Capitulum 9

Numérotation du verset Iob. 9,1 

1 Et respondens Iob ait2 :
1 Hic incip. cap. 9 ] 8 NAL3245 |
2 ait Ω Rusch Weber ] dixit Amiatinus Cava Λ L X Σ ΩJ NAL3245 |
Numérotation du verset Iob. 9,2 

Vere scio quod ita sit,
et quod non iustificetur
homo compositus Deo.
Numérotation du verset Iob. 9,3 

Si voluerit contendere cum eo,
non poterit ei respondere unum pro mille.
Numérotation du verset Iob. 9,4 

Sapiens
corde est,
et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit ?
Numérotation du verset Iob. 9,5 

Transtulit3
3 transtulit ΩM Rusch ] quis praem. Cava ΦG² NAL3245, qui praem. ΦG* Weber
montes
et nescierunt,
hi quos4 subvertit in furore suo.
4 quos Rusch Weber ] + Deus NAL3245 (hapax)
Numérotation du verset Iob. 9,6 

Qui commovet terram
de loco suo,
et columne eius
concutientur5.
5 concutientur Λ L* ΠF E² F ΩJ² K S W Φ Ω Rusch cum Greg.] concutiuntur E* ΩJ* Weber
Numérotation du verset Iob. 9,7 

Qui precipit soli
et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo,
Numérotation du verset Iob. 9,8 

qui extendit celos solus et graditur super fluctus maris,
Numérotation du verset Iob. 9,9 

qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri,
Numérotation du verset Iob. 9,10 

qui facit magna et inscrutabilia6 et mirabilia quorum non est numerus.
6 inscrutabilia Cava X S Ω Rusch Ed1530 ] incomprehensibilia Weber
Numérotation du verset Iob. 9,11 

Si venerit ad me non videbo, si abierit non intelligam eum.
Numérotation du verset Iob. 9,12 

Si repente interroget quis respondebit ei ?
Vel quis dicere potest cur ita7 facis ?
7 ita Cava Λ L X ΦP E² ΘG² H² S W NA3245 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Greg.] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 9,13 

Deus cuius resistere ire nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem.
Numérotation du verset Iob. 9,14 

Quantus ergo sum ego ut8 respondeam ei et loquar verbis meis cum eo ?
8 ut Λ L X ΩSJ Rusch Clementina cum Greg.] qui Weber
Numérotation du verset Iob. 9,15 

Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo sed meum iudicem deprecabor.
Numérotation du verset Iob. 9,16 

Et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam.
Numérotation du verset Iob. 9,17 

In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
Numérotation du verset Iob. 9,18 

Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus.
Numérotation du verset Iob. 9,19 

Si fortitudo queritur, robustissimus9 est. Si equitas iudicii nemo audet pro me10 testimonium dicere.
9 robustissimus] robustissim cacogr. Rusch |
10 audet-pro me] inv. Weber |
Numérotation du verset Iob. 9,20 

Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me. Si innocentem ostendere, pravum me comprobabit.
Numérotation du verset Iob. 9,21 

Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tedebit me vite mee.
Numérotation du verset Iob. 9,22 

Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
Numérotation du verset Iob. 9,23 

Si flagellat occidat semel et non de penis innocentum rideat.
Numérotation du verset Iob. 9,24 

Terra data est in manu impii, vultum iudicum eius operit. Quod si non ille est quis ergo est ?
Numérotation du verset Iob. 9,25 

Dies mei velociores fuerunt cursore, fugerunt et non viderunt bonum.
Numérotation du verset Iob. 9,26 

Pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam.
Numérotation du verset Iob. 9,27 

Cum dixero nequaquam ita loquar, commuto faciem meam et dolore torqueor.
Numérotation du verset Iob. 9,28 

Verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti.
Numérotation du verset Iob. 9,29 

Si autem et sic impius sum quare frustra laboravi ?
Numérotation du verset Iob. 9,30 

Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissime manus mee,
Numérotation du verset Iob. 9,31 

tunc11 sordibus intingues me
11 tunc] tamen Weber
et abominabuntur me vestimenta mea.
Numérotation du verset Iob. 9,32 

Neque enim viro qui similis mei est respondebo, nec qui mecum in iudicio ex equo possit audiri.
Numérotation du verset Iob. 9,33 

Non est qui utrumque valeat arguere
et ponere manum suam in ambobus.
Numérotation du verset Iob. 9,34 

Auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat.
Numérotation du verset Iob. 9,35 

Loquar et non timebo eum, neque enim possum metuens respondere.

