Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Ier. 11,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens
Numérotation du verset Ier. 11,2 

audite verba pacti huius
et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 11,3 

et dices ad eos hec dicit Dominus Deus Israel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius
Numérotation du verset Ier. 11,4 

quod precepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia que precipio vobis et eritis mihi in populum
et ego ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ier. 11,5 

ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris
daturum me eis terram fluentem lacte et melle
sicut est dies hec
et respondi et dixi:Amen Domine
Numérotation du verset Ier. 11,6 

et dixit Dominus ad me
vociferare omnia verba hec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa
Numérotation du verset Ier. 11,7 

quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Egypti usque ad diem hanc mane surgens
contestatus sum et dixi audite vocem meam
Numérotation du verset Ier. 11,8 

et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod precepi ut facerent et non fecerunt
Numérotation du verset Ier. 11,9 

et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 11,10 

reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israel
et domus Iuda
pactum meum quod pepigi cum patribus eorum
Numérotation du verset Ier. 11,11 

quam ob rem hec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos
Numérotation du verset Ier. 11,12 

et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum
Numérotation du verset Ier. 11,13 

secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali
Numérotation du verset Ier. 11,14 

tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis eorum
Numérotation du verset Ier. 11,15 

quid est quod dilectus meus
in domo mea fecit scelera multa
numquid carnes sancte
auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es
Numérotation du verset Ier. 11,16 

1olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquelle grandis exarsit vinea
1 vinea] ignis in ea Weber
et combusta sunt frutecta eius
Numérotation du verset Ier. 11,17 

et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israel et domus Iuda
que fecerunt
sibi ad irritandum me libantes Baali
Numérotation du verset Ier. 11,18 

tu
autem Domine
demonstrasti mihi
et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum
Numérotation du verset Ier. 11,19 

et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam
et non cognovi
quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum
in panem eius
et eradamus eum de terra viventium
et nomen eius non memoretur amplius
Numérotation du verset Ier. 11,20 

tu autem Domine Sabaoth
qui iudicas iuste
et probas renes et cor videam ultionem tuam
ex eis
tibi enim revelavi causam meam
Numérotation du verset Ier. 11,21 

propterea hec dicit Dominus ad viros
Anathoth
qui querunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris
Numérotation du verset Ier. 11,22 

propterea hec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filie eorum morientur in fame
Numérotation du verset Ier. 11,23 

