Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Ier. 6,1 

Confortamini filii Beniamin
in medio Hierusalem et in Thecua
clangite bucina et super Bethacharem
levate vexillum quia malum visum est ab aquilone
et contritio magna
Numérotation du verset Ier. 6,2 

speciose et delicate assimilavi filiam Sion
Numérotation du verset Ier. 6,3 

ad eam
venient pastores
et greges eorum
fixerunt in ea tentoria in circuitu
pascet unusquisque
eos
qui sub manu sua sunt
Numérotation du verset Ier. 6,4 

sanctificate
super eam
bellum consurgite
et ascendamus in meridie
ve nobis quia declinavit dies quia longiores facte sunt umbre vesperi
Numérotation du verset Ier. 6,5 

surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
Numérotation du verset Ier. 6,6 

quia hec dicit Dominus exercituum
cedite lignum eius et fodite1
1 fodite] fundite Weber
circa Hierusalem aggerem
hec est
civitas
visitationis omnis
calumnia
in medio eius
Numérotation du verset Ier. 6,7 

sicut
frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
Numérotation du verset Ier. 6,8 

erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
Numérotation du verset Ier. 6,9 

hec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
Numérotation du verset Ier. 6,10 

cui loquar et quem contestabor ut
audiant
ecce incircumcise aures eorum et audire non possunt
ecce
verbum Domini
factum est eis in opprobrium
et non suscipient illud
Numérotation du verset Ier. 6,11 

idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde
super parvulum
foris et super concilium iuvenum
simul vir enim cum muliere capietur
senex
cum pleno dierum
Numérotation du verset Ier. 6,12 

et transibunt domus eorum ad alteros
agri et uxores pariter
quia extendam manum meam super habitantes terram
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 6,13 

a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritie
student et a propheta
usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
Numérotation du verset Ier. 6,14 

et curabant contritionem filie populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
Numérotation du verset Ier. 6,15 

confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt
quam ob rem cadent
inter ruentes
in tempore visitationis sue
corruent
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 6,16 

hec dicit Dominus state super vias
et audite2
2 audite] videte Weber
et
interrogate
de semitis antiquis
que sit via bona
et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris
et dixerunt
non ambulabimus
Numérotation du verset Ier. 6,17 

et constitui super vos speculatores
audite
vocem tube et dixerunt non audiemus
Numérotation du verset Ier. 6,18 

ideo audite gentes
et cognosce
congregatio
quanta ego faciam eis.
Numérotation du verset Ier. 6,19 

Audi terra
ecce ego adducam mala
super populum istum
fructum cogitationum eius
quia verba mea non audierunt
et legem meam proiecerunt
Numérotation du verset Ier. 6,20 

ut quid mihi thus de Saba affertis
et calamum
suave olentem de terra longinqua
holocaustomata vestra
non sunt accepta
et victime vestre non placuerunt mihi
Numérotation du verset Ier. 6,21 

propterea hec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas
et ruent in eis
patres et filii
simul
vicinus et proximus
et peribunt
Numérotation du verset Ier. 6,22 

hec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terre
Numérotation du verset Ier. 6,23 

sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius
quasi mare sonabit et super equos ascendent preparati quasi vir ad prelium adversum te filia Sion
Numérotation du verset Ier. 6,24 

audivimus
famam eius
dissolute sunt manus nostre
tribulatio apprehendit nos dolores
ut parturientem
Numérotation du verset Ier. 6,25 

nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
Numérotation du verset Ier. 6,26 

filia populi mei accingere cilicio
et conspergere cinere luctum unigeniti
fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator
super nos
Numérotation du verset Ier. 6,27 

probatorem dedi te
in populo
meo
robustum
et scies et probabis viam eorum
Numérotation du verset Ier. 6,28 

omnes isti principes declinantum
ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
Numérotation du verset Ier. 6,29 

defecit sufflatorium
in igne consumptum est plumbum
frustra conflavit conflator
malitie enim eorum non sunt consumpte
Numérotation du verset Ier. 6,30 