Capitulum 9

Numérotation du verset Iob. 9,1 
marg.| {g} Et respondens Iob] Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia, que audiunt, prava, sive recta, impugnant, ut Eliephaz, et Baldad, qui iam contra Iob locuti sunt. Sed Iob, cui non persona loquentis, sed culpa displicet, videns Baldad recta dixisse, licet non recte, et vera contra hypocritas protulisse, approbat audita. Et hoc est.   [Et respondens Iob] ad verba Baldad.
marg.| {h} Ait. Vere scio, quod ita sit] ut dixisti.
marg.| {i} Et, quod non iustificetur homo compositus] id est comparatus   [Deo] Et respondet ei, quod dixerat Eliphaz, sup. 4.d. Numquid comparatione Dei iustificabitur homo ? Deo se comparat, qui se mundum existimat. Ipse enim solus mundus est, qui attingit ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in illum incurrit. Sap. 7.d. GREGORIUS Homo suppositus Deo iustitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est, sibi arrogat, et bono, quod acceperat, se privat. Et quod homo comparatus Deo non sit iustus, ostendit.
marg.| {k} Si voluerit] homo, scilicet.
marg.| {l} Contendere] id est rationem ponere.
marg.| {m} Cum eo] id est cum Deo.
marg.| {n} Non poterit ei] Ad litteram, pro mille beneficiis unum, quia ipse bonorum nostrorum non eget. Ideo dicit Dominus per Is. 43.d. Iudicemur simul, narra, si quid habes, ut iustificeris, quasi dicat nihil habes. Unde Is. 64.b. Facti sumus ut immundi omnes nos, etc. Quod autem non possit, vel debeat homo contendere cum Deo, vel se ei comparare, ostendit.
marg.| {o} Sapiens corde est] non ore tantum. Ipse enim scrutatur renes, et corda. Ier. 17.b. Et homo stultus. Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Ideo dicit Ps. 138. Mirabilis facta est scientia tua ex me.
marg.| {p} Et fortis robore] Et ideo vinci non potest. Infra 11.c. Apud ipsum est sapientia, et fortitudo. GREGORIUS Non potest falli, quia sapiens ; nec vinci, quia fortis. Ideo dicit Ps. 173. Quo ibo a spiritu tuo, id est a spiritu tue fortitudinis, et   [quo a facie tua] id est a sapientia tua fugiam ? Ubique enim est Deus presens per sapientiam, ubique fortis per potentiam.
marg.| {q} Quis resistit ei] id est resistere voluit,   [et pacem habuit ?] quasi dicat nullus. Angelus enim subiici noluit, et in profundum laci corruit, et inquietus factus pacem amisit. Adam inobediens fuit, et carnis inquietudinem incurrit. Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, etc. Rm. 7.d. Video aliam legem, etc. Et ideo dicit Is. 45.b. Ve qui contradicit factori suo.
marg.| {1.408va} {a} Transtulit montes] Hic nihil ad litteram, sed Mystice tantum exponitur de potentibus seculi, quos transtulit Dominus de gloria mundi ad penam inferni, Ps. 45. Transferentur montes in cor maris. Vel ad compunctionem penitentie. Ps. 103. Qui tangit montes, et fumigant. Vel de Angelis, quos peccantes transtulit Dominus de celo in infernum. 2Ptr. 2.a. Deus Angelis peccantibus non pepercit, etc. GREGORIUS exponit de illis, qui primo receperunt radios fidei, de quibus Ps. Suscipiant montes pacem, etc. Quos transtulit de Iudeis ad gentes, Act. 13.g. Vobis oportebat primum, etc.
marg.| {b} Et hoc nescierunt] Iudei excecati, vel potentes seculi. Unde Ps. 81. Nescierunt, neque intellexerunt, etc.
marg.| {c} Quos subvertit] per Titum, et Vespasianum. Vel,   [quos] scilicet potentes seculi,   [subvertit] ad penam, vel ad penitentiam,   [in furore suo] quia cum Dominus percutit, furens ab his, quos percutit, estimatur.
marg.| {d} Qui commovet] id est terrena diligentes de mundo, in cuius amore quiescunt. Vel,   [terram] id est Iudeos, quos extraxit de finibus suis per Romanos.
marg.| {e} Columne] id est Principes, et Tyranni, vel legis Doctores concutiuntur, quia per universum orbem dispersi sunt, vel in bono ad penitentiam. Is. 24.c. Cataracte de excelsis aperte sunt, et concutientur fundamenta terre.
marg.| {f} Qui precipit Soli] id est predicatoribus, qui dicuntur Sol, quia illuminant Ecclesiam, sicut Sol mundum. Apc. 6.d. Factus est Sol niger sicut saccus cilicinus, quia in extremis temporibus vita predicatorum in se fulgens, apud reprobos aspera, et despecta iudicabitur.
marg.| {g} Et non oritur] quia quandoque propter peccata subditorum clauduntur ora Predicatorum. Is. 5.b. Nubibus mandabo ne pluant, etc.