et reliquie non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum

Capitulum 11

marg.| Verbum quod factum est etc.   Hoc capitulum in octo partes dividitur : Primo, dicit Dominus Prophete, ut pactum legis per Moysen eis exhibitum ad memoriam revocet, monens, ut illud impleant, ut bene sit eis. Secundo, iniungit Dominus Prophete, ut predicti pacti contestationem sepius per Prophetas factam a patribus eorum neglectam et contemptam ab eis fuisse ostendat, ibi : Vociferare omnia verba hec. Tertio, ipsos esse imitatores patrum suorum malorum et inobedientium et idola colentium demonstrat, ibi : Inventa est coniuratio. Quarto, penam infert, a qua non poterunt eos liberare dii sui, quos multiplices habuerunt, nec Deus liberavit eos, ibi : Ecce ego inducam super eos. Quinto, sublata fiducia idolorum suorum, subtrahit eis confidentiam {4. 207vb} orationum, ibi : Tu ergo noli orare. Sexto, aufert eis confidentiam Templi et sacrificiorum, in quibus et contra que peccaverunt, quia in ipso Templo idolis immolaverunt, ibi : Quid est quod dilectus meus. Septimo, sublata iam omni spe et confidentia liberationis, dicit totam terram et civitatem Hierosolymitanam de statu pulchritudinis et speciositatis convertendam in statum desolationis et combustionis, sive per Chaldeos, sive per Romanos, secundum diversas expositiones ibi : Olivam uberem. Octavo, Ieremias insidias eorum contra se sibi manifestatas a Deo ostendit, quomodo, scilicet ei pro comminatione et correctione prophetali mortem paraverant et ideo de eis precatur ultionem, maxime autem de viris Anathot, qui ei prophetare prohibebant et ei per alios mortem procurabant et hoc secundum litteralem et fabulosam intelligentiam Iudeorum ; sed secundum veram sanctorum expositionem mors Christi innocentis prophetatur et pro eius crucifixione pena Iudeorum per Romanos infligenda subinfertur, ibi : Tu autem, Domine Sabaoth. Dicit ergo.
marg.| {k} Verbum quod factum est etc.   Non dicit, quo tempore, vel sub quo Rege et quoto eius anno hec prophetia facta sit, ideo intelligendum est, vel priori prophetie et tempori hec esse iungenda, vel certe post aliquod temporis intervallum prioris prophetie, hunc sermonem Domini factum esse ad Prophetam.
marg.| {l} Ad Ieremiam a Domino id est hoc est verbum quod Dominus locutus est ad Ieremiam, vel inspirando ea, que dicenda sunt, vel per subiectam creaturam proferendo. Et nota quod est verbum inspiratum quod fit ad Prophetas in corde. Et est verbum prolatum quod fit ad Prophetas in aure. Et est verbum operatum quod fit ad Prophetas in manus eorum, quando, scilicet per opera Prophetarum aliquid futurum significatur, sicut Isaias prophetavit opere saccum lumborum dissolvendo et nudus incedendo. Is. 20.a. Unde Os. 12.c. In manibus Prophetarum assimilatus sum. Et est Verbum eternum quod factum est ad Prophetas, quando eis innotuit illud esse incarnandum.
marg.| {m} Audite verba pacti huius. Sec undum Hebreos alloquitur hic Dominus Ieremiam et Baruch et Ieremiam principaliter. Unde sequitur singulariter : Et dices ad eos.
marg.| {n} Pacti vel testamenti, secundum aliam litteram.
marg.| {o} Et loquimini ad viros Iuda id est de tribu Iuda.
marg.| {p} Et habitatores Hierusalem qui erant de tribu Beniamin, quasi ad duas tribus sermonem dirigite.
marg.| {q} Hec dicit Dominus Deus Israel. Qui a supra dixerat. Audite verba pacti huius. Non determinat quid sit illud pactum. Poterant enim dicere, nos faceremus quicquid Dominus preciperet, nisi impossibilia preciperet et ideo non debet Dominus nos punire. Ideo respondet quod istud non est verum, quia non precipit eis, nisi ut legem observent.
marg.| {r} Maledictus vir, qui non audierit id est audire contempserit per attentionem et executionem.
marg.| {s} Verba pacti huius id est legis, quam si observassent, Dominus pepigit eis quod eos non puniret.
marg.| {t} Quod precepi patribus vestris per Moysen, qui fuit minister ipsius legis.
marg.| {u} In die, qua eduxi vos in p atribus vestris, id est patres vestros.
marg.| {x} De terra Egypti de fornace id est de dura et intolerabili pressura. Caminus enim et fornax ferrea, atque succensa significat tribulationis et pene magnitudinem. Vel dicitur Egyptus {4. 208ra} Δ fornax propter eius calorem immensum.
marg.| {a} Dicens : Audite vocem meam atte ntas aures prebendo ad verba mea.
marg.| {b} Et facite omnia, que precepi vobis id est opere, que auditis implendo.
marg.| {c} Et sic, eritis mihi in populum pecu liarem, vel specialem, ut mihi serviatis tamquam populus meus.
marg.| {d} Et ego ero vobis in Deum spec ialiter, qui sum omnium Deus generaliter, quia specialiter vos defendam et protegam. Eorum enim Deus specialiter est, quibus se per gratiam largitur. Unde Is. quadragesimo-tertio. a. Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Israel, Salvator tuus. Ezechiel. trigesimo-tertio. f. Ego Dominus ero eis in Deum et servus meus David Princeps in medio eorum. Ex. tertio. b. Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Ex. 4.f. Filius meus primogenitus Israel.
marg.| {e} Ut suscitem iuramentum. Hoc dicit, quia promissio fertilitatis et prosperitatis, de qua loquitur hic, facta prius patribus eorum quodammodo irrita fuerat meritis illorum exigentibus. Terra enim sepe fuerat sterilis pro peccatis eorum. Ideo dicit, ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris, hoc, scilicet.
marg.| {g} Daturum me eis terram fluentem lacte et melle id est abundantem in omnibus pascuis et herbis, que sunt materia copie lactis et mellis.
marg.| {h} Sicut est dies hec id est sicut rebus ipsis hodie comprobatur. Promissio autem ideo additur post precepta, ne grave eis videatur servare legem. Consideratio enim premii minuit vim flagelli. De hac promissione lactis et mellis, dicitur Ex. tertio. d. Educam illos de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, que fluit lacte et melle. Idem Ex. trigesimo-tertio. a. et Levitici vigesimo. d. Per lactis autem et mellis abundantiam, intelligitur abundantia omnium rerum. Sed contra. Super illud Is. quadragesimo-nono. d. In manibus meis descripsi te, dicit Glossa quod Hierusalem sterilissima est, que saxosis montibus exasperata est et fontium patitur penuriam. Ergo non est fertilis. Solutio. Quod ibi dicitur, respicit situm civitatis : in loco enim sterili sita est Hierusalem ; quod autem dicitur hic, respicit terram adiacentem, que optima et fertilissima est, quam eis promittit, ut levius ferant onus preceptorum. Et vocat hanc promissionem iuramentum, id est firmam, sicut iuramentum debet esse, ut melius credant. {4. 208va} {Δ} {a}   Et respondi et dixi, amen, Domine id est vere complesti, Domine quod pollicitus es patribus nostris. Vel secundum Septuaginta : Fiat Domine, id est semper maneat quod dedisti, id est semper maneamus in hac terra et habeamus abundantiam promissorum bonorum et sic pactum tuum impleatur, sed nonne sciebat Propheta quod contra voluntatem Domini erat, ut impleretur ? Solutio: Volebat de uno quoque Propheta populo quod converteretur, quia nesciebat, utrum Dominus vellet illum converti et hoc facto impleretur promissio.
marg.| {Θ} {b} Vociferare omnia verba hec pred icta, vel dicenda.
marg.| {c} In civitatibus Iuda id est Iudee, id est duarum tribuum. Unde sumitur hic Iuda non pro tribu Regia, sed pro Regno duarum tribuum.
marg.| {d} Et foris Hierusalem id est his, qui sunt in agro extra urbem.
