Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Ier. 5,1 

Circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et querite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et querentem fidem et propitius ero eius
Numérotation du verset Ier. 5,2 

quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
Numérotation du verset Ier. 5,3 

Domine
oculi tui prospiciunt1
1 prospiciunt] respiciunt Weber
fidem percussisti eos et non
doluerunt attrivisti eos et
renuerunt accipere disciplinam induraverunt
facies suas
super petram noluerunt reverti
Numérotation du verset Ier. 5,4 

ego autem dixi forsitan pauperes sunt
et stulti ignorantes
viam Domini iudicium Dei sui
Numérotation du verset Ier. 5,5 

ibo igitur ad optimates
et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum
ruperunt vincula
Numérotation du verset Ier. 5,6 

idcirco percussit eos leo de silva
lupus ad vesperam
vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia
multiplicate sunt prevaricationes eorum confortate sunt
aversiones eorum
Numérotation du verset Ier. 5,7 

super quo propitius tibi esse potero filii tui
dereliquerunt me et iurant in his
qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt
et in domo meretricis luxuriabantur
Numérotation du verset Ier. 5,8 

equi amatores
et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
Numérotation du verset Ier. 5,9 

numquid
super his non visitabo
dicit Dominus et in gente tali
non ulciscetur anima mea
Numérotation du verset Ier. 5,10 

ascendite
muros eius
et dissipate
consummationem autem nolite facere
auferte propagines
eius quia non sunt Domini
Numérotation du verset Ier. 5,11 

prevaricatione enim prevaricata est in me domus Israel
et domus Iuda
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 5,12 

negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse
neque veniet super nos malum
gladium et famem
non videbimus
Numérotation du verset Ier. 5,13 

prophete fuerunt in ventum
et responsum
non fuit in eis hec ergo evenient illis
Numérotation du verset Ier. 5,14 

hec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud
ecce ego do verba mea in ore tuo
in ignem
et populum istum ligna et vorabit eos
Numérotation du verset Ier. 5,15 

ecce ego
adducam
super vos gentem
de longinquo domus Israel ait Dominus gentem
robustam
gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelliges quid loquatur
Numérotation du verset Ier. 5,16 

pharetra eius
quasi sepulchrum patens universi fortes
Numérotation du verset Ier. 5,17 

et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit
filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
Numérotation du verset Ier. 5,18 

verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
Numérotation du verset Ier. 5,19 

quod si dixeritis
quare fecit Dominus Deus noster nobis hec omnia dices ad eos
sicut dereliquistis me et servistis deo alieno
in terra vestra
sic servietis alienis in terra non vestra
Numérotation du verset Ier. 5,20 

annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
Numérotation du verset Ier. 5,21 

audi populus stulte
qui non habes cor qui habentes oculos non videtis
et aures et non auditis
Numérotation du verset Ier. 5,22 

me ergo
non timebitis
ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui arenam
terminum mari
preceptum sempiternum quod non preteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius
et non transibunt illud
Numérotation du verset Ier. 5,23 

populo autem huic factum est
cor incredulum et exasperans
recesserunt
et abierunt
Numérotation du verset Ier. 5,24 

et non dixerunt in corde suo
metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam
et serotinam in tempore suo plenitudinem annue messis custodientem nobis
Numérotation du verset Ier. 5,25 

iniquitates nostre declinaverunt hec
et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
Numérotation du verset Ier. 5,26 

quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes
quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
Numérotation du verset Ier. 5,27 

sicut decipula plena avibus sic domus eorum plene dolo ideo magnificati sunt et ditati
Numérotation du verset Ier. 5,28 

incrassati sunt et impinguati
et preterierunt
sermones meos pessime causam vidue2
2 vidue] om. Weber
non iudicaverunt causam pupilli
non direxerunt
et iudicium pauperum non iudicaverunt
Numérotation du verset Ier. 5,29 

numquid super his
non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi
non ulciscetur anima mea
Numérotation du verset Ier. 5,30 

stupor et mirabilia facta sunt in terra
Numérotation du verset Ier. 5,31 

prophete
prophetabant mendacium
et sacerdotes
applaudebant manibus suis et populus meus
dilexit talia
quid igitur fiet
in novissimo eius

