Hugo de Sancto Caro

Capitulum 43

Numérotation du verset Ier. 43,1 

Factum est autem cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hec
Numérotation du verset Ier. 43,2 

dixit Azarias filius Osie1 et Ioannan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Egyptum ut habitetis illuc
1 Osie Rusch ] Iosie Ω, Osaie Weber
Numérotation du verset Ier. 43,3 

sed Baruch filius Nerie incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 43,4 

et non audivit Ioannan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 43,5 

sed tollens Ioannan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 43,6 

viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militie cum Godolia filio Aicham filii Saphan et Ieremiam prophetam et Baruch filium Nerie
Numérotation du verset Ier. 43,7 

et ingressi sunt terram Egypti quia non obedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas
Numérotation du verset Ier. 43,8 

et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Tafnis dicens
Numérotation du verset Ier. 43,9 

sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta que est sub muro latericio in porta domus pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudeis
Numérotation du verset Ier. 43,10 

et dices ad eos hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos
Numérotation du verset Ier. 43,11 

veniensque percutiet terram Egypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
Numérotation du verset Ier. 43,12 

et succendet ignem in delubris deorum Egypti et comburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Egypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace
Numérotation du verset Ier. 43,13 

et conteret statuas domus Solis que sunt in terra Egypti et delubra deorum Egypti comburet igni.

Capitulum 43

prol.| 1
marg.| Factum est autem etc. Prius retulit Propheta responsum Domini ad populum, qui eum miserat, dicens ex parte Domini, ut non descenderent in Egyptum, sed remanerent in Iudea. Hic autem respondet populus ad Prophetam, non iuxta promissum suum, sed magis, sue voluntatis arbitrium. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. Primo, ostenditur inobedientia et infidelitas populi, qui contra promissum suum et contra Domini mandatum fugit in Egyptum. Secundo, pena populi Iudaici et Egyptiorum, in quibus confidebat populus Iudaicus, facto Prophete evidenter ostenditur, ibi : Et factus est sermo Domini. Dicit ergo.
marg.| {f} Factum est autem etc.   ad populum universos sermones Domini non quosdam ut timendi non suos, ut pseudo, qui de corde suo loquuntur : vel vane gloriantes, qui sua verba reputant, que dicunt.
marg.| {g} Pro quibus refe rendis ad populum.
marg.| {h} Et omnes viri superbi quia nolunt acquiescere consiliis alienis, innitentes propriis. Contra illud Prv. 3.a. Ne innitaris prudentie tue. Bernardus Sapientia Sanctorum est magis credere alieno consilio, quam suo.
marg.| {i} Mendacium tu loqueris. Hoc dicebant, quia ille dicebat eis contra id quod volebant. Sic hodie multi falsas dicunt sententias, que sunt contrarie, non dico sue opinioni, sed voluntati ; quia magis sequuntur voluntatis appetitum, quam rationis arbitrium. Sed dicitur Iob. 31.a. Si declinavit gressus meus de via, si secutus est oculus meus cor meum.
marg.| {k} Baruch filius Nerie incitat te. Hoc ideo malum suspicabantur {4. 262vb} contra Baruch, quia frequenter recitabat populo verba Ieremie et in omnibus obediebat.
marg.| {l} Et non audivit Iohannam aure obedientie. Non audierunt inquam.
marg.| {m} Ut manerent in terra Iuda vel non audierunt vocem Domini, ut manerent. Tales sunt omnes superbi et inobedientes. De quibus Is. 3.b. Populus ad iracundiam provocans est et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, que recta sunt. Loquimini nobis placentia.
marg.| {n} Ad quas id est tempore obsidionis. Reversi inquam, ut habitarent in terra Iuda.
marg.| {o} Et omnem animam id est omnem hominem. Simile Gn. 46.c. Omnes anime domus Iacob, que ingresse sunt in Egyptum fuerunt septuagint {a} {p}   Et tulit Ieremiam Prophetam scilicet ut haberent secum Prophetam. Vel forte Ieremias sponte cum eis ivit, ut revocaret eos ad penitentiam.
marg.| {q} Et venerunt usque etc.   civi tatem Egypti. 30.a. Ierant in Thannis Principes tui et usque ad Anes pervenerunt quasi non audentes ibi permanere, immo ut ibi subditur. Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit, non fuerunt in auxilium et in utilitatem aliquam, sed in conclusionem et in opprobrium.
marg.| {r} Sume in manu tua lapides etc.   in Crypta. Crypta domus est vel via subterranea.
marg.| {t} Pharaonis Regi s Egypti.
marg.| {s} Absconde quasi ipso facto innuens quod sicut huiusmodi lapides non apparent, ita Nabuchodonosor veniet abscondite.
marg.| {u} Ecce ego mittam scilicet Angelum inspirantem voluntatem veniendi, vel ipsum Nabuchodonosor mittam.
marg.| {x} Et, assumam Nabuchodonosor quasi sicut illi lapides non apparent modo, sic modo non videtur quod Nabuchodonosor veniet in Egyptum et tamen veniet. Dicunt autem quod lapidibus illis lapidaverunt Ieremiam Iudei, imponentes ei quod per huiusmodi incitabat contra eos Regem Egypti.
marg.| {y} Ponam thronum eius super lapides istos id est super locum, ubi sunt lapides. Et ponitur pars pro toto. Sic impletur illud Ez. 29.d. Fili hominis Nabuchodonosor Rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Cyrum, omne caput decalvatum et omnis humerus depilatus est et merces non est ei reddita, propterea ecce dabo ei terram Egypti et diripiet spolia eius et erit exercitui eius merces pro eo quod mihi laboraverunt.
marg.| {z} Veniensque etc.   quos in morte in {4. 263ra}   mortem etc.   in q uibus confidebant. Is. 31.b. Corruet auxiliator tuus Egyptius et cadet, cui prestatur auxilium, id est Iudeus, simulque omnes consumentur.
marg.| {a} Et captivos, ducet etc. id est Iudeos, vel Egyptios.
marg.| {b} Sicut amicitur pastor pallio suo id est sicut pastor contra pluviam tegit se, vel caput suum pallio et tamen non potest se defendere a pluvia : sic Egyptii volunt se defendere a Babyloniis sed non poterunt. Is. 30.c. Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumnia et in tumultu et innixi estis super eo, propterea erit vobis iniquitas hec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso, quoniam subito dum non speratur, veniet contritio eius.
marg.| {c} Egredietur inde in pace scilicet Nabuchodonosor de Egypto.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_43)

Notes :