argentum
reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

Capitulum 6

marg.| Confortamini etc.   Enum eratis peccatis populi, propter que meruit captivari, describit penas propter illa infligendas. Et dividitur hoc capitulum in tres partes. In prima describit exercitum Chaldeorum contra Hierusalem venientem et eam in circuitu obsidentem et vastantem. In secunda tangit quedam peccata populi, propter que affligi meruit, scilicet calumniam et contemptum audiendi verbum Dei et avaritiam Sacerdotum et dolum, ibi :   Omnis calumnia. In tertia iterum connumerat adventum Chaldeorum contra Hierusalem, excitans Iudeos, ut se in munitionibus tueantur, ibi :   Hec dicit Dominus Dici t ergo Propheta ad populum.
marg.| {d} Confortamini filii Beniamin. Loq uitur duabus tribubus ironice, sicut quando in civitate sunt multa cibaria et multi defensores et civitas est fortis et munita, tunc confortantur cives. Sic dicit eis ironice.   Confortamini filii Beniamin quasi dicat : . In veritate non potestis confortari, quia hec non habetis. Et nota quod tota civitas Hierusalem erat divisa duabus tribubus, quia mons Sion, in quo erat arx, erat in tribu Iude. Civitas autem, que in declivi montis erat, erat in tribu Beniamin. Et ita in diversis sortibus erat sita, secundum diversas sui partes. Et ideo dicit.
marg.| {e} In medio Hierusalem per hoc tangens tribum Iuda, quia mons erat quasi in medio civitatis, qui erat in tribu Iuda.
marg.| {f} Et in Thecua clangite buccina. The cua quoddam castrum erat quod erat in via, per quam venit Nabuchodonosor in Hierusalem quod erat situm, ut dicit Hieronymus 12. milliaribus a Hierusalem, inter quod et Hierusalem Iosias fuit victus, ut dicitur.
marg.| {g} Et super Bethacaren etc.   Beth acaren alius est viculus situs inter Hierusalem et Thecuam, secundum Hieronymum, qui erat similiter in via, per quam venerunt Chaldei. quasi ergo diceret Iudeis, arma capite ad vos defendendum contra hostes per hunc locum venientes, {4. 192vb} et clangite tubis et vexilla levate ad vocandum populos vestros, vel in signum victorie. Et est totum hoc Ironia.
marg.| {h} Quia malum visum etc.   oppr essionis infligendum ab hostibus.
marg.| {a} {4. 193ra} {Δ} Sanctificate super eam bellum id est sanctum dicite hoc bellum esse : eo quod iuste impugnemus hanc terram. Unde sic dicentes, magis animant subditos ad bellandum, quia ostendunt se iuste bellare et tamen peccaverunt mortaliter destruendo civitatem, quia malo fine hoc fecerunt ; sicut, qui honorat patrem propter vanam gloriam solum, peccat mortaliter, licet preceptum sit patrem honorare. Et hoc dico ideo, quia dicit. Glossa ideo dicent sanctum bellum, quia Domini imperium est. Sed contra videtur per Glossa que dicit super Is. 36. quod Domino permittente venit et ipso precipiente recessit, ergo similiter et Nabuchodonosor. Solutio. Non valet, quia ipsi Nabuchodonosor fuit inspiratum quod veniret quod non Rapsaci, sed magis Sennacherib. Unde Is. 13.a. ubi loquitur de Babyloniis : Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea. Vel potest dici quod uterque venit Domino permittente, non precipiente. Quod autem dicitur hic : Domini imperium est, intellige, ut, scilicet Iudei patiantur, sed non quod illi eos destruant, vel puniant : Sicut voluntas Patris fuit Christum pati, vel mori, sed non Iudeos illum occidere. Vel dic quod Domini preceptum fuit, ut Chaldei venirent et punirent Iudeos, nec in hoc peccaverunt, sed in hoc quod ex impietate et zelo vindicte hoc fecerunt. Similiter sumitur sanctificare, ut hic Mi. 3.b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificabunt super eum prelium. Dicentes.
marg.| {b} Consurgite et ascendamus in meridie id est non in dolo, sed aperte et in luce, non in nocte insultum faciamus, quasi , fortes sumus, non oportet nos dolose eos decipere ad capiendam civitatem : Vel sic, aperta est iustitia, quia debent destrui Iudei et ideo secure eos impugnemus.
marg.| {c} Ve nobis, quia declinavit dies. Vox est Iudeorum timentium propter noctem et ideo nescimus, quo fugere possimus. Vel   quia declinavit dies quasi , si tanta patimur per diem, quanta patiemur in nocte, ubi nullum remedium defensionis, vel fuge invenire poterimus ? Vel est vox Chaldeorum dolentium quod non potuerunt continuare obsidionem propter noctem.
marg.| {d} Quia longiores facte sunt umbre vesperi. In mane enim et in vespere longiores sunt umbre. Et iterum supple dicent.
marg.| {e} Surgite et ascendamus in nocte quasi enim nocte impugnemus, quia impugnationem non perfecimus de die. Vel per hoc quod dicit, in   meridie nota t insultum et impugnationum manifestationem. Per hoc quod dicit   in nocte nota t eorum continuationem.
marg.| {f} Et dissipemus domus eius quasi hoc precepit nobis et ideo de victoria securi sumus. Vel per hoc quod dicit   in nocte oste ndunt suam audaciam, ut sic notent, non beneficio temporis, sed magis propriis viribus se vincere, quasi vi capiemus civitatem. Multi enim Gentiles multum confidunt in tempore : Unde in plenilunio libentius obsident civitates, credentes quod tunc eis non possit resisti. Sed isti non in tempore, sed in virtute confidunt magis.
marg.| {g} Cedite lignum eius id est arbores, que sunt circa civitatem ad faciendum machinas et habitacula ad manendum.
marg.| {h} Et fodite circa Hierusalem aggerem. id est qui est circa civitatem, super quem est murus, ut cum fosso aggere possint muri rimari, id est terra, que sub eis est fodi et sic murus habeat separari et sic ruat.
marg.| alia littera habet fundite quasi , portate terram ad implenda fossata, ut sic ad muros libere possitis accedere. Et per hoc notatur non statim esse captam civitatem, sed longam precessisse obsidionem. Non enim fiunt talia, nisi longa credatur esse obsidio.
marg.| {i} Hec est civitas visitationis id est digna visitatione, quasi digna est, ut visitetur per penam, vel tribulationem Vel est ibi   visionis quasi coram omnibus destruetur. {4. 193rb} {k}   Omnis calumnia in medio eius id est aperte, id est falsa accusatio, vel incerta oppressio. Eccl. 7.b. Calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis eius. Sed super illud Is. 33.c. Qui proiicit avaritiam ex calumnia, dicit Glossa quod calumnia est maximum peccatum quod intellige, est valde magnum, quia idololatria est maius. Unde super illud Io. 16.b. Arguet mundum de peccato, dicit. Glossa scilicet infidelitatis, quo manente cetera manent.
marg.| {l} Sicut frigidam etc.   In c isterna sunt aque pluviales, que semper magis, ac magis frigescunt, sic et ipsi in peccatis magis ac magis, quia omnis calor caritatis per peccatum consumitur. Unde Mt. 24.b. Refrigescet caritas multorum. Unde boni et caritativi vocantur spiritu ferventes. Rm. 12.c. Bene autem comparat malos cisterne, sive lacui, quia in profundum peccatorum merguntur. Ps. 27. Assimilabor descendentibus in lacum. Et alibi. Infixus sum in limo profundi etc.   Et d e hoc lacu ad lacum Inferni profundissimum descendent. Unde Is. 14.d. Verumtamen detraheris in profundum laci. Ex. 15.b. Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Peccatores enim relicto fonte aque vite, fodiunt sibi cisternas dissipatas, ut dicitur sup. 2.c. Hec frigiditas maxime locum habet in hereticis, qui utinam essent aut calidi, aut frigidi, aut crederent, aut omnino non crederent, sed magis tepidi sunt, quia se bonis et Christianis assimilant, ut eis magis credatur. Sed quomodo hic malitia vocatur frigiditas cum sit ignis ? Quia Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans ; quod dicitur de luxuria. Et Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Et Ioel. 1.d. Igni devoravit speciosa deserti. Et Ps. 79. Incensa ignis et suffossa, Ibi distinguit. August. duas esse radices peccatorum. Solutio, peccatum dicitur frigus, vel gelu, quia sicut gelu {4. 193va} Δ heterogenea conglutinat et quasi congelat : sic peccatum animam cum temporalibus, sicut gelu lignum cum lapide, vel aqua. Sicut autem ignis homogenea dissolvit, ut ceram, vel metalla, sic peccatum animam a spiritualibus frigidam, id est congelatam et induratam.