marg.| {h} Et stellas] id est Predicatores, qui stelle dicuntur, quia de terrenis instruunt. Sol, quia contemplationem vere lucis aperiunt. Vel stelle sunt, quando parvulis facilia, Sol, quando magnis subtilia predicant.
marg.| {i} Claudit quasi] etc. id est ad tempus. Quod enim sigillo clauditur, aliquando latet, aliquando etiam aperitur. Si Iudea modo privata est lumine predicationis, sed in fine aperietur ei liber signatus, Is. 29.c. Claudet Dominus oculos vestros, Prophetas, et Principes vestros, qui vident visiones, operiet, et erit vobis visio omnium sicut verba signati libri. Sic Elias, et Henoc modo occultantur, sed post apparebunt. Apc. 11.a.
marg.| {k} Qui extendit] etc. id est Apostolos a Iudeis fugatos, ubique facit honorari. Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum. Vel,   [extendit celos] id est Predicatores, sicut ferrum extenditur in tunsionibus malleorum. Is. 44.d. Ego Dominus faciens omnia hec, extendens celos solus. Item 45.b. Manus mee extenderunt celos.
marg.| {l} Et graditur super fluctus] Ad litteram. Mar. 4.d. Quis, putas, est hic, quia venti, et mare obediunt ei ? Mt. 14.c. Quarta vigilia noctis venit ad eos Iesus, ambulans super mare. Vel spiritualiter graditur super fluctus maris in suis membris, per quos calcat fluctuantem gloriam huius mundi. Unde Ier. 5.e. Posui arenam terminum mari, id est ad frangendum gloriam mundi, pauperes, et abiectos elegi, 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Sed dum mare sevit, Ecclesia proficit. Unde Gn. 7.c. Multiplicate sunt aque, et elevaverunt arcam in sublime a terra. Et hoc est.
marg.| {m} Qui facit arcturum] id est Ecclesiam. Arcturus enim septem stellis lucet in axe celi locatus, semper vergitur, et numquam mergitur. Sic Ecclesia universalis in axe veritatis, id est in Christo locata, septem Ecclesiis designatur, Apc. 1.a. Et septem donis, quasi septem candelabris {1.408vb} illustratur, que semper tribulatur, sed usque ad finem seculi non deficit. Mt. 28.d. Ecce vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Arcturus, modo tres stellas ad summa elevat, et ad ima quatuor inclinat, modo e contrario quatuor superius erigit, et tres inferius premit. Sic sancta Ecclesia modo infidelibus fidem Trinitatis predicat, modo fidelibus quatuor virtutes nuntiat, et ita rotatu sue predicationis status sui speciem immutat. Item quando Ecclesia gloriantibus de suis operibus fiduciam evacuat, et Trinitatis notitiam exaltat, tres stellas Arcturus elevat, et quatuor inclinat. Et dum quosdam bona opera non habentes de sola fide presumere prohibet, et operari enixius monet, quatuor stellas erigit, et tres deponit.
marg.| {n} Et Oriona] qui hiemali tempore oriuntur, et in ortu suo tempestates excitant, mare, et terram perturbant. Hi sunt Martyres, qui in hieme persecutionis apparuerunt, quibus natis, terra, et mare turbata sunt, quia gentes, et Iudeos in necem suam excitaverunt predicando.
marg.| {o} Et Hyadas] que in fronte tauri in Vere nascuntur, cum Sol ferventior ascendit, et dies extendit. Hi sunt Ecclesie doctores, qui post Martyres venerunt, repressa aliquantulum hieme infidelitatis, et persecutionis, cum Sol veritatis clarius illuxit. Hyades dicuntur ab Hyo Grece quod est pluo latine, quia doctores doctrinis nos compluunt, et fecundant.
marg.| {p} Et interiora Austri] id est secretos ordines Angelorum, quos implet auster, id est fervor Spiritus sancti. Ct. 4.d. Surge aquilo, et veni auster. Hec quatuor commemorat breviter sponsus, Ct. 4.a. Quam pulchra es amica mea, Ecce Arcturus : quam pulchra es, Ecce Oriona : oculi tui columbarum, Ecce Hyadas : absque eo, quod intrinsecus latet, Ecce interiora austri. Quia vero opera Dei explicari non possunt ab homine, ideo Iob quasi deficiendo, melius comprehendit ea, dicens.
marg.| {q} Qui facit magna] virtute.
marg.| {r} Et inscrutabilia] ratione.
marg.| {s} Et mirabilia] multiplicate. Unde subdit.
marg.| {t} Quorum non est numerus] Sic sapientiam, et fortitudinem Dei ostendit Iob. Sed quia non solum, que extra nos facit Dominus, explicare non possumus ; sed etiam quod erga nos agitur, ignoramus. Ideo subdit.