Capitulum 5

Numérotation du verset Ier. 5,1 
marg.| {4. 190ra} Circuite vias Hierusalem etc.   Enum eravit Propheta mala, que facturus est duabus tribubus. Sed ne diceret aliquis quod Dominus esset crudelior quam olim, qui propter decem volebat parcere civitatibus Sodomorum, ut legitur Gn. 18.d. Ideo hoc removet hic Propheta, quia si essent aliqui iusti in Hierusalem, propter illos parceret Dominus civitati. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. Primo ostendit, nullos esse iustos in tota Hierusalem propter quos debeat parcere civitati : Omnes enim mali sunt, vel aperte, vel occulte, tam maiores, quam minores. Secundo ostendit, Iudeam propter hoc iam in parte vastatam ab Assyriis et adhuc omnino vastandam a Chaldeis, ibi : Idcirco percussit eos. In tertia describit ferocitatem Chaldeorum, enumerans etiam malitiam Iudeorum, propter quam merito patiantur a Chaldeis, ibi : Ecce ego etc.   Dici t ergo.
marg.| {a} Circuite etc. quasi bene meruistis talem penam, quia inter vos nullus est iustus.
marg.| {b} Et aspicite ocul is.
marg.| {c} Et considerate cord e.
marg.| {d} Et querite in plateis eius ubi solent esse plures.
marg.| {e} An inveniatis virum. Non ne ad minus ibi erant duo, scilicet Baruch et Ieremias ? Solutio : Dominus loquebatur hec ad illos duos : et ideo de illis non intelligebat, vel ipsi non erant Hierosolymite, sed de Anathot. Sed si obiiciatur de Eunucho, qui Ieremiam extraxit de lacu infra 38.d. Dicit quod ille erat Ethiops, ut ibidem dicitur. Virum, non dicit, viros, in quo notatur maxima Domini clementia. Iam enim non querit si ibi inveniantur decem viri iusti, ut fecit Gn. 18. sed si unus.
marg.| {f} Facientem iudicium iust um et rectum, sine personarum acceptione et sine dolositate se habentem ad proximum.
marg.| {g} Et querentem fidem id est fidelitatem, vel credulitatem in Deum.
marg.| {h} Et propitius ero eis quasi omnis alii, propter illum. Vel.
marg.| {f} Facientem iudicium quo se districte iudicet.
marg.| {g} Et querentem fidem id est fidelitatem, ut iudicium exequatur per iustitiam, secundum illud. Fecit iudicium et iustitiam, 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. De hoc Lc. 18.b. Filius hominis veniens, putas inveniet fidem super terram ? Et notatur hic defectus bonorum in Ecclesia. Ps. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. Alibi. Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Is. 59.a. Non est, qui invocet iustitiam, nec qui iudicet bene, sed confidunt in nihilo et loquuntur vanitates. Vel.
marg.| {d} Querite in plateis eius id est in lata via huius mundi. Unde Is. 9.c. Corruit in plateis veritas. Ps. 54. Non defecit de plateis eius usura et dolus.
marg.| {h} Et propitius ero eis quasi pro uno salvabo alios. Sic Act. 27.e. Paulo navigio Romam venienti date sunt omnes anime, que cum eo erant in navi. Sed quia possent respondere, immo aliqui sunt inter nos fideles, qui iurant in Domino et nullo modo iurarent per idola, parce nobis propter illos. Ideo respondet Dominus. Verum est, sed totum faciunt simulatorie. Unde.
marg.| {i} Quia si etiam etc. id est si pretendant fidem, vel iustitiam.
marg.| {k} Et hoc falso iurabunt id est simulatorie et ideo non hoc reputo iustitiam, nisi cum labiis corda consentiant. Et hoc est.
marg.| {l} Domine oculi tui etc. quasi dicat : Propheta, Domine opera exteriora videmus, sed fidem non novimus, sed tu bene potes illam videre, quia scrutaris cor, Prv. 11.a. Omnes vie hominum patent oculis eius. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Vel. Prospiciunt, id est approbant fidem, quasi Dei gratiam, non legalia opera, que iam reprobata sunt, quia fide iustificati sumus, ut dicitur Rm. 3. sed ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Illa autem fides prospicitur a Domino, que est operans per dilectionem, alia non. Unde super illud Ps. 77. Nec fideles habiti sunt in Testamento eius. Glossa August. Fideles non erant, quia fidei opera non habebant.4.190rb} Is. 11.b. Erit fides cinctorium renum eius, quasi , fides habet opera continentie, similiter et alia, si vera est, quia fides sine operibus mortua est. quasi ergo diceret. Domine, tibi placent cordis ornamenta, non corporis, ut sunt coccinum, stibium et alia predicta. Multum ergo dissimiles sunt oculi Dei oculis mundi, quibus tantum placent ornamenta exteriora.
marg.| {m} Percussisti eos ut a d fidem converterentur per correptionem flagellorum, ut sic ad eos respiceres, quia sine fide nihil tibi placet. Ut frequentius enim Dominus, quos percutit, ad hoc percutit, ut corrigat, ut Mariam percussit lepra. Nm. 12.c. que ideo reversa est. Aut ad initium damnationis, ut Herodem, Act. 2.d. Aut ut manifestet gloriam suam, ut cecum natum. Io. 9.a. Aut ut probet, ut Iob. Aut ut humiliet, ut Paulum.
marg.| {n} Et non doluerunt. Ps. 34. Dissipati sunt, nec compuncti. Prv. 23.d. Verberaverunt me et non dolui, traxerunt me et non sensi.
marg.| {o} Attrivisti eos etc.   Conc ulcat verba ad maiorem affirmationem.
marg.| {p} Induraverunt facies etc. id est plus quam petram, scilicet per inverecundiam et impudentiam peccandi. Ez. 3.b. Attrita fronte et duro corde.
