Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Ier. 14,1 

Quod
factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis
Numérotation du verset Ier. 14,2 

luxit Iudea
et porte eius corruerunt
et obscurate sunt
in terra et clamor Hierusalem ascendit
Numérotation du verset Ier. 14,3 

maiores
miserunt minores suos
ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt
vasa sua vacua confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua
Numérotation du verset Ier. 14,4 

propter terre vastitatem quia non venit pluvia in terra
confusi sunt agricole
operuerunt capita sua
Numérotation du verset Ier. 14,5 

nam
et cerva in agro peperit
et reliquit
quia non erat herba
Numérotation du verset Ier. 14,6 

et onagri steterunt
in rupibus
traxerunt ventum quasi dracones
defecerunt oculi eorum quia non erat herba
Numérotation du verset Ier. 14,7 

si iniquitates nostre responderunt nobis
Domine fac propter nomen tuum
quoniam multe sunt
aversiones nostre
tibi peccavimus
Numérotation du verset Ier. 14,8 

exspectatio
Israel salvator eius in tempore tribulationis
quare quasi colonus futurus es in terra
et quasi viator
declinans ad manendum
Numérotation du verset Ier. 14,9 

quare futurus es velut vir vagus
ut fortis qui non potest salvare.
Tu autem in nobis
es Domine et nomen
sanctum1 tuum
1 sanctum] om. Weber
invocatum est super nos2
2 invocatum est – s. n.] inv. Weber
ne derelinquas nos3
3 ne derelinquas nos] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 14,10 

Hec dicit Dominus populo huic
qui dilexit
movere pedes
suos
et non quievit
et
Domino non placuit nunc recordabitur
iniquitatum eorum
et visitabit peccata eorum
Numérotation du verset Ier. 14,11 

et dixit Dominus ad me: Noli orare
pro populo isto in bonum.
Numérotation du verset Ier. 14,12 

Cum
ieiunaverint
non exaudiam
preces eorum
et si
obtulerint holocaustomata
et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos
Numérotation du verset Ier. 14,13 

et dixi a a a
Domine Deus prophete
dicunt eis non videbitis gladium
et famis
non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto
Numérotation du verset Ier. 14,14 

et dixit Dominus ad me falso prophete vaticinantur in nomine meo non misi eos
et non precepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem
et fraudulentiam
et seductionem cordis sui
prophetant vobis
Numérotation du verset Ier. 14,15 

ideo hec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo
quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophete illi
Numérotation du verset Ier. 14,16 

et populi
quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem pre fame et gladio
et non erit qui sepeliat eos
ipsi et uxores
eorum filii et filie
eorum
et effundam
super eos malum suum
Numérotation du verset Ier. 14,17 

et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei
lacrimam per noctem et diem
et non taceant
quoniam contritione magna contrita est
virgo filia populi mei
plaga pessima
vehementer
Numérotation du verset Ier. 14,18 

si egressus fuero
ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem
ecce attenuati
fame
propheta quoque et sacerdos
abierunt
in terram
quam ignorabant
Numérotation du verset Ier. 14,19 

numquid proiciens
abiecisti
Iudam
aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos
ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio
Numérotation du verset Ier. 14,20 

cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi
Numérotation du verset Ier. 14,21 

ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii
glorie tue
recordare ne irritum facias fedus tuum
nobiscum
Numérotation du verset Ier. 14,22 

numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut celi possunt
dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia hec

