Hugo de Sancto Caro

Capitulum 32

Numérotation du verset Ier. 32,1 

verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedechie regis Iuda ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor
Numérotation du verset Ier. 32,2 

tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Ieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda
Numérotation du verset Ier. 32,3 

clauserat enim eum Sedechias rex Iuda dicens: Quare vaticinaris dicens:
hec dicit Dominus, ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam.
Numérotation du verset Ier. 32,4 

Et Sedechias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius
cum ore illius
et oculi eius oculos illius videbunt
Numérotation du verset Ier. 32,5 

et in Babylonem ducet Sedechiam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus
si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis
Numérotation du verset Ier. 32,6 

et dixit Ieremias factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ier. 32,7 

ecce Anameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim competit ex propinquitate ut emas
Numérotation du verset Ier. 32,8 

et venit ad me
Anameel
filius patrui
mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me
posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi competit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset
Numérotation du verset Ier. 32,9 

et emi agrum ab Anameel filio patrui mei qui est in Anathoth et appendi ei argentum septem stateres et decem argenteos
Numérotation du verset Ier. 32,10 

et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera
Numérotation du verset Ier. 32,11 

et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus
Numérotation du verset Ier. 32,12 

et dedi librum
possessionis Baruch filio
Neri filii Maasie in oculis Anameel
patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudeorum qui sedebant in atrio carceris
Numérotation du verset Ier. 32,13 

et precepi Baruch coram eis dicens
Numérotation du verset Ier. 32,14 

Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel
sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis
Numérotation du verset Ier. 32,15 

hec enim dicit Dominus exercituum Deus Israel adhuc possidebuntur domus et agri et vinee in terra ista
Numérotation du verset Ier. 32,16 

et oravi ad Dominum
postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens
Numérotation du verset Ier. 32,17 

heu heu heu Domine Deus
ecce tu fecisti celum et terram
in fortitudine tua magna et in brachio tuo
extento
non erit tibi difficile omne verbum
Numérotation du verset Ier. 32,18 

qui facis misericordiam in millibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi
Numérotation du verset Ier. 32,19 

magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu
cuius oculi aperti sunt
super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius
Numérotation du verset Ier. 32,20 

qui posuisti signa et portenta in terra Egypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hec
Numérotation du verset Ier. 32,21 

et eduxisti
populum tuum Israel de terra Egypti in signis
et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno
Numérotation du verset Ier. 32,22 

et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum
ut dares eis terram fluentem lacte et melle
Numérotation du verset Ier. 32,23 

et ingressi sunt et possederunt eam et non obedierunt voci tue et in lege tua non ambulaverunt omnia que mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hec
Numérotation du verset Ier. 32,24 

ecce munitiones extructe sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui preliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentie et quecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis
Numérotation du verset Ier. 32,25 

et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 32,26 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 32,27 

ecce ego Dominus Deus universe carnis numquid mihi difficile erit omne verbum
Numérotation du verset Ier. 32,28 

propterea hec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam
Numérotation du verset Ier. 32,29 

et venient Chaldei preliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et comburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me
Numérotation du verset Ier. 32,30 

erant enim filii Israel
et filii Iuda
iugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 32,31 

quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hec a die qua edificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo
Numérotation du verset Ier. 32,32 

propter malitiam filiorum Israel et filiorum Iuda
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophete eorum
vir Iuda et habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 32,33 

et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire
ut acciperent disciplinam
Numérotation du verset Ier. 32,34 

et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam
Numérotation du verset Ier. 32,35 

et edificaverunt excelsa Baal
que sunt in valle filii Ennon ut initiarent filios suos et filias suas Moloch
quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum
ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam
Numérotation du verset Ier. 32,36 

et nunc propter ista hec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste
Numérotation du verset Ier. 32,37 

ecce ego congregabo eos
de universis terris
ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
Numérotation du verset Ier. 32,38 

et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
Numérotation du verset Ier. 32,39 

et dabo eis cor unum et viam unam
ut timeant me
universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos
Numérotation du verset Ier. 32,40 

et feriam eis pactum sempiternum
et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum
ut non recedant a me
Numérotation du verset Ier. 32,41 

et letabor super eis
cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista
in veritate in toto corde meo et in tota anima mea
Numérotation du verset Ier. 32,42 

quia hec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos
Numérotation du verset Ier. 32,43 

et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo
et iumentum
et data sit in manu Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 32,44 

agri pecunia ementur
et scribentur in libro
et imprimetur signum
et testis
adhibebitur in terra Beniamin
et in circuitu Hierusalem
in civitatibus Iuda
et in civitatibus montanis
et in civitatibus campestribus
et in civitatibus que ad austrum sunt
quia
convertam captivitatem eorum ait Dominus