marg.| {a} Iniquitas et vastitas audietur in ea. Iniquitas in D eum.
marg.| {b} Et vastitas depr edatio ad proximum. Vel,   Iniquitas aper ta depredatio per potestatem   et vastitas late ns destructio per calliditatem. Vel,   Iniquitas et pro, id est   vastitas quia iniquitas omnia vastat.
marg.| {c} Coram me semper infirmitas et plaga id est semper considero penas, quibus affligam Hierusalem. Iniquitas enim convertetur in infirmitatem : vastitas in plagam, quibus percutiam Hierusalem.
marg.| {d} Erudire Hierusalem id est per infirmitatem et plagam eruditionem accipe. Unde Septuaginta, habent, Per omnem dolorem et flagellum erudire Hierusalem.
marg.| {e} Ne forte recedat anima mea a te id est dilectio. Flagella enim et correptiones signa sunt paterne dilectionis. Unde Apc. 3.d. Ego, quos amo, arguo et castigo. Hbr. 11.b. Flagellat Deus omnem filium, quem recipit. Ideo dicitur Ez. 16.e. Zelus meus recessit a te : non irascar tibi in perpetuum.
marg.| {f} Ne forte ponam te desertam terram ab o mni fertilitate.
marg.| {g} Inhabitabilem ab o mni homine.
Numérotation du verset Ier. 6,moraliter 
marg.| {d} Filii Beniamin id est o vos omnes boni, qui estis filii dextere, id est filii Dei per creationem et gratiam, sed tantum filii sunt sinistre, qui non nisi per naturam sunt filii. Vel,   Filii Beniamin id est filii Christi, qui est filius dextere, id est Dei Patris, ad cuius sedet dexteram. Vel filii sunt dextere, qui in tribulatione sunt, filii sinistre, qui in prosperitate. Et ideo illi sedebunt, ad dexteram iudicis, qui hic dexteram dilexerunt, illi autem ad eius sinistram, qui eam amaverunt. Et ideo ita chare debet homo amplecti dexteram et contemnere sinistram, sicut chare vellent transire si possent illi, qui tunc erunt in sinistra ad dexteram. Unde Sap. 4.d. Venient in cogitatione peccatorum timidi et traducent illos ex adverso, scilicet ad dexteram, ne ad eam possint transire iniquitates ipsorum.
marg.| {d} Confortamini ad p reliandum contra mundum, carnem, diabolum, qui significantur per tres hostes Salomonis. 3Rg.. 11. Item 1. Machabeorum 11.g. Vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege. Et 1. Machabeorum 3.g. Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has, que convenerunt disperdere nos et sancta nostra, quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostre et Sanctorum.
marg.| {f} Thecua inte rpretatur tuba, per quam significantur Predicatores et Doctores, qui vocant ad preliandum.
marg.| {g} Bethacarem inte rpretatur villa vinee et significat Religionem, que putatur et excolitur magno labore, per disciplinarum et ieiuniorum asperitatem. Continue enim in ea fiunt putationes, cum in materialibus vineis non fiant nisi semel. A Religione etiam debet exire vinum, ut omnino inebriet per predicationem et exemplum. Tuba, vel buccina clangitur ad educendum exercitum. Inde elevatur vexillum, ad quod se congregat ; quia per Predicatores debent tamquam per tubam educi et convocari exercitus et ad hoc invitandi sunt Predicatores, ut hoc faciant. Religio autem est locus, ad quem debent convocari Is. 13.a. Super montem caliginosum levate signum, tamquam, scilicet ad quod debet convocari exercitus, exaltate vocem, levate manum, quasi hoc opere et predicatione aliis nuntiate.
marg.| {h} Quia malum visum est ab Aquilone id est a diabolo, a quo dependet omne malum, ut dicitur supra 1.c. Vel super Thecuam et Bethacaren levandum est signum et tuba clangendum, id est Clericis et laicis predicanda est penitentia, ut per eam pugnent contra diabolum.
marg.| {i} Speciose prop ter pulchra valde edificia, que ibi erant.
marg.| {k} Et delicate que molestius fert tribulationes, quam non delicata. Sic Iudei propter abundantiam, quam habuerant, molestius tulerunt captivitatem. Unde dicitur delicata, propter temporalium abundantiam, quam habuerunt.
marg.| {l} Assimilavi filiam Sion id est Hierusalem, que erat sub protectione montis Sion, sicut filia sub protectione matris. Hanc ergo assimilat speciose et delicate mulieri, ad quam tamquam ad mulierem corrumpendam et polluendam amatores accedunt Chaldeorum exercitus, ut eam conculcent et devastent. Unde.
marg.| {m} Ad eam venient Pastores id est Principes Chaldeorum.
marg.| {n} Et greges eorum id est eorum exercitus, qui dicuntur greges, quia sicut Pastor ubi vult gregem suum ducit et ab eo facit depasci quam vult partem pascue. Sic Principes ubi volebant suos subditos ordinabant et faciebant ab eis obsideri et violari quam partem civitatis volebant et depascebant, vel auferebant omnia bona civitatis.
marg.| {o} Fixerunt in ea tentoria in circuitu Hierusalem , scilicet ad obsidendam urbem ; sicut pastores invenientes locum aptum pascuis, ibi faciunt tentoria et maxime qui non habitant in domibus.
marg.| {p} Pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt id est sub potestate sua, quasi dabit eis stipendia, vel sumptus quod non oportebit eos recedere ab obsidione propter victualium penuriam. Vel sic. Ducet quilibet Princeps illos, qui sub potestate sua sunt ad vastandum civitatem, quacumque parte volet, sicut Pastor, qua parte vult ducit gregem ad pascendum pratum, quam si diversi in diversis partibus expugnabant, qui Principes, sive Pastores ita dicent gregibus, sive familiis suis.
marg.| {a} {Θ} Sanctificate super eam bellum. Cum enim certant pro decimis habendis et bonis pauperum rapiendis, dicunt, se defendere ius Ecclesie sue, unde hoc bellum reputant sanctum.
marg.| {b} Consurgite et ascendamus in meridie temp oralis abundantie : Ideo David timet sibi ab altitudine diei, quia perflant altissima venti : Sic etiam maxime insidiatur illis, qui fervent in caritate. Unde Hab. 1.d. Cibus eius electus. Iob. 41.d. Sub ipso erunt radii solis et sternet sibi aurum quasi lutum.
marg.| {c} Ve nobis, quia declinavit dies etc.   Umbr a vesperi est vanitas mundi. Sap. 5.b. Omnia transierunt sicut umbra. Quam quidam prolongant usque ad mortem et quanto morti propinquiores, tanto ipsi fiunt vaniores, sed iam morientes, dicunt : Ve nobis, quia declinavit dies vite nostre.
marg.| {d} Quia longiores facte sunt umbre vesperi id est magis amplexati sumus vanitatem mundi. Ps. 4. Ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium ? Lam. 4.a. Filii Sion incliti amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea ? Ibidem. Qui vescebantur voluptuose et nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Hoc ergo dicitur de iis, quanto magis senescunt, vel ad mortem tendunt, tanto magis inherent temporalibus. Quando dormiens in die surgit, respicit umbram suam et quando magna est, tunc scit quod parum ei restat de die ; sic senibus quando videntur temporalia magis bona, signum est quod prope mortem sunt. Vel.
marg.| {c} Ve nobis, quia declinavit dies grat ie, id est Christus.
marg.| {d} Quia longiores facte sunt umbre vesperi id est quia crevit in nobis amor vanitatis seculi. Quanto Sol magis declinat, tanto maior est umbra. Unde et Luna quanto a sole remotior, tanto apparet maior et quanto propinquior, tanto minor et ideo Luna sub pedibus eius. Unde Apc. 12.a. Mulier amicta Sole et Luna sub pedibus eius.
