Hugo de Sancto Caro

<25.344b> Prologus ‘Cogor per singulos’

Numérotation du verset Iob. Prol.344b,1 

 a Incipit prologus beati Hieronymi in librum Iob. -Cogor per singulos Scripture divine libros adversariorum respondere maledictis, qui interpretationem meam reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur, quasi non et apud Grecos Aquila, Symmachus et Theodotion vel verbum e verbo, vel sensum e sensu, vel ex utroque commixtum et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia Veteris Instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit, quos vel additos vel de Theodotione sumptos translationi antique inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto quod in partibus susceperunt aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse susceperint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur, precipue in Iob, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc dumtaxat apud Grecos. Ceterum apud Latinos ante eam translationem quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus sunt, ut decurtatus et laceratus corrosusque liber feditatem sui publice legentibus prebeat.
a ¶Fons : HIERONYMUS , Prologus in libro Iob de hebraeo translato [CPL_0591H(A) ; RB-344], in : Edmaior, t. 9, p. 69-74 ; Weber, p. 731-732.
¶Codd. : Do17/5 , f. 1r ( non contuli ) ; Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74. ; P15194 ( non contuli ) | e] de Weber
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,2 

 Hec autem translatio nullum de veteribus sequitur interpretem, sed ex ipso hebraico arabicoque sermone et interdum Syro, nunc verba, nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Obliquus enim etiam apud Hebreos totus liber fertur et lubricus, et quod Greci1 rhetores vocant schematisimenos2, dum qui3 aliud loquitur, aliud agit, ut si velis anguillam aut murenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Memini me ob intelligentiam huius voluminis liddeum quemdam preceptorem qui, apud Hebreos primus4 habere putabatur, non parvis redemisse nummis, cuius doctrina an aliquid profecerim nescio. Hoc unum scio non potuisse me interpretari nisi quod ante intellexeram.
¶Codd. : Do17/5 , f. 1r ( non contuli ) ; Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74. | veteribus] vetribus cacogr. Rusch
1 Greci] grece Weber |
2 schematisimenos] εσχηματισμενος Weber |
3 qui] que Weber |
4 primus] primas Weber |
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,3 

 A principio itaque voluminis usque ad verba Iob apud Hebreos prosa oratio est. Porro a verbis Iob in quibus aitb : «Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est : conceptus est homo» usque ad eum locum, ubi ante finem voluminis scriptum estc : «Idcirco ipse me reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere», hexametri versus sunt, dactylo spondeoque currentes, et propter lingue idioma crebro recipientes et alios pedes, non earumdem syllabarum, sed eorundem temporum. Interdum quoque rythmus ipse dulcis et tinnulus «fertur numeris lege solutis»d, quod metrici magis quam simplex lector intelligunt. A supradicto autem versu usque ad finem libri parvum comma quod remanet prosa oratione contexitur. Quod si cui videtur incredulum, metra scilicet esse apud Hebreos et in morem nostri Flacci Gracique Pindari et Alchei et Sappho 5, vel Psalterium vel Lamentationes Ieremie vel omnia ferme Scripturarum cantica comprehendi, legat Philonem, Iosephum, Origenem, Cesariensem Eusebium, et eorum testimonio me verum dicere comprobabit.
b Iob. 3, 3.
c Iob. 42, 6.
d Cf. QUINTUS HORATIUS FLACCUS , Carmina, 4, 2, 11-12 : « Pindarus ore, / laurea donandus Apollinari, / seu per audacis nova dithyrambos / verba devolvit numeris que fertur / lege solutis /… »
¶Codd. : Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74.
5 Sappho] Saffo Weber
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,4 

 Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem sed ut ea que in illa aut obscura sunt aut omissa aut certe scriptorum vitio depravata, manifestiora nostra interpretatione fierent 6 et Hebreum sermonem ex parte didicimus et in Latino pene ab ipsis cunabulis7 inter grammaticos et rhetores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Grecos, post Septuaginta editionem, iam Christi evangelio coruscante, Iudeus Aquila et Symmachus ac Theodotion iudaizantes heretici sunt recepti, qui multa mysteria salvatoris subdola interpretatione celarunt et tamen in Hexaplis8 habentur apud Ecclesias et explanantur ab Ecclesiasticis viris, quanto magis ego christianus, de parentibus christianis natus9 et vexillum crucis in mea fronte portans, cuius studium fuit omissa repetere, depravata corrigere et sacramenta Ecclesie puro et fideli aperire sermone, vel a fastidiosis vel a malignis lectoribus non debeo reprobari ? Habeant qui volunt veteres libros vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus10, ut vulgo aiunt, litteris onera magis exarata quam codices, dummodo11 mihi meisque permittant pauperes habere scedulas et non tam pulchros codices quam emendatos. Utraque autem12 editio, et Septuaginta iuxta Grecos et mea iuxta Hebreos, in latinum meo labore translata est. Eligat unusquisque quod vult et studiosum me13 magis quam malivolum probet.
¶Codd. : Weber p. 731-732 = Edmaior. , t. 9, p. 69-74.
6 fierent] + qui Weber |
7 cunabulis] incunabulis Weber |
8 Hexaplis] εξαπ Λ οις Weber |
9 natus] om. Weber |
10uncialibus Cor3 CorS1 ( VEL [al. littera Cor3 ] UNCIALIBUS UT VULGO AIUNT LITTERIS. Uncia est pars ponderis ad quam res preciose ponderantur ut aurum; unde litteras unciales dicit sumpuosas vel auratas) Rusch Edmaior. ] initialibus ΩJ ΩS CorS1 (alia littera INITIALIBUS et sic Parisiensis in textu sed UNCIALIBUS ponitur extra in margine) |
11 dummodo ΛL Φ E Θ H² Q G² K S W T O ΨD Ω Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina ] dum Weber |
12 autem] om. Weber |
13 me] se Weber |

