Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Iob. 18,1 

1 Respondens autem Baldach Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 18
Numérotation du verset Iob. 18,2 

Usque ad quem finem verba iactabitis ?
Intellige2 prius
2 intellige] intelligite Weber
et sic loquamur.
Numérotation du verset Iob. 18,3 

Quare
reputati sumus
ut iumenta
et sorduimus coram te3 ?
3 te] vobis Weber
Numérotation du verset Iob. 18,4 

Quid4 perdis animam tuam in furore tuo ?
4 quid] qui Weber
Numquid propter te derelinquetur terra
et transferentur rupes de loco suo ?
Numérotation du verset Iob. 18,5 

Nonne lux impii extinguetur,
nec splendebit flamma ignis eius ?
Numérotation du verset Iob. 18,6 

Lux obtenebrescet in tabernaculo illius
et lucerna que super eum est extinguetur.
Numérotation du verset Iob. 18,7 

Artabuntur gressus virtutis eius
et precipitabit eum consilium suum.
Numérotation du verset Iob. 18,8 

Immisit enim in rete pedes suos
et in maculis eius ambulat.
Numérotation du verset Iob. 18,9 

Tenebitur planta illius laqueo
et exardescet contra eum sitis.
Numérotation du verset Iob. 18,10 

Abscondita est in terra pedica eius
et decipula5 illius
5 decipula] descipula G* (Clm6239 )
super semitam.
Numérotation du verset Iob. 18,11 

Undique terrebunt eum formidines
et involvent pedes eius.
Numérotation du verset Iob. 18,12 

Attenuabitur6 fame robur eius,
6 attenuabitur] attenuetur Weber
et inedia invadat costas illius,
Numérotation du verset Iob. 18,13 

devoret pulchritudinem cutis eius,
et7 consumat brachia illius primogenita mors.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 18,14 

Evellatur8
8 evellatur] avellatur Weber
de tabernaculo suo
fiducia eius, et calcet
super eum quasi rex
interitus
Numérotation du verset Iob. 18,15 

habitent in tabernaculo eius9 socii illius10 qui non est
9 eius] illius Weber |
10 illius] eius Weber |
aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
Numérotation du verset Iob. 18,16 

Deorsum radices eius siccentur,
sursum autem atteratur messis eius.
Numérotation du verset Iob. 18,17 

Memoria illius
pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis.
Numérotation du verset Iob. 18,18 

Expellet eum de luce in tenebras,
et de orbe
transferet eum.
Numérotation du verset Iob. 18,19 

Non erit semen eius,
neque progenies
in populo suo, nec ulle reliquie in regionibus eius.
Numérotation du verset Iob. 18,20 

In die eius stupebunt novissimi
et primos invadet horror.
Numérotation du verset Iob. 18,21 

Hec
sunt ergo tabernacula iniqui,
et iste locus eius qui ignorat Deum.