marg.| {e} Audite et facite quasi , auris sit prompta ad audiendum et manus ad operandum.
marg.| {f} Verba pacti huius scilicet. legis, quam observanti pactum fecit Deus quod eum introduceret in terram fluentem lac et mel. Similiter nobis dicitur de Evangelio quod, qui seruat pactum, simile facit de eo Dominus, Is. 1.e. Si Solueritis et audieritis me, bona terre comedetis.
marg.| {g} Quia contestans quasi , audite verba mea et non contemnite ea, sicut fecerunt patres vestri.
marg.| {g} Quia contestans contestatus sum eos adiurando, ut pactum meum audirent et facerent, id est non anathematizando contemnerent.
marg.| {h} In die, qua eduxi vos de terra Egypti in p atribus. Vel, eos.
marg.| {i} Usque ad diem hanc quasi continue monui eos usque modo, nec cessavi contestari eos, scilicet ut facerent, que precepi eis. Non solum continue monui, sed et diligenter. Unde.
marg.| {k} Mane consurgens contestatus sum id est cum magna diligentia et attentione monui vos, sicut attentus et sollicitus de opere suo surgit mane. Vel, Mane consurgens contestatus sum per Prophetas, qui mane surgebant, ut vobis predicarent et maxime Ieremias, qui non ita manebat in civitate. De hoc supra 7.c. Locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis.
marg.| {l} Et dixi, audite vocem meam et non audierunt per animi attentionem.
marg.| {m} Nec inclinaverunt aurem suam per obedientiam et humilitatem. Unde.
marg.| {n} Sed abierunt unusquisque in pravitate infra 17.b. Pravum est cor hominis. Sequi pravitatem cordis sui, est malas cogitationes exequi, sive mala cogitata opere implere. Contra illud Ecclesiastic. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas.
marg.| {o} Et ideo ,   induxi super eos quasi in pondus et in oppressionem.
marg.| {p} Omnia verba pacti huius pred icti, scilicet legis, id est omnia, que comminatus sum eis in lege, super eos, scilicet super transgressores eius hec omnia implevi. Mal. 2. Mala comminatur Dominus super transgressores legis, ut dicitur Dt. 27. Pacti dico.
marg.| {q} Quod precepi, ut facerent et non fecerunt quia pactum legis non solum precepta continebat, sed et penam et tormenta transgressorum. Precepi, inquam et tamen non fecerunt, ideo iuste induxi super eos mala, que comminatus sum.
marg.| {r} Inventa est coniuratio in viris Iuda id est de tribu Iuda.
marg.| {t} Et in habitatoribus Hierusalem id est qui sunt de tribu Beniamin, quasi pari mente et studio mandata Dei contemnunt et idolorum cultui insistunt. Is. 8.c. Quecunque loquitur populus iste, coniuratio est. Coniuratio enim in scriptura, secundum Hieronymum proprie dicitur, quando non subito, vel fortuito peccato, sed preparatis {4. 208vb} insidiis et coniuratione tenditur ad delictum et pari mente unoquoque studio id agunt, ut mandata Dei contemnant. Coniurabant enim invicem de ritu idolorum exequendo.
marg.| {u} Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores quia sicut patres, ita filii mandata mea contemnunt et idola colunt, que patres eorum priores in Egypto coluerunt. Unde.
marg.| {x} Et hi ergo abierunt id est filii sicut patres, vel due tribus, sicut decem, vel maiores, sicut minores.
marg.| {Δ} {a} Post deos
Numérotation du verset Ier. 11,mystice 
marg.| {k} Verbum quod factum est ad Ieremiam id est Verbum eternum innotuit Ieremie incarnandum, per quod Verbum instructus est ad loquendum sequentia.
marg.| {o} Ad viros Iuda id est penitentes et activos.
marg.| {p} Et habitatores Hierusalem id est ad innocentes et contemplativos.
marg.| {o} Ad viros Iuda id est Clericos.
marg.| {p} Et habitatores Hierusalem id est Religiosis quibus fit contestatio Testamenti Dei quod in transgressione eius sunt primi. Unde primo Esd. primo. a. Manus Principum et Magistratuum fuit in transgressione hac prima.
marg.| {r} Maledictus vir, qui non audierit etc.   Chri stus per pretium sui sanguinis in Passione sua eduxit nos.
marg.| {x} De terra Egypti, de fornace ferrea id est de pena Inferni, vel de statu peccati. Za. 9.c. Tu in sanguine Testamenti tui etc. Status autem peccati dicitur fornax, quia ascendit, scilicet per delectationem. Dicitur {Θ} ferrea, quia retinet violenter et stringit, scilicet per consuetudinem. Hec autem fornax, ut dicitur Dn. 3.e. Succensa erat napta et stupa et pice et malleolis. Napta est amurca, sive fex olei et significat divitias. Amurca enim tandiu valet, quandiu continet oleum ; sic divitie prosunt, quandiu cum oleo misericordie et pietatis tenentur ; Sed expresso oleo, id est operibus misericordie relictis, non sunt nisi materia ignis Babylonici, id est cupiditatis. Per stupam, significantur presumptiones et ambitiones et iactantie. Stupa enim in momento ad nihilum redigitur. Unde Is. primo. g. Erit fortitudo vestra sicut favilla stupe. Per picem, carnales concupiscentie. Malleoli, scilicet sarmenta vinearum abscissa ab ipsa vite, significant malorum consortia, qui abscissi sunt vita et merito de bonorum societate. Hi accendunt fornacem Babylonis, quia persuasionibus suis multos trahunt ad ignem Babylonis, vel ambitionis, vel cupiditatis. De hac fornace nos eduxit Dominus sanguine veri Agni, de quo infra. d. Ego, quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Pactum federis quod tunc pepigit Dominus nobiscum, est Evangelium quod in Passione sua consummatum reliquit. Tunc enim librum perfecit, quando id quod scripserat in vita, rubricavit in morte. Hbr. 9.f. Ipsum librum et omnem populum aspersit sanguine, dicens : Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad nos Deus. Vel pactum federis factum in deductione de Egypto, fuit consecratio et forma consecrationis Corporis et sanguinis sui tradita ab eo in sua Passione. Inchoata enim Passione, terminans vetus Pascha et incipiens novum, dixit discipulis : Hoc est Corpus meum etc. Mt. 26.c. Hic est Sanguis novi Testamenti, {4. 208rb} etc. Hanc ergo maledictionem, quam hic dicit Propheta, incurrunt ingrati et indevoti et maxime Clerici et Sacerdotes, qui non in commemoratione Dominice Passionis, sed proprie cupiditatis conficiunt Sacramentum, cum tamen dicat eis : Hoc facite in meam commemorationem. Frequenter etiam dicitur comedentibus agnum, Ex. duo decimo. a. Mementote noctis huius, vel diei in qua eduxit vos de Egypto Ibidem b. Habebitis hanc in monumentum. Dt. quarto. c. Tulit vos Deus et eduxit de fornace ferrea Egypti, ut haberet populum hereditarium.
marg.| {a} Audite vocem meam et f acite omnia, que precepi vobis, quia non auditores verbi, sed factores iusti sunt apud Deum, ut dicitur Iac. 1.c.
marg.| {c} Et eritis mihi in populum pecu liarem.
marg.| {d} Et ero vobis in Deum spec ialem et familiarem, quia non propter legalia, vel aliqua alia erit populi Deus, sed tantum propter obedientiam, ut dicit Hieronymus : Tunc enim fit populi Deus, quando ab eis per gratiam possidetur, ut Deus sit possessus, populus possidens. Sed ipse ab eterno possidet nos per prescientiam. Unde dicit : Ero vobis in Deum, sive Deus quod videretur falsum esse, si Deus diceret personam possidentis.
marg.| Et nota quod dicit : Audite et facite et eritis etc. Qui autem audiunt et faciunt amici, sunt. Unde Io. 15.b. Vos amici mei estis si feceritis, que ego precipio vobis. Et post sequitur : Ero vobis in Deum, quasi ero pater vester. Ideo dicit hic Hieronymus quod cum amici fuerint, de amicis transeunt in filios. Sed nonne maius est esse amicum, quam filium ? Quia amicus dicitur, quasi animi custos, cui consilia referantur. Unde : Vos autem dixi amicos, quia quecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis ; filius autem est quicumque per gratiam adoptatus. Solutio: Amicus hic dicitur quicumque per gratiam reconciliatus transit in filium, id est in statum filiorum, vel statum filialem, qui est perfectorum. Unde filius dicitur Mt. quinto. g. Estote perfecti, sicut pater vester perfectus est.