marg.| {q} Et noluerunt reverti salt em pudore. Aggei. 2.b. Percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis, qui reverteretur ad me Is. 1.b. Vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo. Triplici remedio, quasi triplici funiculo solent emendari peccatores. Primus est eruditio per Scripturas, quasi fascia, qua ligatur vulnus, quoad hoc, non est circumligata. Secundus est correptio per flagella, quasi medicina mordens, quoad hoc, nec curata medicamine. Tertius est consolatio per beneficia, quasi oleum mitigans et suave, quoad hoc, nec fota oleo. De hoc Eccl. 4.c. Funiculus triplex difficile solvitur. Hec remedia mali quasi furiosi non curant et ideo non sanantur. Sed quoad bonos. Ps. 93. Qui fingis laborem in precepto. Quod fit, cum a malo cohibetur quis labore tribulationis, quasi precepti vice. In aliis autem, qui per flagella non corriguntur, mutabuntur flagella in eternam damnationem. Unde Dt. 32.c. Ignis exarsit in ira mea et ardebit usque ad Inferni novissima.
marg.| {r} Ego autem dixi expr imit in se affectum infirmorum, qui cogitabant verum, esse quod Dominus dicebat, scilicet multos esse peccatores in populo, sed hi erant stulti et idiote, sed Principes et Sacerdotes credebant esse bonos. Unde, Ego autem dixi, mecum cogitans.
marg.| {s} Forsitan. Ver bo ambiguo utitur non, ut dubietas notetur, sed ut liberum hominis ostendatur arbitrium.
marg.| {t} Pauperes sunt in p lebe.
marg.| {u} Et stulti scilicet scientia. Et ideo hi.
marg.| {x} Ignorantes viam etc. id est hec mala non sunt nisi idiotis et simplicibus de plebe.
marg.| {y} Ibo igitur Ego Ieremias.
marg.| {z} Ad optimates qui presunt populo.
marg.| {a} Et loquar eis id est inquiram, utrum faciant hec mala.
marg.| {b} Ipsi enim cognoverunt etc. id est sensum Dei et scientiam et eius voluntatem tamquam docti per legem.
marg.| {c} Et ecce magis, simul confregerunt iugum conc ordes in malo. Is. 34.d. Illic congregati sunt milvi alter ad alterum.
marg.| {d} Iugum legi s et preceptorum.
marg.| {e} Ruperunt vincula inst itutionem Ecclesie, vel legis divine, vel legis naturalis, quasi inveni magistros peiores discipulis. Tales sunt optimates nostri temporis. Unde Iob. 40.c. Huic, scilicet Behemoth montes herbas ferunt. Eccl. 43.c. Frigidus ventus Aquilo flavit et congelavit crystallus ab aqua super omnem congregationem aquarum, id est super laicos requiescet et sicut lorica induet se aquis et devorabit montes. Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion et in monte Samarie, optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel. Hab. 1.d. Incrassata est pars eius, cibus eius electus : Ruperunt vincula, quia nulli volunt subesse : nec etiam Deo. Eccl. 6.d. Vincula illius alligatura salutaris.
marg.| {4. 190va} {a} Idcirco quia tales sunt,   percussit eos de silva id est percutiet et iam percussit in parte. Leo est et audax et superbissimus. Unde Prv. 30.d. fortissimus animalium, ad nullius pavebit occursum. Talis fuit Nabuchodonosor, qui venit de silva, id est de Chaldeis, qui erant ferocissimi et inculti quasi silvestres, sicut in silva sunt fere.
marg.| {b} Lupus ad vesperam vastavit eos qui tunc, scilicet in vespere, est velocissimus ad predam capiendam propter noctem instantem. Hi sunt Medi et Perse, qui fuerunt tempore Assueri post Nabuchodonosor. Et ideo dicit, ad vesperam. Vel sicut dixi, quia tunc Lupus est famelicus, in quo innuitur desiderium quod ipsi habebant de destruendo eos. Hab. 1.b. Suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem, leviores Pardis equi eius et velociores Lupis vespertinis.
marg.| {c} Pardus vigilans etc.   qui est variis coloris. Per hunc Alexander magnus significatur, qui omnes varietates gentium subiugavit, etiam Occidentales, quos nullus alius subiugare potuit.
marg.| {c} Vigilans ad destruendum eos. In vigilantia significatur impetus eius, quia velociter multa Regna destruxit.
Numérotation du verset Ier. 5,mystice 
marg.| Leo est diabolus, inquantum est superbus et inquantum de superbia tentat. Lupus, ipse idem, inquantum de luxuria, quia lupus gaudet de effusione sanguinis. Pardus inquantum de avaritia, quia variat et turbat cor et inquantum de dolositate et fallacia. Eccl. 28.d. Exardebit in illis et non extinguetur et immittetur in illos quasi Leo et quasi Pardus ledet eos.
marg.| {d} Omnis, qui egressus etc.   Sicu t Lupus, Leo et Pardus rapiunt egredientes de civitatibus de nocte, vel de vespere. Et in hoc etiam forte notat Romanum exercitum. Sic omnis, qui inventus fuerit extra Ecclesiam, capietur in diabolo. Sicut omnes inventi extra Arcam, perierunt diluvio. Sic et ipse Nabuchodonosor per hec tria potest significari, scilicet per leonem propter eius superbiam et fortitudinem ; per Lupum propter eius fraudulentiam ; per Pardum propter eius malitiosam sollicitudinem.
marg.| {e} Quia multiplicate etc. scilicet peccata, inquantum contra precepta Dei sunt.
marg.| {f} Confortate sunt etc. scilicet peccata quoad damnum, quia scilicet separant ab incommutabili bono.
marg.| {g} Super quo etc. quasi tot mala fecisti quod non habeam occasionem, qua possim tui misereri. Vel   Super quo scilicet peccato, vel propter quod bonum. Is. 1.b. Super quo percutiam vos ultra addentes prevaricationem.
marg.| {h} Filii tui dereliquerunt me. Loq uitur ad totum populum.
marg.| {i} Et iurant in his, qui non sunt dii in h oc eis honorem Dei tribuentes. Sap. 1.a. Extendam manum meam super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem et disperdam de loco hoc, reliquias Baal et nomina, edituorum cum Sacerdotibus et eos, qui adorant super tecta militiam celi et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchon et qui avertuntur de post tergum Domini et qui credunt se posse simul adorare Deum et Melchon quod non potest esse, quia pallium breve est, nec utrumque cooperire potest, unde necesse est, ut alter decidat, ut dicitur Is. 18.e.