Capitulum 14

marg.| Quod factum est verbum etc. Hoc capitulum in quinque partes dividitur. Primo, comminatur de futura siccitate tanta, ut lugeant homines in civitatibus, etiam maiores, ut Duces, Principes et divites et non solum pauperes pre defectu aque et terra, que siccitate vastetur a fructibus et herbis et viri agricole vacui sint a fructibus et animalia a pastu. Secundo, post Dominicam comminationem subiungit orationem, qua in persona sui, vel populi petit misericordiam et querit causam quare Dominus alienet se a peccato suo et a terra sua et quasi peregrinas ab eis se transferat ad auxilium aliarum gentium, ibi :   Si iniquitates nostre. Ter tio, causam predicte desolationis et alienationis sue ab eis Dominus determinat, quia, scilicet populus dilexit movere pedes instabiles in cultu suo, in confidentia auxilii sui non persistens ; sed ad alias gentes confugiens, unde propter hoc precedentem et Prophete et populi orationem non exaudiendam, predicit, sed eos gladio, peste, fame perituros, ostendit, ibi :   Hec dicit Dominus populo huic etc.   Quar to, audita et intellecta sententia Domini in malum Iudeorum, conqueritur Propheta de pseudo-prophetis, qui contrarium predicabant et ideo a Domino, tam eis, quam populo vindictam futuram predicit, ita ut in agris moriantur gladio, in civitatibus peste et fame, vel in longinquam terram captiventur, ibi :   Et dixit Dominus ad me. Qui nto, iterum Propheta in persona sui, vel populi penitentis inter flagella, ad orationem se convertit, peccasse se denuntians, fedus secum factum est patribus et Deo et beneficia sibi prestita ab ipso commemorans et idolorum inutilitatem et impotentiam confitens, quia cunctam predictam siccitatem, pluvias et nubes dare non possunt, sed Deus solus, qui omnia fecit, ibi :   Numquid proiiciens. Dic it ergo.
marg.| {e} Quod factum est etc. quasi vere tibi contingent hec predicta mala.
marg.| {e} Quod id est quia.
marg.| {f} Factum est verbum Domini de sermonibus siccitatis id est comminantibus siccitatem.
marg.| {g} Luxit Iudea. Sic ut dicitur pratum ridere, cum floret, sic terra lugere pre siccitate et ariditate. Vel,   Luxit terra id est habitatores eius lugebunt siccitatem et ariditatem, quam sustinebunt in obsidione.
marg.| {h} Porte eius corruerunt id est conclusi intra portas, ut sumatur continens pro contento. Vel,   Corruerunt id est solitarie facte sunt, quia non est, qui ferat per eas cibaria. Vel ad litteram, dirupte sunt per exercitum Chaldeorum.
marg.| {k} Obscurate sunt in terra id est spurce facte sunt per ruinas, que prius lucebant per pulchram compositionem.
marg.| {l} Et clamor Hierusalem ascendit. Cla mabunt enim valde pre famis angustia et anxietate et siccitate potus, vel terre. Unde.
marg.| {n} Maiores miserunt minores etc.   pre dolore.
marg.| {4. 216rb} {t} Propter terre vastitatem que facta est propter tantam sterilitatem et ariditatem. Que tanta erat.
marg.| {y} Nam et Cerva in agro peperit, et ] {a}   Reliquit scilicet fetum suum.
marg.| {b} Quia non erat herba quam sumeret ad pastum et ideo non habebat lac, quo aleret fetum.
marg.| {Δ} {a} Et Onagri steterunt
Numérotation du verset Ier. 14,mystice 
marg.| {g} Luxit Iudea id est Ecclesia, que luget pro incolatu presentis miserie et pro dilatione patrie. Unde significatur per Axam, que sedens super asinam flens et eiulans petiit a patre suo irriguum superius et inferius, ut dicitur Idc. 1.c. Vel,   Luxit Iudea prop ter defectum et arefactionem fontium, id est Doctorum et Predicatorum. Ioel. 1.d. Exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti.
marg.| {h} Porte eius. Pre lati. Ps. 86. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Per quos tamquam per portas deberent intrare subditi ad vitam.
marg.| {i} Corruerunt in t erram per cupiditatem.
marg.| {k} Obscurate sunt in terra amis sa luce gratie et intelligentie per terrenorum amorem, ita etiam nulli per ipsos mittantur ad vitam. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui habetis clavem scientie, nec intratis, nec alios intrare sinitis.
marg.| {l} Et ideo clamor Hierusalem id est Ecclesie.
marg.| {m} Ascendit ad D eum pro casu Prelatorum. Lam. 1.b. Vie Sion lugent, eo quod non sint, qui veniant ad solemnitatem, omnes porte eius destructe, Sacerdotes eius gementes. Lam. 2.c. Defixe sunt in terra porte eius, perdidit et contrivit vectes eius. De hac Prelatorum obscuratione. Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum ? Lux enim antiquitus erant in mundo ut dicitur Mt. 5.b.
marg.| {n} Maiores Prel ati.
marg.| {o} Miserunt minores suos id est subditos.
marg.| {p} Ad aquam doct rine verbi Dei, quos invitant ad audiendam doctrinam et cum venerint, nullam doctrinam, aut eruditionem inveniunt. Unde.
marg.| {q} Venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam quia cum faciunt suas visitationes, nec ipsi predicant, nec alios pro se predicare faciunt. Is. 41.d. Egeni et pauperes querunt aquas et non sunt, lingua eorum siti aruit. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis.
marg.| {r} Reportaverunt vasa sua vacua id est corda sine doctrina.
marg.| {s} Et operuerunt capita sua dole ntes, quia non invenerunt aquam doctrine.
