Hugo de Sancto Caro

<34.3690> Prologus ‘Et vidi et audivi’

1
prol.| {4. 175ra}Apc. 8.d. Et vidi et audivi vocem unius Aquile volantis per medium celi, dicentis voce magna. Ve, ve, ve, habitantibus in terra. Modus agendi tangitur ibi : Vidi et audivi. In quo innuitur modus agendi esse facilis et manifestus : Nihil enim adeo certum et manifestum est ut illud quod oculis cernitur, vel auditur. Sic nullus Prophetarum ita liquide et aperte locutus est de captivitate duodecim tribuum, ut Ieremias : Alii enim Prophete eam futuram locuti sunt, ut Isaias, Osee, Ioel. Alii preteritam, ut Daniel, Aggeus, Zacharias. Sed Ieremias simul et Ezechiel et futuram predixit, presentem vidit et preteritam deploravit. Bene ergo dicit. Vidi et audivi, scilicet vidi presentem captivitatem et audivi a Domino futuram. Per hoc quod dicit. Vocem unius Aquile, auctor et eius conditio designatur. Inter enim omnia alia volatilia, ut dicitur, Aquila tenerius diligit pullos suos. Sic Ieremias populum Iudaicum, quasi filios proprios tenerrime dilexit. Unde captivitatem eius quadrupliciter deploravit, ut post in Lam. cum iam facta erat. Et antequam facta fuisset, quia futuram vidit in spiritu, dicebat. infra 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei ? Et 2Mcc. ultimo c. dicitur de ipso. Hic est fratrum amator et populi Israel, hic est, qui multum orat pro populo et universa Sancta civitate Hierusalem, Ieremias Propheta Dei. Oculi eius erat, sicut piscine in Esebon. Ct. 7.b. Per hoc quod dicit. Unius, demonstratur eius virginitas. Qui enim virgo est, unus est, id est indivisus, qui autem uxoratus, divisus. Unde 1Cor. 7.f. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, que sunt mundi et quomodo placeat uxori et divisus est. De qua divisione Gn. 2.d. Erunt duo in carne una, quia caro eius non tantum eius est, sed et sue uxoris.
Numérotation du verset Ier. Prol.3690,2 
prol.| Per hoc quod dicit. Volantis, eius intentio. Intendit enim populum Iudaicum a vitiis retentum ad celestia revocare, scilicet per exemplum et predicationem. Unde illud Dt. 32.b. Potest de ipso exponi. Sicut Aquila provocans pullos suos ad volandum et super eos volitans, id est ad volandum provocans per exemplum et predicationem. Ps. 54. Volabo et requiescam, scilicet per celestium desiderium. Hunc volatum non potest facere, nisi ima despiciens et terram sub pedibus ponens per temporalium despectum. Sed multi volare non possunt, quoniam spiritus fornicationis ligavit eos in alis suis, ut Os. 4.d. Dicitur de Ephraim. Ale sunt vita et doctrina, que fornicatione ligantur. cum vel sanctitatem simulant causa alicuius rei temporalis, vel ambitione honoris, vel cum Ecclesiam ingrediuntur causa fructuum, non animarum, vel causa favoris populi. Gn. 34.d. Dicitur de Dina. Numquid pro scorto abuti debuerat sorore nostra ? Soror Sanctorum est Ecclesia. Eccl. 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam. Numquam tamen legitur quod ex ea filium genuerit. In hoc quod dicit. Per medium celi, notatur tempus Prophetie. Per celum enim intelligitur Prophetia, que sensu historico celat allegoriam. Unde Is. 34.a. Complicabuntur sicut liber celi. Per medium celi intelligitur tempus et prophetia Ieremie, qui quasi medius Prophetarum, ut dictum est, de captivitate duarum tribuum prophetavit. De cuius medietate Dn. 12.b. Dicitur quod vidit virum indutum lineis super aquas fluminis et duos alios viros altrinsecus in ripa fluminis. Iste vir indutus lineis, est Ieremias, qui virgo et sanctificatus fuit. Unde Eccl. 49.d. De ipso dicitur. Qui a ventre matris consecratus est Propheta. Iste erat super aquas fluminis, id est in ipsa captivitate presens, quam vidi propriis oculis. Per flumen quod mobile est, captivitas designatur duarum tribuum que fluxit et preteriit, quia reversi sunt de captivitate. Sed captivitas decem tribuum non preteriit, quia de ea non sunt reversi. Ier. ergo super aquas fluminis dicitur stare, non in Ripa, quia captivitatem illam ipse vidit presentem, futuram prenuntiavit et flevit, non dico preteritam, sed inceptam et in ipso captivitatis tempore defunctus est. Duo viri altrinsecus in Ripa fluminis existentes, sunt alii Prophete, quorum quidam precesserant ante captivitatem, ut dictum est et futuram predixerunt, alii postea et preteritam {4. 175rb} dixerunt. Per hoc quod dicit ter. Ve, ve, ve, tangitur materia et notatur triplex calamitas captivitatis duarum tribuum. Prima fuit sub Ioachim maiore, qui primo factus est tributarius Nabuchodonosor Regis Babylonis, ut 4Rg. 23.g. Secunda sub Ioachim minore, qui primo ductus in captivitatem Babylonis, vel cuius captivitas transmigratio vocatur. 1Rg. 24.c. Tertia fuit sub Sedechia, sub quo civitas Hierusalem est destructa et captivitas consummata. 4Rg. 25.c. Vel ideo dicit ter Ve, quia captivitatem futuram timuit et presentem doluit et preteritam deploravit.
