Si me vertam ad dexteram non videbo illum.
3 agam] agat
Weber
Numérotation du verset
Iob. 23,10
Ipse vero scit viam meam
et probavit me quasi aurum
quod per ignem transit.
Numérotation du verset
Iob. 23,11
Vestigia eius secutus est pes meus.
Viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
Numérotation du verset
Iob. 23,12
A mandatis labiorum eius non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Numérotation du verset
Iob. 23,13
Ipse enim solus est,
et nemo avertere potest cogitationem eius.
Et anima eius
quodcumque
voluit4 hoc facit.
4 voluit] voluerit
Weber
Numérotation du verset
Iob. 23,14
Cum expleverit in me voluntatem suam
et alia multa similia
presto sunt ei.
Numérotation du verset
Iob. 23,15
Et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor.
Numérotation du verset
Iob. 23,16
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me.
Numérotation du verset
Iob. 23,17
Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.
Capitulum 23
Numérotation du verset
Iob. 23,1
marg.|
{c}
Respondens autem Iob]
Redargutus Iob ab amicis suis super multiplici peccato, sicut patet ex precedentibus, zelo iustitie accensus, non libidine vindicte infectus his peccatis imprecatur penam rogans, ut se ab huiusmodi abstineant peccatis. Dividitur autem hoc caput in duas partes. In prima dicit Iob se nec intelligere, nec videre, nec apprehendere Deum. In secunda ostendit, quod viam eius custodire, et voluntatem eius implere debemus. Prius autem conqueritur super statu suo, quia Eliphaz mentitus erat, converso meliora promittens, ac si pro peccato suo amisisset Iob bona sua. Et hoc est.
marg.|
{d}
Nunc in amaritudine est sermo meus]
etc. Propter mendacium, scilicet tuum. Peccata enim proximorum, sunt amaritudo iustorum. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, etc.
marg.|
{e}
Et manus]
id est fortitudo percussionis, sive doloris.
marg.|
{f}
Aggravata]
etc. Quia inordinata consolatio amicorum dolorem, quem minuere debuit, augmentavit. Unde sup. 16.a. Consolatores onerosi omnes vos estis. Vel aliter. Mens iusti semper in amaritudine est, etiam in prosperis, quibus cum adversitas evenit, ingeminat dolorem, quem invenit. Et hoc est, manus plage, id est adversitas, que mihi accidit, aggravata est super gemitum meum, id est dolorem, quem prius habebam, dum essem in prosperis, augmentavit. Et cum ita gravaretur Iob quasi conquerendo incolatu huius miserie, et dilatione patrie, in persona sui, et perfectiorum, subdit.
marg.|
{g}
Quis mihi]
per speciem quasi dicat ; Quis me liberabit de corpore mortis huius Rm. 7.d. ut videam eum, sicut est ?
marg.|
{h}
Et inveniam illum]
per speciem, quem nunc quero per fidem. Ct. 8.a. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris mee, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam nemo me despiciat ? Inveniam fide, deosculer caritate. Verba sunt Synagoge nondum converse, sed prope iam, et desiderantis conversionem.
marg.|
{i}
Et veniam]
passibus fidei, et bonorum operum.
marg.|
{k}
Ad solium eius]
id est ad consortium Angelorum, in quibus sedet, ubi videtur Deus Deorum in Sion. Is. 6.a. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum.
marg.|
{l}
Ponam iudicium]
id est accusando meipsum iudicabo, ne ab ipso iudicer. Iuxta illud 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Eccl. 8. Tempus, et responsionem cor sapientis intelligit.
marg.|
{m}
Coram eo]
id est in secreto cordis, ubi ipse solus videt. 1Rg. 16.c. Homo videt ea, que parent, Deus autem intuetur cor.
marg.|
{n}
Et os meum replebo increpationibus]
Meipsum primo redarguens in contemplatione, ut postea dicam in confessione. Unde sup. 7.c. Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine anime mee.
marg.|
{o}
Ut sciam]
in iudicio, id est ut intelligam hic in via, ubi possum me corrigere, quid mihi Deus dicet in iudicio. Tanta enim tunc Deus reprobis dicet, quanta eos pati permittet. Et hoc est.
marg.|
{p}
Et intelligam]
hic
[quod loquatur mihi Deus]
id est locuturus est in iudicio. Beatus ergo, et iucundus homo, qui miseretur sui, hic et proximi, et commodat sua egentibus, quia sic disponit sermones suos in iudicio, quibus Deo ibid. respondeat. Hab. 2.a. Super custodiam meam stabo, et figam gradum meum super munitionem, et contemplabor, quid dicatur mihi in iudicio, et quid respondeam {1.