marg.| {t} Propter terre vastitatem id est Ecclesie destructionem, que fit propter defectum Prelatorum, qui non docent, ut deberent. Prv. 28.b. Regnantibus impiis, ruine hominum. Et 29.c. Cum defecerit prophetia, dissipabitur populus. Unde Iob. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur. Unde.
marg.| {u} Quia non venit pluvia in terram doct rine. Et ideo.
marg.| {x} Confusi sunt agricole, operuerunt capita sua scilicet mitris, vel capillis, nolentes discooperire ad predicandum, vel celebrandum, cum tamen dicatur 1Cor. 11.a. Omnis vir orans, aut prophetans velato capite deturpat caput suum.
marg.| {y} Nam et Cerva id est Ecclesia, transiliens lutosa luxurie, spineta avaritie, montuosa superbie. Cerva autem maxime sunt Prelati, que inter omnia animalia hoc tantum animal lacrimatur, ad innuendum quod inter omnes homines Prelati debent effluere visceribus misericordie et pietatis : Iuxta illud quod dicitur ad Ecclesiam. Ct. 7.b. Oculi tui sicut piscine in Esebon quod interpretatur cingulum meroris.
marg.| {z} In agro peperit. Par it enim Cerva in via strata, quia scit quod ibi non vadit lupus, qui rapiat fetum : Sic Predicatores et Doctores debent ducere conversos ad vitam communem, non ad inconsuetos mores, ne diabolus eos devoret per recidivum. Iob. 39.a. Numquid parturientes Cervas observasti ? dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum ? Incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt, quasi , ad hoc, ut pariant, oportet eas incurvari per doctrine humilitatem et rugire per compassionem.
marg.| {a} Reliquit ut f aciunt illi, qui semel predicaverunt aliquibus, postea ad eos numquam redeunt. Vel ut faciunt illi, qui parochias suas dimittunt. Iob. 39.b. In terra derelinquit ova sua, obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. Vel.
marg.| {z} In agro peperit id est in aperto aliqua bona opera fecit.
marg.| {a} Reliquit id est bene operari cessavit.
marg.| {b} Quia non erat herba id est doctrina, qua reficiatur et percipiat lac ad alendum se, vel alios. Dicitur quod Cerva odore narium attrahit serpentes de caverna : sic Prelati odore verbi Dei et exempli debent fugare diabolum de cordibus peccatorum. Is.. 11.b. Qui ablactatus fuerit, manum suam mittet in cavernam Reguli et super foramina
marg.| {Θ} Aspidum
marg.| {4. 216va} {Δ} {a} Et Onagri steterunt in rupibus ne c aperentur a venatoribus.
marg.| {d} Traxerunt ventum pre nimia siti, ut saltem e vento haberent refrigerium, quia Onagri maxime sitibundi sunt.
marg.| {e} quasi Dracones qui etiam maxime sitibundi sunt. Non enim possunt satiari aqua, unde aperiunt os vento, ut sic extinguant ardorem sitis sue. Unde cum vident naves in mari, quia maximus est ventus circa velum, volant ad velum, ut ibi sitim extinguant et quandoque pre magnitudine sua evertunt navem. Unde cum vident naute prope se esse Draconem in aqua quod percipiunt ex tumore aque super ipsum, statim deponunt velum. Et propter hoc habitant Onagri in solitudinibus, ut propter beneficium ventorum diu sine portu vivant. Quomodo autem serpentes, vel Dracones attrahant ventum, dicunt Physici naturales, quia angusta intestina habent, unde frequentius attrahunt aera et hoc maxime propter sagacitatem narium, quam ad hoc habent. Unde et maxime Draco attrahit odorem, in quo tangitur angustia tribulationis Iudeorum, quasi , cum hec animalia, que maxime potu vivunt, ita pre sitis magnitudine attrahunt ventum, multo fortius tunc alia animalia non poterunt vivere.
marg.| {f} Defecerunt oculi eorum pre dolore et turbatione.
marg.| {Θ} Aspidum.
marg.| {a} Et Onagri qui in altis locis habitant et sine potu diu vivunt, hi sunt claustrales. Iob. 39.a. Quis dimisit Onagrum liberum et vincula eius quis solvit ? cui dedi in solitudine domum et tabernaculum eius in terra salsuginis ? contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audivit, circumspicit montes pascue et virentia queque perquirit.
marg.| {b} Steterunt non egredientes a claustro.
marg.| {c} In rupibus id est in duritia et austeritate vite claustralis. Sed propter defectum pluvie, id est spiritualium.
marg.| {d} Traxerunt ventum id est temporalia desideraverunt, que vana sunt et inflant quasi ventus, vel fumus. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum.
marg.| {e} quasi Dracones id est quasi seculares, immo frequentius, vel ardentius inhiant ipsis congregandis, vel multiplicandis temporalibus, quam seculares. Os. 5.c. Facti sunt Principes Iuda quasi assumentes terminum. Os. 4.b. Erit sicut populus sic Sacerdos. Bernardus: Utinam non peior, quam populus sit Sacerdos. Sed de bonis Onagris, scilicet de Religiosis, dicit Ps. 103. Exspectabunt Onagri in siti sua, donec inebrientur ab ubertate domus Domini. Unde Mt. 5.a. “Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam” etc.   Miserum est talibus inhiare et tamen in rupibus stare, id est in duritia Religionis, ut faciunt Cistercienses.
marg.| {f} Defecerunt oculi eorum cont emplationis.
marg.| {g} Quia non erat herba id est doctrina, que virore spei promissionum eternarum reficeret oculos spirituales.