marg.| {k} Saturavi eos et mechati sunt ad littera m, vel cum idolis. Hec enim sunt duo vitia annexa, quia venter et genitalia vicina sunt. Ex. 32.b. Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Sic clerici saturati patrimonio Crucifixi, suam luxuriam ubique extendunt. Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit, incrassatus, impinguatus, dilatatus. Dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo. Et Ez. 16.b. Tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo, que dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. Os. 8.a. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
marg.| {l} Et in domo meretricis luxuriabantur ad littera m, vel in phano idolorum cum idolis. Sic divites luxuriantur, {4. 190vb} quia divitias in luxuriis expendunt, ut ille filius prodigus omnia bona sua expendit vivendo luxuriose, Lc. c. 15.c.
marg.| {m} Equi amatores in feminas id est ipsi sunt amatores in feminas, quasi equi in equas, supple scilicet non discernentes aliquam, nec erubescentes. Unde : Homo cum in honore esset, non intellexit etc.   Unde de clericis dicunt laici quod ideo nolunt habere uxores, quia volunt habere omnes. Unde significantur per gallum, quia gallus plures fecundat gallinas.
marg.| {n} Et emissarii facti sunt. In Hebreo dicitur trahentes, id est cito ad hoc prompti sunt sine discretione et verecundia, cum omnibus luxuriantes. In quo notatur magnitudo et impetuosus ardor libidinis eorum. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Ez. 23.c. Quorum carnes, ut carnes asinorum et fluxus eorum sicut fluxus equorum. Apc. 9.d. Potestas equorum in ore eorum et in caudis eorum, id est in gula et luxuria, in quibus sunt similes equis.
marg.| {o} Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Ser vat metaphoram equorum ferventium ad libidinem. Equus enim aliquando insanit pre ardore libidinis. Sic ipsi, ad litteram, concupiscebant uxores proximorum, vel cum idolis uniuscuiusque gentis volebant mechari. Unde luxuriam, litteralem, vel mysticam, ubique sine verecundia effundebant. Unde Sapient. 2.b. Nullum sit pratum quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa letitie, nemo vestrum exors sit luxurie nostre.
marg.| {p} Numquid quasi cum hec feceritis.
marg.| {q} Super his non visitabo ? quasi immo, id est ulciscar. Unde exponit se.
marg.| {r} Et in gente tali non ulciscetur ut s ic visitatio sumatur hic in malo. Ut ibi : Visitabo in virga iniquitates eorum. Is. 24.d. Post multos dies visitabuntur, scilicet in Inferno. Et 27.a. Visitabit Dominus super Leviathan in gladio suo duro et grandi et forti.
marg.| {s} Anima mea id est voluntas mea, que ab eis recessit, quia a me recesserunt. Sicut illud intelligitur, Is. 1.b. Neomenias vestras et sabbata vestra odivit anima mea. Ez. 23.c. Recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius : multiplicavit enim fornicationes suas. Vel.
marg.| {p} Numquid quasi vix hoc faciam et quasi coactus, quia dolet, quotiens cogitur esse ferox. Unde Is. 1.f. Heu consolabor super hostibus meis et vindicabor sic de inimicis meis.
marg.| {t} Ascendite muros eius. Hic dirigit sermonem suum ad Chaldeos, invitans eos ad invasionem civitatis. Sed prohibet, ne omnino faciant consumptionem. Unde.
marg.| {u} Et dissipate, consummationem autem nolite facere. quasi non omnino interficite. Unde Is. 10.b. Ego mandabo, ut auferat spolia et dividat predam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor eius.
marg.| {x} Auferte propagationes eius vel   propagines quasi non radices. Volo enim radices servari, ut aliqui remaneant, vel ut affligantur, non consummantur, sed aliquando fructificent. Et loquitur de captivitate eorum sub metaphora destructionis vinee.
marg.| In hoc mystice notat quod non omnes Iudei perditi sunt, sed quedam remanserunt reliquie, ut Apostoli, ad annuntiandum gentibus gloriam Dei. Unde Is. 1.c. Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorrha similes essemus. Reliquie etiam in fine salve fient.
marg.| Vel per hoc intelligit quod licet Ecclesia multis tribulationibus exponatur, ut navicula Petri iactabatur fluctibus, tamen non submergitur, quia Ecclesia numquam deficiet, immo ut dicitur Mt. ultimo d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
marg.| {y} Quia non sunt Domini id est eius {4. 191ra} cultores, vel ab eo possessi, quia sibi, non Deo sunt obedientes.
marg.| {a} Prevaricatione enim etc.   In q uo notatur duplex prevaricatio, scilicet legis nature et legis scripte, vel legis Moysi et Evangelii, vel commissio et omissio. Vel per ipsam geminationem notatur pertinacia et confirmatio malitie.
marg.| {b} Domus Israel dece m tribus.
marg.| {c} Et Domus Iuda id est due tribus, vel clerici et laici, vel Iudei et gentiles.
marg.| {d} Negaverunt Dominum verb is et factis.
marg.| {e} Et dixerunt. Non est ipse crea tor omnium, vel redemptor, vel cuius iudicio omnia fiunt et dispositione omnia reguntur, non est ille, a quo hi loquuntur scilicet Prophete. Ps. 52. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.
marg.| {f} Neque veniet super nos malum ut P rophete minantur.
marg.| {g} Cladium et famem etc. quasi per obsidionem non erit fames, nec gladius per hostium persecutionem. Sic dicunt multi increduli, sibi impunitatem promittentes, nec credentes Infernum fore.
marg.| {h} Prophete fuerunt in ventum locuti id est inaniter, quia irrita sunt et falsa, que dixerunt. Unde dicunt tales predicatoribus illud Iob. 6.d. Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis. Ventus enim pro mendacio, vel vanitate sumitur. Unde Prv. 10.a. Qui innititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.