marg.| {g} Cedite lignum eius id est arbores fructuosas, id est bonos : ita dicit diabolus. Scit enim diabolus quod arbor cesa fructum non fert, sic homo a Deo separatus, vel a fide.
marg.| {h} Et fodite circa Hierusalem aggerem id est temporalium congregationem. Qui odit aggerem, terram terre accumulat. Unde fodere aggerem, est amorem temporalium terrene menti imprimere, vel divitias divitiis et redditus redditibus coniungere. Per talem aggerem capitur civitas Dei. Hab. 1.c. Super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. Ideo dicit Is. 5.c. Ve qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis.
marg.| {l} Sicut frigidam facit cisterna aquam suam etc.   Aqua pluvialis non omnino est frigida, cum cadit, sed in cisterna per moram temporis magis infrigidatur ; sic homo diu in peccato morando penitus congelatur. Et sicut aqua per motum incalescit, sic homo per bonorum operum exercitium. Undea : “Et capiunt vitium ni moveantur aque” {Θ} . Apc. 17.d. Aque multe populi multi. Io. 5.a. Angelus Domini descendebat in piscinam et movebatur aqua et qui prior descendebat in piscinam post motionem aque, sanus fiebat quacunque detinebatur infirmitate.
a Versus ?
marg.| {c} Coram me semper etc.   Domi nus enim tribulatos habet ante oculos suos sicut pia mater filium infirmum. Unde beatus Egidius petiit quod numquam ab eo recederet quedam infirmitas, quam habebat, ut Dominus in eum respiceret. Unde Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Eccl. 11.b. Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute et abundans paupertate et oculus Dei respexit illum.
marg.| {d} Erudire, Hierusalem Iud. 4.a. He sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israel.
marg.| {e} Ne forte recedat animam mea a te per subtractionem omnis boni.
marg.| {f} Ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem per inflictionem omnis mali, propter quam non posset ibi esse habitatio, id est quies, quia erit in inferno.
marg.| {h} Hec dicit Dominus exercituum, usque ad racemum colligent . Sicut locutus fuerat sub metaphora pastorum et gregum, sic hic de eis loquitur sub metaphora vindemiatorum. Sicut enim vindemiantes vindemiant pro posse suo, nec grana aliqua dimittunt, nisi vilia et inutilia : Sic Chaldei non dimiserunt in urbe nisi pauperes et viles. Unde.
marg.| {i} Usque ad racemum colligent quasi sicut in vindemia relinquuntur aliqui racemi, ut viles et quasi inutiles : sic viles et pauperes relicti sunt a captivitate, ut vinitores quidam et agricole, ut dicitur 4Rg. ultimo c.
marg.| {k} quasi in vinea reliquias Israel. Vel reliquias vocat duas tribus, que sunt quasi reliquie respectu decem tribuum, vel, usque, est exclusivum, ut intelligatur quod sicut nec racemus relinquitur in vinea : sic nec maiores solum, sed et minores capti sunt. Unde.
marg.| {l} Converte manum tuam quasi   vindemiator ad cartallum. {4. 193vb} Loquitur ad exercitum Chaldeorum. Cartallus est vas parvum quod fit de asseribus flexis ad modum dolii, in quo deferuntur racemi calcaturi ad torcularia, vel ad quadrigas. Si enim deferrentur in calathis, qui fiunt de virgis, vel iuncis, vinum efflueret, quia calcate sunt uve, tamen in calathis prius ponuntur, cum scilicet abscinduntur de vite. Tunc enim non sunt calcate, sed adhuc dure, unde non fluit vinum : Sic Chaldei prius vindemiaverunt eos in Hierusalem quasi in calathis. Deinde duxerunt in captivitatem quasi vindemiam cum cartallis ad torcular. Et intellige quod dixit, quasi vindemiator, sicut intelligitur illud.   Usque ad racemum quasi sicut vindemiatoris manus non effugiunt, nisi racemi inutiles, sic Nabuchodonosor non dimisit in Iudea nisi inutiles et debiles.   Converte ergo, manum tuam quasi   vindemiator ad cartallum ut s icut ille racemos ad torcular trahit in cartallo, sic tu Hierusalem captam trahe in Babylonem.
marg.| {m} Cui loquar et quem contestabor, ut audiat ? id est adiurabo, quasi sepe et pluries dixi eis et adiuravi et tamen nolunt me audire.
marg.| {n} Ecce incircumcise aures eorum et audire non possunt id est nolunt, sed contemnunt. Incircumcisas aures habere, est non intelligere precepta Domini, vel intellecta non velle opere implere, quasi , aures habent surdas, vel peccatis velata. Act. 7.f. Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. diabolus autem est quasi vindemiator in vinea Domini, sed Dominus non est nisi quasi grapator. Ille enim accipit integras uvas, id est maiores et plures, sed Christus non nisi reliquias et viles et paucos. Abdie 1.b. Si vindemiatores introissent ad te, nonne saltem racemum reliquissent tibi ? Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum sicut, qui colligit in Autumno racemos vindemie, non est botrus ad comedendum. Diabolus enim accipit magnos et grossos, id est divites et potentes, qui in facie mundi videntur meliores ; sed Domino remanent pauperes et abiecti. Is. 24.c. Quomodo si pauce olive, que remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia : hi levabunt vocem suam et laudabunt. Per cartallum significatur obstinatio, qua portatur peccator ad torcular eterne damnationis.
marg.| {o} Ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium quia illud contemnunt quod derident, dicentes, Ise. 28.c. Manda remanda, infra 20.b. Factus est sermo Domini in opprobrium et derisum tota die, maxime verbum Crucis quod pereuntibus stultitia est. 1Cor. c. Sic et verbum penitentie, quia omnem escam abominata est anima eorum.
marg.| {p} Et ideo, non suscipient illud scilicet intellectu et affectu, qui sunt due tabule cordis carnales, in quibus debent inseri verba Domini. Prv. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant, Circumda eas gutturi tuo et describe eas in tabulis cordis tui et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus.
marg.| {q} Idcirco furore Domini plenus sum id est furorem Domini plene prevideo. Unde dicit se plenum furore, non quo crucietur, sed quem effundat in alios. Unde.
marg.| {r} Et laboravi sustinens scilicet furorem, quasi , non possim continere, quin furorem in eos effundam, vel in eis effundendum enuntiem, quia plenissime hoc prevideo et cogit me spiritus, vel veritas hoc enuntiare quod video. Vel exponitur de Christo, secundum illud Is. 43.d. Laborare me fecistis in iniquitatibus vestris.
marg.| {s} Effunde etc.   Loqu itur Dominus Prophete, quasi ex quo verba mea contemnunt, abundanter effundendum esse in eis furorem meum per Chaldeos enuntia. Vel dicit hoc Dominus exercitui Chaldeorum. Ps. 78. Effunde iram tuam in gentes, que te non noverunt etc.
marg.| {t} Super parvulum foris quasi super eos, qui sunt extra civitatem morantes.
marg.| {u} Et super concilium iuvenum simul quasi super eos, qui sunt in civitate, quasi dicat : nec multitudo, sive concilium, nec iuventus eos defendet ; quanto ergo super Reges et inveteratos effundet furorem suum ? Unde.
marg.| {x} Vir enim cum uxore capietur et senex cum pleno dierum quasi nulli sexui, nulli etati parcet. Per hoc quod dicit   et senex cum pleno dierum pate t quod senectus non est ultima etas, sed sequitur decrepita etas. Simile in Cantico Dt. 22.d. Foris vastabit eos gladius et intus pavor, iuvenem simul, ac virginem, lactentem cum homine sene. Sic hodie caro cum spiritu, Prelatus cum Ecclesia, heu, descendunt ad Inferos. Unde Mt. 15. Si cecus cecum ducat, ambo in foveam cadunt.