426vb} ad arguentem me. Ideo consulit Eccl. 18.c. Ante languorem para medicinam, et ante iudicium interroga teipsum. Hoc non facit, qui mala sua negligit emendare, et hic pacem querit. De quibus dicit Dominus Lc. 19.g. Et quidem in hac die tua, que ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, que scilicet superventura sunt tibi. Quia vero nemo iustus invenitur, si secundum Dei fortitudinem iudicetur, ideo subdit.
marg.|
{q}
Nolo multa fortitudine contendat mecum]
id est potentia Divinitatis, que est maxima fortitudo. Unde Supra 11.c. Si fortitudo queritur, robustissimus est.
marg.|
{r}
Contendat mecum]
districte secundum merita iudicando.
marg.|
{s}
Nec magnitudinis sue mole]
id est immobili iustitia.
marg.|
{t}
Me premat]
iuste condemnando. Unde infra 26.d. Quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri ? Item infra 25.b. Ecce enim luna non splendet, et stelle non sunt munde in conspectu eius, quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ? Ideo clamat Ps. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? Non igitur sic faciet Deus, sed.
marg.|
{u}
Proponat equitatem contra me]
id est iustitiam dulcore misericordie temperatam. De qua Ps. Equitatem vidit vultus eius. Hec equitate adequatur Deus quodammodo sue creature, ut nec peccatum inultum dimittat, nec digna animadversione puniat, sed iuste, et misericorditer, quia universe vie Domini misericordia, et veritas. Prv. 16.a. Misericordia, et veritate, redimitur iniquitas. Vel aliter secundum Gregorium Proponat equitatem contra me, id est ad arguendum me mittat filium incarnatum, qui equitas dicitur, quia equus mediator inter nos, et Deum. 1Tim. 2.b. quasi dicat, memor infirmitatis humane, cui se adaptavit, formam servi accipiens, misereatur mei peccatoris. Et sic.
marg.|
{y}
Iudicium meum]
quo iudicabor.
marg.|
{x}
Perveniat ad victoriam]
victo scilicet diabolo, qui desiderat damnationem meam. Et quia filium mitti rogaverat Iob, posset quis credere, quod aliquo certo loco comprehenderetur, de quo mitteretur, et ita non esset ubique. Ideo nunc errorem excludens dicit.
marg.|
{z}
Si ad Orientem iero, non apparet]
quasi dicat creator omnium ubique est, et non in parte, et tunc minus invenitur, quando in parte queritur. Vel aliter secundum Gregorium
[Si ad Orientem iero]
id est ad contemplationem divinitatis eius, non apprehendam, id est non possum eum comprehendere, ut est in natura sua, Deum nemo vidit unquam. Io. 1.a. Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet.
marg.|
{a}
Si ad Occidentem]
iero mentis intuitu, id est ad temporales creaturas.
marg.|
{b}
Non intelligam eum]
perfecte, et aperte, quia videmus nunc per speculum in enigmate, id est per creaturas, obscure, et imperfecte.
marg.|
{c}
Si ad sinistram]
id est ad malos, vel opera mala consideranda,
[non apprehendam eum]
marg.|
{e}
Si me vertam ad dexteram]
id est ad bonos, vel opera bona.
marg.|
{f}
Non videbo illum]
quasi dicat, nusquam possum videre eum, sed ipse me semper videt, unde magis timendus est. Vel sic :
[Si ad sinistram iero]
peccatis consentiendo, vel faciendo, Vel in adversis desperando, vel nimis dolendo.
marg.|
{d}
Quid agam ? non]
etc. immo amittam.
[Si ad dexteram]
de virtutibus superbiendo, non videbo illum, propter peccatum elationis. Ideo dicitur Prv. 4.d. Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram, id est non frangaris adversis, neque prosperis extollaris. Vel ne consentias peccato, neque superbias de bono.
marg.|
{g}
Ipse vero scit viam meam]
id est cogitationes, et opera, quasi dicat, licet ego non possum videre eum, ipse tamen videt me, quia omnia patent oculis eius. Prv. 15.a. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos, et malos. In eodem 5.d. Respicit Dominus viam hominis, et omnes gressus eius considerat.
marg.|
{h}
Probavit
{1.
427ra}
me]
probatione tribulationis. a
Quasi aurum, quod per ignem transit]
quod quidem non consumitur igne, sed purius redditur, sic electi in tribulatione. Sap. 3.a. Tamquam aurum in fornace probavit electos Dominus. Prv. 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium. Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Et quia sic probavit.
marg.|
{b}
Vestigia]
id est opera eius.
marg.|
{c}
Secutus]
id est affectus. Eccl. 23.d. gloria magna sequi Dominum, longitudo enim dierum assumetur ab eo. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit. GREGORIUS Gressus Dei sunt operationes eius quibus bonus, malusque regitur. Et nos vestigia gressuum eius sequimur, cum eius longanimitatem, pietatem, humilitatem, intuentes imitamur. Unde Hbr. 12.a. Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem IESUM, recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus se contradictionem, ut non fatigemini animis vestris, deficientes. Iob igitur per spiritum inspiciens futuram vitam Christi se imitatorem dixit.
marg.|
{d}
Viam eius]
id est mandata Dei, per que ipse venit ad nos precipiendos, et nos ad ipsum implendo.
marg.|
{e}
Custodivi]
per rectitudinem intentionis.
marg.|
{f}
Et non declinavi]
per malitiam operationis.
marg.|
{g}
A mandatis]
etc. id est sacre Scripture, id est utriusque Testamenti.