marg.| {u} Si venerit ad me] Deus, scilicet dando prospera.
marg.| {x} Non videbo eum] id est si sit ad bonum, vel ad malum meum, nescio.
marg.| {y} Si abierit] tribulationibus, et tentationibus exponendo.
marg.| {z} Non intelligam] ignorans exitum rei. Quandoque enim putatur gratia, quod est ira, et
marg.| {e} converso, ut dicit GREGORIUS Abscessum igitur Dei, vel accessum ad hominem, nescit homo, et tamen sic cecus veniet ad iudicium de actibus suis redditurus rationem. Unde subdit.
marg.| {a} Si repente interroget] ad iudicium vocando.
marg.| {b} Quis respondebit ei] Vel, respondet arguendo eum de crudelitate, vel se dignum venia ostendendo, quasi dicat, nemo. Vel Deus interrogat, cum duris pulsat, ut quid sit homo cognoscat. Sap. 2.d. Contumelia, et tormento interrogemus eum. Sed homo respondere non sufficit, quia cum sit pulvis, contra iudicia divina nihil dicit. Unde sequitur.
marg.| {c} Vel quis dicere potest] etc. Sap. 12.b. Quis dicet tibi, quid fecisti, aut quis stabit contra iudicium tuum ? Is. 45.b. Ve qui contradicit factori suo, testa de Samiis terre. Numquid dicet lutum figulo suo, quid facis ? GREGORIUS facta Dei venerari debemus, quia iniusta esse non possunt, non discutere, quia rationem consilii eius querere, est contra illum superbire. Prv. 25.d. Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Ita nemo potest dicere,   [Cur ita facis ?] Quia.
marg.| {d} Deus] est   [cuius ire nemo resistere potest] Sed numquid Moyses restitit ire Dei, dicens. Ex. 32.c. Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. Ex. 32.d. Item Phinees nonne restitit ire eius ? Nm. 25.c. ubi ipse Dominus dicit. Phinees filius Eleazari filii Aaron Sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel. Ad hoc dicit GREGORIUS, quod in his, que apud Deum definita sunt, nemo restitit, cum ipse, ut rogetur, non aspirat. Unde Ez. 14.f. Si fuerint hi tres viri coram me, Noe, Daniel, et Iob, Nec filios, nec filias liberaverunt, Item Ier. 14.b. Noli orare pro populo isto in bonum, cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum. In aliis vero potest resisti ire Dei, quando scilicet ipse Sanctis inspirat, ut se precibus opponant, et teneant eum. Unde Moysi dixit : Dimitte me, ut irascatur furor meus, quasi dicat cognosce, quod impetrare poteris, quicquid pro populo exorabis. Sed heu modo nullus est Moyses. Unde Is. 64.c. Non {1.409ra} est qui invocet te, qui consurgat, et teneat te. Quod autem nemo eius ire resistere possit, ostendit.
marg.| {a} Sub quo] etc. Nihil hic ad litteram. Sed qui portant orbem, Angeli sunt, quorum ministerio mundus regitur : Vel principes, qui curas seculi tolerant. Hi curvantur sub eo, quia illos humiliat. Is. 45.a. Gloriosos terre humiliabo. Eccl. 24.a. Omnium excellentium, et sublimium corda virtute calcavi. Item Angeli curvi sunt sub Deo, quia licet eum magnifice videant, non tamen perfecte comprehendunt. Quam sublimitatem Iob considerans apud semetipsum vilescens, ait.
marg.| {b} Quantus ergo sum ego, ut respondeam] quasi dicat, si Angelus qui carne non premitur, hunc considerare non sufficit, qua mente de eius iudiciis disputo, qui carne corruptibili premor ?
marg.| {c} Verbis meis] etc. id est operibus. GREGORIUS Verba nostra ad Deum, sunt opera. Is. 39.b. Non fuit verbum, id est res, quod non ostenderim eis. Sed nec his verbis potest homo loqui cum Deo, quia merita nostra si dedit pietas eius, nulla sunt. Ideo subdit.
marg.| {d} Qui etiamsi habuero quippiam iustum, non respondebo] ei, confidens in meritis meis. Universe enim iustitie nostre quasi pannus menstruate. Is. 64.b.
marg.| {e} Sed meum iudicem deprecabor] Plus confidens in eius misericordia. quam in meis meritis. Dn. 9.e. Propter temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi. Neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Sed quia oratio nostra multis cogitationibus perturbatur. Unde Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt, etc. Etiam cum audietur, repelli timet. Ideo subdit.
marg.| {f} Cum invocantem] Prv. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus, qui vero mentis est dure, corruet in malum.
marg.| {g} Non credo] id est timeo. Causam autem quare timeat, subdit.