marg.| {i} Et responsum non fuit in eis quasi a responso Domini non habuerunt hec, que ipsi dixerunt, quasi , Spiritus sanctus non est in eis locutus.
marg.| {k} Hec ergo dici t Propheta, scilicet quia non credunt hec, que prius comminatus sum, vel Dominus,   evenient illis. ] {l}   Hec id est sequentia, que subdit.
marg.| {m} Quia locuti estis verbum illud scilicet Prophetas non in ventum esse locutos, non evenire, que dicunt.
marg.| {n} Ecce o tu Propheta,   o Ego do verba mea etc. id est que iugis habeant potestatem, ut vertant populum in ligna. Unde.
marg.| {p} Et populum istum etc. quasi verba mea cremabunt eos, quia quod per verba mea comminatus sum, veniet super eos et sic ignis concomitabitur verba. Et est idem sensus, quasi quod dico fiet. Unde subdit.   Ecce ego super vos etc. vel in bono expone mystice, ut verba dicantur ignis, scilicet consumens vitia incredulorum, in eis consumens omne peccatum. Unde Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Consumit enim in homine, ligna, fenum, stipulam, per que quandoque mortalia, quandoque venalia intelliguntur, infra 23.f. Verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus et quasi malleus conterens petram. Ps. 118. Ignitum eloquium tuum vehementer. Sicut enim ignis incinerat ligna, sic Predicator debet facere, ut faciat eos recognoscere cinerem sue fragilitatis. Ideo in linguis igneis datus est Spiritus sanctus. Act. 2.a. Sapient. 3.b. Tamquam scintille in arundineto discurrent. Scintille discurrendo arundinetum in cinerem convertunt et incendunt ; sic verba Predicatorum humiliant et incendunt corda auditorum, scilicet si illa verba, que impendunt, sint ignis, scilicet ex compassionis zelo et caritatis prolata. Eccles. 48.a. Surrexit Elias Propheta quasi ignis ardens et verbum ipsius quasi facula ardebat, Za. 12.b. In die illa ponam duces Iudas sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in feno et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu. Si autem excuset se homo, dicens. Domine, frigidus sum, non mittas ergo me, quia quomodo verba ignita proferam, qui ignem non habeo, quia qui non ardet, quomodo incendet ? Sed respondeo. Frater collide lapidem ad lapidem et habebis ignem. Sic collide te durum ad Christum lapidem angularem et habebis verba ignita. Preterea etsi verba te non calefaciunt, tamen ex his exire potest ignis ad succendendum alios, sicut calculus non {4. 191rb} calefit, nec calefacit, tamen ex illo exit ignis. Unde auditores non debent indignari contra Predicatorem malum, quia licet malus et frigidus sit, tamen ex verbis eius poterunt calefieri. Sed multi auditores sunt sicut ligna putrida, que ardere non possunt, sed tantum fumare ; sic multi ex predicatione fiunt peiores et detrahunt predicationi et Predicatori. Sed dicitur Predicatori Is. 7.a. Noli timere et cor tuum non formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum.
marg.| {q} Gentem de longinquo domus Israel id est Babylonis de Chaldea, que triginta dietis distat a Hierusalem, quasi , si propinqui essent propter affinitatem, vel familiaritatem possent eis, vel aliquando misereri. Et in hoc notat, quoniam immisericordes erunt persecutores.
marg.| {r} Gentem robustam quasi eis non poteritis resistere.
marg.| {s} Gentem antiquam cui quondam dominatus est Nembroth gigas. De quo Gn. 10.b. qui fuit non multum post Noe. Et ita patet quod antiqui sunt, quia non sunt ignari bellorum. Unde Iob. 12.b. In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
marg.| {t} Gentem, cuius ignorabis linguam quasi precibus non poteris eos flectere ad misericordiam.
marg.| {u} Nec intelliges, quid loquatur. Und e nec te excusare poteris, vel emere aliquo pretio impunitatem. Sed ne dicant, nos fugiemus, subdit.
marg.| {x} Pharetra eius quasi   sepulchrum patens quasi optimi sagittarii sunt. Unde etsi fugias, te sagittando interficient. Unde et dicit,   sepulchrum quod numquam mortuis satiatur ; sic nec Chaldei occisione.   Patens dici tur quia tunc horribile est visu propter carnes semiputrefactas ; sic Chaldei multos occiderunt et sagittas cruentatas in pharetra reposuerant, que sunt horribiles visu. Et dicitur,   patens sepulchrum quia ita patet, ut possit statim extrahi sagitta ad occidendum, post et quod sequitur sepulchrum, ut ibi intumulentur. Vel.   Patens sepulchrum id est certi sunt de morte inferenda post sagittationem, sicut certum est sepulchrum esse mortui. Sequitur.
marg.| {Δ} {a} Universi fortes :
Numérotation du verset Ier. 5,mystice 
marg.| {q} Gentem de longinquo etc.   Gent es de longinquo sunt Demones, qui de celo in Infernum lapsi sunt.
marg.| {r} Gentem robustam. Iob. 41.d. Non est potestas super terram, que comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. Abacuch. 1.c. Super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
marg.| {s} Gentem antiquam. Et ideo callidus est diabolus, quia in antiquis est sapientia.
marg.| {t} Gentem, cuius ignorabis linguam. Sed nonne peccatores linguam diaboli cognoscunt et linguam Dei ignorant ? Unde Gn. 11.b. Illi superbi gigantes confusas linguas habuerunt, in quo notatur quod Deum non intelligebant. Confusio enim lingue ex cordis oritur confusione. Solutio. Licet peccator credat se intelligere linguam diaboli, tamen non intelligit. Dicit enim diabolus delectandum esse in divitiis, honoribus et huiusmodi. Et hoc credit peccator per diaboli suggestionem, sed in veritate non est verum. Difficile est enim cognoscere astutias diaboli. Sed Paulus cognovit. Unde dicitur. 2. Corinthior. 2.c. Non enim ignoramus astutias eius.