[Vel labiorum]
id est prophetarum.
marg.|
{h}
Non recessi]
contra mandata faciendo, vel aliquid de ipsis omittendo. Ps. 16. Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Dt. 26.c. Non preterivi mandata tua, nec oblitus sum imperii tui.
marg.|
{i}
Et in sinu meo abscondi]
etc. quasi dicat, diligenter custodivi, et implevi mandata eius, et ex amore, non timore, quod enim diligimus, in sinu recondimus. Prv. 3.a. Precepta mea cor tuum custodiat.
marg.|
{k}
Ipse enim solus est]
In hoc ostendit Iob, quod in tot bonis, que egerat, se nihil esse credit, quasi dicat, licet hec fecerim, tamen nihil sum.
[Ipse enim solus est]
per se. Ex. 3.d. Ego sum, qui sum, et qui est, misit me ad vos.
marg.|
{l}
Et nemo avertere potest cogitationem eius]
id est providentiam eius Mi. 2.b. Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius, que scilicet possint averti, ut non impleantur, quasi dicat, non. GREGORIUS enim dicit. Sicut immutabilis est in natura, ita et in cogitatione. Quamvis enim eius sententia precibus Sanctorum aliquando exterius avertatur, tamen eius consilium interius non mutatur.
marg.|
{m}
Et anima eius]
GREGORIUS id est vis, que cuncta disponit, id est voluntas beneplaciti.
marg.|
{n}
Quodcumque voluit, hoc fecit]
Etiam quod voluntati eius repugnare videtur, illi servit. Is. 45.d. Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet, et ideo timendum est infirmo. Quod considerans Iob, subdit.
marg.|
{o}
Cum expleverit in me voluntatem suam]
quasi dicat, iam perpendo, que patior, sed adhuc timeo, que pati possum. Nam si adhuc me ferire cogitur, adhuc invenit, ubi plaga crescat. Et hoc est
[Cum expleverit]
flagellando me.
marg.|
{p}
Et alia]
quibus me feriat, vel propter que me feriat.
marg.|
{q}
Presto sunt ei]
qui omnia videt, qui omnia potest.
marg.|
{r}
Et idcirco a facie eius]
etc. id est a consideratione iudiciorum {1.
427rb} eius, vel a presentia flagellantis hic, et iudicantis in futuro. Si enim ita hic flagellat, quid faciet in futuro ? Ier. 15.d. A facie manus tue solus sedebam, quoniam comminatione replesti me, quia factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis. Vel
[a facie eius]
id est ab ipsa tribulatione, que facies Dei dicitur, quia per ipsam iustitia eius cognoscitur. Is. 26.c. A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis.
marg.|
{s}
Et considerans eum]
animadversionem eius.
marg.|
{t}
Sollicitor]
timore futuri. Sed quia posset aliquis querere, unde ei timor iste : Subdit.
marg.|
{u}
Deus mollivit]
ut timeam, quasi dicat, non est ex me, quod sic timeo, sed ex Deo. GREGORIUS Cor mollitur, quando superni timore iudicii penetratur. Quod fit, quando Dominus aufert cor lapideum, et dat cor carneum. Ez. 11.d. id est molle, quod possit penetrari clavo timoris, vel gladio amoris.
marg.|
{x}
Et Omnipotens conturbavit me]
Ex timore superni, et districti iudicii. Et nota quod dicit, conturbavit me, non turbavit : Non enim ex solo Deo est ista turbatio, sed partim a nobis. Ct. 6.d. Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab, id est propter doctrinam quatuor Evangeliorum. Aminadab interpretatur spontaneus.
marg.|
{y}
Non enim perii]
quasi dicat. Vere Deus mollivit cor meum, ut timeam, et non desperem.
[Non enim perii]
desperando.
marg.|
{z}
Propter imminentes tenebras]
id est tribulationes. GREGORIUS Flagella iustorum vel preterita purgant, vel futura peccata avertunt, que perpetrari poterant : Iob vero flagellis nec a preteritis purgatur, nec a futuris protegitur, sed virtus augetur. Unde sequitur.
marg.|
a
Nec faciem meam]
id est mentem.
marg.|
{b}
Operuit caligo]
peccati, et si aliquando tetigit. Et sic innuit Iob se flagellatum, non propter peccatum, sed propter augmentum virtutum. Unde sup. 17.a. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Sepe enim accidit, quod suborte cogitationes illicite tangunt corda iustorum : Sed quia citius abiguntur, caligo peccati faciem cordis non operit. Unde cum Abraham sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne sacrificium raperent, abegit. Gn. 15.c. Sic et nos debemus facere, cum in ara cordis sacrificium devote orationis Deo immolamus, ab immundis spiritibus, et inquietis cogitationibus, ne illud rapiant, quod offerimus, custodiamus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_23)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_23)
Notes :