Capitulum 32

marg.| Verbum quod factum est etc.   Hoc capitulum dividitur in quinque partes. Primo, prophetat tempus sue incarcerationis, sive sue reclusionis in atrio carceris, qui erat in domo Regis et causam, quare incarceratus sit, describens tunc et in tali loco verbum Domini sibi factum de emendo agro in Anathot, a patruele suo determinat. Secundo, se emisse agrum et testes emptionis adhibuisse et duo paria litterarum de tali emptione scripsisse et stipulationes et rata et signa se se accepisse declarat, ibi : Intellexi autem quod verbum Domini esset. Tertio, predictas chartas emptionis dicit se tradidisse Baruch sollicite custodiendas et in vase fictili in signum quod adhuc possidendi essent agri in terra Iudee post longum tempus captivitatis, ibi. Et dedi librum possessionis. Quarto, post emptionem agri iure celebratam et post sententiam Domini, qua pollicitus est domos, agros, vineas deinceps possidendas, orat Propheta et dolorem cordis gemitibus exprimit et cum in oratione sua omnipotentiam Dei ad misericordiam et incomprehensibilem eius sapientiam, qua omnia cognoscit et iustitiam eius in omne genus hominum confiteatur et tamen beneficia populo Israelitico specialiter collata et eorum e contra ingratitudinem describit, tandem in admiratione terminat suam orationem, quomodo cum civitas possideatur ab hostibus et antequam in eam hostium fiat irruptio, gladio et fame et peste consumpta sit, ipse tamen emere agrum precipiat, cum hoc ridiculum videatur, ibi. Et oravi ad Dominum. Quinto, respondet Dominus Prophetie {4. 250vb} ostendens non esse contrarium populum captivari et agri iterum et vinee et domus possideantur. Primo enim dicit eos a Chaldeis captivandos iuste propter peccata sua, que ibidem enumerat et postea misericorditer liberandos et in terram suam reversuros, in qua agros et possessiones ement et secure possidebunt, ibi : Et factum est verbum Domini. Dicit ergo.
marg.| {h} Verbum quod factum est. Hoc est illud verbum quod infra subditur ubi dicit. Ecce Ananehel etc.   sed propter longam interpositionem ibidem repetitur. Factum est verbum Domini etc.   Cum ergo dicit. Verbum quod factum est ad Ieremiam, antequam dicat quod est illud verbum, dicit, quando et ubi factum est.
marg.| {i} In anno decimo qui erat fere ultimus annus Regni sui, in illo enim anno iam obsessa est Hierusalem. Unde.
marg.| {k} Tunc exercitus Regis etc.   clausus in atrio carceris. In quo patet Regis inclementia, cum ipsa civitas suffecisset ad carcerem, que tunc obsessa erat. Sed forte timebat Rex, ne confortaret populum, ut exiret extra civitatem ad Chaldeos obsidentes : Magnum enim videbatur Regi quod haberet consolationem ex hoc quod tantum Prophetam secum habebat. In quo apparet Regis obstinatio, qui in malitia sua adhuc persistebat, cum tamen peste, fame, gladio iam pene consumpta esset civitas.
marg.| {l} Hec dicit Dominus. Ecc e malebat Deo obedire, qui potest corpus et animam in gehennam mittere, quam prospera Regi nuntiare contra Dei voluntatem et eius amicitiam acquirere.
marg.| {m} Et oculi eius etc.   vide bunt,scilicet in Reblatha, ubi obcecatus fuit et filii eius occisi. Sed tantum ad penam suam viderat Nabuchodonosor ibid. Grandis enim est terror videre homicidam suum et eius increpationes audire, antequam tormenta infligat. Nabuchodonosor non obsidebat civitatem, quia remanserat in Reblatha, sed Nabuzardan cum exercitu suo obsidebat eam. Fugit autem abscondite Sedechias et captus est in campis Iericho et adductus est ad Nabuchodonosor in Reblatha, a quo loco cecus ductus est in Babylonem.
marg.| {n} Et ibi erit donec etc.   Verb um visitationis commune est ad bonum et ad malum. In bonum Dominus visitavit illos, qui transmigraverunt, sed in malum hunc Sedechiam cum suis.
marg.| {o} Si autem dimicaveritis etc.   Idem habetur sup. 21.
marg.| {p} Et dixit Ieremias etc.   Ecce Ananehel. Hic narrat Ieremias quoddam quod Dominus ei revelavit in carcere,scilicet quod Ananehel patruelis suus venturus erat ad eum, ut venderet ei agrum suum quod Dominus inspiraverat Ananehel, ut venderet. Ideo autem hoc voluit facere, in consolationem Prophete, eo quod videbat eum in carcere esse et in tribulatione, ut sic acciperet consolationem ex prosperis, que prophetaverat.
marg.| {r} Patruelis tuus etc. id est filius patrui sui.
marg.| {Δ} {a} Tibi enim
Numérotation du verset Ier. 32,mystice 