marg.| {h} In turbine enim] id est in severitate iudicii, quod turbo dicitur, quia subitum, et quasi in commotione elementorum fiet. Ps. Ignis ante ipsum precedet. Sap. 5.d. Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
marg.| {i} Multiplicabit vulnera mea sine causa] Contra supra 5.b. Nihil fit in terra sine causa. Respondeo. Nihil fit in terra sine causa occulta, vel manifesta. Hic dicitur sine causa, nobis, scilicet manifesta. Vel sine causa, id est sine merito actualis peccati, non tamen sine causa, quia pro originali. Vel ad litteram, de Iob legitur, quod non est percussus, ut in eo vitium tergeretur, sed ut meritum augeretur. Quomodo autem multiplicentur ei vulnera, ostendit.
marg.| {k} Non concedit requiescere spiritum meum] Hoc quantum ad hominem interiorem.
marg.| {l} Et implet me amaritudinibus] Hoc quantum ad exteriorem. Lam. 1.g. Foris interficit gladius, et domi mors similis est. Sed ne quis diceret. Non oportet timere, quia evadere poteris, subdit.
marg.| {m} Si fortitudo queritur] etc. Et assignat multas causas timoris. Prima est potentia Domini, quam impossibile est effugere, hoc est   [Si fortitudo queritur] etc. Ier. 32.d. Fortissime, et magne potentie, Dominus exercituum nomen tibi. Secunda est equa districtio iudicii, quia idem erit testis, et iudex, Dominus, qui omnia novit. Ier. 29.f. Ego sum iudex, et testis, dicit Dominus. Et hoc est.
marg.| {n} Si equitas iudicii, nemo audet pro me testimonium] Ego enim non possum, qui me intus melius cognosco, quomodo ergo alius ? quia nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, 1. Corinthior. 4.a. Tertia causa est conscientia redarguens. Sap. 17.c. Semper enim presumit seva, perturbata conscientia. Et hoc est.
marg.| {o} Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me] id est conscientia mea, que dicitur os, quia semper loquitur murmurando contra malum. Quarta causa est ignorantia status. Eccl. 9.a. Nescit homo an amore, etc. Et hoc est.
marg.| {1.409rb} {p} Si simplex fuero] Sine plica erroris, et prave dilectionis. Proverbiorum 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum, et purus sum a peccato ?
marg.| {q} Hoc ipsum ignorabit anima mea] Hic opponit GREGORIUS Qui scit bona, que agit, quoquo modo superbit. Et ita malum est scire. Item si nescit in se bona, quomodo custodit ? quasi dicat, non custodit. Et ita malum est nescire. Quid ergo fiet ? Ad hoc respondet ipse. Contra utraque opus est, et recta estimare, ut custodiantur, et minima, ne erigamur. Sed quia iusti perfecte se examinare non possunt, exilium huius vite egre ferunt : Unde subdit.
marg.| {r} Et tedebit me vite mee] GREGORIUS. Tedet iustum vivere, quia operando non cessat querere vitam. Unde Paulus 2. Corinthior. b. Supra modum gravati sumus, ita ut tederet nos vivere. Sed consolatio huius tedii est iusta potentia Dei, qua iniustos punit, sive iniquos, et iustos transcendit remunerando, quos etiam morte temporali consumet. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {s} Unum est quod locutus sum] id est meditatus.
marg.| {t} Et innocentem consumet] ipse Dominus morte temporali, vel etiam aliis, si districte voluerit iudicare, qui in Angelis suis reperit pravitatem, in eius conspectu stelle non sunt munde. Infra 25.b.
marg.| {u} Et impium consumet] merito peccatorum suorum duplici morte. Eccles. 2.c. Moritur doctus similiter ut indoctus, et ideo teduit me vite mee. Item Ecclesiast. 9.a. Hoc est pessimum inter omnes, que sub Sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua.
marg.| {x} Si flagellat] etc. Quia dixerat Iob, quod Dominus innocentem, et impium consumet, ne crederet aliquis, quod equaliter, innuit penam iustorum terminabilem. Et hoc est, quod dicit :   [Si flagellat] hic iustos, scilicet flagellis quotidianis.
marg.| {y} Occidat semel]  ; id est finem flagellis eorum imponat, simpla morte corporis interveniente. Et innuit penam iustorum terminabilem.
marg.| {z} Et non de penis innocentum rideat] supple, sicut ridebit de penis impiorum : De quibus ridere dicitur, quia non vult misereri. Ridere enim Dei, ut dicit GREGORIUS est nolle misereri. Prv. 1.c. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, evenerit. Et ita penam impiorum innuit interminabilem. Hoc est, quod dicitur Ier. 46.g. Consumam ego cunctas gentes, te autem non consumam, sed castigabo te in iudicio, nec quasi innocenti parcam tibi. Sed ne putetur a vita mors egredi, docet per quos flagellat, scilicet per Angelos malos. Et hoc est, quod sequitur. a   Terra] id est caro, que de terra plasmata est
