Hugo de Sancto Caro

<25.357b> Prologus ‘Si autem fiscellam’

Numérotation du verset Iob. Prol.357b,1 

a Item alius prologus. - Si aut fiscellam iunco texeremb aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem et ventris opus sollicita mente tractarem, nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia iuxta sententiam Salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare, error1 mihi genuinus infigitur, corrector vitiorum, falsarius vocor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros volunt habere2 codices quam emendatos. Quapropter, o fratres dilectissimi3, unicum nobilitatis et humilitatis exemplar, pro flabello4, calathis sportellisque, munusculo monachorum, spiritualia hec et mansura dona suscipite, ac beatum Iob, qui adhuc apud latinos iacebat in stercore et vermibus scatebat errorum, integrum immaculatumque gaudete. Quomodo enim post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa5, ita ego in lingua nostra, audacter loquar6, feci eum habere quae amiserat. Igitur et vos et unumquemque lectorem solita prefatione commoneo et in principiis librorum eadem semper annectens rogo, ut ubicumque7 precedentes virgulas videritis, sciatis ea quae subiecta sunt in hebraicis8 voluminibus non haberi; porro ubi stelle imago prefulserit9, ex Hebreo in sermone nostro10 addita sunt11. Necnon et illa quae haberi uidebantur12 et ita corrupta erant, ut sensum legentibus tollerent, orantibus vobis magno labore correxi, magis utile quid ex otio meo Ecclesiis Christi venturum13 ratus quam ex aliorum negotio.
a ¶Fons : HIERONYMUS , Prologus in libro Iob de graeco emendato, in : Edmaior., t. 9, p. 74-76.
b Cf. VERGILIUS , Eclogae sive Bucolicae, 10, 71 : « Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco ».
¶Codd. : Edmaior. , t. 9, p. 74-76 ; sine solutione continuationis cum praecedente : Do17 /5, f. 1r ( non contuli ) ; P15194 , f. 1va ( non contuli ) ; om. Weber
1 error Rusch cum plerisque codd. ex quibus Ω] om. Weber |
2 volunt habere] habere malunt Weber |
3 o fratres dilectissimi] Paula et Eustochium Weber |
4 flabello] flavello Weber |
5 post probationem atque victoriam duplicia sunt ei universa] probationi atque uictoriae ipsius dupliciter uniuersa reddita sunt Weber |
6 loquar] loquor Weber |
7 ubicumque sic Rusch ] + semper Weber |
8 hebraicis] hebreis Weber |
9 prefulserit] fulserit Weber |
10 sermone nostro] inv. Weber |
11 sunt] om. Weber |
12 haberi videbantur] habere videamur Weber |
13 venturum] euenturum Weber [MM2016] |

<25.357b>Secundi proemii Hieronymi in Iob expositio

marg.| {1. 397va} Si aut fiscellam] etc. Secundum Proemium, in quo aperte respondet HIERONYMUS emulis suis, ostendens, quod non debent illi detrahere, per locum a minori, quod si faceret fiscellas, non detraherent ei multo fortius, modo in hoc opere. De fiscella dicitur Ex. 2.a. Cum vidisset mater, Moysi scilicet quod celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine, ac pice, posuitque intus infantulum.
marg.| {b} In sudore vultus] Gn. 3.d.
marg.| {c} Et ventris opus sollicita] etc. id est si facerem sportulas, vel huiusmodi, quas venditas comederem. 1Cor. 6.c. Esca ventri, et venter escis, sed Deus et hunc, et has destruet.
marg.| {d} Qui non perit] Vel putret, Io. 6.c. Operamini cibum, qui non perit, id est bonum opus, quo anima reficitur. Io. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius.
marg.| {e} Sentibus, virgultisque] id est maioribus, et minoribus erroribus. Per sentes enim maiores errores accipit, de quibus inf. 30.a. Esse sub sentibus delitias computabant. Heretici scilicet per virgulas minores. Hec enim sunt virgulta, que Iudas, et sui viderunt nata in atriis templi. 1Mcc. 4.e.
marg.| {f} Geminus infigitur] id est imponitur. Unus est, quod cum sit corrector vitiorum, vocatur falsarius. Alius, quod cum auferat errores, dicitur eos serere. Vel geminus error mihi infigitur, quia dicunt, me errare, et gemino dente alios reprehendere. Vel error geminus mihi infigitur ab his, qui me gemino, et duplici dente corrodunt.
marg.| {g} Consuetudo] 1Th. 4.c. Rogamus vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis. Ibi GLOSSA Difficile est, dimittere consuetudinem. Unde Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
marg.| {h} Vitia placeant] id est quamvis confiteantur illi esse peccata, et mala, tamen placent. Sed contra. Nm. 15.c. Quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. Ibi Glossa Augustini Si diligenter consideretur, forte ipsum peccatum nemo vult, sed propter aliud fit, quod vult qui peccat.
marg.| {1. 397vb} {i} O fratres charissimi] Loquitur ad Heliodorum et Paulinum, quibus scribebat, nec tamen nominat eos. Vel ad omnes forte.
marg.| {k} Exemplar] quoad vitam, supple, proponam.
marg.| {l} Pro flabello] quo musce fugantur. Huiusmodi enim munuscula, flabella, calathos, sportulas, solebant antiquitus monachi dare, et ipse HIERONYMUS erat monachus, ideo in ipsis exemplificat, quasi dicat mitto vobis loco huiusmodi munusculorum munera spiritalia in eternum permansura.
marg.| {m} Beatum Iob] id est librum beati Iob.
marg.| {n} In stercore] Alludit ei, quod dicitur inf. 1. et 2.
marg.| {o} Integrum] id est sine defectu, et errore.
marg.| {p} Gaudete] id est cum gaudio suscipite.
marg.| {q} Ei] scilicet Iob.
marg.| {r} Feci eum] id est librum suum.
marg.| {s} Que amiserat] id est que subtracta, vel omissa erant in aliis translationibus. Et innuit latenter Hieronymus duplicem translationem libri Iob, quam fecit in Latinum, alteram de Greco, alteram de Hebreo.
marg.| {t} Et vos]
marg.| {o} Heliodore, et Pauline.
marg.| {u} Ut ubicumque] in prima scilicet editione mea.
marg.| {x} Virgulas] id est obelos.
marg.| {y} Stelle] id est asteriscus.
marg.| {z} Utile] id est aliquid.
marg.| {a} Ex odio] id est ex mea prima editione, qua odiosus sum multis. Vel ex odio meo, id est ex hoc opere, quo incurro multorum odium. Vel secundum aliam litteram. Ex otio meo, id est ex hac editione mea, que videtur eis otiosa.
marg.| {b} Ratus] id est existimans.
marg.| {c} Ex aliorum negotio] id est quam ex aliis negotiationibus, si eas agerem, vel alii agerent. Sed ex hoc videtur, quod non curabat HIERONYMUS, si aliquos scandalizabat, vel scandalizari sciret. Respondeo, HIERONYMUS neminem scandalizabat. Sed multi ex bono opere Hieronymi, et necessario Ecclesie, scandalizabant seipsos. Sicut ex predicatione Domini multi scandalizabantur, non tamen scandalizabat eos. Unde nec Dominus propter scandalum eorum dimittebat predicare. <Explicit Expositio super secundum Proemium in Iob>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Secundi proemii Hieronymi in Iob expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_Prol.357b)

Notes :