marg.| In lege enim per obedientiam operum exteriorum fiebant amici, sed in Evangelio per executionem operum interiorum. Per opera enim interiora Deo assimilamur, non per exteriora. Possunt enim fieri interiora malo fine et sic non assimilant proprie Deo. Hec autem assimilatio precipitur modo omnibus, que consistit in virtutibus. Hec est enim perfectio sufficientie, de qua Mt. 5.g. Estote perfecti, sicut pater vester perfectus est. Alie enim sunt quinque perfectiones, que non sunt in precepto, sed magis in consilio et ad statum perfectionis pertinent. Comparationis, scilicet respectu aliorum hominum, ut dicitur Gn. 6.b. Noe erat perfectus in generationibus suis. Item sacri Ordinis, propter quem tenetur homo ad continentiam. Mt. 19.b. Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter Regnum celorum. Item. Religionis. Mt. decimo-nono. c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes et da pauperibus. Item Prelationis, in qua tenetur Prelatus se morti exponere pro subditis. Ioannis decimo. b. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Item tranquillitatis, vel contemplationis. Hi habent vitam in patientia, ac mortem in desiderio. Phil. primo. c. Cupio dissolvi et esse cum Christo.
marg.| {e} Ut suscitem iuramentum id est firmam promissionem, sive firmum pactum quod mortuum est et frustratum in peccatoribus. Lc. prim. g. Erexit cornu salutis nobis.
marg.| {f} Quod iuravi patribus vestris id est Apostolis et sanctis viris.
marg.| {g} Daturum me eis terram fluentem lacte et melle id est patriam celestem, que suos habitatores satiat lacte humanitatis et melle divinitatis. Hec est enim vita eterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum. Ioannis decimo-septimo. c. Mel enim est de rore celi et floribus, lac autem de terra nascentibus.
marg.| {h} Sicut est dies hec quia etiam in presenti stillat nobis Deus de dulcedine sua celesti.
marg.| {Θ} {b} Vociferare omnia verba hec]
Numérotation du verset Ier. 11,mystice 
marg.| {r} Mysitce : Inventa est coniuratio in viris Iuda id est in clericis, quorum officium est Deum confiteri.
marg.| {t} Et in habitatoribus Hierusalem id est clericis, vel laicis, vel religiosis quasi , pariter clerici et laici coniurati sunt et conspiraverunt contra Christum studiose et pari mente peccantes et mandatis Dei resistentes. Unde Is. 24.a. Sicut populus, sic Sacerdos. Bernard. Videtur, bone Iesu, adversum te coniurasse universitas Christianorum et illi in persecutione tua primi sunt, qui in Ecclesia tua primatum gerunt et diligunt Principatum. Sic in Capitulis Clericorum fiunt coniurationes appellationum et litium contra Deum et Ecclesiam. alia littera habet : Inventa est colligatio in viris Iuda. Et nota quod est colligatio errorum. Unde Prv. 22.c. Colligata est stultitia in corde pueri et virga discipline effugabit eam. Item est colligatio, sive perplexitas sermonum et questionum. Unde Eccl. 7.d. Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse infinitis se miscuit questionibus. Item est colligatio pecunie, sive reddituum et divitiarum. Os. 13.c. Colligata est iniquitas Ephraim, id est iniquitas divitum huius mundi, absconditum est peccatum illius, quia sub divitiis latet peccatum cupiditatis. Item est colligatio iniquitatum et peccatorum. Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis. Dicitur autem colligatio, quasi simul ligatio, scilicet per consuetudinem peccandi. Consuetudo enim hominem ligat. Et hac catena trahit Dominus hominem in Infernum. Unde 4Rg. ultimo. b. Dicitur quod Nabuchodonosor occidit filios Sedechie, id est bona opera per culpam mortificavit et oculos eius effodit, id est per errorem intellectum obfuscavit, vinxitque eum catenis, id est consuetudine et perplexitate peccandi et adduxit eum in Babylonem, id est in eternam gehenne confusionem. De hac catena Is. 58.c. Si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum tuum extendere et loqui quod non prodest, orietur in tenebris lux tua. Hanc catenam fabricat ille faber, de quo Is. 54.d. Ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas. Ps. 128. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores etc.   118. Funes peccatorum circumplexi sunt me. Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Vel iniquitas dicitur colligata ; quasi collo ligata per usum male loquendi. Unde sic constringit collum quod homo non audet Sacerdoti peccatum suum confiteri, Lam. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum et in manu eius convolute sunt et imposite collo meo. Is. 52.a. Solve vincula colli tui. Item est colligatio malorum, qui coniurationes et conspirationes contra maiores suos faciunt. Eccles. 21.b. Stupa collecta Synagoga peccantium. Eccl. 22. scilicet Coniuratio Prophetarum in medio eius, sicut Leo rugiens, capiensque predam, animas devoraverunt et opes et pretium acceperunt. Iste omnes coniurationes sunt :
marg.| {s} In viris Iuda id est in Clericis.
marg.| {t} Et in habitatoribus Hierusalem id est religiosis.
marg.| {u} Reversi sunt. Ben e dicit, quia duplices habent patres, scilicet Demones, qui sunt primi patres nostri, quia omnes nascimur filii ire. Unde 1Io. 3.b. Qui facit peccatum ex Diabolo natus est. Io. 8.f. Vos ex parte Diabolo estis.
marg.| Est autem Deus alius pater, per quem secundo nascimur filii gratie. Iac. 1.c. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Illi ergo revertuntur ad iniquitatem patrum suorum priorum, qui post habitam gratiam revertuntur ad vomitum peccatorum.
marg.| {Θ} {a} Post deos
marg.| {4. 209ra} {Δ} {a} Post Deos alienos scilicet per affectum.
marg.| {b} Ut servirent eis per cultum. Hoc autem fecerunt non pauci de illis, sed omnes : Unde.
marg.| {c} Irritum fecerunt domus Israel id est tribus.
marg.| {d} Et domus Iuda id est due tribus.
marg.| {e} Pactum meum quod pepigi cum patribus eorum id est pactum legis in quo prohibui cultum idolorum : Ex. 20.a.
marg.| {Θ} {a} Post deos alienos : di versis peccatis se subiiciendo.
marg.| {e} Irritum fecerunt domus Israel etc.   pactum bapt ismale, vel penitentiale. Cum autem secundum Origenem, malorum pater sit Diabolus, totiens homo ex Diabolo nascitur, quotiens peccatum facit ; sic et totiens ex Deo nascitur, quotiens bene agit ; sicut filius semper de patre substantialiter nascitur, sicut de lumine semper splendor nascitur : Ipse enim est splendor lucis eterne, ut Sap. 7.d. Unde Prv. 8.c. Ante omnes colles etc.   Dici t enim Origenes ibi esse generat et non generavit. Sed contra Gregorius super Iob. Christus in hoc quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est, vel potius, quia nec cepit nasci, nec desiit, dicamus verius, semper natus. Non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectum esse videatur. Solutio : Verius intellige, id est expressius quod dicit contra quosdam, qui dicebant generationem Filii esse eternam. Ideo autem sic expressius dicitur, quia presens est, cuius pars preteriit et pars futura est et sic intelligeretur numquam perfecta esse generatio, si diceretur semper gignitur. Origenes autem habet respectum non ad hoc quod presens sic sumatur stricte quod semper nascitur, ne generatio videatur non esse, sicut preteritum non est, vel futurum. Et post subdit Origenes : Tu ergo in similitudinem filii, si tamen spiritum adoptionis habes, semper filius per singula opera efficeris, id est amplius efficeris.