Capitulum 18

Numérotation du verset Iob. 18,1 
marg.| {1. 420ra} a Respondens] etc. Finitis verbis Iob, respondit Baldad, qui secundus inter amicos Iob ipsum arguere attentavit. Arguit autem Baldad B. Iob. Primo de iactantia, cum dicit   [Usque] etc. Secundo de insipientia, cum dicit   [intellige prius] tertio de impietate, cum dicit   [Quare reputati] etc. Deinde multa dicit de iniquis, et capite eorum, unde in fine capituli concludit   [Hec est] etc. Dicit igitur   [Respondent] Autem, adversativum est. Respondere dicitur Baldad, licet Iob non loqueretur ei, sed Eliphaz, qui sup. 15. locutus fuerat. Sed hoc ideo est, quia illi tres unanimes erant, et unius intentionis contra Iob, sicut omnes heretici, licet in se sint divisi multipliciter, tamen contra Ecclesiam sunt unanimes. Quod significatum est Iud. 16.a. per vulpes Samsonis, que habebant caudas ligatas, et facies divisas.
marg.| {b} Usque] etc. Ecce de iactantia arguit B. Iob propter illam, scilicet de sapientia, etc. que ibi dicuntur, que dixerat sup. 16. per totum.
marg.| {c} Intellige] que dicis, scilicet   [et sic] post intelligentiam   [loquamur] quasi dicat non debes loqui nobis, quia non intelligis, que loqueris, sicut nos intelligimus. Et sic arguit eum de imperitia. Nam qui prius respondit, quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
marg.| {d} Quare] etc. id est irrationabiles, et sine iudicio mentis ?
marg.| {e} Et sorduimus] etc. quasi dicat quare reputas nos stultos, et malos. Hoc dicit Baldad, quia sup. 16.d. dixerat eos verbosos, et comparaverat eos terre. GREGORIUS Arbitratur se despici, qui bonos despicere consuevit, et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit. Eccl. 27.a. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu hominis cor, supple, ostendit.
marg.| {f} Quid perdis] Zelum Iob, vocat furorem, quia execratio peccatori, cultura Dei. Eccl. 1.d.
marg.| {g} Numquid] a Deo quasi dicat numquid tu solus consolaberis a Domino, aliis derelictis. Et numquid propter te.
marg.| {h} Transferentur rupes de loco suo] quasi dicat numquid propter te solum faciet Dominus miracula : vel rupes vocat sapientes in sapientia sua fidentes quasi dicat numquid propter te transferentur sapientes a sensu suo, et convertentur ad te ? Et hoc dicit Baldad ; quia Iob monuerat eos converti ad eum, sup. 17.c. ubi dixit. Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
marg.| {i} Nonne lux impii extinguetur] quasi dicat sic : Iob dicit impium, et lucem vocat prosperitatem vite presentis, que cum vita terminatur. De qua Prv. 13.b. Lux iustorum letificat, lucerna autem impiorum extinguetur. Vel lucem impii, vocat doctrinam Iob, quam insaniam putat, et cito extingui.
marg.| {k} Nec splendebit flamma ignis eius] Ignem impii dicit fervorem desiderii temporalis, cuius flamma est decor, vel potestas exterior, de interiori ardore progrediens. Sed non splendebit diu, quia in die exitus omnis decor, et omnis potestas exterior subtrahetur. Sed quia duplex est lux, interior, scilicet gaudium conscientie ; et exterior, scilicet prosperitas presentis vite, que potius est tenebrosa in veritate. De utraque subdit Baldad.
marg.| {l} Lux obtenebrescet in tabernaculo] etc. id est gaudium de temporali prosperitate habitum deficiet in conscientia impii. Amos 8.c. Occidet Sol in Meridie, et tenebrescere faciam terram in diem luminis, id est animam in delectatione prosperitatis.
marg.| {m} Et lucerna] etc. id est gaudium temporale, quod est in mente quasi lumen in testa, cito deficiet. Et bene dicitur   [que super eum est] non apud eum, quia gaudia terrena, mentes stultorum possident, et non possidentur. Vel lucerna est lumen doctrine, que super eum est quasi per ostentationem. Unde, quia non habet cooperculum humilitatis, cito exufflatur a modico vento.
marg.| {n} Arctabuntur gressus virtutis eius] scilicet impii, id est vires malitie, et potentia lingue, et aliorum membrorum, quorum abutitur officio, restringentur etiam in presenti, sed maxime in futuro, quando ligatis manibus, et pedibus mittetur in tenebras exteriores. Mt. 22.b. Ubi nec opus, nec ratio, {1. 420rb} nec sapientia, nec scientia erunt. Eccl. 9.c. Prv. 15.c. Iter pigrorum quasi sepes spinarum, via iustorum absque offendiculo. De qua dicitur Prv. 4.b. Ducam te per semitas equitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