marg.| {h} Si iniquitates. Ins truit populum, quid debeat dicere in tempore siccitatis.   Si iniquitates nostre responderint nobis per penam, id est si omnium predictorum malorum et siccitatis terre, cause fuerunt malitie nostre quod verum est, secundum illud Is. 3.b. Agnitio vultus eorum respondebit eis. Et sup. 2.d. Arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te. Ideo.
marg.| {i} Domine, fac propter Nomen tuum quasi non secundum opera nostra agas in nos, sed propter misericordiam tuam, propter quam tamquam per nomen valde nominabilis es : Propter enim Nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo, multum est enim. Quia dicit Ps. 7. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit.
marg.| {k} Quoniam multe sunt adversiones nostre id est peccata, quibus a Deo aversi sumus : Ideo non nos ea vincere possumus, quia eis onerati sumus, sed tu vince, cuius misericordia {4. 216vb} omne malum nostrum vincit et que superexaltat iudicium, ut dicitur Iac. 2.c. Quia misericordia eius super omnia opera eius.
marg.| {l} Tibi peccavimus id est contra te.
marg.| Vel Tibi quia ab alio non possumus liberari, sicut infirmus aliquis in medio. Ps. 50. Tibi soli peccavi.
marg.| Vel. Tibi id est te vidente. Unde Ps. 7. Scrutans corda et renes Deus. Ideo dicitur Is. 1.e. Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Sed, o tu Domine, contra omnia peccata tu es.
marg.| {m} Exspectatio Israel quia in te solum sperant omnes fideles, qui per fidem te vident. Unde Os. 13.c. Perditio tua ex te, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Gn. 49.b. Ipse erit exspectatio gentium. Is. 30.b. Beati omnes, qui exspectant eum.
marg.| {n} Salvator eius id est Israel.
marg.| {o} In tempore tribulationis scilicet si salutem querat in tempore prosperitatis. Unde Is. 21.d. Si queritis, querite Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi et exaudivit.
marg.| {p} Quare quasi   colonus futurus es in terra etc.   Prop rie dicitur colonus, qui de una terra ducitur ad aliam, ut eam excolat, quasi , quare vis deserere Iudeos, de quibus quasi genitus, cum quibus quasi semper fuisti per illorum salvationem et legis dationem et vis modo habitare apud alios eos salvando et propriam hereditatem tuam relinquendo ? Dominus enim dicitur fuisse cum Chaldeis et ceteris Iudeorum inimicis, quando dedit eis potentiam destruendi Iudeos. Sed parvo tempore fuit apud eos.
marg.| {q} Et ideo dicitur fuisse ibi quasi   viator quia et dedit Medis potentiam destruendi ipsos Chaldeos. Unde.
marg.| {s} Quare futurus es velut vir vagus qui sepe mutat hospitium.
marg.| {t} Et fortis. Sic lege, quasi et tu fortis es, quare futurus est ut   qui non potest salvare. Sed melius exponitur hoc Christo in pauperum consolationem, qui non habent hic manentem civitatem, sed futuram inquirunt, ut dicitur Hbr. 13.c. Et in confusionem eorum, qui tantum de terrenis edificiis cogitant : Ideo Christus sibi fecit tabernaculum, scilicet virginis uterum. Ps. 45. Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Unde.
marg.| {p} Quare quasi   colonus etc. quasi non mansionarius. Unde Mt. 8.c. Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Item Io. 1.a. In propria venit et sui eum non receperunt.
marg.| {r} Declinans ad manendum quia sicut hospes, vel peregrinus transit de loco ad locum, sic Christus de populo ad populum transivit. Is. 41.a. Transibit in pace et semita non apparebit in pedibus eius.
marg.| {t} Fortis secu ndum divinitatem, quia ibi abscondita est fortitudo eius.
marg.| {u} Qui non potest salvare secu ndum humanitatem, secundum quam impotens est et parvus. Vel fortis, miracula faciendo, sed infirmus iniurias patiendo. Vel fortis resurgendo et infirmus moriendo, Sept. Numquid eris quasi homo dormiens et quasi vir, qui salvare non possit ? Illis dicitur Dominus dormire, quos deserit, vel cum peccatores in presenti non punit.
marg.| {x} Tu autem etc. quasi non idem est de nobis Iudeis et de aliis gentibus, quia nos soli invocamus nomen tuum in nobis, ut Rex in Regno, quia ipse Rex regnum. Apc. 1.b. Qui fecit nos Regnum et Sacerdotes. Ps. 144. Regnum tuum Regnum omnium seculorum. Apc. 19.c. Rex regum, Dominus dominantium. Ita.
marg.| {y} In nobis es, Domine sicu t hortulanus in horto, quia nos sumus eius hortus. Ct. 5.a. Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum. Io. 20.d. Maria vidit Iesum existimans, quia hortulanus esset. Ita ut pater in domo, quia ipse est pater, nos domus. Hbr. 3.a. Moyses fidelis erat in tota domo tamquam famulus in testimonium eorum, que dicenda erant, Christus vero tamquam filius, cuius domus nos sumus, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam teneamus.
marg.| {z} Et nomen tuum invocatum est super nos ut v ocemur Christiani a te Christo. Is. 4.a. Tantummodo invocetur nomen tuum super nos ? aufer opprobrium nostrum. Is. 65.c. Suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo. Hoc enim est nomen, quo non est aliud sub celo, in quo oporteat nos salvari, ut dicitur Act. 4.c. Dicitur autem, nomen Christi invocatum est super Iudeos, quia omnes Prophete eis Christum esse venturum predixerunt et ab eis transiturum ad nos, scilicet ad gentes. Et ideo.