Numérotation du verset Ier. Prol.3690,3 
prol.| In hoc etiam quod dicit. Habitantibus in terra, materia spiritualis designatur, que est spiritualis captivitas. Omnes enim erant habitatores terre propter tria et in tribus et a tribus et ad tria. Captivantur propter tria, id est peccatum cordis, oris, operis. Vel propter tria peccata, id est quia Deo sunt inobedientes, proximo nocentes, seipsos occidentes. Vel quia precepta non faciunt, consilia contemnunt, prohibitiones non custodiunt. A tribus, scilicet a carne, a mundo, a Diabolo, qui sunt tres hostes, quos Dominus suscitavit Salomoni. 3Rg. 11. In tribus, scilicet in scientia, voluntate, potentia. Potentiam enim Diabolus superat et emollit, mundus lumen scientie extinguit, caro bonam voluntatem opprimit. Ad tria, id est ad dolorem, ad pudorem, ad timorem. Ideo forte in principio libri sui tripliciter exclamavit. A, a, a. Vel quia dolorem eorum non poterat mitigare, nec tenebras fugare, nec eorum affectum supplere. Vel propterea ter dicit. Ve, ut mala preterita defleamus, presentia expellamus, futura caveamus. Quod bene huic congruit. Iste enim fuit Sacerdos, cuius est increpare de preteritis, arguere de presentibus, obsecrare pro futuris cavendis. In hoc, autem quod dicit Dicentis voce magna, excitatur attentio et in hoc etiam captatur benevolentia. Previdens enim ad litteram adventum hostium spiritualium, mystice voce magna clamavit, ut per territi attenderent quod eis periculum immineret. Et in hoc, etiam quod denuntiatur periculum, captatur benevolentia. Legitur autem, Ieremiam prophetasse aliquando sub quinque Regibus, aliquando sub quatuor, aliquando sub tribus quod totum verum est. Incepit enim prophetare tertiodecimo anno Iosie et decem et novem annis prophetavit, sub eo Iosias triginta unum annis regnavit, ut 4Rg. 22.a. Legitur. Quo mortuo regnavit Ioachaz filius eius tribus mensibus, 4Rg. 23. qui a Pharaone Nechao, a quo occisus est pater eius, vincantus ductus est in Egyptum ; sub isto consimiliter prophetavit Ieremias. Cui Ioachaz successit in Regno, frater eius Ioachim maior, cui Eliachim, sub quo prophetavit Ieremias undecim annis, quibus ille regnavit. 4Rg. 23.g. Cui successit filius eius minor Ioachim, qui et Iechonias dictus est, sub quo prophetavit Ier. tribus mensibus, quibus ille regnavit tantum, quia de consilio Ieremie reddidit se Nabuchodonosor, qui eum transtulit in Babylonem. 4Rg. 24.b. Post hunc regnavit Sedechias avunculus eius, sub quo prophetavit Ieremias undecim annis, quibus ille regnavit, ut 4Rg. 24. Et sic in universo prophetavit quadraginta unum annis et tribus mensibus, preter hoc quod in Egyptum ductus ibi prophetavit. Decem et novem annis sub Iosia, undecim sub Ioachim, undecim sub Sedechia, tribus mensibus sub Ioachim minore. Ubi ergo legitur quod sub quinque Regibus prophetavit, computantur omnes Reges predicti. Ubi vero legitur quod sub tribus, non computantur Ioachaz et Ioachim minor, quia sub Ioachaz tacuit, sub Ioachim tantum prophetavit tribus mensibus. Ubi autem legitur quod sub quatuor, etiam rei veritas est. Iste liber, sicut et alii scriptus est intus et foris. Foris historia, intus allegoria. Historice enim agit de duabus tribubus.
Numérotation du verset Ier. Prol.3690,4 
prol.| Allegorice autem intendit viros ecclesiasticos a vitiis revocare et informare virtutibus. In historia Iudeis beneficia Dei rememorat, eorum malitie improperat, eterna supplicia malis comminatur et bonis premia promittit, ut sic amore, vel timore eos ab eorum iniquitatibus revocet.
Numérotation du verset Ier. Prol.3690,5 
prol.| Iste liber dividitur in tres partes. In prima, quasi proemium breve premittit, in quo breviter nomen et genus et patriam suam et tempus prophetie sue et modum visionis sue exprimit. In secunda incipit narrationem suam, in qua per diversas similitudines duarum tribuum exprimit vastitatem, que incipit ibi : Virgam. Et durat usque ad 51. capitulum, ubi breviter explicat causam destructionis Iudee et numerum captivorum assignat et in exaltatione Ioachim facta sub Evilmeradach filio Nabuchodonosor librum suum terminat, sicut et quarto Regum .<Explicit Prologus Auctoris>.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Prologus ‘Et vidi et audivi’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_Prol.3690)

Notes :