<25.344b> In prologum Hieronymi super Iob expositio

Numérotation du verset Iob. Prol.344b,1 
marg.| {1. 396rb} Cogor per singulos] etc. Prologus iste, quem premittit HIERONYMUS, dividitur in sex partes. In prima parte ostendit, alios usos fuisse asterisco et obelo, sicut ipse fecit. In secunda ostendit, quod opus suum debent recipere potius plusquam aliorum. In tertia ostendit, quod translatio sua de Hebreo in Latinum melior sit, eo quod immediate processerit ab Hebraica veritate. In quarta ostendit, qualiter diversis linguis et modis scriptus sit liber iste, scilicet prosa, metro, et rythmo. In quinta ostendit causam sue translationis. In sexta ponit commendationem sui operis. Dicit ergo primo   [Cogor] stimulis rationis. Unde Prv. 26.a. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur.
marg.| {b} Adversariorum] id est emulorum, qui mihi adversantur.
marg.| {c} Criminantur me] id est criminose asserunt, me ideo transtulisse, ut editionem Septuaginta reprehenderem.
marg.| {d} Quasi non] etc. id est criminantur me, quasi solus hoc fecerim, cum tamen hoc fecerint multi alii. Et hoc est : Quasi non, etc. Et innuit hic Ier. triplex genus transferendi. Unum, quando verbo ad verbum transfertur de una lingua ad aliam. Secundum, quando sensus ex sensu. Tertium, quando utroque modo.
marg.| {e} Verbum ex verbo] tantum.
marg.| {f} Sensum ex sensu] tantum.
marg.| {g} Expresserint] ne Hebreo in Grecum. Et quasi non, et reprehendunt me, quod editionem Septuaginta emendavi asteriscis, et obelis, quasi non simile fecerit. Origenes qui fecit translationem de Greco in Latinum cum asteriscis et obelis.
marg.| {1. 396va} {a} Quos] scilicet asteriscos, et obelos.
marg.| {b} Additos] auctoritate sua.
marg.| {c} De Thedotione] id est de translatione Theodotionis, qui similiter transtulerat cum illis figuris in Grecum. Et forte illas figuras invenit.
marg.| {d} Translationi] etc. id est sue translationi, quam transtulerat de antiqua translatione, id est Septuaginta de Greco in Latinum : Vel, Antique translationi sue, scilicet quam fecit de Hebreo in Grecum, addendo, que Septuaginta omiserunt de Hebraica veritate, et superflua iugulando asterisco, et obelo.
marg.| {e} Addidit] Origenes .
marg.| {f} Discant] Hic incipit secunda pars prologi.
marg.| {g} In toto] id est in generali, ut sc. recipiant meam editionem factam per asteriscum, et obelum, sicut recipiunt editiones aliorum, eisdem figuris notatas. Et sicut editiones aliorum sine figuris non dicunt superfluere, quamvis Septuaginta transtulerint prius : sic nec meam editionem de Hebreo in Latinum, que totaliter continet Hebraicam veritatem, dicant superfluere. Vel sic : Discant in toto recipere, etc. id est recipiant meam editionem, que totaliter continet Hebraicam veritatem, qui receperunt editionem Septuaginta, et aliorum, que nonnisi partem continet Hebraice veritatis.
marg.| {h} Aut] si volunt, discant   [interpretationem meam cum asteriscis suis radere] id est editionem illam, quam prius feci de Greco in Latinum cum asteriscis, non recipiant, si non recipiant secundam, que melior, et perfectior est.
marg.| {i} Ut quos] scilicet Septuaginta.
marg.| {k} Susceperunt] vel prospexerunt.
marg.| {l} Errasse fateantur] quasi dicat, certum est, Septuaginta plura pretermisisse. Unde constat, eos in hoc errasse. Si igitur fatemur, eos plura intermisisse negligenter, fateantur, necesse est in pluribus errasse ignoranter.
marg.| {m} Precipue] etc. quasi dicat, quod plura intermiserint Septuaginta, precipue patet in Iob, quem translatum a Septuaginta, Origenes , et multi alii emendaverunt in Greco, per asteriscum, et obelum.
marg.| {n} Cui] scilicet Iob.
marg.| {o} Addita] ab Origene, et aliis.
marg.| {p} Dumtaxat] id est tantummodo, supple, est in volumine quod.
marg.| {q} Apud Grecos] est.   [Ceterum] pro sed, quasi dicat, non solum hic error apud Grecos est, immo et apud Latinos in translatione quadam, que facta fuerat ante eam, quam HIERONYMUS fecit cum asteriscis, et obelis, in qua multa deerant, et hoc est   [Ante eam] etc.
marg.| {r} Ferme] id est fere.
marg.| {s} Desunt] id est tantum deerant ibi   [Ut decurtatus] etc.
marg.| {t} Nuditatem] id est apertum defectum.
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,2 
marg.| {u} Hec] etc. id est mea, ab Hebreo in Latinum. Per quod patet, quod HIERONYMUS fecit plures translationes. Et hec est tertia pars prologi.
marg.| {x} Sequitur] etc. qua planior erat, quam editio eorum, et immediate de Hebreo.