marg.| {y} Et transibunt domus {4. 194ra}   eorum ad altero etc.   Lam. ultimo a. Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostre ad extraneos.   Quia extendam manum meam. Qui manum elevat, nondum percutit, sed minatur et quanto magis elevatur manus, tanto fortius percutit ; sic Dominus tota die nobis comminatur, sed non propter hoc a peccato resilimus. Ergo tanto atrocius percutiet, quanto magis hic minatur. Vel.   Extendam manum meam ; Ia m securis ad radicem posita est, quasi nondum secat, sed tamen minatur. Is. 9.c. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta est. Ez. 20.f. Manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos.
marg.| {b} Super habitantes terram etc. Unde Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra. Tales autem sunt isti.
marg.| Unde sequitur
marg.| {c} A minore quippe etc.   que est radix omnium malorum, ut dicitur. 1Tim. 6.b. Ut sumatur avaritia non tantum pro amore pecunie, sed pro quacunque concupiscentia illicita. Duo enim sunt in peccato, scilicet aversio ab incommutabili bono, secundum quod superbia dicitur initium omnis mali. Eccl. 10.b. Et conversio ad commutabile bonum : sic concupiscentia, sive avaritia dicitur radix omnis mali. Unde August. Omne malum est ex concupiscentia. Unde super illud Eccl. 10.b. Initium omnis peccati est superbia, dicit Glossa Caveamus superbiam et cupiditatem, non duo mala, sed unum. Dicit autem August. differentiam horum duorum principiorum in Enchiridion, dicens cupiditatem esse radicem omnis mali origine et causalitate, superbiam vero tempore et actione. Am.. 9.a. Percute cardinem et commoveantur superliminaria. Avaritia enim in capite omnium est, id est in eis, qui sunt capita. Is. 56.d. Omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. Et hoc dicit, quoad laicos.
marg.| {d} Et a Propheta etc. hoc quoad clericos, qui prophetant mendacium et perverse exponunt legem, que queritur a Sacerdotibus. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam et legem de ore eius requirunt. Aggei 2.b. Interroga Sacerdotes legem. Prius autem ponit Prophetam et post Sacerdotem, quia ut supra 5.g. Dicitur Sacerdotes dictis illorum applaudebant, quando, scilicet Prophete prophetabant mendacium. Unde de mendacio eorum subdit.
marg.| {e} Et curabant contritionem filie populi mei id est Hierusalem, quando dicebant quod non contererentur ab hostibus, vel faciebant per dicta sua quod non contererentur de peccatis suis, propter, scilicet suas falsas promissiones.
marg.| Vel Curabant contritionem id est faciebant, ut non timerent< Timore enim convertebantur quidam Iudei, quando audiebant comminationes Domini, ipsi autem per adulationes suas et falsas promissiones suas faciebant, ut non timerent. Et hoc faciebat.
marg.| {f} Cum ignominia que secuta est, quando accidit oppositum suarum falsarum promissionum.
marg.| {g} Dicentes pax in p resenti.
marg.| {h} Pax in f uturo. Sic multi mali Prelati, usurariis et aliis mali divitibus promittunt bona, scilicet et pacem temporalem : et pacem eternam, vivificantes animas, que moriuntur propter pugillum hordei et fragmen panis mentientes populo credenti mendaciis, ut dicitur Ez. 13.c.
marg.| {i} Confusi sunt cum interrogatione, quasi non, quia non sunt contriti in sceleribus sunt. Unde.
marg.| {k} Quia abominationem fecerunt et ideo confundi vel erubescere deberent. Ez. 43.c. Ostende domui Israel templum et confundantur in abominationibus suis. Vel lege assertive.
marg.| {i} Confusi sunt id est digni sunt confundi.
marg.| {k} Quia abominationem fecerunt Rm. 6.d. Quem fructum {4. 194rb} habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis ? Vel ponitur antecedens pro consequente, id est audiunt, propter que deberent confundi. Secundum primam expositionem loquitur de bona confusione. Secundum duas alias, de mala, quia Eccl. 4.c. Dicitur. Est confusio adducens gloriam etc.
marg.| Vel quod dicit confusi sunt loqu itur ironice de bona confusione. Unde ironiam exponit dicens.
marg.| {l} Quin potius confusione non sunt confusi. Deb et enim vere ponitens confundi interius et exterius, ut operiatur, sicut diploide confusione sua.
marg.| {m} Et erubescere nescierunt id est noluerunt, sive approbaverunt, secundum illud. Noluit intelligere, ut bene ageret ; immo contemnunt omne bonum propter nimiam mali sui consuetudinem. Supra 3.b. Frons meritricis facta est tibi, noluisti erubescere, Philosophus, erubuit, salva res est. Durum ergo nescire erubescere, quia sensum non habuerunt mali, id est non senserunt quod malum erubescendum sit. Ideo enim peccatum eis placet ; quia tantum superficiem eius exteriorem lingunt. Unde Mi. ultimo d. Lingunt pulverem, rem, sicut serpentes. Sed si interius morderent, scilicet aspicientes et peccati feditatem et damnositatem et sequentem penalitatem, bene sentirent, quid in eo displiceret. Tales ergo dati sunt in reprobum sensum, quia nec fetorem sentiunt in eo quod summa immunditia est. Cuius ratio Ez. 8.g. Replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me et ecce applicant ramum, scilicet temporalium, ad nares suas. Nec dolorem sentiunt, ubi tot sunt puncture et percussiones, quas infert diabolus in peccato. Unde Prv. 23.c. Eris quasi sopitus gubernator amisso clavo et dicens, verberaverunt me et non sensi. Nec dulcedinem in eo quod summe saporabile est et dulce, scilicet in Deo. Unde Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Cuius ratio. Quia corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis. Nec timorem sentiunt, ubi tot et tanta supplicia imminent. Unde infra 20.c. Confundentur, quia non intellixerunt opprobrium sempiternum ; quod numquam delebitur.
marg.| {n} Quamobrem scilicet propter hec omnia mala.
marg.| {o} Cadent inter ruentes quasi , licet primum stare viderentur, scilicet secundum opinionem suam et falsorum Prophetarum adulationem, tamen cadent vere inter ruentes, id est inter eos, qui peccatis irruunt.
marg.| {p} in tempore visitationis sue scilicet captivitatis et iudicii futuri.
marg.| {q} Corruent in c aptivitatem, vel in Infernum, de quo non poterunt surgere, quasi , ruentibus associabuntur non stantibus et sic falsum esse reperient quod promittebant eis falsi Prophete.
marg.| {r} State super vias etc.   Quia possent aliqui dicere, non est mirum, si nos peccemus et erremus, cum tot habeamus falsos Prophetas et non Prelatos bonos, vel Predicatores. Ideo respondet quod immo, quia boni Prophete bene dicebant eis veritatem. Unde.   State super vias sicu t dicitur illi, qui non vadit viam rectam, siste, attende quid facis, quasi considerate, quo tenditis per ea, que facitis dum colitis idola, quasi antequam voluntatem opere impleatis, videre, que sit bona voluntas, annon.
marg.| {s} Et audite id est diligenter attendite.
marg.| {t} Et interrogate de semitis antiquis etc. quasi bonam inveniatis viam et ad inventam ambuletis, prius ad modum viatoris querite viam. Vel.
marg.| {r} State et interrogate de semitis antiquis etc. quasi , que sit via strata, vel semita antiquitus facta, quasi et vestras conversationes considerate et conversationes antecessorum, si parentes vestri sic fecerunt, ut ex consideratione illorum viam melius dirigatis. Is. 30.e. Audiunt vocem post tergum monentis, hec est via, ambulate in ea. Cito enim invenietur bona via eam querenti, quia multorum Sanctorum trita vestigiis. Hoc est quod dicitur Mt. 13.f. Quod bonus negociator querit margaritas et inventa una pretiosa, id est recta et certa via ad Paradisum, pro illa comparanda sua omnia dimittit. Lam. 3.e. Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Aggei 1.b. Ponite corda vestra super vias vestras.