marg.| {q} Ecce Ananehel filius Sellum. Ana nehel interpretatur gratus Deo, sive cui donavit Deus. Ieremias interpretatur excelsus. Ad hunc ergo venit Ananehel, quia habenti dabitur et abundabit, ut dicitur Lc. 19.d. Ananehel, est filius Sellum, qui interpretatur pax, quia ille, qui habet gratiam Dei, est filius pacis. Ager Regnum celorum. Mt. 13.f. Simile regnum Celorum thesauro abscondito in agro. Hunc emere suadet gratia, quando dat homini, unde emitur iste ager, s. bona opera et facit considerare voluntatem emendi. Prv. ultimo b. Consideravit agrum et emit illum, de fructu manuum suarum plantavit vineam. Et iste ager est in Anathot quod interpretatur obedientia, quia soli obedientes possidebunt illud. Phil. 2.b. Factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum. Eccl. 3.a. Filius sapientie Ecclesia iustorum et natio illorum obedientia et dilectio. De hac emptione. Pr. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor : et cum recesserit, tunc gloriabitur de hoc agro. Gn. 23.c. Quem emit Abraham in sepulturam Sare
marg.| {Θ} {a} Tibi enim.
marg.| {4. 251ra} {Δ} {a} Tibi enim competit etc.   Anat hot erat quidam viculus, qui erat de suburbanis, que data sunt Sacerdotibus per tribus et civitates, ut dicitur Iosue 21.b. Non erat autem licitum, ut dicit hic Glossa possessionem de tribus in tribum transferre, nec de familia ad familiam, ut dicitur Nm. ultim. c. Unde et filie Salphaad inter fratres suos acceperunt sortem, ut dicitur Nm. ultim. Precipue suburbana Sacerdotum venundari non poterant, nisi cui competebant propinquitate sanguinis. Sed probro quod nec illi, qui erat propinquior, quia Lv. 25.e. Edes Levitarum, que in urbibus sunt, semper possunt redimi etc.   Subu rbana autem eorum non veneant, quia possessio est sempiterna. Sol. Non veneant, scilicet eo modo quo domus illorum, qui non erant Sacerdotes, que erant muralibus, veniebant, quia nisi ille infra annum redimerentur, nec etiam in iubileo redirent ad pristinos Dominos, sed venditio suburbanorum, que erant Sacerdotum non poterat stare, nec etiam usque ad annum remissionis durare, nisi venditio fieret ei, cui competebat iure propinquitatis. Unde si fieret venditio propinquo, stabat venditio etiam in anno Iubilei, in quo tamen iussum erat quod venditio rediret ad pristinos Dominos, ne fieret hereditatum confusio. Vel potest sic intelligi, non poterunt venundari suburbana Sacerdotum, nisi usque ad annum remissionis, scilicet ut ultra duraret venditio, etiam ei, cui competebat iure propinquitatis.
marg.| {e} Et tu propinquus es id est quia tu.
marg.| {f} Ut possideas id est possidere debeas.
marg.| {Θ} {a} Tibi enim competit ex propinquitate quia illi soli emere possunt agrum istum, qui sunt Deo propinqui per bonam vitam. Unde Iac. 3.b. Appropinquate Deo et appropinquabit vobis. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi Regnum Dei, quasi propinquo habenti unde emat illud, sed pauperi nihil habenti non solet ostendi aliquod magnum, ut illud emat. Hunc agrum vendit Ananehel, id est gratia, quia quicquid habet meriti preventrix gratia donat.
marg.| {b} Filius patrui mei id est Christus, qui fuit frater patris nostri Ade.
marg.| {c} Ad vestibulum. Car ce est corpus, vel mundus, a quo petit iustus liberari dicens. Ps. 141. Educ de carcere animam meam. Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit etc.   Vest ibulum huius carceris est introitus, vel exitus ab hoc mundo, sive a corpore, ubi habitat Ieremias, id est quilibet iustus per iugem meditationem et considerationem introitus sui hunc mundum, quam vilis sit et quam immundus et exitus sui ab hoc mundo, quam gravis sit et quam periculosus. Hec enim duplex consideratio generat humilitatem, que est custos virtutum et expellit superbiam, que est initium omnis mali, ut dicitur Tb. 4.c. Ideo Eccles. 10.b. Quid superbis terra et cinis ? Terra ex conditione nativitatis, cinis ex conditione mortis. Gn. 3.e. Terra es et in terram ibis, supra 2.d. Vide vias tuas in convalle, id est introitum et exitum tuum in duplici humilitate.
marg.| {d} Qui est in Anathot in terra Beniamin. Pri mo   Anathot id est obedientia. Postea   Beniamin id est filius dextere, quia si compatimur per obedientiam, postea regnabimus per gloriam.
marg.| {g} Intellexi autem : Ho c dicit, ne fatuus reputetur volendo emere agrum, cum tamen iam terra illa esset obsessa. Hoc enim tantum fuit prophetia facti, in quo innuebatur quod Iudei adhuc in terra illa essent possessuri agros et domos.
marg.| {h} Quod verbum Domini esset id est quod hoc diceret a Domino inspiratus.
marg.| {i} Et emi agrum ab Ananehel filio patrui mei. Sed unde habuit nummos, cum proprios non haberet ? Sol. Forte senes, qui ibi congregati erant, fecerunt ei collectam. Deus enim, cuius consilio hoc faciebat Ieremias, excitavit corda illorum ad hoc faciendum.
marg.| {l} Septem stateres id est siclos. Siclus autem viginti obolos habet, ut dicitur Ez. 45.d. Est ergo idem, septem stateres quod septuaginta denarii singulares.
marg.| {m} Et decem argenteos { 251rb} qui valent centum denarios.
marg.| {n} Et scripsi in libro id est in charta contractum huius emptionis.
marg.| {o} Et signavi id est feci quod illi, qui presentes erant, signa sua subscripserunt, sicut fit in chartis. Vel   Signavi id est sigilla eorum, qui ibi erant feci apponi, quia ibi erant aliqui magni.