marg.| {b} Ne derelinquas nos quia sumus illi specialiter, quibus adventus tuus promissus est. Vel.
marg.| {z} Nomen tuum id est misericordia tua.
marg.| {a} Invocatum est etc.   quia per eam solam operamur et meremur salutem nostram. Nec est contrarium quod dicitur 2Cor. 5.b. Ut referat unusquisque propria corporis, prout {4. 217ra} gessit, sive bonum, sive malum. Per quod videtur haberi quod quilibet salvetur suo proprio merito. Sed dicitur Deus tripliciter nos salvare, scilicet per Incarnationem nos liberando, sic non ex merito nostro, neque ex operibus iustitie, que fecimus nos, secundum misericordiam suam salvos nos fecit, ut dicitur ad Titum 3.b. Item dicitur salvare nos gratiam dando, sic ut merito nostro non salvet nos. Item meritum conferendo, sic per meritum salvabit.
marg.| {a} Qui dilexit movere pedes suos id est propter quod moti sunt eorum pedes in captivitatem. Vel.
marg.| {b} Pedes id est affectiones eorum de bono in malum. Secundum Hieronymum ut frequentius semper accipitur in malo Scripturis motus pedum, ut hic : Et Gn. 11.a. De illis, qui moverunt pedes suos ab Oriente, ut contra Deum turrim altissimam edificarent. Et Gn. 4.b. De Cain, qui eiectus a facie Domini, vagus factus est super terram. Et Esau venator. Gn. 25.d. Et Prv. 7.b. Mulier garrula et vaga, quietis impatiens, non valens consistere in domo pedibus suis. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Sed stare in bono sumitur, ut in Ps. 121. Stantes erant pedes nostri etc.   Alib i. Qui statis in domo Domini etc. Na. 2.c. State et non est, qui revertatur. Tamen stare aliquando sumitur in malo. Unde Mt. 20.a. Quid hic statis tota die otiosi. Ex. 15.b. Fiant immobiles quasi lapis. Et de Domino dicitur malis, Mi. 2.c. Surgite et ite, quia non habetis hic requiem. Est enim duplex motus, scilicet a centro, sic peccatores semper sunt mobiles. Et est motus ad centrum, sic semper sunt immobiles. Unde.
marg.| {c} Et non quievi scilicet in Deo, qui est vera anime quies, August. Inquietum est cor nostrum etc.   Simi le Ez. 2.   Et ideo Domino non placuit. ] {d}   Nunc recordabitur etc. scilicet per pene inflictionem, qui quasi oblivisci dicitur, cum peccatum non punit, sicut et dormire et tacere dicitur eadem ratione. Modo enim quasi non est tempus Dei, sed dicit : Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Ideo dicitur Is. 42.c. Silui, semper tacui, patiens fui, ut parturiens loquar.
marg.| {e} Et visitabit peccata eorum sicu t Medicus visitat egrotum, ut per artem obsistat egritudini. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum, ut sic saltem propter penam peccare desistant.
marg.| {f} Noli orare pro populo etc. id est ut eis donem bonum, quia nihil faciunt quod mihi placeat. Idem habetur supra 7.d. Et 11.c. In quo ostenditur gravitas peccati populi, ut etiam Sancti prohibeantur pro eo orare. Ipsi enim peccabant peccato ad mortem : De quo 1Io. 5.d. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Peccatum ad mortem dicitur, cum post Dei agnitionem, que per gratiam datur, gratiam eius impugnamus, scilicet in ipso et hoc presumendo, vel desperando ; vel in alio et hoc per fraternitatis impugnationem, vel veritatis agnite rebellionem, vel in nobis per propositum non penitendi, vel penitentiam de penitentia facta. Tunc autem propriissime ad mortem est, cum hoc peccatum concomitatur finalis impenitentia et ideo pro eo non est orandum. Vel.   Pro populo isto scilicet existente malo, quia tali existenti nihil impetrares. Unde.
marg.| {g} Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum scilicet dum tales existant, nec a malis desistant.
marg.| {h} Et si obtulerint holocaustomata et victimas que etiam in lege digniora erant, quam aliqua alia opera exteriora.
marg.| {i} Non suscipiam ea. Is. 1.d. Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : Manus enim vestre sanguine plene sunt. Mal. 2.c. Non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.
marg.| {k} Quoniam gladio et fame etc. quasi nulli cuiuscunque sit conditionis, parcam, si pauper est, fame peribit ; si {4. 217rb} mediocris, gladio exponetur ; si magnus, in carcere peste morietur, vel in civitate.
Numérotation du verset Ier. 14,moraliter 
marg.| {k} Quoniam gladio etc.   Glad ius est luxuria. Prv. 3.a. Lingua eius acuta quasi gladius biceps. Fames est avaritia, que satiari non potest. Eccles. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Pestis est superbia, qua nobiles moriuntur. Ez. 5.c. Qui longe est, peste morietur. Longe est superbus. Unde † Ps. 137. Et alta a longe cognoscit. Hoc triplici malo consumitur mundus. Unde 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vite. De hoc, Ez. 5.c. Tertia pars tui peste morietur et tertia fame consumetur in medio tui et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo. Vel gladius est persecutio Tyrannorum. Fames defectus verbi Dei ex vitio Prelatorum. Pestis corruptio hereticorum. Huic triplici pene subiacet totus Mundus. De prima : Ez. 21.c. Percute manum ad manum et dupliciter gladius, ac tripliciter gladius interfectorum, hic est gladius occisionis magne. De secunda, Am. 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei. De tertia. 2. Regum 24.c. Immisit Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta millia virorum.