marg.| {a} {1. 409va} Δ Tradita] id est exposita.
marg.| {b} In manus] id est Diaboli, ut possit eam affligere, quantum tamen permittitur. Is. 10.a. Ve Assur virga furoris mei. Sed iterum ne crederetur flagellando mereri, cum minister Domini sit, subdit.
marg.| {c} Vultum iudicum eius] id est Domini, operit, scilicet Diabolus, ut non advertant se datos ad corrigendum, sed potius ad conterendum. Et hoc est, quod dicitur Is. 10.b. Mandabo illi, ut auferat spolia, et predam dividat, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita estimabit, sed ad conterendum erit cor eius : Vel sic continua. Ita caro exposita est impio : tamen vultum iudicum, id est hominem interiorem, ubi est sedes iudicii, operit, scilicet Dominus, id est abscondit ab eo. Unde supra 2.b. Ecce in manu tua est, verumtamen animam eius serva. Et quod per Diabolum Dominus infligat penas, ostendit Iob.
marg.| {d} Quod si ille] scilicet Diabolus.
marg.| {e} Non est] scilicet impius, in cuius manu tradita est terra.
marg.| {f} Quis ergo est ?] quasi dicat, nullus alius. Dominus enim penam non infligit, quia alienum est opus ab eo. Is. 28.f. Est enim pena a Domino per creationem. Is. 54.a. Ego Dominus faciens pacem, et creans malum.
marg.| {g} Dies mei] Hoc dicit Iob, timens se ex flagellis Domini minus profecisse. Et ne ipsa flagella putentur ei tediosa esse propter diuturnitatem, comparantur cursori dies antiquorum, quia sunt prenuncii futurorum. Si enim omnes dies iustorum laboriosi sunt, ut tandem in quiete sint, quis erit finis lascivientium.
marg.| {h} Fugerunt] id est quasi ignorante me transierunt.
marg.| {i} Et non viderunt bonum] id est in illis non feci bonum. Lc. 17.c. Cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus.
marg.| {k} Pertransierunt quasi naves poma portantes] que post se relinquunt odorem, in quo currunt adolescentule. Ct. 1.a. Hoc dicit, quia dies iustorum precedentium sunt quasi lux, et exemplum posterorum.
marg.| {l} Sicut aquila volans ad escam] In hoc notantur duo, scilicet velox transitus vite. Sap. 2.a. Exiguum est, et cum tedio tempus vite nostre. Et merces laboris, quia ubicumque fuerit corpus, id est Christus, illuc congregabuntur aquile, id est Sancti. Mt. 24.c. Sed ne Iob de se talia dicens erumpere videretur, quasi se comprimens, subdit.
marg.| {m} Cum dixero] talia, scilicet.
marg.| {n} Nequaquam ita loquar] amplius. Sed.
marg.| {o} Commuto faciem meam] interiorem, scilicet ad considerandum fragilitatem meam.
marg.| {p} Et dolore torqueor] culpe, et pene. Lam. 3.c. Memoria memor ero, fragilitatis humane, scilicet et tabescet in me anima mea. Adhuc unde dolore torqueatur, Iob : adiungit.
marg.| {r} Verebar omnia opera mea] etc. Et tamen bona erant, que fecerat. Sed beatus homo, qui semper est pavidus. Prv. 28.c. Quia in bonis duo timenda sunt, ut dicit GREGORIUS desidia, et fraus. Desidiam facit minor amor Dei. Fraudem, proprius amor sui. Fit autem fraus tribus modis, cum pro bene actis, vel tacita hominum gratia, vel favoris aura, vel commodum aliquod temporale desideratur. Et qui hoc facit, maledictus est. Ier. 48.b. Maledictus, qui opus Dei facit fraudulenter, vel negligenter, alia littera. Hinc dicit Is. 33.c. Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere, cordis, scilicet oris, et manus. Primum munus querit hypocrisis. Secundum, inanis gloria. Tertium, avaritia. Nec mirandum, si verebar.
marg.| {s} Sciens, quod non] Licet enim Dominus ad penitentiam vocet peccatores, tamen numquam sine ultione preterit, quia aut homo punit, aut Deus.
marg.| {t} Et sic impius sum] ut non parcas mihi.
marg.| {u} Quare frustra] Hoc dicit Iob, non ex desperatione, sed ex incertitudine. Unde. GREGORIUS Sub occulta iustitia trepidat, non quod laborasse peniteat, sed inter labores de premio incertum se esse dolet. Si enim pietate remota discutimur opus nostrum, pena dignum est, quod remunerari prestolamur. Et vere timeo, ne frustra laboraverim, quia.