marg.| {x} Pharetra eius quasi   sepulchrum patens. Pha retra diaboli est lingua detractoris, ex qua, quasi ex pharetra, sagittas extrahit, quibus interficit innocentes, que dicuntur sepulchrum propter fetorem verborum, qui inde exit. Psalmus 5. Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, iudica illos, Deus. Eorum lingua non satiatur interfectis, quia semper vellent plura mala in hominibus invenire, ut magis possent detrahere.
marg.| {a} {4. 191va} {Δ} Universi fortes. Qui a possent dicere, aliqui ex illis sunt fortes, sed aliqui debiles, unde bene poterimus eos superare. Unde dicit.
marg.| {b} Et comedet scilicet gens predicta.
marg.| {c} Segetes tuas etc. quasi et vos destruent et omnia bona vestra diripient.
marg.| {m} Gladio host ium.
marg.| {n} Verumtamen in diebus etc.   quia non omnes consumentur. Quidam enim illorum relicti fuerunt a captivitate in Iudea, ut terram illam colerent, ut vinitores et agricole et alii plebei. Ita exponit Hieronymus . Unde 2Mcc. 1.a. Fratribus, qui sunt per Egyptum Iudeis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudei. Sed contra infra 22.a. Omnes viri qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Egyptum, ut habitent ibi, morientur gladio et fame et peste et nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos. Sed constat quod ille reliquie, que remanserunt ad cultum terre, voluerunt ire in Egyptum et iverunt contra preceptum Ieremie. Solutio. Revera omnes multa mala passi sunt, sed non omnes fuerunt occisi. Multi enim in suis persecutionibus fidem Christi non dimiserunt et hi redierunt, vel non contriti sunt, alii etiam per fugam evaserunt.
marg.| {Θ} {a} Universi fortes. Quo modo ? cum dicat Hieronymus . Debilis est hostis, qui non vincit nisi volentem. Solutio. In se fortis est, se debilis in conspectu Dei, quia nihil potest nisi permissus et non permittitur nocere nisi volenti.
marg.| {b} Et comedet segetes tuas virt utum.
marg.| {d} Panem tuum robu r sacramentorum.
marg.| {e} Filios tuos oper a bona perfectorum.
marg.| {f} Et filias oper a imperfectorum.
marg.| {g} Gregem tuum etc.   comp ositionem rectam, tam hominis interioris, quam exterioris.
marg.| {h} Comedet vineam tuam vinu m compunctionis.
marg.| {i} Et ficum tuam dele ctationem de eternis.
marg.| {k} Et conteret etc.   divi tias et honores et delicias mundi.
marg.| {l} In quibus tu habes fiduciam que sepe per peccatum committuntur. Hec omnia conteret gladius extreme persecutionis, vel diabolus, de quo Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium. Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius et ipse nescivit.
marg.| {o} Quia si dixeritis etc.   quod stultum est querere, cum tanta et tot feceritis mala. Unde.
marg.| {p} Dices ad eos in p ersona mea, o tu Propheta.
marg.| {q} Sicut dereliquistis me etc. id est idolis.
marg.| {r} Sic servietis diis alienis id est Babyloniis et Chaldeis, quorum iugo subiiciemini. Vel   diis idol is Chaldeorum. Ex quo enim eorum ritum sequimini, sequamini et cohabitationem, ut sitis cum illis, immo sub illis, quorum Deos colitis. Et hoc est.
marg.| {s} In terra non vestra scilicet Chaldea, quasi dicat : propter peccatum Idololatrie hoc patimini. Sic peccatores. quia hic servierunt diabolo, erunt sub eo, vel cum eo in Inferno, ubi erit terra non sua, quia ibi non facient voluntatem suam, infra 16.c. Ecce unusquisque ambulat post pravitatem cordis sui, ut me non audiat ; et eiiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die, ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Modo enim isti mali sunt cum bonis in terra Ecclesie, sed tunc eiicientur omnes, qui non de ea sunt nomine, vel merito, in tenebras exteriores, quasi in terram non suam. De quibus infra Io. 2.c. Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant, Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.
marg.| {t} Annuntiate hoc domui Iacob etc.   Idem intelligit per Iudam et Iacob, scilicet duas tribus. Non enim loquitur de decem tribubus, que iam ante in Assyriis captivate erant. {4. 191vb} {u}   Audi popule stulte etc. id est usum rationis obscuratum habes, per quem sine precepto, vel lege scripta naturaliter posses intelligere, que recta sunt, Deum creatorem esse tuum quod naturaliter dictat conscientia.
marg.| {x} Qui habentes oculos etc. quasi similes estis vestris idolis. De quibus dicitur. Oculos habent et non videbunt, aures habent et non audient, similes illis fiant, qui faciunt ea et omnes, qui confidunt in eis. Sed non vident, neque audiunt, ergo non habent peccatum. Item Io. 9.g. Si ceci essetis, peccatum non haberetis. Solutio. Sic intelligitur illud. Si vos cecos reputaretis, vel ignorantes : tunc enim mihi crederetis : vel peccatum non habuissetis, id est tantum. Dicuntur ergo idololatre oculos habere et non videre, quia rationem habent, cuius usum in discernendis veris et falsis, bonis et malis non habent, quia nolunt discernere, cum possent ex lege naturali. Similiter aures habent exteriores, sed non interius audiunt.
Numérotation du verset Ier. 5,mystice 
marg.| Non habet cor, qui non habet audaciam resistendi cuilibet tentationi, sed statim in tempore tribulationis recedit. Sed dicitur Prv. 30.d. Leo fortissimus animalium, ad nullius pavebit occursum. Sicut autem homo patitur ab humoribus usque ad cor ascendentibus, ut ex hoc homo quasi mortuus movere se non possit ; sic mali motus et desideria euntia ad cor, non permittunt hominem ad bonum moveri, nec videre gloriam, quam amittit, nec penam, quam acquirit. Os. 7.c. Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Is. 6. Exceca cor populi huius et aures eius aggrava etc.