marg.| {1. 396vb} {y} Syro] He tres lingue affines erant.
marg.| {z} Nunc verba] etc. quasi dicat, mea translatio nova non semper exprimit verbum ex verbo, nec semper sensum ex sensu, sed quandoque sic, quandoque utrumque.
marg.| {a Obliquus] id est oblique dicens, que dicit, et obscure, id est aliud pretendens, et aliud intendens. Et ideo accipienda sunt verba, non in sensu, quem faciunt, sed in quo fiunt, ut est illud. Benedic Deo, et morere, id est maledic. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {b} Lubricus] id est dubius.
marg.| {c} Schematismenos] a schema, et mene, id est figurativus, vel defectivus, vel lubricus. Cantor <Parisiensis> dixit quod in hoc loco sic debet haberi. Caco sallotrionmenes quasi furibundus. Cacos: malos, allotrion: alienum, mene: defectus.
marg.| {d} Dumque aliud loquitur] etc. ideo revera non poterat totus liber de verbo ad verbum transferri, quia qui vellet accipere secundum quod verba videntur sonare, totum perverteret, et totum amitteret, quod ostendit per simile anguille.
marg.| {e} Aliud agit] id est cum aliud sonent verba, aliud habeat intelligentia vera.
marg.| {f} Si velis anguillam] Exemplificat quomodo dubius.
marg.| {g} Tenere manibus] id est si aliquam unam certam sententiam, vel ordinem hunc librum astringere volueris, totum amittes.
marg.| {h} Huius voluminis] id est Iob in Hebreo.
marg.| {i} Preceptorem] id est doctorem.
marg.| {k} Primus] id est maximus.
marg.| {l} Redemisse] id est conduxisse. Redimere autem dicit, non emere, quia sacram doctrinam non licet emere : Iuxta illud Mt. 10.b. Gratis accepistis, gratis date. Et Act. 8.d. Pecunia tua tecum sit in perditionem. Sed labores suos, et expensas licet redimere ab iniustis detentoribus. Multi enim veritatem Dei in iniustitia detinent, ut dicitur ad Rm. 1.b. Et Prv. 23.c. Veritatem eme, id est redime et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. Ps. 39. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo. Sap. 6.d. Non abscondam a vobis Sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non preteribo veritatem.
marg.| {m} An aliquid profecerim] Hoc dicit HIERONYMUS, quia bene intelligebat Iob, et tamen voluit audire illum Iudeum. In quo confunditur quorumdam superbia, qui licet non intelligant, tamen noluit audire.
marg.| {n} Interpretari] transferendo.
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,3 
marg.| {o} A principio itaque] Quarta pars, in qua ostenditur, quibus linguis scriptus fuit Iob.
marg.| {p} Usque ad verba Iob] ubi scilicet ipse introducitur loquens inf. 3.a.
marg.| {q} Prosa oratio est] id est prosaice scriptus est liber.
marg.| {r} In quibus ait : Pereat] etc. inf. 34.
marg.| {s} Ad eum locum] id est ult. cap. a.
marg.| {t} Idcirco] quia ibi precedit immediate : Auditu auris audivi te, nunc oculus meus videt te.
marg.| {u} Hexametri] id est sex pedum.
marg.| {x} Propter lingue idioma] id est secundum quod competit lingue, et idiomati.
marg.| {1. 397ra} a Alios pedes] ut proceleumaticum, ex quatuor brevibus, pro dactylo, ut ibi : Tytire pascentes a flumine reiice capellas. Et Tribrachum pro spondeo : Iambum pro Trocheo.
marg.| {b} Tinnulus] id est tinniens, sive sonus tinniens.
marg.| {c} Fertur] id est dicitur.
marg.| {d} Numeris lege solutis] id est distinctis.
marg.| {e} Metrici] Metricus qui artem metricam novit.
marg.| {f} A supra dicto versu] ubi dicitur : Idcirco ipse me reprehendo, et ago penitentiam.
marg.| {g} Parvum coma] id est oratio decisa, sive parva distinctio est, quam colon vocat : Coma tamen maior distinctio est, quam colon. Coma autem dicitur distinctio, ubi est pausatio, colon membrum, id est subdivisio : Periodus vero, ubi versus terminatur. Unde in Prologo Isaie dicit HIERONYMUS ipsum scriptum per cola, et comata, id est subdivisiones, et divisiones.
marg.| {h} Prosa] id est prosaica.
marg.| {i} Nostri] id est Latini.
marg.| {k} Flacci] id est HORATII.
marg.| {l} Grecique] Vel Graii.
marg.| {m} Pindari, et Alcei] Isti Greci poete fuerunt.
marg.| {n} Sappho] Nomen puelle, que metrice scripsit, unde Sapphicum metrum.
marg.| {o} Psalterium] Psalterium Lyrici composuere pedes.
marg.| {p} Ferme] id est fere.
marg.| {q} Comprehendi] Infinitivi modi est.
marg.| {r} Philonem] Qui fecit Librum Sapientie.
Numérotation du verset Iob. Prol.344b,4 
marg.| {s} Audiant] etc. Quinta pars, ubi aperit causam sue translationis.