marg.| {f} Ecce ego inducam super eos id est super patres et filios, de quibus predixi.
marg.| {g} Mala capt ivitatis.
marg.| {h} De quibus exire non poterunt id est se expedire.
marg.| {i} Et clamabunt ad me in t empore necessitatis et angustie. Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Os. 6.a. In tempore tribulationis sue mane consurgunt ad me.
marg.| {k} Et non audiam eos quia me audire noluerunt precipientem, non exaudiam eos deprecantes. Ez. 7.g. Angustia superveniente requirent pacem et non erit. Sic et Saul, quia Deum per peccata sua offenderat, cum consuleret Dominum, non respondit ei, neque per Sacerdotes, neque per somnia, neque per Prophetas et ideo ad Pythonissam se convertit, ut dicitur 1Rg. 28.a. Sic isti ad idola sua, Deum contemnentes. Ez. 7.g. Querent visionem a Propheta et lex peribit a Sacerdote et consilium a senioribus. Unde.
marg.| {l} Et clamabunt ad eos, quibus libant id est ad deos suos implorandos convertentur, quando viderint proiici a Deo. Quod non est faciendum, sed semper insistendum est clamare ad Deum, donec exaudiat, secundum illud Eccl. 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet, non consolabitur et non discedet, donec Altissimus aspiciat et Dominus non elongabit.
marg.| {m} Et non salvabunt eos quia rogant Deum non salvantem. Unde Is. 45.d. Nescierunt, qui levant signum sculpture sue et rogant Deum non salvantem. Et non salvabunt, dico.
marg.| {n} In tempore afflictionis eorum quan do magis est salus opportuna et ita deficiunt in necessitate. Sed e contra. Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Et bene dico, Clamabunt ad eos, id est ad idola, quia.
marg.| {o} Secundum numerum civitatum tuarum erant dii tui Iuda id est o vos due tribus. Non enim legitur, decem tribus aliqua coluisse idola, sed tantum vitulos in Dan et in Bethel, ut legitur 3Rg. 12.g. Sed due tribus, quot habebant urbes, tot habebant idolorum species. Et quotquot {4. 209rb} etiam erant in Hierusalem platee, vel viarum capita, tot habebant Aras, in quibus idolis victimas immolabant, ut dicit Hieronymus Hoc enim maxime fuit tempore Manasse, ut dicitur 4Rg. 32.a. et 2Par. 33.a. Et habetur Sup. 2.d. fere idem. Os. 10.a. Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terre exuberavit simulacris.
marg.| {p} Et secundum numerum viarum tuarum Hierusalem id est secundum numerum platearum et capita viarum.
marg.| {q} Posuisti Aras confusionis id est altaria ad sacrificandum erexisti, pro quibus confunderis. Aras dico.
marg.| {r} Ad libandum Baalim id est idolis diversis. Sic multi Prelati in qualibet civitate pro posse suo multiplicant redditus et prebendas. Vel illi secundum numerum civitatum idola colunt, qui secundum quod plus abundant in redditibus et dignitatibus, secundum hoc plus et pluribus vitiis se subiiciunt.
marg.| {s} Tu ergo noli orare. Tol lit confidentiam orationum, sicut si amicus dicat amico. Nolite me rogare super hoc, quia nullo modo hoc faciam et nolo vos confundere in repulsa.
marg.| {t} Pro populo hoc id est tali manente, scilicet peccatore et nullam penitentiam agente, sed gratiam impugnante. Si enim mutarent vitam, mutarem sententiam, ut feci Ninivitis. Unde infra 18.b. Si penitentiam egerit gens ista a peccato suo, agam et ego penitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei.
marg.| {u} Et ne assumas pro eis laudem et orationem ut m e laudes in oratione tua. Laus de preteritis, oratio de futuris ; ut primo per laudem captetur benevolentia, quasi , non per aliquam laudem, vel benevolentie captationem, meam putes mutare sententiam. Sicut in illa oratione. Deus, cui proprium est misereri etc.   prim o per laudem captatur benevolentia ; deinde subinfertur oratio. Item dicitur omnino sup. 7.d. Quare autem non debeat pro eis orare, subdit.
marg.| {x} Quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me ) facti, vel directi ad me.
marg.| {y} In tempore afflictionis eorum quasi , ideo non exaudiam eos, quia me necessitatis tempore rogare coguntur. Hieronymus Ex his discimus frustra aliquem rogare pro alio, cum ille non mereatur accipere, pro quo rogatur Deus, infra 15.a. Si steterit Moyses ; et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Et est argumentum apertum secundum Hieronymum. quod non prosunt suffragia damnatis. Sed tamen solvunt illi, qui sunt in contraria opinione, quia hic loquitur tantum hoc de vivis.
marg.| {z} Qu id est   quod dilectus meus. Hic aufert ab eis confidentiam templi et sacrificiorum, quia Templum violabant ibi idolis immolando.
marg.| {a} Dilectus meus), scilicet populus Iudaicus.
marg.| {b} In domo mea ] {Δ} id est in Templo.
marg.| Hebrei sic legunt.
marg.| {z} Qu id est   quod dilectus meus) id est Ieremias.
marg.| {b} In domo mea), scilicet stat ad orandum.
marg.| {Θ} Quia facit scelera multa
Numérotation du verset Ier. 11,moraliter 
marg.| {z} Qu id est   quod dilectus meus etc.) Sacerdoti enim, quasi quadam familiari dilectione concessit Dominus tractare Sacramentum corporis et sanguinis sui et conficere quod nec Angelis, nec etiam Matri sue concessit. Is. 5.b. secundum aliam litteram. Viri Iuda, id est clerici et Sacerdotes, plantatio eius novella dilectissima. Vere, dilectus, quem creavi, sanguine proprio redemi, specialiter mihi assumpsi et omnibus bonis, tam temporalibus, quam spiritualibus ditavi. Quid, lege admirative, cum scilicet tam sit dilectus et tamen omnibus bonis tam excellentibus sibi datis ingratus ?
marg.| {b} In domo mea id est in Ecclesia. Ez. 43.b. Qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt Nomen sanctum meum in omnibus abominationibus suis, vel. In domo mea, id est
marg.| * corpore quod est domus
marg.| {4. 209va} Δ id est in Templo.
marg.| {a} Facit scelera multa : ib i colendo et venerando idola ? quasi dicat : magnum est hoc scelus, etiam in domo mea me inhonorare.
marg.| {Θ} Quia.
marg.| {a} Facit scelera multa scilicet Iuda, pro quo orat : et idem non exaudiam.
marg.| {d} Numquid carnes sancte auferent a te malitias tuas, in quibus scilicet malitiis :
marg.| {e} Gloriata es secu ndum illud Prv. 2.c. Qui letantur, cum male fecerint et exultant in rebus pessimis. Vel, In quibus, scilicet sacrificiis gloriabantur de ritu sacrificiorum suorum, que scilicet sacrificabant idolis et de multitudine similiter idolorum gloriabantur. Vel potest intelligi et melius, de sacrificiis legalibus Deo exhibitis : per que quidam Iudeorum se credebant iustificari, licet etiam de peccatis suis non peniterent. Sic et multi per multas eleemosynas se credunt iustificari, licet permaneant in sceleribus multis : Quibus dicitur :   Numquid carnes sancte auferent a te malitias tuas id est bona exteriora ? quasi dicat : Non, quia iactantia sepe sequitur opera exteriora et exteriora bona sine bonis interioribus non valent. Unde vidua, que minus dedit, reputatur plus dedisse in gazophylacium, quam ille, qui plus dedit, ut dicitur Mc. 12.d. et Lc. 21.a. Tunc redemptio viri sunt divitie proprie, ut dicitur Prv. 13.b. Quando sic dantur eleemosyne, ut non laus queratur exterius in operibus exterioribus, sed tantum amor Dei et utilitas proximi.