marg.| {y} Me ergo non timebitis qui tanta vobis prestiti ? quasi dicat : Non dilectionem desidero perfectorum, sed timorem incipientium. Vel, Qui tam mali estis, si non vultis a vitio cessare amore, saltem cessate timore. Malachie 1.b. Si ego Dominus, ubi timor meus ? infra 10.a. Quis non timebit te, o Rex gentium ?
marg.| {z} Et a facie mea non dolebitis id est vultuositate ire et furoris mei. Unde Ps. 35. Vultus autem Domini super facientes mala. Mal. 3.a. Quis stabit ad videndum eum ?
marg.| {a} Qui posui etc.   Ecce narrat beneficia et potentiam suam, ut arguat ingratos et timeatur.
marg.| {b} Arenam terminum Mari, preceptum sempiternum quod non preteribit quasi mirum est quod vos, qui estis rationales, non timetis me, cum etiam Mare mihi obediat ! Ut enim litora non egrediatur, conclusi illud talibus terminis. Unde Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis Mare ? Ibidem. Circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia et dixi, usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos. Unde narrat Solinus, quandam esse insulam, qua mare est multo altius, tamen numquam supergreditur insulam. Sic Mt. 8.c. Precepit ventis et mari et cessavit tempestas.
marg.| {d} Fluctus eius id est maris.
marg.| {c} Et commovebuntur et non poterunt etc. quasi litoribus refrenavi intumescentes fluctus maris, ut propter quamcunque fluctuationem non exeant terminos suos. Ps. 103. Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram, Unde.
marg.| {e} Et non transibunt illud prec eptum quod illis posuit.
marg.| {f} Populo autem etc. quasi mare mihi obedit et non populus iste.
marg.| {g} Et exasperans id est ad iracundiam me
marg.| {4. 192ra} Δ provocans per peccata sua et contemptum.
marg.| {a} Recesserunt a me , relinquendo me fontem aque vite.
marg.| {b} Et abierunt post idola, fodientes sibi cisternas dissipatas.
marg.| {c} Et non dixerunt in corde suo quasi conscientia eorum posset eos retrahere a malo secundum legem naturalem, non tamen retraxit. Non dixerunt inquam.
marg.| {d} Metuamus Dominum etc.   Duo sunt, que incutiunt timorem, scilicet consideratio potentie, de qua prius actum est et consideratio beneficiorum collatorum, ne auferantur a datore. Unde de hoc hic dicit.   Metuamus Dominum. ] {e}   Qui id est quia.
marg.| {f} Dat nobis pluviam temporaneam que fovet semina iacta.
marg.| {g} Et serotinam in tempore suo que facit ea maturescere, quescilicet pluit versus AutumNm. Magnum autem est beneficium in terra illa, quia terra illa valde calida est. Unde etiam dicitur quod in Egypto, que est ei vicina, numquam pluit, sed abundat rivis ; Hierosolymitana autem terra non habet aquam nisi de celo, id est per beneficium pluvie. Unde Dt. 11.b. Terra ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Egypti, ubi iacto semine in hortorum mortem aque ducuntur irrigue, sed montuosa est et campestris de celo exspectans pluvias.
marg.| {h} Plenitudinem annue messis etc.   Sic lege. Pluviam dico,   custodientem plenitudinem annue messis quia temporanea pluvia custodit semen a putrefactione, serotina autem ab ardore, ut per primam habeamus, sicut dicit Hebreus, spicam in Pascha et panem in Pentecoste.
marg.| {i} Nobilis id est ad nostram utilitatem.
prol.| {Θ} per quam convertitur homo in arenam. Hec arena intumescentes fluctus confringit, ut dictum est Iob. 38.b. quia per hanc memoriam cessat omnis superbia. Unde preceptum est Lv. 1.d. quod vesicule avis et plume proiicerentur in locum, ubi cineres effundi solebant.
marg.| {e} Qui dat nobis etc. id est legem.
marg.| {g} Et serotinam id est Evangelium. Vel.   Pluviam temporaneam grat iam prevenientem.   Serotinam coop erantem et consummantem. Vel.   Pluviam temporaneam doct rinam in iuventute.   Serotinam doct rinam in senectute. Vel, bene morientes in iuventute et bene morientes in senectute. Idem etiam premium datur operantibus in vinea a prima hora et ab undecima hora.
marg.| {h} Plenitudinem annue etc. quasi per utranque pluviam habemus plenitudinem glorie. 2Tim. 4.b. De reliquo reposita est mihi corona iustitie etc.   Et h oc dicit, quia utraque dicit ad consummationem perfectionis. Za. 10.a. Petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris.
marg.| {k} Iniquitates nostre etc. scilicet a nobis. Et vere   declinaverunt tran sitive, id est repulerunt.
marg.| {l} Et peccata nostra etc.   temp orale ut pluviam et alia. Non enim est abbreviata manus Domini, ut dicitur Is. 52.a. ut non faciat hoc semper si vellet, sed peccata nostra hoc impediunt. Propter quod dicitur Is. 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Et Am. 4.b. Ego prohibui a vobis imbrem. Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, id est misericordiam eius.
marg.| {m} Quia inventi sunt in populo meo impii cont ra Deum, id est negantes Deum. Pietas enim est Theosebia ; iniquitas autem dicitur peccatum contra proximum quod facilius est et remissibilius. Unde 1Rg. 2.b. Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus, si autem peccaverit in Deum, quis orabit pro eo ?
marg.| {n} Insidiantes quasi   aucupes id est latrones, qui inter eos abundabant, vel illi, qui per blanda verba decipiebant simplices, ut idola colerent ; sicut auceps dulci cantu decipit volucres.
marg.| {4. 192rb} {o} Laqueos ponentes id est deceptionem per pulchritudinem verborum, vel simulationem religionis.