marg.| {o} Precipit abit eum consilium suum] Prv. 12.a. Consilia impiorum fraudulenta. Consilium vero impii est presentia appetere, eterna deserere. Sed suo consilio precipitatur, quia per hoc in eternis suppliciis demergitur. Unde Is. 47.c. Sapientia tua, et scientia hec decepit te. Is. 19.b. Stulti Principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis, dederunt consilium insipiens. Huic consilio acquiescentes, primo in profundum vitiorum, et deinde in profundum inferni mergit.
marg.| {p} Immisit enim in rete pedes suos] id est cogitationem, et voluntatem.
marg.| Est rete, sive laqueus.
-Luxurie. Prv. d. Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit eum. Eccl. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus eius.
-Avaritie. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli. Os. 5.a. Laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum subter Thabor.
-Deceptionis. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
-Predicationis. Lam. 1.e. Expandit rete pedibus meis, et convertit me retrorsum.
-Adulationis. Prv. 29.a. Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.
marg.| {q} Et in maculis] per consuetudinem. Unde quanto magis ambulat, tanto magis implicat se. GREGORIUS Qui in rete mittit pedes, non, cum voluerit, eiicit : Sic qui in peccatis se deiicit, non mox, cum voluerit, surgit. Homo enim est spiritus vadens, et non rediens. Lam. 1.e. Dedit me Dominus in manum, de qua non potero surgere. Et qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat, et cum se ad ambulandum expedire nititur, ne ambulet, obligatur. Unde Eccl. 11.d. Sicut perdix inducitur in caveam, vel foveam, et sicut caprea in laqueum, sic et cor superborum. GREGORIUS Cum aliquis ad honorem ex suo desiderio venit, plerumque habendo discit, quam vile sit, quod expetiit : Unde ad se rediens, exquirit, qualiter sine culpa fugiat, quod cum culpa suscepit. Sed cum dignitas, que cum implicat, tenet, iam sine culpa fugere non valet, ad quod non sine culpa pervenit, quam obligationem tunc vere cognoscimus, cum evadere nitimur.
marg.| {r} Tenebitur] id est affectus anime.
marg.| {s} Laqueo] delectationis. Vel planta finis vite tenebitur laqueo peccati, in quo decepit. Prv. 29.a. Virum iniquum involvet laqueus Gn. 3.c. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius.
marg.| {t} Exardescet] id est Diabolus, qui dicitur sitis eius, quia mortem eius sitit, et desiderat. Vel sitis eius, id est mundi concupiscentia, que satiari non potest, quia qui perverse agit, ut perversius agat, accenditur ; sicut hydropicus, qui quanto plus bibit, tanto magis sitit. Eccl. 23.c. Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur, donec aliquid glutiat, et homo nequam desiderio carnis sue non desinit, donec incendat ignem. Ier. 51.e. In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgat. Super hoc dicit GREGORIUS Mens perversa se in laqueos peccatorum venisse videns, plerumque hos evadere querit, sed terrores mundi, vel opprobria hominum timens, eligit potius in eternum mori, quam ad tempus aliquid adversitatis pati.
marg.| {u} Abscondita est in terra] id est culpa sub terrena commoditate. Unde Ps. Iuxta iter scandalum posuerunt mihi. Ps. 13.c. In itinere contemptorum vorago. GREGORIUS In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, ut homo videat, quid concupiscere valeat, sed nequaquam videat, in quo culpe laqueo pedem ponat.
marg.| {x} Et decipula illius] id est aliqua apparentia boni, qua decipitur peccator.