marg.| * corpore quod est domus Domini, vel Templum. Unde 1. Corint. 6.d. An nescitis quod membra vestra Templum sunt Spiritus sancti ?
marg.| {a} Facit quasi non facit, sed magis continue facit quod semper est in faciendo.
marg.| {b} Scelera quasi non tantum mediocria peccata et Laicalia, sed enormia et inaudita, que adinvenit et non pauca, sed.
marg.| {c} Multa ut s int gravia in pondere, multa in numero et in mensura non sit modus, supra 5.b. Ibo ad optimates et loquar eis. Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui. Et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Os. 6.d. In domo mea vidi horrendum, ibi fornicationes Ephraim : contaminatus est Israel. Is. 34.d. Requirite diligenter in libro Domini, id est in Sacerdotibus. Unde ex eis non defuit, scilicet ex monstris peccatorum, de quibus locutus est Ez. 8.d. Ingressus, scilicet in Templum, vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta in pariete, in circuitu per totum. Non ergo hoc deberent facere isti tam dilecti a Domino, sed magis illa, que dicit eis Apostolus Col. 3.d. Induite vos sicut electi Dei Sancti et dilecti viscera misericordie, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, supportantes invicem et donantes vobismetipsis. In tantum enim Dominus dilexit eos, in quantum Iacob dilexit filium suum Ioseph pre aliis fratribus. In cuius dilectionis signum dedit ei agrum ultra partem suam, quem tulit de manu Sichem, in gladio et arcu suo, ut dicitur Gn. 48.d. Gladius et arcus fuit passio Christi, per quam devicit Demones. Gladio enim de prope percutitur, quia Demonem regnantem super eos in presenti devicit. Arcu de longe percutitur, quia Diabolum devicit detinentem eos in Inferno. Ager ergo acquisitus arcu et gladio, est patrimonium Crucifixi.
marg.| {d} Numquid carnes sancte auferent a te malitias etc. quasi immolatio et confectio Corporis et Sanguinis Christi, non aufert a te iniquitatem, ut dicit Augustin. Quia iudicium tibi manducas et bibis. Mensam Domini immundam facis, ut dicitur Mal. 1.d. Mensa Domini contaminata est et quod superponitur, contemptibile est. Os. 5.a. Audite hoc Sacerdotes, quia vobis est iudicium, quoniam laqueus facti estis speculationi et sicut rete expansum super Thabor et victimas declinastis in profundum. Unde Corpus Domini quod est aliis benedictio, convertitur eis in maledictionem. Unde Mal. 2.a. Maledicam benedictionibus vestris.
marg.| {e} Olivam. Hic ostendit Hierusalem esse convertendam a statu pulchritudinis, de qua superbiebat, ad statum desolationis et destructionis. Comparat autem Hierusalem, sive populum Iudeorum olive, propter Reges et Sacerdotes, qui inungebantur, quam dicit, uberem et fructiferam, in terre nascentium copiositate, pulchram et speciosam, in urbium et domorum edificatione. Unde. Olivam uberem pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus {4. 209vb} nomen tuum, id est fecit te, sicut olivam pulchram in edificiis, uberem in fructibus et divitiis et in hoc fecit nobilem et famosam. Et servat metaphoram Olive, que dicitur pulchra colore, speciosa membrorum dispositione, sive forme compositione, fertilis in ramis, vel fructibus.
marg.| {l} Ad vocem loquele grandis id est quia Deum blasphemasti et omnipotentiam, que solius Dei est, idolis confitendo attribuisti. Vel, Ad vocem loquele grandis, te iactasti.
marg.| {m} Exarsit ignis in ea id est populus Iudeorum. Unde alia littera habet, supra 2.d. Ego te plantavi vineam fructiferam, quomodo conversa mihi es in amaritudinem vitis aliena ?
marg.| {n} Et combusta sunt fruteta eius id est civitates et suburbana. Vel, loquela grandis, fuit quod Regem perierant, quia hoc fuit revera superbia magna et propter hoc destructi fuerunt, quia Reges induxerunt eos ad idololatriam, propter quod captivati sunt. Vel secundum Hieronymum. Loquela grandis fuit blasphemia in Christum et clamor, quo clamaverunt. Crucifige, crucifige. Is. 5.b. Exspectavi, ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor et ideo vastati sunt a Romanis, secundum illud. Exterminavit eam aper de silva, id est Vespasianus et singularis ferus depastus est eam, id est Titus superbus, Unde secundum Hieronymum. cum dicit. Exarsit ignis in ea, intelligitur de captivitate facta a Romanis, qui Hierusalem succenderunt. Quidam habent. Exarsit in ea, non habentes ibi, ignis, cum tamen in littera Hieronymi sit et legunt. Exarsit, scilicet peccatum idololatrie, qua in vocem grandem blasphemie, vel iactantie accendebantur. Iactabant enim se de hoc quod Dominus vocavit eos olivam uberem, pulchram etc. quasi hec Domini vox, qua eos magnificavit, fuit eis occasio damnationis.
marg.| {o} Et Dominus quasi quod tibi comminatus sum, non ex auctoritate mea, sed Domini. Unde. Et Dominus exercituum, quasi quia contra Dominum superbisti per blasphemiam,
marg.| {a} {4. 210ra} {Δ} Qui plantavi te id est in terra tua firmiter et secure collocavit.
marg.| {b} Locutus est super te malum id est disposuit inferre tibi malum pene, id est per me tibi nuntiavit predictam parabolam. Et hoc non iniuste, nec sine causa, sed.
marg.| {c} Pro malis domus Israel id est decem tribuum, de quibus quidam confugerant ad Hierusalem tempore Ezechie.
marg.| {d} Et domus Iuda id est duarum tribuum.
marg.| {e} Que fecerunt sibi id est apud se diligenter et studiose. Vel, Sibi, id est contra se. Ipsi dico.
marg.| {f} Libantes Baalim quasi , diis alienis sacrificantes et libamina offerentes. Quod si hoc referatur ad tempus, tunc dicendum est quod observantia legalium post cognitam veritatem reputatur cultus idolorum, ut dicitur super illud Gal. 4.b. Nunc autem cum cognoveritis Deum ; immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? Galate per pseudo decepti, postquam a Paulo conversi fuerant, legalia servabant, quibus tamen ante suam conversionem numquam servierant, quia Gentiles erant, non Iudei. Sed tamen dicit iterum, quia idololatria reputatur legalium observantia, postquam iam veritas propalata est. Elementa enim ibi vocat legalia, in quibus populus Iudeorum initiatus fuit, sicut puer in elementis litterarum.
Numérotation du verset Ier. 11,mystice 
marg.| {e} Olivam uberem. Pre latus debet esse Oliva, qui a Deo vocatus est in Prelationem. Radix Olive est amara et fructus dulcis ; sic ipse debet esse in amaritudine penitentie, ut fructus sequatur dulcedinis eterne. 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ecce radix ; ut inhabitet in me virtus Christi, ecce fructus. Os. ultim. c. Ero quasi ros et Israel germinabit sicut lilium et erumpet radix eius, ut Libani. Ibunt rami eius et erit quasi Oliva gloria eius et odor eius ut Libani. Debet enim effluere oleo misericordie et consolationis ad subditos et exuberare debet bonis operibus et exemplis.
marg.| {f} Uberem in c ontemplatione, ubi haurit anima fecunditatem gratie et bonorum desideriorum.
marg.| {g} Pulchram in g loria interioris conscientie.
marg.| {h} Fructiferam in b onorum operum multiplicatione.
marg.| {i} Speciosam in c onversationis exterioris honestate et morum gravitate. Ct. 4.a. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es ?
marg.| {k} Vocavit Dominus nomen tuum quia non solum talem te fecit per gratiam, sed et nobilem et vocabilem te fecit per bonam famam.
marg.| Sed {l} Ad vocem loquele grandis id est ad vocem adulationis magnitudinis. Vel, id est ad suggestionem Demonis. Vel, id est ad incitationem mundi, vel carnis, vel ventris.
marg.| {m} Exarsit ignis in ea scilicet amor laudis, vel ignis cupiditatis et libidinis.