marg.| {t} Et interrogate. A q uibus debeant interrogare viam, dicit Iob. 21.d. Interrogate quemlibet de viatoribus, ut ab illis, qui velociter currunt ad Dominum, eam velociter sciatis. Non debet autem dedignari homo viam querere a cecis, vel contractis, licet non videant, vel numquam per viam eant, tamen docere eam sciunt.
marg.| {u} Antiquis quia ut dicitur vulgariter. Antiqua via melior est et securior. Contra illa, qui semper adinventiones vanas in penitentia, vel in Religione adinvenerunt et fabricant novas Religiones. Sed propter hec nove Religiones iam facte quasi odio habentur. Dicitur. Leu. 26.b. Vetustissima veterum comedetis et novis supervenientibus vetera proiicietis {4. 194va} Religio : enim Beat. Augustini et Beat. Benedicti nove fuerunt et novitatem retinuerunt quamdiu fundamentum paupertatis habuerunt, sed prosperitate adveniente facte sunt veteres. Unde modo iterum adveniente statu paupertatis, ille sunt proiiciende, que fundamentum suum proiecerunt et nove, sive ut melius dicam, innovate accipiende. Non enim nove, sed, que veteres fuerunt per eas innovate sunt. Hoc Eccl. 9.c. Ne derelinquas amicum antiquum, novus enim non erit similis illi. Vinum enim novum amicus novus, inveterascet et cum suavitate bibes illud. Unde Dt. 32.a. Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas 1Mcc. 2.f. Mementote operum patrum que fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen eternum.
marg.| {a} Et invenietis refrigerium etc.   Sicu t homo, qui diu deviavit, cum viam invenit, consolationem recipit propter spem veniendi cito ad finem, quasi , bene erit vobis et veniet vobis prosperitas et temporalis et spiritualis. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos.
marg.| {b} Et dixerunt etc.   per rectam viam, scilicet per viam fidei et caritatis. Is. 33.a. Angeli pacis amare flebant, quia dissipate sunt vie, cessavit transiens per semitas. Ex. trigesimo b. Qui dicunt videntibus, nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis, que recta sunt, auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie mea sanctus Israel.
marg.| {c} Et constitui super vos speculatorem vel   speculatores id est multos veros Prophetas, qui rectam vobis ostendant viam Vel singulariter Ieremiam, supple, precepi vobis per illum speculatorem.
marg.| {d} Audite vocem tube id est Prophete aperte, vel Spiritus Sancti, qui per Prophetam quasi per tubam loquitur. Is. 40.b. Exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Hierusalem. Sic et quilibet Predicator speculator Ecclesie dicitur et maxime Apostoli. Unde Ez. 3.d. Speculatorem dedi te domui Israel.
marg.| {e} Et dixerunt, non audiemus. Hoc est quod dicitur Lc. 14.d. Quod Dominus misit servos ad invitandum ad nuptias, sed invitati noluerunt venire quod exponitur de Iudeis. Sed quomodo, cum significantur per illum secundum filium, qui patri suo dicenti ei. Vade operare hodie in vineam meam, dixit, eo Domine, sed non ivit. Mt. 21.c. Et Ex. 10.b. Dixerunt. Omnia, que locutus est Dominus, faciemus et audiemus. Solutio. Dixerunt, scilicet opere, licet non voce. Unde preferuntur Gentiles Iudeis, qui significantur per primum filium, qui dixit, nolo, sed penitentia motus ivit.   Ideo scilicet ex quo Iudei nolunt audire   Audite gentes. Und e. Act. 13.g. Dicunt Apostoli Iudeis. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad Gentes.
marg.| {g} Et cognosce congregatio quasi non solum singuli, sed omnes.
marg.| {i} Audi terra id est totus orbis.
marg.| {h} Quanta ego faciam eis scilicet malis. Simile Is. 1.a. Audi celum et auribus percipe terra, scilicet que Dominus facturus est populo Iudeorum. Ideo autem omnes gentes et totum mundum ad audienda, que inflicturus est populo suo et causam inflictionis, invitat, ne per potentiam et iudicii inequalitatem se oppressos causarentur.
marg.| {k} Ecce ego etc.   Ecce , quam verus speculator iste, qui non ridet, sed lacrimis monet, qui non adulatur peccatoribus, sed veritatem nudam dicit. Unde Is. 3.c. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt. Prv. 27.c. Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, {4. 194vb} maledicenti similis erit. Tales ergo non docent rectam viam, quia recta via est per tribulationes et angustias et asperitates et per timorem et comminationem. Angusta est enim via, que ducit ad vitam, ut dicitur, Mt. 7.b. Sed amanti et ab omni onere peccatorum alleviato, lata et suavis est. Talibus enim fiunt prava in directa et aspera in via planas.
marg.| {l} Mala id est pena, vel supplicia.
marg.| {m} Super populum istum qui dixit, non audiemus.
marg.| {n} Fructum cogitationum eius id est tormenta, que originem habent ab eis et eis advenient ab iniquis eorum cogitationibus, id est propter malas cogitationes suas, id est propter peccata idololatrie, vel infidelitatem, que maxime consistit in mentis cogitatione. alia littera.   Fructum aversionis eius quia , que seminaverit homo, hec et metet, ut dicitur Gal. 3.b. Ve anime eorum, quoniam reddita sunt eis mala, dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Ve impio in malum, retributio manuum eius fiet ei. Et hoc.
marg.| {o} Quia verba mea non audierunt id est dicta Prophetarum non audierunt corde.
marg.| {p} Et legem etc.   cont emptu, ut nec etiam aure cordis audire vellent, vel si audierunt, deridebant. Ps. 47. Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum.
marg.| {q} Ut quid quasi ex quo me non vultis audire   ut quid mihi thus de Saba affertis ? Quam vis enim Deo nollent credere, vel Prophetis Domini, tamen in duas partes claudicantes volebant Deo servire et idolis, quandoque Deo munera offerentes, quandoque idolis.   De Saba ad l itteram de illa regione afferebatur thus.
marg.| {r} Et calamum suave-olentem de terra longinqua quia de India, de qua per mare afferebatur calamus, cinnamomum et alie species aromatice, ex quibus conficiebantur unguenta suavissimi odoris, ut et dicitur Ex. 30.c.
marg.| {s} Holocaustomata que tota comburebantur.
marg.| {t} Non sunt accepta scilicet ex quo me audire non vultis, vel verba mea. Simile Is. 1.c. Quo mihi multitudo victimarum vestrarum, dicit Dominus. Plenus sum : holocausta Arietum et adipem pinguium et sanguinem Vitulorum et Hircorum et Agnorum nolui. Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta. Et intelligitur de operibus operatis, que numquam absoluta voluntate precepit Dominus, sed quasi coacta, quia scilicet videbat Iudeos pronos ad sacrificandum idolis, propter quod dicitur Ez. 22.d. Dedi eis precepta non bona.
marg.| {u} Et victime de q uibus Sacerdotes habebant partem et aliam partem ipsi offerentes. Et sic dicte sunt, quia offerebantur pro hostibus victis.