marg.| {p} Et adhibui testes id est etiam in ipsa charta scripsi nomina testium, qui ibi erant, sicut adhuc fit, ut sic mihi testimonium possent ferre.
marg.| {r} Et accepi librum possessionis signatum id est clausum, vel sigillatum. Et hoc dicit ad differentiam alterius, quia duas chartas fecit, unam clausam et aliam apertam.
marg.| {s} Et stipulationes id est interrogationes et responsiones, vel rationes in charta scripsi.
marg.| {t} Et rata id est verba exprimentia consensum, que omnia continebantur in litteris.
marg.| {u} Et signa forinsecus id est sigilla, que extra dependebant.
Numérotation du verset Ier. 32,mystice 
marg.| {k} Et appendi ei argentum. In argento significatur aperta confessio peccati et laudis. Per septem stateres, opera gratie septiformis, que sunt opera Evangelii. Per decem argenteos, opera Decalogi. Per   appendi disc retio confitendi et operandi. Per hec ergo tria, scilicet confessionem, operationem, discretionem, emitur ager Regni celorum. Confessio est in ore, operatio in manu, discretio in corde. Unde secundum Glossa in hoc quod dicit,   septem stateres et decem argenteos nota tur idem mysterium quod per decem et septem Psalmos, quos cantavit David pro liberatione sua, de manu Saul iam facta. In quo notatur quod pro eodem a Diabolo liberamur et quod liberati eadem opera facere debeamus. Vel per   septem stateres sept em opera misericordie, quorum sex Mt. 25.c. et unum Tb. 2. scilicet de sepultura mortuorum. Per decem septem autem virtutes, scilicet tres Theologice et quatuor Cardinales et tria opera spiritualia, que sunt instruere inscios, corrigere peccantes, consulere pusillanimes. Hec debemus scribere per iugem memoriam et perseverantiam in his et signare per bonum exemplum et testes adhibere, id est pauperes fovere, qui erunt nobis testes in futuro et recipient nos in eterna tabernacula.
marg.| {q} Et appendi argentum in statera id est feci opera cum discretione. Per stipulationes et rata, pactum quod fecit nobiscum Dominus quod si ei obedierimus, dabit nobis premia eterna. Is. 1.e. Si audieritis me, bona terre comedetis.
marg.| {x} Et dedi librum possessionis Bar. tam quam in manu magni viri, ut esset apud eum in tuta custodia, quia pro magno habebat illam chartam Ieremias, sciens promissionem Domini esse adimplendam, ut ita ipse et Iudei consolarentur quod non dubitarent, quin hoc esset magne rei future indicium, cum circa hoc viderent Prophetam ita sollicitum.
marg.| {z} Hunc signatum. Ide o fecit duos libros de eadem emptione, ut clausus custodiretur et apertus, cum necesse esset, monstraretur.
marg.| {y} Iudeorum qui forte ad consolandum Prophetam venerant, vel ad audiendum eius predicationem.
marg.| {b} Ut permanere possint et n on putrefiant in terra, qui assignant longe post futuram, scilicet reversionem.
marg.| {a} In vase fictili ut n emo eos furaretur. Et hoc est factum quod designavit predicta emptio.
Numérotation du verset Ier. 32,mystice 
marg.| Liber signatus est vetus Testamentum. Liber apertus novum. Uterque liber positus est.
marg.| {a} In vase fictili id est in utilitate littere et ideo a quibusdam contemnuntur, quia littera exterior humilis videtur, sed intus latet thesaurus. Immo multum flet Io. Apc. 5.a. Quia nemo inventus est dignus aperire librum et solvere septem signacula eius etc.   Is. 29.d. Erit vobis visio omnium quasi verba libri signati. Iob. 31.d. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens et librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero meo portem illum, scilicet ad iudicium in testimonium emptionis agri. Apc. 20.d. Iudicati sunt mortuis ex his, que scripta erant in libris secundum opera ipsorum. Datur autem liber Baruch quod interpretatur benedictus, {4. 251va} qui erat filius Neri quod interpretatur lucerna, qui fuit filius Maasie quod est factura Domini. Quando enim Dominus hominem facit, id est recreat, dat ei gratiam benedictionis et lucem sue cognitionis. In hoc autem apparet, quia tam bonus fuit, ut ei traderet ad custodiendum tam magnum depositum, fidelitas illius Baroch ministri Ieremie : Contra istos est, qui malos ministros habent in sua societate. Ps. 100. Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat. Sic Eliseus minister Elie ex gratia sui ministerii meruit habere duplicem Elie spiritum 4Rg. 2.b.
marg.| {a} Et oravi ad Dominum etc.   Hic admiratur Propheta, quare Dominus preceperit ei emere agrum, cum tota Iudea destruenda esset et populus captivandus. Hoc autem admiratur, non quasi ignoret Dei omnipotentiam, sed propter populi malitiam, qui obstinatus erat.
marg.| {b} Heu, heu, heu ter dicit propter gladium, famem et pestem. Sic autem orando transformat in se affectum infirmorum, qui quamvis multa promittantur eis, tamen semper de presenti adversitate conqueruntur. Hoc autem facit propheta, sic conquerens, ut ipsi audiant Domini responsionem, cui magis credant et sic de peccatis peniteant, propter que mala eis eveniunt.