marg.| {x} Si lotus fuero quasi aquis] id est lacrymis humilitatis, {1. 409vb} que sicut nix pre ceteris virtutibus candet coram Deo. Item aqua nivis ex aere est, aqua fontis, vel fluminis ex terra oritur. Aque nivis sunt lacryme pro eternis. Aque fontis, vel fluminis sunt lacryme pro peccatis. Igitur aquis nivis se lavat, qui pro desiderio eterne patrie plorat. Aquis fontis abluitur, qui pro peccatis suis, vel alienis, vel pro incolatu huius vite compungitur. Sic Axa filia Caleb ploravit pro utroque irriguo. Ios. 15.d. et Idc. 1.c.
marg.| {y} Si fulserint] id est opera.   [Velut] dicit quasi non vere munde, quia opera nostra non sunt pure bona, ut dicit GREGORIUS Is. 64.c. Universe iustitie nostre, etc.
marg.| {z} Tamen sordibus intinges me] id est sordidum peccatis ostendes. Nemo enim mundus a sordibus, etiam infans, cuius est dies una super terram. Ier. 2.e. Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es iniquitate tua coram me, dicit Dominus. GREGORIUS Quanto Deo plus appropinquamus, tanto sordes nostras ex eius munditia verius cognoscimus.
marg.| {a} Abominabuntur me] id est abominabilem reddent. Simile Act. 1.c. dicitur de Iuda. Possedit agrum de mercede iniquitatis, id est possideri fecit.
marg.| {x} GREGORIUS. Si flagellat, occidat semel] Videns enim Iob se, et totum genus humanum non posse liberari a culpa, et a pena, nisi per mortem mediatoris, desiderans mortem, et adventum eius, et dolens de dilatione, quia spes, que differtur, affligit animam, Prv. 13.b. Ait :   [Si flagellat] id est si flagellare vult iuxta merita hominum, quia non possent homines tot flagella sustinere.
marg.| {y} Occidat semel] id est veniat, qui semel occidatur, scilicet Christus, qui sua simpla morte nostram duplam destruat. Rm. 6.b. Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
marg.| {z} Et non de penis innocentem rideat] id est vota nostra amplius non differat, sed eum exhibeat, cuius desiderio affligimur. Que afflictio risus Dei dicitur. Quo enim ardentius queritur Deus, eo magis letatur in nobis. Et quia mortem Redemptoris petierat, ordinem Passionis adiungit.
marg.| {a} Terra] id est caro Christi, que de terra, id est de Virgine nata est. Ps. 84. Veritas de terra orta est, id est Christus de Virgine Maria.
Numérotation du verset Iob. 9,moraliter 
marg.| * Moraliter. {a} Tradita] id est tradetur. Preteritum pro futuro prophetica certitudine.
marg.| {b} In manus] Impius Diabolus. Manus eius sunt occisores Christi, in cuius mortem quia Diabolus per se nihil potuit, carnem per satellites suos occidit. Huius terre, id est carnis Christi iudices fuerunt Sacerdotes, et Pilatus, quorum vultum, id est corda velavit, ne Deum agnoscerent. Et hoc est.
marg.| {c} Vultum iudicum] Adhuc habent velamen Iudei. 2Cor. 3.c. Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
marg.| {d} Quod si ille] id est populus Iudaicus.
marg.| {e} Non est] impius, qui pietatem persecutus est.
marg.| {f} Quis ergo] quasi dicat, nullus alius. Et nota quod eodem nomine et Diabolus, et membra eius exprimuntur. Nam una est persona Diabolus cum corpore suo. Unde cum de Diabolo dictum esset : In manus impii, statim adiunctum est. Quod si non ille, etc. Et quia Iob optabat videre Christum, sicut multi alii, ut dicitur Mt. 13.c. Multi reges, et Prophete voluerunt videre, que vos videtis, et non viderunt, ideo conquerendo subdit.
marg.| {g} Dies mei] id est vita mea brevis fuit, et cito transiit. Sic dicebat Iob, quia de mundo exivit antequam Christus veniret. Cursoribus autem comparantur Sancti, quia cursorum est ventura nuntiare. Sic antiqui Sancti Christum venturum nuntiaverunt. Sed quia ante adventum eius mortui sunt, nec illum presentem viderunt, ideo velociores cursore dicuntur.
marg.| {h} Fugerunt, et non viderunt bonum] id est Christum, qui substantialiter est bonus. Mt. 10.c. Idem Lc. 18.d.
marg.| {k} Per transierunt quasi naves poma portantes] Mercatores, qui poma ferunt in navibus, odorem sentiunt, et cibum aliis ferunt. Sic antiqui patres redemptoris mysterium prophetantes, odore spei potiti sunt, sed nobis fructum detulerunt. Unde Dominus discipulis dixit. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Io. 4.e. Vel navibus poma portantibus dies eorum comparantur, quia in navi pomis palee permiscentur, ut illesa usque ad terras ferantur. Sic in dictis antiquorum palea figurarum spiritualem intelligentiam palliavit.