marg.| {x} Non placuerunt mihi quia in mortali hoc faciebant et magis ex timore quam amore. Et est hoc aperte contra quosdam Religiosos, qui pre magnitudine, vel longitudine servitii et suarum regularum observantia, nolunt audire predicationes, vel si volunt, non nisi parvas. Sed melius esset quod mediam partem servitii rescinderent. Melius enim appretiat Dominus sermones suos audiri, quam thus et holocausta offerre. Per que etiam intelliguntur cantus vocales et Ecclesie solemnitatem. Vel hoc dicitur contra illos, qui de rapinis pauperum credunt se posse facere elemosynas Deo gratas et per hoc redimere peccata sua, cum potius dicatur Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie. Eccles. 54.c. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata ibidem d. Qui offert sacrificium de substantia pauperum, quasi , qui victimat filium in conspectu patris. Is. 1.c. Ego Dominus diligens iudicium et odio habens rapinam in holocaustum. Sed, secundum hoc videtur quod usura non transit in dominium ; quomodo ergo audent homines ab eis mutuare, secundum hoc enim videtur quod tenerentur restituere, cum illi denarii non sint illius, qui mutuat, nec illius a quo mutuat ; sed secundum hoc ager, quem emit iste de usura, non est suus. Solutio. Revera non transeunt usure in dominium, nec possunt inde facere eleemosynas, nisi ipsi alia habeant, de quibus possint solvere usuram, sed aliter peccarent, quia sic facerent se impotentes restituere. Ad aliud dico quod non est simile de denariis et aliis rebus, aliud est enim de equo furato et huiusmodi aliis, pecunia enim communis est et ideo illi soli, a quo accipit homo pecuniam tenetur restituere.
marg.| {y} Ecce ego dabo in populum istum ruinas quasi in precipitium, ut ruant de peccato in peccatum, vel de captivitate in captivitatem, vel quia unus ruit ad exemplum alterius.
marg.| {z} Et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus quasi et consanguinei carnes et affines in civitate et propterea sicut in culpis associantur et sic in penis. Unde dicere possent {4. 195ra} tales. Sanguis eius super nos et super filios nostros. Filii enim, qui sequuntur patrum culpas, sequentur et eorum penas. Per quos autem fient hec mala, illi populo subdit.
marg.| {a} Ecce populus venit etc. scilicet exercitus Chaldeorum.
marg.| {b} Et gens magna nume ro et potestate et statura.
marg.| {c} Sagittam et scutum arripiet quasi et a remotis et de prope pugnabunt.
marg.| {d} Crudelis est etc.   parc endo pro quantiscunque precibus, vel muneribus.
marg.| {e} Vox eius id est ululatus illius exercitus.
marg.| {f} quasi mare sonabit quod magnum tumultum facit, cum intumescit fluctus eius, quasi pre impetu et multitudine magnum tumultum faciet.
marg.| {g} Et super equos etc. quasi non erunt pedites, nec lassi.
marg.| {h} Adversum te o filia Sion. Ecc e quod ita terret eos, ut saltem timore concussi agant penitentiam, qua Dominum eis offensum placent et mutent eius propositum de captivitate tanta infligenda. Unde infra 18.b. Si penitentiam egerit gens ista a malo suo, agam et ego penitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei.
Numérotation du verset Ier. 6,moraliter 
marg.| {a} Ecce populus etc.   Unde , supra 1.c. Ab Aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terre.
marg.| {b} Et gens magna etc.   nume ro. Unde Ps. Multiplicati sunt super numerum. Et potestate. Unde Iob. 41.d. Non est potestas super terram, que comparetur ei.   Sagitta est illata tentatio.   Scutum pecc atoris obstinatio, qua peccatum suum defendit contra predicatorem. De primo Ps. 7. Sagittas suas ardentibus effecit. Has enim proferet de olla succensa, quam vidit, supra 1.c. Unde et significatur per iacula ignea diaboli, que omnia extinguit scutum fidei, ut dicitur Eph. 6.c. De secundo Iob. 40.a. Corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis sese prementibus et una uni coniungitur et nec spiraculum quidem incedit per eas.
marg.| {d} Crudelis est et non miserebitur. Gregorius Quanto magis homo se ei subiicit, tanto eum sibi intolerabiliorem reddit. Idem. Grave est servire offenso, qui nullo placatur obsequio.
marg.| {f} quasi mare sonabit quasi , sicut illi, qui primo vident mare, ad fremitum eius pavent ; sicut innocentes timent suggestionem diaboli, sed assueti non. Unde Balaam ad vocem asine non pavit, quia assuetus erat monstris.
marg.| {g} Et super equos etc.   quia illos, qui in equis et curribus confidunt et gloriantur, id est in honoribus et pompis seculi, obsidet et impugnat diabolus.
marg.| {i} Audivimus famam. Res ponsio est populi, cui locutus est Dominus per Prophetam et comminatus.
marg.| {k} Eius id est exercitus Babylonici.
marg.| {l} Dissolute sunt manus nostre quasi adeo timore magno pressi sumus quod levare non possumus manus nostras, quasi , tanta erit illa captivitas quod etiam antequam veniat, fatebuntur ipsi Iudei saltem facto non posse se elevare contra hostes et se superandos esse et destruendos.
marg.| {m} Tribulatio etc.   ut parturientem quo dolore nullus est gravior. Hoc enim dicent ipsi Iudei, quando videbunt eos venire super se, etiam antequam illi pervenerint. Vel vox sit eius exercitus et in hoc notatur magnitudo destructionis, vel captivitatis, ex quo etiam extranei et hostes ita eis compatientur et pre admiratione tormentorum timore et dolore ita perturbabuntur. Et possent respondere Iudei. Verum est quod fortes sunt Babylonii, tamen etsi non possumus eis resistere, poterimus tamen eos fugere. Ideo dicit quod non.
marg.| {o} Unde {4. 195rb} Nolite ad agros quasi non fugietis, sed clausi tenebimini in civitate obsessa intus.
marg.| {s} Pavor in circuitu scilicet civitatis et ideo fugere non auderetis, nec possetis. Vel, ut sit consilium cum Ironia, quasi magis consulerem quod clauderetis vos in civitate et munitionibus muniendo, quam extra vagaremini. Vel quia supra dixerat eis. State super vias etc.   Et d ixerunt quod ipsi hoc non facerent, nec per rectas vias ambularent, ex iusto Dei iudicio dicit eis quod quia noluerunt hoc facere cum potuerunt, tunc non potuerunt, cum vellent. Et hoc est.   Nolite exire ad agros scilicet a peccato ad bene agendum.
marg.| {q} Et in via ne ambuletis id est qui tunc contemnitis penitere, non poteritis, cum velletis, quia omnino a Demone possidebimini. Et hoc est.   Pavor in circuitu. ] $moraliter
marg.| {i} Audivimus famam eius scilicet de detractione, vel quod aliquis detraxit nobis. Et ideo.
marg.| {l} Dissolute sunt manus nostre. Loq uitur eis, qui impatienter sustinent quod de eis mala dicantur, vel quod eis improperia inferantur, vel correctiones.
marg.| {m} Tribulatio apprehendit nos impa tientie, vel murmurationis, vel rancoris. Vel.
marg.| {i} Audivimus famam eius dicu nt meretricule   famam eius id est amici nostri formosi.
marg.| {l} Dissolute sunt manus nostre quasi statim dissolute sumus ad minus per cogitationem luxurie Is. 35.b. Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate.
marg.| {n} Dolores ut parturientem. Sic ut enim ante emissionem partus habent mulieres maximum dolorem, ita etiam quod aliquando statim post partum moriuntur ; sic peccator aliquando post peccati perpetrationem in magno est dolore, sed post ad ultimum erit in maximo dolore, scilicet Inferni. Boethius. Quid dicam de voluptatibus huius mundi, quarum appetitus in anxietate est et satietas famem parit ? Lam. 1.a. Migravit Iudas   ] etc. {o}   Noli exire a cl austro.
marg.| {p} Ad agros id est ad mundum.
marg.| {r} Quoniam gladius inimici pavor in circuitu mund i. Eccl. 9.d. In medio laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis, infra 14.d. Cum egressus fuero ad agros etc.   Unde Dina, quia egressa est foras, ut videret etc.   corr upta est, ut dicitur Gn. 34.a. Qui super tectum est, non descendat aliquid tollere de domo.
marg.| {t} Filia populi mei etc. quasi peniteas, ne ea, que comminatus sum, tibi eveniant, cinis et cilicium, arma sunt penitentium.
marg.| {u} Accingere cilicio cont ra luxuriam, eam affligendo.
marg.| {x} Et conspergere cinere cont ra superbiam, mortem iugiter cogitando.
marg.| {y} Luctum per oculorum lacrimationem, contra avaritiam, vel oculorum concupiscentiam.