marg.| {c} Ecce tu fecisti celum et terram quasi tu es fortis et iustus et misericors. Unde.
marg.| {d} In fortitudine tua magna id est in filio, qui est virtus et brachium patris, supra 10.b. Qui fecit terram in fortitudine sua, preparavit Orbem, in sapientia sua et prudentia sua extendit celos.
marg.| {e} Et in brachio tuo extento ad p ercutiendum malos. Vel,   In fortitudine magna ad c reandum et conservandum omnia.
marg.| {f} Non erit tibi difficile etc.   Unde Mt. 19.d. Apud homines impossibile, Deo possibilia sunt. Lc. 1.d. Non erit impossibile apud Deum omne verbum : Immo Ps. 113. Omnia quecunque voluit, fecit. Et ideo potes, si vis, Iudeos in captivitatem mittere et iterum, cum volueris, liberare.
marg.| {g} Qui facis misericordiam in millibus. Ecc e exemplificat de eius misericordia, quasi misericordiam tuam extendens etiam in mille generationes.
marg.| {h} Et reddis iniquitatem patrum etc. scilicet imitantium patres. Per sinum notatur occulta Dei iustitia, que tamen habet admixtam misericordiam. In hoc enim in sua iustitia apparet eius misericordia quod non statim punit delinquentem in se, sed exspectat usque ad filios reddere penam, si illi patres imitati fuerint. Immo dicitur Iac. 2.c. Misericordia superexaltat iudicium. Unde Is. 63.a. Dies ultionis in corde meo, tempus retributionis mee venit, de hoc Ex. 20.a. Ego Dominus Deus tuus, fortis Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me et faciens misericordiam his, qui diligunt me et custodiunt precepta mea.
marg.| {i} Fortissime, magne et potens. Per hec nomina indicat suam potentiam. Iob. 9.c. Si fortitudo queritur, robustissimus est. Et ideo supra 10.a. dicitur. Quis non timebit te, o Rex gentium ?
marg.| {k} Dominus exercituum nomen tibi : Is . 42.b. Ego sum Dominus, hoc est nomen meum.
marg.| {l} Magnus consilio ut e ius secreta nemo possit cognoscere, vel arguere.
marg.| {m} Et incomprehensibilis cogitatu quia si in cor hominum non potest ascendere, que dabit bonis, multo magis nec consilium sapientie sue. Ipse enim habitat lucem inaccessibilem. Rm. 11.d. O altitudo etc.   Ideo dicitur Iob. 9.a. Sapiens corde est et fortis robore. Is. 40.e. Quis consiliarius eius fuit et ostendit illi ? Cum quo iniit consilium et instruxit eum ?
marg.| {n} Cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut n on possit eum latere aliquis, vel aliquid occultum hominis. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius. Eccles. 23.c. Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super Solem, circumspicientes omnes vias hominum. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Iob. 31.a. Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat ?
marg.| {o} Ut reddas unicuique. Ide o dicitur Eccles. 40.a.4.251vb} Occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam.
marg.| {p} Secundum vias suas. Ez. 7.g. Secundum viam eorum faciam eis ibi Glossa Peccatoribus reddet Deus iuxta vias suas, sed in Sanctis excedit modum clementia. Quia Rm. 8.d. Non sunt condigne etc.   Ideo autem sic dicit illa Glossa non quia firmiter non sit Dei clementia in malorum punitione, quia eos citra condignum puniet, sed quia malis nihil dabit, nisi quod meruerint, sed bonis multo plura.
marg.| {q} Et secundum fructum adinventionem eius. Per vias opera, per fructum cogitationes. Prv. 1.d. Comedent fructum vie sue, suisque consiliis saturabuntur. Hoc autem dicit, postquam locutus est de profunditate sapientie sue, quia multis videntur eius iudicia iniusta, in punitione quorumdam, quasi dicat : nihil facit ex suo consilio quod non requirat sua iustitia. Ideo dicitur Rm. 12. Tu autem secundum duritiam tuam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique iuxta opera sua.
marg.| {r} Qui posuisti signa et portenta in terra Egypti id est varia et mirabilia signa, quibus Egyptios affligeres.
marg.| {t} Et in Israel et in hominibus quasi non solum signa potentie tue quedam super Egyptios apparuerunt, sed et super Iudeos et cunctos mortales adhuc apparent. Et ho {c} {s}   Usque ad diem hanc id est quotidie ubique apparent signa potentie tue. Et maxime signa potentis misericordie tue, que ostendisti.
marg.| {t} Israel et hominibus id est Iudeis et gentibus.
marg.| {u} Et fecisti tibi nomen magn um, id est fecisti ea, unde per universum mundum modo laudaris et gloriosus predicaris, in hoc, scilicet quod tam iuste hostes tuos punis et tam mirabiliter servos liberas.
marg.| {x} Sicut est dies hec id est sicut apparet nunc. In quibus autem nomen suum laudetur, subdit.
marg.| {y} Et eduxisti etc.   in signis mino ribus.
marg.| {z} Et in portentis maio ribus.
marg.| {a} Et in manu robusta fort iter populum tuum ab hostibus liberando.