marg.| {n} Et combusta sunt fruteta eius id est rami, vel ea, que de radice exeunt. Hec sunt bona naturalia, que in peccato diminuta sunt, vel gratuita, que sublata sunt. Hic enim est ignis usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina, ut dicitur Iob. trigesimo-primo et Prv. 27. b. Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, maledicenti similis est.
marg.| {Θ} {a} Qui plantavit te in Prelatione.
marg.| {b} Locutus est super te malum pene , per Scripturas, per creaturas, per Predicatores, quorum est officium excitare Prelatos, ut sint solliciti pro grege suo. Ez. 3.d. Speculatorem dedi te, scilicet ad evigilandum dormientes.
marg.| {c} Pro malis domus Israel et domus Iuda id est clericorum et laicorum. Illi idolis libamina conferunt, qui in diversis peccatis delectationem querunt et in eis faciendis et attenti et solliciti sunt.
marg.| {g} Tu autem, Domine. Illud usque ad finem capituli, secundum Iudeos exponitur de Ieremia, secundum autem Sanctos de Christo. Supra exprobraverat Propheta populo peccata sua et penam comminatus fuerat ; et ideo volebant Iudei eum occidere et parabant ei insidias, quas ipse nesciebat, dum hoc agerent. Sed postea innotuit ei a Domino studium eorum et machinatio ad eum occidendum. Unde, ut in summa perstringamus expositionem Iudeorum, quia plana est. Primo dicit Propheta sibi revelatas eorum insidias et studia et se quasi agnum mansuetum gessisse, qui nescius ad victimam portatur. Unde
marg.| {i} Demonstrasti mihi illa , que contra me cogitaverunt, quia voluerunt me interficere, quia odio habuerunt arguentem in porta. Am. 5.c.
marg.| {o} Mittamus lignum in panem eius id est confringamus eum, quasi hec fuerunt consilia eorum, ut sicut vitrum ponitur in pane, ut canis inde edens moriatur. Vitrum enim cum transglutitur, dirumpit intestina, sic ipsi occulte mortem machinabantur Ieremie per alios, ut sic totum facerent et nihil fecisse viderentur. Unde.
marg.| {o} Mittamus lignum in panem eius id est occulte, occidamus. Simile Sap. 2.c. Circumveniamus iustum etc. vel sic. Lignum aliquod venenosum et toxicatum quod si radatur, vel teratur et ponatur, vel misceatur pani, vel vino, inde homo edens, statim moritur. Vel, Lignum, id est succum ligni, vel arboris alicuius venenose, ut Taxi. Hanc autem expositionem revera Hieronymus non videtur acceptare. Dicit enim. Nescio quomodo Iudei, vel nostri Iudaizantes, hic possint approbare, Ieremiam esse crucifixum, cum hec scriptura non memoret nisi forte cogitaverint et non fecerint. Tamen videtur postea consentire quod de eo possit exponi ; maxime propter illud quod hic subditur. Hec dicit Dominus ad viros Anathot ibi enim iram superventuram predicit illis, quia consilia contra Ieremiam cogitaverant. Illi autem erant maxime Anathotite, scilicet qui in villa eius erant. Sed melius secundum Sanctos totum de Christo exponitur. Supra dixerat Iudeorum destructionem et combustionem Hierusalem per Romanos factam ; hic autem causam illius tante desolationis ostendit, quia scilicet in mortem Christi machinati sunt, quem tamen latere suas insidias estimabant.4.210rb} Unde Christus loquens secundum quod homo, dicit.
marg.| {h} Domine pate r.
marg.| {i} Demonstrasti mihi secu ndum quod homo sum.
marg.| {k} Et cognovi perf ecte Psalmo sexagesimo-tertio. Scrutati sunt iniquitates ibi Augustinus Ita totum volebant facere quod nihil facere viderentur. Sed supra septimo. c. Ego, ego sum, ego vidi. Ps. nonagesimo-tertio. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vane sunt.
marg.| {l} Tu ostendisti mihi studia eorum id est machinationes et insidias eorum contra me. Hec enim omnia ostendit Pater Filio, inquantum homini. Solus enim Deus est magister, qui a nullo accipiat doctrinam et communicet omnibus, etiam homini Christo. Unde Mt. vigesimo-tertio. a. Unus est Magister, scilicet per doctrinam et illuminationem ; sed multi alii sunt magistri, scilicet aliis referendo quod audierunt, vel didicerunt.
marg.| {m} Et ego, quasi   agnus mansuetus quasi , ipse malitiose tractaverunt contra me, sed ego mansuete et benigne sustinui. Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ductus est et quasi agnus coram tondente se obmutuit et non aperuit os suum. Tonsus fuit, quando omnes relicto eo fugerunt.
marg.| {n} Et non cognovi id est dissimulavi et tacui, ac si nescirem insidias eorum. Nec fugi ab eis, sed magis me querentibus occurri dicens. Io. octavo. a. Ego sum, ac si nescirem, que contra me cogitaverunt. Vel secundum Hieronymum   Et non cognovi scilicet peccatum, id est nescivi, scilicet per approbationem, vel per experientiam, causam, id est peccatum, propter quod deberent contra me cogitare mortem. Et hoc est.
marg.| {n} Et non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia id est non cognovi peccatum, quare deberent in me mortem machinari. Sicut dicitur. 2Cor. 5.d. Qui cum non cognovisset peccatum, pro nobis peccatum factum est. Ita dicit alia littera, ubi nos habemus. Eum, qui non novit peccatum, pro nobis peccatum fecit, scilicet. Deus Pater, id est hostiam pro peccato, secundum illud Os. cap quarto. Peccata populi mei comedent, id est oblata pro peccatis. Ps. trigesimo-quarto. Que ignorabam, interrogabant me. Consilia inquam hec.
marg.| {o} Mittamus lignum in panem eius id est doctrine eius contradicamus et offendiculum Crucis, sive crucifixionis doctrine sue opponamus. Per signum enim hic intelligitur Crucis offendiculum ; per panem doctrina eius salutaris, quia homo vivit ex verbo quod procedit ex ore Dei, ut dicitur Mt. quarto. a. Sed lignum missum in panem melioravit panem, quia eum, scilicet doctrinam dulciorem fecit, sicut lignum per Moysen missum in amaram aquam, fecit eam dulcem, ut dicitur Ex. decimo-quinto. d. Ideo frequenter in predicatione mors Christi admiscenda est, quia inde fit predicatio suavior et dulcior. Ideo 1Cor. 2.a. Dicitur. Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Vel, Mittamus lignum in panem eius, id est in corpus eius quod sepe dixit esse panem predicando nobis, ut dicitur Io. sexto. e. Ego sum panis vivus etc.   Et s i manducaveritis panem etc.   Affi gamus, vel aptemus lignum Crucis. Sapient. secundo. d. Morte turpissima condemnemus eum. De hoc pane Gn. quadragesimo-nono. c. Aser pinguis panis eius, prebebit delicias Regibus, id est bene se regentibus. De hoc ligno Sapient. decimo-quarto. a. Benedictum lignum, per quod fit iustitia, scilicet de Demonibus, qui in Cruce appensi sunt. Ideo significatur Crux eius per illud lignum, in quo suspensus est Rex Hai. Iosue octavo. f. Sed nonne magis deberet dicere e converso, scilicet mittamus panem in lignum eius. Et est ibi Hypallage, id est panem, scilicet corpus in lignum. Sed potius dictum est e converso ad innuendum quod maiorem habebat potentiam ille panis super lignum, quam lignum super panem, secundum illud Hab. 3.a. Cornua in manibus eius. Vel alia ratio moralis potest esse. Arbor enim ponitur in terra, ut fructificet et non e converso. Ideo ergo Crux in Christum dicitur posita, ut fructus Crucis ex tali terra procrearet ibi enim cecidit in terram bonam, immo optimam. Crux enim non erat fructifera antequam Christus in ea poneretur. Immo secundum legem Dt. 21.d. Maledictus erat omnis, qui pendebat in ea. Vel   Mittamus lignum in panem eius id est famam eius per turpissimam Crucis mortem extinguamus, ut amplius nomen eius non memoretur. Unde.