marg.| {z} Unigeniti quasi luctum, qui fit de morte unigeniti, quo dolore nullus est maior. Ergo ad hoc quod sit vera contritio, oportet quod tantus sit ibi dolor, quantus sit pro morte unigeniti. Preterea plus tenetur quilibet diligere vitam spiritualem, quam corporalem, vel suam, vel unigeniti. Ergo plus dolere debet de morte sua spirituali, quam de morte unigeniti. Sed cum de morte unigeniti ploret abundantissimis lacrimis, ergo similiter debet pro peccatis flere. Solutio. Cum dolor sit passio, vel significet passionem, non est sub libero arbitrio nostro, unde nec passionibus meremur, unde non tenemur ad plus dolendum, sed tenemur plus velle dolere, vel magis, Vel dic quod quelibet etiam quantulacunque contritio maior est quantocumque dolore, qui fit pro morte unigeniti. Sed ideo ostenditur lacrimis, ille non, quia hic videmus quod flemus oculis corporis, ibi non et ideo oculi nostri non possunt hic continere sicut ibi : Vel,   Luctum unigeniti id est pro peccatis tuis plora, quibus in te occidisti filium Dei unigenitum. Ioel. 1.b. Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis sue. Tunc enim maxime dolet mulier. Unde premia huius puelle. Is. 61.a. Dabo coronam pro cinere, id est Regni perpetuitatem, quia vitam hanc momentaneam reputavit mortis memoriam, que per cinerem designatur ; oleum gaudii pro luctu, id est gaudium iucundum in Regno eterno quod gaudium erit in mente et dicitur oleum, quia gaudium mentis omni gaudio alteri supernatat. Et quomodo oleum in lampade exterius refulgentiam emittit, sic ex gaudio mentis exibit refulgentia, que erit stola corporis. De qua subditur. Et pallium laudis pro spiritu meroris. Hoc autem ideo facias.
marg.| {a} Quia nisi hoc feceris   repente veniet vastator super vos. Con numerat se eis Propheta, ut ostendat se eis compati reputans penam suam penam illorum.   Vastator id est Nabuchodonosor, vel mystice diabolus. Vel quod dicit.   Filia populi mei etc.   non est hortatio ad penitentiam, sed predictio, quid facient in captivitate, quasi , hec facies in signum doloris maximi.
marg.| {b} Probatorem dedi te in populo meo robustum Loqu itur ad Nabuchodonosor, {4. 195va} et exercitum eius, quia sicut ignis probat metallum, ubi quod purum est purgatur, sed quod immundum est consumitur, sic mali attriti fuerunt a Nabuchodonosor, sed boni non, sed magis in magno honore habiti, ut Ieremias, Baruch et alii boni. Vel.   Probatorem etc.   sicu t probatur moneta. Illi enim, qui probare volunt monetam antequam dimittant aliquam currere, accipiunt portionem et ponunt in ignem, ut videant si tantum est ibi de argento quantum debet esse et aliam retinent ; sic et Nabuchodonosor. quosdam retinuit, sive dimisit in Hierusalem, alios autem quasi posuit in fornacem, ducens eo in captivitatem.
marg.| {a} Et scies et probabis vias eorum scilicet quantum sit mala vita illorum. Aliter enim nisi esset malus populus, non te faceret eius probatorem, scilicet per penas. Vel loquitur Dominus ad Prophetam, quasi dicat : volo quod tu probes, quam malus est populus meus. Sed quia possent dicere. Bene volumus quod purgemur, ut sic inter nos separentur boni a malis. Ideo dicit quod hec separatio non fiet, quia inter eos nullus est bonus, quia, qui meliores deberent esse, mali sunt. Unde.
marg.| {b} Omnes isti etc.   et p er omissionem.
marg.| {c} Ambulantes per transgressionem.
marg.| {d} Fraudulenter quia non solum per potentiam manifeste opprimunt alios, sed et occulte per fraudem. Vel, quasi dicat : de omnibus illis, qui declinant, scilicet a mandatis Dei et fraudulenter ambulant, agendo contra proximum, isti sunt maxime principes eorum.
marg.| {e} Es quod percussum remurmurat et rauce sonat, in quo notatur eorum impatientia. Iob. 40.b. Ossa eius velut fistule eris.
marg.| {f} Et ferrum quod indomabile et inflexibile est et ad incudem magis induratur et in igne magis denigratur, significat obstinatos in peccatis.
marg.| {g} Universi corrupti sunt per culpam et ideo fornax tribulationis non purgat eos, sed magis nocet eis. Unde.
marg.| {h} Defecit sufflatorium quasi non profecit eis, quia materiam purgabilem non invenit et ideo de talibus nihil potest fieri quod Domino placeat ; sicut nec de ferro indurato, quandiu induratum est, nisi per ignem fiat molle et tractabile. Unde infra 15.c. Numquid federabitur ferrum ferro ab Aquilone et es, quasi de infrigidato et indurato in peccatis ? quasi dicat : non, sed magis de resoluto per ignem Spiritus Sancti. Unde Iob. 28.a. Lapis calore solutus in es vertitur.
marg.| {i} In igne etc.   Quan do metalla adulterata sunt aliena materia, tunc eis immiscetur plumbum, ut in conflatione separetur aliena materia. Si autem separata, vel purgata non fuerint metalla, tunc plumbum omnino consumitur et in nihilum redigitur ; sic omnis disciplina, omnis predicatio, omnis correptio adhibita his, qui contemnunt et in peccatis persistunt, perit et inutiliter exponitur : quasi ergo dicat, sicut quando deest sufflatorium et plumbum, non potest purgari argentum, sic nec isti.
Numérotation du verset Ier. 6,mystice 
marg.| Mystice : Natura plumbi est, ut dixi quod metallum adulteratum purgat, purum ab impuro separans et metallum bonum servat a combustione ; sic humanitas Christi, que per plumbum designatur, in fornace Passionis consumpta est, ut omne impurum a nobis separaret et nos conservaret a combustione eterna. Za. 4.c. Videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel, id est divinitatem humanatam in filio, que est manus Patris. Conqueritur ergo Dominus hic quod humanitas sua consumpta est et tamen pauci purgati. Unde Is. 49.a. In vacuum laboravi, sine causa consumpsi fortitudinem meam. Unde sequitur. Frustra etc.   quia malitie etc. vel per sufflatorium ignis, tribulatio : per plumbum, consolatio temporalis significatur, {4. 195vb} que omnia consumpta sunt, puta nec per tribulationes resipiscunt a peccatis, nec per prosperitates. Utrumque enim est probatio et prosperitas et adversitas. De primo Pr. 27.c. Quomodo in conflatorio probatur argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium. De secundo. Eccl. 2.a. In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Et 27.a. Vasa figuli probat fornax. Ad hoc ergo quod probetur homo et non deficiat, oportet quod sit aurum quod valde ductibile est et per tunsiones dilatatur et de quo fiunt vasa pretiosa. Iob. 23.c. Ipse scit viam meam et probabit me quasi aurum quod per ignem transit, quasi , non in igne deficit, sed transit, scilicet purum et purgatum. Sed hodie magis sunt quidam es per impatientiam qui imitantur ; argentum per hypocrisim ; ferrum quod omnia metalla domat, per aliorum oppressiones ; plumbum quod coinquinat et cito in igne defluit, per malum exemplum et inconstantiam. Ideo dicit.   In igne consumptum est plumbum. De his quatuor dicitur Ez. 22.d. Versa est mihi domus Israel in scoriam et omnes isti es et stannum et plumbum et ferrum in medio fornacis, scoria argenti facti sunt. Unde.
marg.| {k} Argentum reprobum vocate eos. Si enim essent verum aurum, vel argentum, igne non consumerentur, sed purgarentur. Is. 48.b. Excoxi te, sed non quasi argentum, quia non es purgatus, scilicet.
marg.| {l} Quia Dominus proiecit illos long e a se et ideo nullus ignis tribulationis potest illos purgare. Sola enim gratia Dei est locus, in quo conflatur aurum, vel argentum, quam qui non habet ignem, potest incendi, non purgari. Unde 1Cor. 13.b. Si tradidero corpus meum etc.   carita tem autem etc.   Ideo dicitur Iob. 28.a. Auro locus est in, quo conflatur. Et locus iste est unitas Ecclesie, in qua sola locus est purgationis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_6)

Notes :