marg.| {l} Et dixi : A a a Domine Deus. Con queritur Propheta ad Dominum de pseudo-prophetis, quasi dicat : Domine, tu vis quod predicem captivitatem, sed alii Prophete predicant prosperitatem. Dicit autem ter, a a a, contra predicta tria, scilicet gladium, famem, pestem.
marg.| {m} Prophete pseu do-   dicunt eis : Non videbitis gladium etc.   Quar e non resumit tertium flagellum, scilicet pestem ? Respondet Hebreus quod gladius et fames manifesta sunt flagella Dei, sed non sic pestis, quia aliquando provenit ex sola aeris corruptione sine aliqua Dei ira. Vel dic quod ideo sic dicit, quia ista duo magis timebat populus. Unde David propositis sibi tribus, scilicet fame septem annorum et gladio inimicorum per tres menses et peste trium dierum, elegit pestem, quia communis erat, ut dicitur 2Rg. ultimo b. Et in hoc patet quod isti prophete erant adulatores Dei, cum ea, que magis ipsi timebant, promittebant non futura.
marg.| {n} Sed pacem veram dabit vobis in loco isto in Hierusalem .
marg.| {o} Falso Prophete vaticinantur in nomine meo id est falsa.
marg.| {p} Non misi eos et non precepi eis etc.   et i deo audiendi non sunt. Unde Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur, scilicet interiori, vel exteriori missione ?
marg.| {q} Visionem mendacem qui dicebant, se videre spiritu Prophetico, que dicebant, sed non videbant.
marg.| {r} Et divinationem fraudulentam quia sic decipiebant populum et firmabant eum in peccatis suis. Mi. 3.c. Confundantur, qui vident visiones et confundantur divini et operient omnes vultus suos, quia non est responsum Dei.
marg.| {s} Et seductionem cordis scilicet blanditiis sermonum, vel promissis allicientes sibi corda simplicium. Prv. 29.a. Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.
marg.| {t} Cordis sui quia non ex spiritu Domini, sed suo hec falsa dicebant. Unde Ez. 13.a. Hec dicit Dominus Deus : Ve prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum.
marg.| {u} Prophetant vobis de c orde suo. Similiter hoc dicitur contra omnes adulatores falsos, qui quia in tribus damnificant audientes, quia scilicet timorem Domini abiiciunt a cordibus eorum et in pigritiam eos inducunt ad bene agendum et minus cautos eos reddunt. Ideo dicit ter   A a a Cont ra quos Ez. 13.c. Ve qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universe etatis ad capiendas animas et cum caperent, vivificabant animas eorum et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas, que non moriuntur et vivificarent animas, que non vivunt. Isti dicunt.4.217va} {a}   Gladius et fames etc. quasi nequaquam perdet vos Dominus in Inferno ubi erit gladius, id est presentia omnium malorum et fames, id est carentia omnium bonorum. De primo, Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius. De secundo, Is. 65.c. Servi mei comedent et vos esurieris. Sed.
marg.| {b} In gladio et fame etc. scilicet qui illis acquieverunt. Simile, $Is. 9.c. Erunt, qui beatificant populum istum seducentes et qui beneficantur precipitati. Mt. 15.b. Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt. Ideo dicitur Prv. 1.b. Fili mi si te lactaverint peccatores, ne acquiescat eis. Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. Hoc est lac mulieris Egyptiace, quo uti non potuit Moyses, sed magis lacte Hebree, ut dicitur Ex. 2.b. Eccles. 12.b. In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.
marg.| {c} Erunt proiecti etc. scilicet insepulti, ut ab omnibus conculcentur, qui legem Dei per † contemptum calcaverunt.
Numérotation du verset Ier. 14,mystice 
marg.| Vel mystice :
marg.| {d} In viis Hierusalem id est in statibus Ecclesie, qui sunt tres, scilicet Virginum, coniugatorum, viduarum.
marg.| {c} Proiecti ut a b omnibus hi contemnantur, qui in his non reperientur. Eccl. 9.b. Mulier, que est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
marg.| {e} Et non erit etc.   in s epulchro penitentie, ubi teguntur peccata, que sunt veteris hominis membra. De quo Iob. 3.d. Qui exspectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerint sepulchrum, quasi dicat : peccata eorum erunt tunc aperta, quin non fuerunt hic tecta per penitentiam.
marg.| {f} Et dices ad eos verbum etc. id est assidue. Sed contra. Bernardus Dolor est bonus, si non sit continuus : Mel enim absinthio addendum est. Et 1Io. 4.d. Perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor penam habet. Sed contra August. Hic semper homo doleat et de dolore gaudeat, quid enim restat nobis nisi dolere in via ? Ubi enim dolor finitur, finitur et penitentia. Solutio, Intellige, assidue, id est horis debitis quod est, quotiescunque homo revocat ad memoriam peccatum suum et videt illud non penitus esse deletum, vel timet recidivare. Simile 1. Thess. 5.d. Sine intermissione orate. Glossa id est certis horis. Vel   Per noctem et diem temp us adversitatis et prosperitatis. Lam. 2.f. Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Loquitur autem hic Dominus in persona sua, vel Prophete, vel populi, cui precipit flere propter mala superventura. Lacrime enim interiores sunt in potestate nostra et ideo in precepto est flere, sed non exteriores. De primis, supra 13.c. In abscondito plorabit anima mea.