marg.| {b} Et in brachio extento contra hostes. ] {c}   Et in terrore magno gent ium, scilicet vicinarum. Ex. 15.b. ubi loquitur de submersione Egyptiorum et ibid. subdit : Et conturbati sunt principes Edom   ] etc. {d}   Quam iurasti patribus eorum Abra ham, Isaac et Iacob.
marg.| {e} Ut dares eis terram etc.   meri tis patrum. Ideo autem eduxisti eos, quia tunc fideliter tibi serviebant. Per lac et mel, omnium rerum abundantia significatur.
marg.| {f} Et ideo ,   ingressi sunt etc. scilicet illi, qui tibi obedientes fuerunt.
marg.| {g} Et non obedierunt etc.   Quia ut dicit hic Glossa ubertas securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. 2Par. 26.c. Cum roboratus esset Ozias, elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum. Os. 13.b. Adimpleti sunt et saturati et elevaverunt cor suum et obliti sunt mei.
marg.| {h} Omnia, que mandasti eis etc.   cum tamen dicerent. Ex. 19.b. Quecunque precepit nobis Dominus, faciemus et audiemus. Idc. 2.c. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi sunt patres eorum et audientes mandata Domini, omnia fecerunt contraria.
marg.| {i} Et ideo ,   evenerunt eis omnia etc.   ut s ic verum sit quod supra dictum est quod unicuique dat secundum vias suas.
marg.| {k} Ecce munitiones extructe sunt ab h ostibus in obsidione.
marg.| {l} Adversum civitatem, ut capiatur. Und e Dn. 11.b. Veniet Rex Aquilonis et comportabit aggerem et capient urbes munitissimas. Quod potest exponi de munitionibus, que in religione fiunt, vel de claustris, que hodie obsidet Diabolus in multis locis. Hab. 1.c. Ipse super omnem munitionem ridebit, comparabit aggerem et capiet eam. Is. 29.a. Iaciam aggerem contra te et munimenta ponam in obsidionem tuam, humiliaberis, de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum.
marg.| {4. 252ra} {a} Et urbs data est in manus Chaldeorum in p rescientia Dei, iam danda in evidentia rei   et in manus Regis Babylonis. Pri us dicit   in manus Chaldeorum et p ost   in manus Regis Babylonis quia Rex non erat presens in obsidione, sed ad eum ducti sunt captivi, unde primo exercitus cepit civitatem. Capiatur dico.
marg.| {b} A facie : id est instantia :   gladii. ] $mystice
marg.| {b} A facie gladii here sis, vel schismatis.
marg.| {c} Et famis sane doctrine.
marg.| {d} Et pestilentie corr uptionis mali exempli.
marg.| {e} Ut tu ipse cernis : id est cerni facis.
marg.| {f} Et tu dicis mihi : cu m tamen, dicatur. Is. 24.a. Nudabit terram et affliget habitatore eius et erit sicut emens, sic ille qui vendit, hoc autem dicit non propter se, cum causam non ignoraret, sed ut audiant responsionem Domini.
marg.| {g} Et factum est verbum Domini. Hic ostendit non esse contrarium quod populus captivetur et tamen agri et domus et vinee possidebuntur.
marg.| {h} Ecce ego Dominus Deus universe carnis id est omnis hominis suam fragilitatem cognoscentis. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Et dicit :   Universe carnis id est omnium hominum, non tantum Iudeorum, sed et gentium omnium.
marg.| {i} Numquid mihi difficile erit ; Su pra videbatur Propheta, quasi reprehendisse consilium Domini ; nunc introducit Dominum solventem eius interrogationem et ostendentem, quare dixerit Ieremie quod emeret agrum, scilicet in future liberationis signum. Sed primo ostendit Dominus se potentem et post comminatur adversa et tandem liberationem promittit, ut sic posita sua ultione, vel comminatione, gratior sit audientibus liberationis promissio.   Numquid etc.   Gn. 18.b. Quare risit Sara ? Numquid Deo quicquam est difficile ?
marg.| {k} Omne verbum id est res digna verbo.
marg.| {l} Propterea scilicet quia sum Dominus omnium, tamquam curam de omnibus habens, ut omnibus reddam secundum vias suas.
marg.| {p} Et venient Chaldei etc. id est ingredientur civitatem istam. Iam enim venerant, quia civitatem obsidebant. Sed post obsessionem intraverunt, vel   venient supp le alii.
Numérotation du verset Ier. 32,mystice 
marg.| {m} Tradam civitatem istam Eccl esiam, que hodie tradita est.
marg.| {n} In manus Chaldeorum id est fortium Prelatorum.
marg.| {o} Et in manus Regis Babylonis id est diaboli.
marg.| {q} Et succendent eam igni : am bitionis, cupiditatis et luxurie, que omnia sunt ignis usque ad consummationem devorans, ut dicitur, Iob. 31.b.
marg.| {r} Et domos, in quarum domatibus id est tectis, que in terra Palestina plana sunt.
marg.| {s} Et libabant Diis alienis libamina : de liquidis, que offerebant cum omni sacrificio.
Numérotation du verset Ier. 32,mystice 
marg.| Doma est tectum domus et significat claustrum quod est superior pars Ecclesie ibi a multis sacrificatur Baal quod interpretatur superior, vel vorator. Multi enim intrant claustrum, ut sint superiores et possint alios devorare. Ez. 19.a. Tulit unum de leunculis suis et Leonem constituit et factus est Leo et didicit capere predam et homines devorare. Tamen et ibi multi sunt, qui non curvant genua sua ante Baal, quos sibi reliquit Dominus, ut dicitur 4Rg. 19.d.