marg.| {y} Super semitam] id est in actione, quam homo appetit. Voluptates in odium hominum facte sunt, et in tentationem {1. 420va} anime hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Et notantur hic duo genera tentationum. Quoddam apertum, quod nisi absconderetur sub specie alicuius boni, statim ab omnibus percipi posset, sicut est in fornicatione, et aliis grossis peccatis. Et hoc per pedicam, que sub terra absconditur, significatur. Aliud latens, et subtile, quod vix a sapientibus cognoscitur, quod per decipulam intelligitur, que super semitam ponitur. Diabolus igitur quibusdam decipulam tendit, novit enim mores hominum, et cui vitio sint propinqui, et illa ponit ante faciem eorum, ad que facilius novit inclinari mentem, ut blandis, et letis, luxuriam, et vanam gloriam ; asperis, et iracundis, iram, et superbiam. Unde Ier. 5.f. Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes in pedicas ad capiendos viros, sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plene dolo. a   Undique terrebunt] etc. adhuc prosequitur Baldad de impio, qualem credebat esse Iob, dicens illum esse timidum, etiam ubi non est timendum. Unde sup. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius, et cum pax sit, ille insidias suspicatur Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente. Et hoc est   [Undique] etc. que ponuntur in campis ad terrendum feras. Ps. Posuisti firmamentum eius formidinem.
marg.| {b} Et involvent pedes eius] ne liberi sint ad bene agendum, et ne exeat a peccato. Prv. 26.b. Dicit piger, est leo in via, leena in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lecto suo, id est in delectatione sua, quasi dicat, propter timorem remanet in peccato. Que autem ventura sint impio, predicens Baldad, ait.
marg.| {c} Attenuetur] id est attenuabitur.
marg.| {d} Fame robur] Ad litteram. Prv. 13.c. Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam. Vel robur eius, id est anima rationalis, in qua est fortitudo resistendi diabolo, attenuetur fame, verbi Dei. De qua Amos 8.d. Mittam famem in terram, etc.
marg.| {e} Et inedia] predicationis penuria.
marg.| {f} Invadat] id est sensus interiores, seu virtutes, que sicut coste viscera, ita et ipse cogitationes muniunt. De hac attenuatione inedie dicit Is. 10.d. Mittet dominator Dominus exercituum tenuitatem in pinguibus eius, et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi ignis combustio.
marg.| {g} Devoret pulchritudinem] etc. Pulchritudo cutis, est gloria temporalis exterior. Per brachia fortitudo, vel opera designantur, que brachiis aguntur, hec devorat, et consumit.
marg.| {h} Primogenita] id est superbia, que dicitur mors, quia causa mortis. Primogenita, quia ab ipsa sumpsit initium omnis perditio, Tob. 4.c. Eccl. 10.b. Initium omnis peccati superbia. De hoc dicitur Thr. 4.b. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis, adhesit cutis ossibus eorum, et facta est quasi lignum.
marg.| {i} Avellatur de tabernaculo] etc. quasi dicat, cito tolletur de terra, in qua posuit fiduciam suam, in qua habitat quasi in domo. Lc. 12.c. Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, et que parasti, cuius erunt ? Sup. 8.c. Sicut tela aranearum fiducia eius. GREGORIUS Dives gloriam, et opes sine culpa posset habere, si hec haberet in humilitate : si in his confidit, Deus evellet. Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
marg.| {k} Et calcet] etc. id est diabolus, cui non resistit, vel peccatum, quod est causa duplicis mortis. Impius hic culpa moritur, in futuro ad eternam mortem rapietur. Et nota, diabolus calcat super hominem, quando homo acquiescit eius suggestionibus. Unde Is. 51.g. Ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt anime tue, incurvare, ut transeamus. Apc. 6.b. Ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors, et infernus sequebatur eum. Equus pallidus est peccator, qui caret virore virtutum, et fructu bonorum operum. Mors super eum est diabolus, qui intulit, et querit mortem homini. Item peccatum calcat super hominem, quando dominatur per consuetudinem. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Ps. Non dominetur mei omnis iniustitia. Eccl. 9.b. Omnis mulier, que est fornicaria, quasi stercus in via, ab omnibus pretereuntibus conculcabitur, id est conculcata monstrabitur.
marg.| {1. 420vb}
marg.| {l} Habitent] etc. Ad litteram, habitatio eius, id est impii, erit cum Angelis apostatis.
marg.| {m} Socii] etc. id est luciferi, cui adheserunt, qui dicitur non esse, quia a vero esse per superbiam recessit. Vel sic secundum Gregorium   [Habitent in tabernaculo] etc. id est in mente impii conversentur demones, per nequissimas cogitationes.