marg.| {g} Et non taceant. Et dicit Glossa lacrime pondera vocis habeat. Unde Ps. 38. Auribus percipe lacrimas meas. Et alibi : Exaudivit Dominus vocem fletus mei. Quare autem sit flendum subdit.
marg.| {h} Quoniam contritione magna etc. id est plebs mea, que secundum Glossa non modo, sed quondam fuit virgo, scilicet non polluta per idololatriam. Sed contra, Ez. 16.a. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus et {4. 217vb} aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Preterea. Ez. 23.a. In adolescentia sua fornicate sunt, ibi subacta sunt ubera earum et fracte mamme pubertatis earum. Loquitur enim sub persona duarum mulierum, de duabus et decem tribubus. Solutio. Adolescentia ibi dicit, egressus de Egypto, dies ortus, legis susceptio. Quod autem dicit hic Glossa quondam virgo, intelligitur de tempore Patriarcharum ; vel virgo in malo, id est sterilis in bonis operibus. Ponit autem tria verba, scilicet virgo, filia, populus, ad aggravationem doloris. Naturaliter enim condoleri solet filie et virgini et toti populo.
marg.| {l} Si egressus fuero etc.   et i ta erat in obsidione, ad litteram, quia in civitate defectus erat cibi et potus. Sed si aliquis evasisset famem, gladio occidebatur.
marg.| {p} Propheta quoque et sacerdos etc. id est alienam et ignotam per captivitatem. Et quid mirum hoc de minoribus cum etiam de maioribus sit hoc verum. Sic mystice pro contritione Ecclesie in membris flendum est, quia in eis est sterilis ab operibus bonis.
marg.| {i} Contrita est etc.   pecc atorum multitudine.
marg.| {k} Plaga pessima etc.   eoru ndem magnitudine. Mala fuit plaga Ecclesie tempore martyricidarum ; peior tempore hereticorum, pessima tempore falsorum fratrum, sicut modo. Ideo dicit Is. 38.d. In pace amaritudo mea amarissima. Sed pessima vehementer tempore Antichristi quod erit in fine mundi, quando erit tanta tribulatio, quanta umquam non fuit, propter que nisi abbreviati essent dies illi, non esset salva omnis caro, ut dicitur Mt. 24.b.
marg.| {l} Si egressus fuero ad agros id est seculares.
marg.| {m} Ecce occisi gladio id est luxurie, invidie, discordie et rapine, vel manifestis peccati. Is. 21.d. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prelii.
marg.| {n} Et si introiero civitatem Reli gionis.
marg.| {o} Ecce attenuati fame Dei, vel cupiditate, vel fame Dominici panis, scilicet spiritualis refectionis et pinguedinis caritatis : De qua Ps. 62. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sed magis igne abundat, qui numquam dicit sufficit : Prv. 30.c. id est cupiditate habendi. Sed tamen dicit Lam. 4.b. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame, quoniam illi cito, isti morose consumpti sunt. Maior enim est spes de conversione laici mali, quam Religiosi mali. De hoc Dt. 32.d. Foris vastabit eos gladius et intus pavor. Lam. 1.g. Foris interficit gladius et domi mors similis est. In Prelatis malis et intus et foris mors est, quia per eos, qui extra Ecclesiam sunt, scandalizantur, quia vita mala eorum exteriores detinet in errore. Qui autem in Ecclesia sunt, moriuntur fame verbi Dei. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis.
marg.| {p} Propheta quoque et Sacerdos scilicet mali et pseudo-prophete, vel Prelati. Unde supra 5.c. A Propheta usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum.
marg.| {q} Abierunt in terram etc. id est in Infernum, quem ignorare videtur, dum sic peccant, ac si non crederent ire illuc, ac si cum morte et Inferno fecissent pactum, ut dicitur Is. 28.d. id est ac si crederent illa sibi non posse nocere. Sed ut ibid. e. Dicitur. Non stabit pactum vestrum cum morte, sed flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Vel dicuntur ignorare, quia si scirent per experientiam qualis est, non ita illuc irent. Est enim ibi terra horroris et vaste solitudinis. Dt. 32.b. Iob. 10.d. Terra miserie et tenebrarum etc.
marg.| {r} Numquid proiiciens abiecisti Iudam id est duas tribus cum in eis fuerit Templum et Religio cultus divini ?
marg.| {s} Aut Sion ; id est in quo erat Templum.
marg.| {t} Abominata est anima tua etc. id est voluntas tua, o Domine, ut ita repente et tanta plaga percusseris eos, ut nulla possit adhiberi medicina. Unde.
marg.| {u} Exspectavimus pacem pros peritatis.
marg.| {z} Et tempus curationis id est liberationis ab his tot malis, que iam intumuerunt. Sed e contra.
marg.| {a} Et ecce turbatio scilicet seductionis et fremitus hostium.
Numérotation du verset Ier. 14,mystice 
marg.| Miratur Propheta quod Dominus Prophetas et Sacerdotes, id est Prelatos et Doctores, ita abiecerat. Sed non est mirandum, quia iustus est Dominus. Qui enim primi sunt in culpa, primi erunt in pena. Sap. 6.a. Discite iudices finium terre, etc ibi iudicium durissimum his, qui presunt, fiet.
marg.| {u} Exspectavimus pacem cum carne, Mundo et diabolo. Mt. 10.d. Non veni pacem mittere, sed gladium. Vel.
marg.| {u} Exspectavimus nimi s diu.
marg.| {x} Pacem id est facere pactum cum Deo, scilicet usque ad mortem.
marg.| {y} Et non est bonum tam diu exspectare.