marg.| {s} Et libabant Diis alienis libamina. Sic multi in claustro effundunt lacrimas, non ad Deum pro peccatis, sed ad homines, ut boni videantur et citius promoveantur. Eccl. 12.d. In oculis tuis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Istis dicunt Demones. Nostra est aqua, ut dictum est pastoribus Isaac. Gn. 26.d.
marg.| {t} Erant enim filii Israel scilicet illi de decem tribubus, qui de captivitate remanserant.
marg.| {u} Et fili Iuda : id est due tribus.
marg.| {u} Iugiter : id est finaliter quoad multos illorum.
marg.| {x} Facientes malum etc. quasi in corde, ubi ego conspicio, {4. 252rb} vel aperte, vel in Dei notitia, quia eius notitiam habentes ab eo per peccatum recedebant. Ps. 50. Malum coram te feci, quasi enim in oculis Dei non peccat, qui eius notitiam non habet, quia scilicet nondum Deum cognoscit, contra quem peccat.
marg.| {y} Ab adolescentia sua : qu e fuit in egressu de Egypto, Gn. 8.d. Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Prv. 22.a. Proverbium est,   adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit ] etc. {z}   In opere id est idolis.
marg.| {a} Quia in furore Unde supra Ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum. Ab adolescentia sua dico, scilicet.
marg.| {b} A die etc. id est civitatem, id est edificatam inhabitare ceperunt, scilicet sub Iosue, vel sub David. De quo legitur 1Par. 11.b. Quod edificavit Sion et Ioab civitatem.
marg.| {c} Et Principes eorum quasi non mei. Unde Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me, Principes extiterunt et non cognovi, id est non approbavi.
marg.| {d} Et habitatores Hierusalem id est filii Beniamin.
marg.| {e} Et verterunt ad me terga cont emnentes monita mea per Prophetas. Za. 7.c. Noluerunt attendere et averterunt scapulam recedentes et aggravaverunt aures suas ne audirent. Et tamen Dominus licet ei vertamus terga, non deserit nos, sed post terga nostra clamat, ut revertamur ad ipsum, ut dicitur Is. 30.e. Aures tue audient vocem post tergum monentis.
marg.| {f} Cum docerem eos per Prophetas.
marg.| {g} Diluculo et erudirem in q uo notatur diligentia Prophetarum.
marg.| {h} Et nollent audire etc.   Quid am volunt audire sermones, sed non ut recipiant disciplinam penitentie. Nolunt enim accipere, sed sibi imponere. Hab. 1.b. Ex semetipso iudicium eius et onus egredietur. Nolunt quod iudicentur ab alio, vel penitentia ab alio eis iniungatur, nisi secundum suam voluntatem. Cum tamen dicat Augustinus ut refert Magister in quarto sententiarum ; Ponat se penitens omnino in iudicio et potestate Sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia eo iubente paratus sit facere pro recipienda vita anime, que faceret pro evitanda corporis morte.
marg.| {i} Et posuerunt etc. id est Prelatos inscios et nihil boni facientes. Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem ! Tantum enim imaginem habent manuum et oris et non veritatem. Ps. 113.   Os habent et non loquentur etc.   Bar. 5.b. Habet in manu gladium et securim, se autem de bello et latronibus non liberat, unde notum sit vobis quod non sunt dii : Sicut imago Episcopi depingitur alicubi tendens manum ad benedicendum, sed nullum benedicit.
marg.| {k} Ut polluerent eam. Ad litteram, quidam canonicus stercoravit in choro, quia puer erat. Vel.   Polluerunt exem plo malo. Ez. 44.b. Sufficiant vobis scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in Sanctuario meo et polluant domum meam.
marg.| {l} Et edificaverunt etc.   in valle filii Hennon ubi propter amenitatem loci luxuriis et idololatriis vacabant.
marg.| {m} Ut initiarent filios suos id est dedicarent, sicut in baptismo pueri Domino dedicantur.
marg.| {Δ} {a} Et filias
Numérotation du verset Ier. 32,mystice 
marg.| {l} Et edificaverunt excelsa Baal, que sunt in valle filii Hennon quia qui sunt in dignitatis altitudine, sunt in imo vitiorum. In valle enim confluunt sordes. Simile dicitur Nm. 21.e. Quod filii Israel venerunt in Bamoth, que est vallis in regione Moab, Bamoth interpretatur excelsa. Et dicitur ibi quod est vallis Hennon quod interpretatur fons tristitie, quia tales exterius multum anxiantur, et
marg.| {Θ} interius adhuc
marg.| {4. 252va} {Δ} {a} Et filias suas Moloch quod erat idolum Ammonitarum : Baal autem idolum Sidoniorum. Sed dicitur Leu. 20.a. Si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte morietur. Moloch interpretatur Rex, hic est diabolus, qui est Rex super omnes filios superbie, ut dicitur Iob. 41.d. Quod est, quando quis bona opera sua dedicat superbie. Am. 5.g. Portastis tabernaculum Moloch Deo vestro.
marg.| {Θ} interius adhuc magis. Unde Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus, id est humilitatem, caritatem, paupertatem.