marg.| {p} Et pedicas ad capiendos viros. Con struebant enim phana dolorum et pulchra idola, per quorum pulchritudinem multi decipiebantur, credentes quod per tam pulchra possent iuvari et deberent adorari, sicut pedica tegitur stramine vel aliquo tali, propter quod decipitur homo, ibi figens pedem.
marg.| {q} Sicut decipula etc. id est divitiis acquisitis per dolum. Per dolum enim simulationis religionem simulant et vera falsis permiscent in doctrinis suis et impunitatem promittunt et divitias acquirunt dolose et animas simplicium decipiunt, ut cum eis trahantur ad interitum. Sic et multi, ut Clerici in Capitulis et mercatores in negotiationibus suis et milites in talliis per verba blanda et falsa, apparentia vera decipiunt simplices, ut emungant pecunias. Sed 1. Thess. 4.b. dicitur. Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de omnibus his. Vel hi sunt illi, qui per verba blanda ad peccandum alios alliciunt. 1. Mal. 1.b. Exierunt de Israel viri iniqui et suaserunt multis, dicentes. Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, que circa nos sunt, quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos mala multa ; et visus est bonus sermo in oculis eorum.
marg.| {r} Ideo magnificati sunt in h onoribus infra 12.a. Quare via impiorum prosperatur ? bene est omnibus, qui prevaricantur et inique agunt, plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum.
marg.| {s} Et ditati in p ossessionibus multis.
marg.| {t} Incrassati sunt in m ulta familia.
marg.| {u} Et impinguati in m ultis deliciis.
marg.| {x} Preterierunt sermones meos. Und e in cantico Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et reclamavit etc.   Osea 13.b. Adimpleti sunt et saturati et levaverunt cor suum et obliti sunt mei.
marg.| {y} Pessime id est male, non faciendo preceptum.
marg.| {z} Causam vidue non iudicaverunt id est ad utilitatem vidue, ut sit vidue dativi casus. Is. 1.f. Pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad eos.
marg.| {a} Causam pupilli non dixerunt id est non fuerunt advocati pro eis, sed magis pro divitibus et nobilibus. Unde.
marg.| {b} Et iudicium pauperum non iudicaverunt sed magis divitum, eos iustificantes pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo, ut dicitur Is. 5.f. Ideo dicitur Prv. ultimo b. Aperi os tuum muto et causis omnium filiorum, qui pertranseunt. Aperi os tuum, decerne quod iustum est et vindica inopem et pauperem ibi Beda. Pro causa pauperis, qui pro se in iudicio loqui non valet, ipse loqui memento.
marg.| {c} Numquid super his pecc atis,   non visitabo. ] {e}   Aut super gentem huiuscemodi tam malam.
marg.| {f} Non ulciscetur anima mea ? quasi voluntas, vel affectus meus. Vel.
marg.| {c} Numquid super his oppr essis a tam malis iudicibus.
marg.| {d} Visitabo rest ituendo quicquid eis ablatum est, vel in eis damnificatum.
marg.| {e} Aut super gentem huiuscemodi id est tam iniustos iudices. Simile supra eo. c.
marg.| {g} Stupor id est peccata, pro quibus stupendum est, quia non fecerunt iustum.
marg.| {h} Et mirabilia etc.   quia fecerunt malum. Peccata Prelatorum dicuntur mirabilia, quia tamquam monstrum speculum peccandi facta sunt subditis et minoribus. Unde Eccles. 10.a. Qualis est rector civitatis etc.   Vel, quia res miranda est quod peccant, cum scientiam legis habeant, que prohibet eis malum facere et docet bonum tenere. Unde supra 2.b. Tenentes legem nescierunt me. Sic ergo patet quod in hoc preterierunt sermonem Domini male, in hoc, scilicet quod preceptum non fecerunt, peius autem in hoc quod alios ad malum incitaverunt, Unde.
marg.| {i} Prophete prophetaverunt mendacium quia dicebant simplicibus, si immolaveritis {4. 192va} Baal, non sentietis malum. Unde dicuntur Prophete, quia futura populo predicebant, scilicet impunitatem eis promittentes, si sequerentur idola. Sic et multi falsi Predicatores, sicut et pecuniarii, qui pro Ecclesiis suis predicant, multas falsas adinventiones admiscent et dicunt. Pessime autem erraverunt errorem confirmando Sacerdotes.
marg.| Unde sequitur
marg.| {a} Et Sacerdotes etc.   Pess imum enim est, illos confirmare errorem et inter alios seminare et de illo gaudere, quos magis illuminare deberent. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Sacerdotes enim illius temporis confirmabant sententias falsorum Prophetarum quod pessimum erat, cum magis deberent eorum sententiis contradicere.
marg.| {b} Et populus meus dilexit talia scilicet impunitatem quam illis predicebant illi Prophete et quam Predictam Sacerdotes confirmabant esse veram. Sic populus peccat sepe ad exempla Prelatorum et ea diligunt, que vident eos diligere, quia Regis ad exemplum totus componitur orbis. Ez. 16.e. Sicut mater ita et filia eius. Filia matris tue es tu.
marg.| {b} Et populus etc. Hieronymus . Qui meus esse desiit, quando talia dilexit.
marg.| {c} Quid igitur fiet etc. scilicet in captivitate, vel in iudicio ? quasi que propter hec mala habere meruerunt. Et ideo in sequenti capitulo enumerat penam, quam propter hoc assequentur.
Numérotation du verset Ier. 5,mystice 
marg.| Mare est elementum per se instabile, ex se motum habens, tamen non nisi ad voluntatem Dei movetur et terminum sibi a Deo positum non transgreditur, sed homo qui factus est immobilis et stabilis, recessit a Deo et non secundum voluntatem eius movetur per omissiones et transgreditur per preceptorum transgressiones. Vel per mare intelligitur peccator. Unde Is. 57.d. Cor impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Huic posuit Dominus terminum.
marg.| {b} Arenam id est mortis memoriam,
marg.| {Θ} per quam convertitur



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_5)

Notes :