marg.| {l} Sicut aquila] que solis radios contemplatur, sed iterum oculos inclinat ad terram, cum cibo indiget. Sic sancti patres Deum contemplati sunt, quem previdentes incarnandum, quasi a solis radiis oculos deflexerunt, quasi de summis ad ima descenderunt, quando Christum, et Deum, et hominem crediderunt. Sed quia populus Iudaicus non permansit in fide, Christum purum hominem credens, ideo in persona illius populi dicit Iob.
marg.| {m} Cum dixero, nequaquam ita loquar] sicut olim, confitens Christum verum Deum, et verum hominem.
marg.| {o} Commuto faciem] scilicet interiorem in sordidam in sordibus perfidie, que prius erat clara, et splendida lumine fidei. Et ideo.
marg.| {p} Dolore] eterno.
marg.| {q} Torqueor] id est torqueri mereor.
marg.| {1. 410ra} a Vestimenta] id est opera, que etsi aliquid imperfectionis habeant, tamen custodienda sunt, ne nuditas nostra appareat, Apc. 16. Beatus, qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. Vel vestimenta, sunt corporis membra, que sepe se contra animam erigunt. De quibus Eccl. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Is. 9.b. Vestimentum mixtum sanguine, id est carnalibus desideriis, erit in combustionem, et cibus ignis.
marg.| {b} Neque] id est puro homini,   [respondebo] in iudicio.
marg.| {c} Nec] quasi dicat ideo non timeo, quia non puro homini qui posset ex equo mecum audiri, oportebit me respondere in iudicio, immo ipsi Deo, in cuius comparationem omnia nihil sunt. Is. 40.d. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum, et inane reputate sunt. Ipse videt, et audit, que nos agimus, nos autem non audimus eum, quia quod ei displicet, nos non intelligimus. Et hoc est, quod dicit.   [Nec qui mecum] Et hoc probat, quia ubi non est mediator, ibi non est ex equo auditus. Tempore Iob non erat mediator, quia nullus erat, qui haberet utramque naturam. Et hoc est.
marg.| {d} Non est] adhuc, scilicet.
marg.| {e} Qui utrumque] scilicet Deum, et me.
marg.| {f} Valeat arguere] Me de peccato, Deum, de percussione, quia nemo erat sine peccato, arguere enim hominem, est eum instruere, ne delinquat. Arguere Deum, est eum tenere, ne feriat. Sed rarus est hodie, qui hoc possit. Is. 64.c. Non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat, et teneat te. Item Is. 1.a. Quiescite agere perverse, discite benefacere, et venite, et arguite me, dicit Dominus. Hic autem arguere, nihil aliud est, quam componere. Unde subdit.
marg.| {g} Et ponere] Vel hec est expositio precedentis. Et quia ita est.
marg.| {h} Auferat] Deus, scilicet   [a me virgam suam] qua percutit me.
marg.| {i} Et pavor] Infr. 13.c. Manum tuam, id est timorem potentie tue, longe fac a me, et formido tua non me terreat.
marg.| {k} Loquar] tunc, scilicet amoto timore.
marg.| {m} Neque enim] Ad litteram, servus ex timore non audet respondere Domino suo seve. Nobile est cor humanum, facilius ducitur, quam trahatur.
marg.| {h} Auferat] etc. GREGORIUS Per virgam, austeritatem legis accipit, que sine misericordia punit, quam Christus abstulit, dum per mansuetudinem viam vite monstravit. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, etc. Noluit Christus, ut Dominus timeri, sed ut pater amari. Dicit ergo Iob.   [Auferat a me virgam suam] id est onus legis importabile, et veniat iugum Evangelii suave, et onus leve.
marg.| {k} Loquar] tempore gratie.
marg.| {l} Non timebo] ut servus, sed amabo, ut filius.
marg.| {m} Neque enim] etc. id est digna eius beneficiis recompensare ex timore legis ; Dominus enim non timorem, sed amorem petit. Amor enim vivificat, non timor. Quod figuratum est. 4Rg. 4.e. ubi legitur, quod baculus Elisei missus per Giezi, puerum non suscitavit, sed ipse Eliseus postea veniens, et puero se adaptans, ipsum vivificavit : Baculus missus per Giezi, lex data per Moysem, ipse Eliseus adaptans se puero, Christus factus homo. Hic puerum, id est genus humanum mortuum in peccatis, suscitavit, aspirans septies, infundens gratiam septiformem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_9)

Notes :