marg.| {z} Et tempus curationis id est penitentie exspectavimus usque ad senectutem, que non sinit nos facere penitentiam. Non ergo miremur de Dei iustitia, sed {4. 218ra} eius magis misericordiam postulantes dicamus.
marg.| {a} Cognovimus Domine etc.   in D eum.
marg.| {b} Iniquitates in s e, vel in proximum.
marg.| {c} Patrum nostrorum etc. quasi nos et patres nostri peccavimus et utrosque exspectavit Dei patientia longanimis. Implevimus enim mensuram patrum nostrorum. Mt. 23.d. scilicet faciendo mala, que illi fecerunt et addendo ea, que non fecerunt. Hoc autem ideo dicit, quoniam aliquando sic est quod aliquis multum peccavit, nec tamen adhuc meruit amissionem temporalium. Unde Gn. 15.d. Nondum implete sunt iniquitates Amorrheorum ibi Glossa ut mereantur adhuc a terra sua evelli. Sic illi Iudei nondum meruerant captivari. Sed si peccata patrum numerantur cum peccatis filiorum, bene meruerunt, quia sepe pro peccatis patrum puniuntur filii temporaliter, cum scilicet eos imitantur. Ps. 108. In memoriam redeat iniquitas patrum eius etc.
marg.| {d} Ne nos des etc. id est propter misericordiam tuam, que nominabilem te facit et laudabilem.
marg.| {e} Neque facias etc.   quod dimittas affligere, non propter nos, qui non bene vivimus, sed propter alias gentes, ne scilicet superbiant contra nos et contra te hostes nostri dicentes : Manus nostra excelsa et non Dominus fecit hec omnia : Dt. 32.d.
marg.| {f} Solii glorie tue recordare id est Templi tui, in quo iudicas per Sacerdotes et gloriosus appares. Vel Hierusalem, in qua erant Reges et Principes, per quos gloriosus apparuisti aliquando.
marg.| {g} Ne irritum facias etc.   quod fecisti nobis in patribus nostris antiquis. Simile deprecatur Moyses. Ex. 32.c. Ne queso dicant Egyptii, callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra, quiescat ira tua et esto placabilis super nequitiam populi tui : Recordare Abraham et Isaac etc.   [ ] $mystice
marg.| {f} Solii glorie Soli um glorie Domini sunt Clerici et Religiosi. Ps. 79. Qui sedes super Cherubim : Qui significantur per thronum Salomonis, quem fecit de ebore grandi, 3Rg. 10.c. Elephas est castum animal et ebur conservat pannum a combustione : Sic tales debent esse in se casti et ad hoc alios provocare, scilicet verbo et exemplo. Luxuria enim est adustio, quia est ignis usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina : Iob. 31.b. 1Cor. 7.b. Melius est nubere, quam uri. Ct. 3.d. Ferculum fecit sibi Salomon de lignis Libani, quia debent esse immunes ab omni putredine peccati et per bonam famam odoriferi et odore suo fugare serpentes, id est peccata, hereticos et Demones. Et dicitur ibi quod illum thronum vestivit fulvo auro nimis, quia pleni debent esse caritate. Tunc Dominus horum recordatur, ut irritum non facit pactum suum, quando se opposuerint Domino per orationes et gemitus pro peccatis populi, sicut Moyses iram Domini placavit : Ex. 32.c. Fedus fecit Dominus nobiscum, quando per sanguinem Passionis confirmavit Testamentum novum, unde dicitur calix Testamenti. Tunc autem Dominus huius federis recordaretur, ut non irritum faceret illud, per diluvium populum suum dispergendo, si arcus eius poneretur in nubibus, ut dicitur Gn. 9.b. id est scriptura, vel vita Christi in Prelatis luceret. Vel solium glorie est Beata Virgo, que significatur per matrem Salomonis : De qua dicitur 3Rg. 3.d. quod thronus, eius positus erat iuxta thronum Regis, quando ipsa venit ad eum postulare pro Adonia. Et dixit ei Salomon : Pete mater mea quod vis, non enim fas est, ut avertam faciem tuam. Cum ergo ipsa sit advocata nostra, ostendens filio pectus et ubera : O tu Domine   Recordare solii glorie tue quasi audi eam pro nobis orantem. Simile : Memento salutis auctor etc.   Hoc est solium excelsum et elevatum, super quod vidit Propheta Dominum sedentem : Is. 6.a. Reg. 23.a. David sedet in cathedra sapientissimus.
marg.| {h} Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant etc. 218rb} quasi siccitas, quam predixi venturam, non poterit tolli ab idolis, que Iudei coluerunt, ut eis dent de celo pluviam et ideo Domine, qui solus hoc potes, hoc fac. Unde.
marg.| {i} Nonne tu es Dominus Deus noster scilicet tu solus : Omnes enim falsi dii non hoc possunt. Ideo sup. 10.b. Dii, qui non fecerunt celum et terram, pereant.
marg.| {k} Quem exspectavimus etc.   quia in te solum est sperandum et ideo a te solum petendum est auxilium, quia nec etiam celi sine te pluere per se possunt ; sic nec heretici, vel falsi predicatores pluviam doctrine dare non possunt, quia solus Deus pluviam voluntariam segregat hereditati sue. Et si enim Prelati mali se putant esse celos per scientiam, tamen sunt magis sculptilia, quia per multas malleorum tunsiones fiunt Prelati, id est per multas allegationes, ideo ab eis non potest descendere pluvia doctrine, sicut si celum esset ferreum, vel fortiter malleorum, non posset pluere. Et hec est maledictio, quam comminatur Dominus, Dt. 28.c. Sit celum quod supra te est, eneum et terra, quam calcas ferrea, det Dominus imbrem terre tue pulverem et de celo descendet super te cinis, donec conteraris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_14)

Notes :