marg.| {a} {4. 210va} {Θ} Et eradamus eum de terra viventium id est penitus eum et eius memoriam de terra, ista, in qua vivimus, deleamus, sicut quod raditur omnino deletur. Unde.
marg.| {b} Et nomen eius non memoretur amplius. Sed totum in contrarium cessit, quia qui ante Passionem erat notus in Iudea tantum, post Passionem in omnem terram exivit sonus eorum. Nisi enim granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit, multum fructum affert : Io. 12.d. Hieronymus Mors Iesu spica frumenti facta est, que septuplum et multo amplius restituit, quam fuerit seminatum. Si autem mors tantas attulit fruges, resurrectio quante erit ubertatis ?
Numérotation du verset Ier. 11,moraliter 
marg.| {o} Mittamus lignum in panem eius etc.   Lign um in panem mittere, est memoriam Passionis Christi in lacrimis habere, que sunt panis lacrimarum, ut sic* Iste panis sit suavior ad edendum. Ps. 41. Fuerunt mihi lacrime mee panes die, ac nocte. Ruth. 2.c. Intinge buccellam tuam in aceto. Vel lignum in panem mittere, est imitationem Crucis Christi in corpore suo et opere gerere, secundum illud Gal. 6.d. Stigmata Iesu Christi in corpore meo porto. Sequitur in persona Christi.
marg.| {c} Tu autem, Domine Sabaoth id est o Pater, qui es Dominus Angelicarum virtutum. Loquitur enim Filius secundum carnem ad patrem et iudicium eius imprecatur, dicens.
marg.| {d} Qui iudicas iuste redd endo unicuique quod meretur, ut dicitur Rm. 2.a.
marg.| {e} Et probas id est examinas et iudicas.
marg.| {f} Renes et corda id est eorum voluntates pravas et desideria et cogitationes, scilicet de me interficiendo. Quod autem Dominus intueatur renes, scilicet delectationum et corda cogitationum, dicit Ps. 7. Scrutans corda et renes. Deus. 1Rg. 16.b. Deus intuetur cor.
marg.| {g} Videam ultionem tuam ex eis. Vid etur sibi contrarius petenti. Lc. 23.e. Dimitte eis, quia nesciunt quid faciunt, Solutio, Duo fuerunt genera hominum convenientium in mortem Christi, vel consentientium. Quidam enim in eam consenserunt ex invidia, scientes quod ipse erat Messias et si nescirent ipsum esse Filium Dei. Unde de Pilato dicitur Mt. b. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Et de his imprecatur hic ultionem, qui erant obstinati, nec penitere volentes quod sciebat Dominus. Alii autem consenserunt ex ignorantia. Et de illis dicitur Lc. 23. Pater ignosce illis etc.   quia illi penituerunt.
marg.| {g} Videam ultionem tuam ex eis id est visibilem vindictam de eis exerce per Romanos, vel eternam damnationem infer eis.
marg.| {h} Tibi enim revelavi causam meam. Num quam enim Pater Filii causam ignoravit, sed est modus loquendi, id est causam meam omnino proieci super te et omnino eam tibi commendavi. Sicut homo loquitur Deo et expandit ei cor suum, licet Deum sciat non ignorare quod cogitat. Vel   Tibi revelavi causam meam id est meis bonis operibus ostendi quod non merito meo, sed pro populi scelere crucifixus sum. Unde Io. 5.f. Opera, que ego facio, testimonium perhibent de me. Item Io. 14.d. Venit Princeps mundi huius et in me non habet quicquam. Vel.   Tibi revelavi id est tu scis sicut per revelationem revelatur aliquid.
marg.| {i} Propterea hec dicit Dominus etc.   Plan a est expositio usque ad finem capituli, quomodo hoc intelligatur de Ieremia Propheta. Vidit enim divinam ultionem de Anathot venturam propter machinationes, quas in Ieremiam fecerant. Anathot quidam viculus est tribus milliaribus distans a Hierusalem, in quo natus fuit Ieremias. Ideo hanc expositionem, quia plana est, omittimus et illam de Christo prosequimur. Post ergo filii orationem, hic subditur Patris responsio.
marg.| {k} Hec dicit Dominus Pate r.
marg.| {l} Ad viros Anathot id est contra Iudeos, qui quondam fuerunt viri Anathot, id est viri obedientie et obedientes, vel qui tales deberent esse. Anathot enim interpretatur obedientia.
marg.| {m} Qui querunt animam tuam id est vitam tuam, o fili ; dicentes crucifige eum.
marg.| {4. 210vb} {o} Et dicunt, non prophetabis in nomine Domini id est non docebis nos de futuris, que tu dicis te dicere in nomine Domini, quasi dicat : ipsi volunt auferre vitam tuam et doctrinam tuam. Unde ipsi dixerunt.   Eradamus eum de terra viventium etc.   Hoc autem faciebant insidiose et non aperte, ne forte tumultus fieret in populo. Unde dixerunt.
marg.| {p} Et non morieris in manibus nostris quasi , non occidemus te manibus nostris, quasi magis occulte et per alios mortem tuam procurabimus. Quod verum fuit. Non enim manibus, sed linguis eorum eum crucifixerunt. Unde dixerunt. Non licet nobis interficere quemquam, quia scilicet tota auctoritas iam delata erat ad Pilatum. Aliter enim dicerent falsum, quia lex precepit eis. Ex. 22.c. Maleficos non patieris vivere. Ipsi autem hunc maleficum reputabant. Vel non licet, scilicet in die festo. Vel.
marg.| {o} Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris quasi cessabit doctrina tua, qua nos arguis et nos cessabimus a morte tua. Hec autem omnia plana sunt et de Christo et de Ieremia.
marg.| {q} Propterea inqu am. Hec enim dixerat, sed repetit propter interruptionem, quam fecerat.
marg.| {r} Ecce ego visitabo super eos visi tatione pene.
marg.| {s} Iuvenes morientur in gladio scilicet Romanorum.
marg.| {u} Filii eorum et filie eorum morientur in fame quasi quidam eorum morientur in gladio, quidam fame et hoc sine recuperatione. Unde.
marg.| {x} Et reliquie non erunt ex eis quasi nulli remanebunt a gladio et fame, vel ita pauci, vel ita viles quod indigni erunt numero et nomine.
marg.| {y} Inducam enim malum super viros Anathot id est   super Iudeos qui mihi obedientes esse debuerunt et non fuerunt. Ne autem credatur illud malum esse momentaneum, subdit.
marg.| {z} Annum visitationis eorum id est adversitatem, vel captivitatem longam, que per annum visitationis intelligitur, sicut brevis captivitas per diem visitatis.
Numérotation du verset Ier. 11,moraliter 
marg.| {l} Ad viros Anathot. Vir i Anathot hic dicuntur religiosi, qui obedientiam, quam voverunt, non tenent. Hi querunt animam Christi.
marg.| {n} Et dicunt, non prophetabis in nomine Domini quia et vitam Christi et doctrinam in se extinguunt, quia mali et immundi sunt in vira et hebetes in scientia et doctrina. De Christo enim dicitur Lc. ultimo c. Qui fuit vir Propheta, potens in opere et sermone.
marg.| {p} Et non morieris in manibus nostris. Sic dicunt multi mali Prelatis suis. Desiste a correptione et predicatione et nos desistemus in tua persecutione et dimittemus te in Prelatione. Poeta.
marg.| Obsequium amicos multiplicat, veritas odium parit.
marg.| Gal. 4.c. Factus sum vobis inimicus verum dicens vobis.
marg.| {r} Ecce ego visitabo super eos quasi , quia contemnitis minorem correptionem, faciam fieri super vos duram inquisitionem a Papa et ideo dicitur annus visitationis.
marg.| {s} Iuvenes novi tii.
marg.| {t} Morientur in gladio disc ipline, per quam eorum lascivia iuventutis perimitur.
marg.| {u} Filii eorum et filie eorum morientur in fame quasi fortiores et debiliores de novitiis arctabuntur ciborum ariditate.
marg.| {x} Et reliquie non erunt ex eis quasi ad litteram ita arctabuntur in cibis quod in mensa parvas facient reliquias. Ita enim est in religione quod senes abundant cibis et vestibus in cameris, sed iuvenes non habent, quid comedant in conventu. Cum enim visitantur religiones, plus arctantur minores, quam maiores.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_11)

Notes :