marg.| {n} Aspergatur] etc. id est in mente eius peccatum carnis, unde ignis eternus accenditur. Is. 30.g. Torrens sulphuris succendens eam, id est Topheth. GREGORIUS In habitatione iniqui sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in eius mente dominatur.
marg.| {o} Deorsum radices eius siccentur] id est cogitationes in terrenis, sine rore gratie figantur.
marg.| {p} Sursum] etc. id est opera eius exteriora inutilia, et sine fructu sunt. Et recte per radices, que in terra figuntur, et non videntur, intelliguntur cogitationes, que in occulto cordis site sunt, et visibilia opera extra producunt. Per messem, que extra pullulat, opera exteriora, que apparent, significantur. Dum radices deorsum siccantur, messis sursum atteritur, quia dum cogitationes in terrenis figuntur, omnis operatio Dei iudicio in nihilum deputatur. Unde Os. 9.d. Radix eorum exsiccata est, et fructum nequaquam facient. Sap. 4.d. Commovebit eos a fundamentis, id est a cogitationibus, et usque ad supremum desolabuntur, id est usque ad opera, et memoria eorum peribit. Unde et hic sequitur.
marg.| {q} Memoria illius pereat de terra] viventium : Vel ad litteram, non erit in ea memoria hominum.
marg.| {r} Nomen eius] id est laudem terrene potestatis amittat, et gaudium sui nominis, quod longe, lateque diffuderat, perdat. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Eccl. 41.b. Nomen impiorum delebitur : Curam habe de bono nomine, hoc enim permanebit tibi magis, quam mille thesauri magni. Unde Eccl. 49.a. Memoria Iosie in compositione boni odoris.
marg.| {s} Expellet eum] cum de presenti prosperitate ad supplicia trahetur eterna. Is. 22.f. Expellam te de statione tua, et de tuo ministerio deponam te.
marg.| {t} Et de orbe] id est de mundo, in quo gloriatur.
marg.| {u} Transferet eum] in infernum. Sic locutus est de impio Baldad contra Iob, que omnia de capite malorum, id est Antichristo, possunt accipi. Unde sequitur.
marg.| {x} Non erit semen] quia in fine cum omnibus suis sequacibus damnabitur 2Th.2.b. Tunc revelabitur ille iniquus filius perditionis, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui.
marg.| {y} Neque progenies] etc. supple erit.
marg.| {z} Nec ulle] etc. Quia iniquus, et iniquitas eius cum mundo terminabitur, et populus eius omnis cum eo punietur. Is. 14.f. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem. Nomen, id est genus peccati, ut etiam amplius non nominetur in nobis, reliquias, id est circumstantias, scilicet gestus inordinatos, et grossos mores. Germen, id est cogitationes, et desideria. Progeniem, id est opus.
marg.| {a} In die] etc. id est electi, quia tanta, et tot signa ostendet, et tam crudelia faciet, ut electos, quos inveniet, ad stuporem perducat. Mt. 24.b. Et erit tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, usque modo, neque fiet, et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro.
marg.| {b} Et primos invadet] id est Eliam, et Enoch, qui in eius expugnationem reservati sunt, Apc. 11.a. Horror mortis, et dolor transfiget : Vel   [Primos invadet] id est electi quicumque timore mortis ferientur, quia etsi tormentis vinci nequeunt, tamen quia homines, mortem metuunt.   [Hec sunt ergo] Quia multa dixit de iniquis, et de capite eorum, id est Antichristo, sive diabolo, generaliter concludit de omnibus iniquis, dicens :   [Hec ergo] etc. quasi dicat in diebus illis stupebunt novissimi, id est Sancti.   [Et primos] id est Eliam, et Enoch,   [invadet horror mortis] Et quoscumque electos, quos quia non poterit trahere ad se per miracula, vel promissa, conabitur trahere per tormenta   [Ergo] id est et ideo,   [hec] predicta, id est tenebre, de quibus dictum est sup. eod. Expellet eum de luce in tenebras,   [sunt tabernacula iniqui] id est Antichristi, qui ibi habitabit in eternum. Unde sequitur.
marg.| {d} Et iste locus] id est infernus, et tenebre, est, scilicet.   [Eius] id est Antichristi.
marg.| {f} Qui ignorat Deum] per elationem, qua faciet se coli, ac si esset {1. 421ra} Deus, quasi dicat, qui nunc ignorando Deum extollitur, tunc ad propria tabernacula pervenit in supplicia, quando in supplicia demergetur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_18)

Notes :