marg.| {b} Et nunc. Sic construe :   Hec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur etc. propter ista scilicet mala predicta : Et tamen licet tot mala feceritis, ego liberabo vos. Unde {c}   Ecce ego congregabo eos etc. in signum cuius precepit Ieremie ut agrum emeret, licet destructio instaret.
marg.| {d} Et erunt mihi in populum mihi serviendo.
marg.| {e} Et ego ero eis in Deum eos protegendo.
marg.| {e} Et dabo eis cor unum et animam unam id est fidem et voluntatem concordem. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. 2. Mt. 1.a. Det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem.
marg.| {f} Et feriam eis pactum sempiternum inte llige, piam conditionem, scilicet si me non dimittant. Tamen quia dicit,   pactum sempiternum quod intelligitur de novo Testamento, melius hoc totum exponitur de Ecclesia, ut dicit Hieronymus . Iudei enim post illam reductionem a Romanis capti sunt. Christus ergo congregavit fideles de utraque gente in unitate fidei et voluntatis et in fine congregabit reliquias, ut dicitur Io. 11.g. Iesus moriturus erat pro gente et non solum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
marg.| Vel Congregabo ad C hristum, qui dicit : Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {g} Et timorem meum etc.   quia timor Domini expellit peccatum. Eccl. 27.a. Si non instanter te tenueris in timore Domini, cito subvertetur domus tua. Eccl. 1.b. Timenti Deum bene erit in extremis et in die defunctionis sue benedicetur. In hoc autem quod dicit.   Et dabo eis cor etc.   ut timeant me nota tur secundum Glossa quod initium bone voluntatis non est a nobis, sed a Domino inspirante, qui operatur in nobis velle et proficere pro bona voluntate. Sed contra Ez. 3.a. Cibavit me volumine isto ibi Glossa Aperto ore cibos Dominus largitur, ut initia bone voluntatis in nobis sint. Sol. Initia dicit ibi potentiam materialem recipiendi bonam voluntatem ; hic autem dicit initium actum bone voluntatis.
marg.| {h} Et letabor super eis id est faciam eos letari : Quia Lc. 15.b. Gaudium de Angelis Dei super uno peccatore etc.   Unde ubi reperta, dicitur ibi, Congratulamini mihi etc.
marg.| {i} Et plantabo eos id est firmiter collocabo.
marg.| {k} In veritate id est sicut promitto, faciam. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Vel.   In veritate fide i, vel ut vero corde mihi serviant.
marg.| {l} In toto corde meo et in tota anima mea id est secundum meum consilium et voluntatem.
marg.| {m} Sicut adduxi super populum istum etc. Bar. 4.d. Qui adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
marg.| {o} Agri ementur pecunia et scribentur in libro etc. id est hanc prosperitatem futuram significavit emptio agri, quem emit Ieremias.
Numérotation du verset Ier. 32,mystice 
marg.| {n} Homo et iumentum id est simplices et prudentes, utrosque enim Dominus salvabit. Unde Ps. 35. Homines et iumenta salvabis, Domine.
marg.| {o} Agri ementur {4. 252vb}   pecunia quia per opera misericordie acquiritur ager vite eterne. Unde Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis etc. 2Rg. ultimo d. Emit David aream Areuna Iebusei 50. siclis. Per quinquaginta siclos, gratia remissionis significatur, que habetur per opera penitentie. Quia dicitur Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animas ire in tenebras.
marg.| {p} Et scribentur in libro vive ntium, vel speculo eternitatis, non tantum per predestinationem eternam, sed per presentem iustitiam.
marg.| {q} Et imprimetur signum Crucis per Passionis imitationem.
marg.| {r} Et testes adhibebuntur etc.   per Sanctorum societatem. Quia particeps ego sum omnium timentium te. Membrum enim unum contestabitur alterum membrum, quo adiutum fuit, vel quod adiuvit. Per terram Beniamin, vita eterna significatur, ubi est dextera delectationum. Unde Delectationes in dextera tua usque in finem. Similiter per Hierusalem, propter securitatem. Unde Is. 31.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis etc.   Hierusalem enim visio pacis dicitur. Per civitates montanas similiter, tum propter locis altitudinem, tum propter glorie sublimitatem. 2Cor. 4.d. In sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Per civitates Iuda eadem similiter, propter eterne laudis confessionem. Quia dicit Ps. 83. In secula seculorum laudabunt te. Similiter per civitates campestres, propter caritatis latitudinem et rerum omnium communitatem. Idc. 18.c. Intrabitur ad securos in regionem latissimam. Idem per civitatem ad Austrum, ubi erit calor affectionis et plena lux cognitionis. Ct. 1.b. Ubi pascas, ubi cubes in meridie.
marg.| {s} Quia convertam etc.   Unde . Ascendens in altum captivam duxit captivitatem. Ps. 13. Cum averterit Dominus captivitatem plebis sue, exultabit Iacob et letabitur Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_32)

Notes :