marg.| {t} Mei canes] id est detractores, qui equaliter contra bonos, et malos latrant, et omnes indifferenter lacerant, quos non amant. Phil. 3.a. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Apc. ult. c. Foris canes, et venefici, impudici, et homicide. Is. 56.d. Canes muti, non valentes latrare.
marg.| {u} In hoc volumine] quod transtuli de Hebreo in Latinum.
marg.| {x} Antiquam] id est Septuaginta.
marg.| {y} Reprehenderem] faciendo novam.
marg.| {z} In illa] vel mea, scilicet translatione Septuaginta.
marg.| {a} Nostra interpretatione] de Hebreo in Latinum. Prius enim fecerat aliam de Greco in Latinum, post Septuaginta, ut iam supra diximus : In qua omissa a Septuaginta, manifestaverat per Obelos, et obscura per Asteriscos.
marg.| {b} Ex parte] id est perfecte
marg.| {c} Detriti] id est senio consumpti, quasi dicat, inter eas senuimus. Vel secundum aliam litteram : Detenti sumus, id est ; nutriti.
marg.| {d} Quod si apud] etc. Sexta pars, ubi commendat opus suum, et probat quasi a minori, quod sua editio debet recipi a Latinis.
marg.| {e} Heretici] suspicione, scilicet Ebionite : Qui volunt servare vetus testamentum cum novo. Ad litteram ideo dicit : Iudaizantes heretici.
marg.| {f} Mysteria] id est secreta.
marg.| {g} Subdola interpretatione] id est in sua interpretatione dolo tacuerunt, que sibi erant contraria.
marg.| {h} Et tamen] In Hexaplois, id est in sex exemplaribus rectis, et perfectis, sive in sex editionibus rectis, et perfectis. Dicitur enim hexaplois, ab hex, quod est sex, et aplois, quod est rectum. Unde sensus est. In hexaplois {1. 397rb} habentur, id est in sex rectis, et perfectis editionibus computantur. Sunt autem ille sex editiones. Prima SEPTUAGINTA, Secunda Aquile, Tertia Symmachi, Quarta Theodotionis, Quinta Vulgata, Sexta Origenis. Vel Hexaplois dicit tabulas, sex paginas habentes, in quibus isti scribebant sex editiones, ut sic conferentes adinvicem, viderent ubi concordabant, et discordabant, et in istis tabulis scripte erant editiones istorum.
marg.| {i} Quanto magis ego] Hic commendat se HIERONYMUS, non ex fastu superbie, sed ut sic saltem editionem suam innuat debere recipi, cum sit bona. Primo autem commendat se a fide, quia Christianus. Secundo a parentela, quia de parentibus Christianis. Tertio, a vite honestate, quia vexillum crucis portavit in fronte, sine pudore se Christianum ore, et opere confitens, et demonstrans, Quarto ab utilitate, quia eius studium fuit omissa repetere, et depravata corrigere : Quod non propter se, sed propter omnes fecit.
marg.| {k} Vexillum crucis] Chrismate factum in baptismo.
marg.| {l} Omissa] a translatoribus.
marg.| {m} Depravata] a scriptoribus.
marg.| {n} Puro] fine additione.
marg.| {o} Fideli] sine subtractione, et immutatione.
marg.| {p} A fastidiosis] Quia multa viderunt, et iam quasi satiati fastidiunt meliora, sicut Iudei in deserto fastidiebant manna, omnis suavitatis dulcedinem habens. Unde Nm. 11.b. Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi Man. Item eod. 21.b. Anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo. Prv. 27.a. Anima satiata calcabit favum, anima autem esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
marg.| {q} Habeant, qui volunt] Ostenso, quod editio sua debeat recipi, quia non potest quemquam cogere, in voluntate eorum dimittit.
marg.| {r} Purpureis] id est picturatis.
marg.| {s} Initialibus] id est capitalibus, id est grossis litteris, que scribuntur in principio libri. Vel uncialibus, id est unciam auri, vel coloris continentibus, vel constantibus ad scribendum tanto.
marg.| {t} Onera] pretii, vel ponderis.
marg.| {u} Quam emendatos] serie. Non refert, quam pulchros libros habeam, sed quam bonos.
marg.| {x} Et septuaginta] quam non habemus.
marg.| {y} Iuxta Grecos] id est quam ipsi fecerunt de Hebreo in Grecum, quam postea transtulit HIERONYMUS de Greco in Latinum, cum Asteriscis, et Obelis : Et postea transtulit aliam de Hebreo in Latinum, sine Asteriscis et Obelis, quam habemus modo.
marg.| {z} Quo vult] id est aut illam, quam transtuli de Greco in latinum, cum Asteriscis, et Obelis, aut illam, quam transtuli de Hebreo in Latinum, sine illis figuris.
marg.| {a} Studiosum] si utrumque recipiat.
marg.| {b} Malevolum] si neutrum.
prol.| Explicit Expositio primi Prologi in librum Iob.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. In prologum Hieronymi super Iob expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_Prol.344b)

Notes :