Hugo de Sancto Caro

<34.487b> Prologus ‘Ieremias propheta cui’

Incipit prologus in Ieremiam prophetam 1 . Ieremias propheta, cui hic prologus scribitur, sermone quidem apud Hebreos Isaie et Osee et quibusdam aliis prophetis videtur esse rusticior, sed sensibus par est, quippe qui2 eodem spiritu prophetaverit. Porro simplicitas eloquii de loco ei in quo natus est accidit. Fuit enim Anathothites, qui est usque hodie viculus tribus ab Hierosolymis distans millibus, sacerdos ex sacerdotibus et in matris utero sanctificatus, virginitate sua evangelicum virum Christi Ecclesie dedicans. Hic vaticinari exorsus est puer et captivitatem urbis atque Iudee non solum spiritu sed et3 oculis carnis4 intuitus est. Iam5 decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant, iam terras eorum6* colonie7 gentium possidebant. Unde in Iuda tantum et8* Beniamin prophetavit et civitatis sue ruinas quadruplici planxit alphabeto, quod nos mensure metri versibus que reddidimus. Preterea ordinem visionum, qui apud Grecos et Latinos omnino confusus est, ad pristinam fidem correximus. Librum autem Baruch, notarii eius, qui apud Hebreos nec legitur nec habetur, pretermisimus, pro his omnibus maledicta ab emulis prestolantes, quibus me necesse est per singula opuscula respondere. Et hoc patior quia vos me9* cogitis, o Paula et Eustochium10*. Ceterum ad compendium mali rectius fuerat modum furori eorum silentio meo ponere11, quam quotidie novi aliquid scriptitantem invidorum insaniam provocare. a
a ¶Fons : HIERONYMUS, Prologus Hieremiae prophetae [CPL 0591 L (A)], ed. Weber, Edminor., p. 1166 ut in Edmaior., t. 14, p. 5-6 ; cf. DE BRUYNE , Préfaces, X: Prophetae maiores, n° 1.3 ; PL28, 847C-850A [non contuli].
¶Codd. : ΩN Rusch Weber, sparsim contuli Bruyne ( A C G H K L M Q R T W Z Θ b=Bern A 9 ; v ; F E 1 Q P R ), non contuli PL28
1 Ieremiam prophetam ΩN Rusch ] eundem Rusch |
2 qui ΩN² Rusch ] om. ΩN* |
3 et Ω Rusch ] om. ΩN* |
4 carnis ΩN* Rusch ] carnes ΩN² |
5 Iam] + enim (ei) ΩN |
6 eorum ΩN Bruyne (F E 1 Q P) ] earum Rusch Weber |
7 colonie Weber PL28 ] coloni cacogr. Rusch |
8 et ΩN Bruyne Weber ] + in Bruyne ( Θ Q P) Rusch PL28 |
9 me ΩN Bruyne (b) Rusch ] om. Bruyne Weber |
10 o Paula et Eustochium ΩN] om. Bruyne Rusch Weber |
11 meo ponere Rusch Bruyne ] me oproponere ΩN*, meo proponere ΩN², meo inponere Bruyne (R) |

<34.487b> Prologi Hieronymi in Ieremiam expositio

marg.| {4.175va} Ieremias Propheta etc. Premittit autemHieronymus huic libro Prologum, dirigens sermonem ad Paulam et Eustochium, quarum precibus hunc librum transtulit de Hebreo ad latinum. Et dividitur in sex partes. In prima comparat Ieremiam aliis Prophetis, ostendens eum quibusdam in sermonis eloquentia inferiorem, sed sensibus parem. In secunda ostendit unde rusticitas eloquentie ei acciderit, scilicet a loco nativitatis sue, ibi : Porro simplicitas. In tertia ostendit triplicem preeminentiam Ieremie respectu aliorum Prophetarum, scilicet in genere, in virginitate, in uterina sanctificatione, ibi : Sacerdos ex Sacerdotibus. In quarta ostendit, qua etate et quo tempore incepit prophetare, ibi : Hic vaticinari. In quinta dicit quod visiones huius libri, que apud Grecos et Latinos erant confuse, ad rectum ordinem reduxit, ibi : Preterea ordinem visionum. In sexta suis emulis respondet, qui eum in singulis operibus suis corrodebant, ibi : Pro his omnibus. Dicit ergo.
marg.| {a} Ieremias Propheta, cui id est cuius operi.
marg.| {b} Hic Prologus preponitur.
marg.| {c} Quibusdam aliis quasi non omnibus ; Amos enim villicus fuit et vellicans Sycomoros.
marg.| {d} Rusticior quia in verborum ornatu minus elegans videtur.
marg.| {e} Sed sensibus par est id est sententiis par quantum ad veritatem et auctoritatem et quoad immutabilitatem et quoad secundos intellectus, id est Mysticos, non quoad primos, cum quidam sint aliis difficiliores. Probat, autem quod sensibus sic par, quia scilicet sententie prophetie huius.
marg.| {f} Eodem inspirante edite sunt, quo et aliorum. Unde, quia eodem spiritu inspirante, vel revelante.
marg.| {g} Prophetaverit quo alii.
marg.| {h} Porro simplicitas qua scilicet minus elegans videtur quibusdam aliis in verborum ornatu, vel dictamine.
marg.| {i} A loco id est a consuetudine loquendi et modo, qui erat in loco illo, ubi natus est. Sicut illi, qui nati sunt in aliquibus partibus acutiores sunt in illa loquela, quam illi, qui alibi nati sunt, ut Gallici, Metensibus et illis, qui nati sunt circa Rhodanum vel Leodium.
marg.| {k} Anathotites id est de Anathot natus.
marg.| {l} Qui id est que Anathot et qui locus, ut fiat relatio ad intellectum.
marg.| {m} Viculus id est parva villa.
marg.| {l} Qui est usque mane ns.
marg.| {n} Ab Hierosolymis id est a Hierusalem.
marg.| {o} Tribus id est per spatium trium milliariorum. Ipse Ieremias dico.
marg.| {p} Sacerdos et i n hoc maior aliis. Et hoc est prima eius dignitas.
marg.| {q} Sacerdotibus id est in genere Sacerdotum natus.
marg.| {r} Et in matris utero. id est ab originali peccato mundatus. Et hec secunda eius dignitas fuit.
marg.| {s} Evangelicum id est seipsum.
marg.| {t} Virginitate sua id est per suam virginitatem. In hoc etiam quod virgo fuit, sub lege Evangelicam vitam duxit, cum tamen lex virginitatem improbare magis videatur.
marg.| {u} Virum Christi Ecclesie dedicans id est significans Prelatum Ecclesie virum, id est qui est eius vir, id est ostendens quod debet esse continens, sicut ipse fuit virgo, quia exemplo suo ostendens quales debent esse Prelati Ecclesie. Eis enim dicitur Lc. duodecimo. e. Sint lumbi vestri precincti etc.
marg.| {x} Hic vaticinari id est prophetare.
marg.| {y} Puer ecce qui etate incepit prophetare, quia in pueritia.
marg.| {4. 175vb} {z} Et captivitatem urbis id est Hierusalem.
marg.| {a} Atque Iudee terr e duarum tribuum.
marg.| {b} Non solum id est non solum spirituali revelatione, sicut et alii Prophete.
marg.| {c} Sed et oculis carnis id est corporis, intuitus est. Quare autem diceret tantum, Iudee et non totius Israel, subdit.
marg.| {d} Iam decem tribus Israel Assyrii in Medos transtulerant id est in captivitatem in terram Medorum, de quorum captivitate iste non prophetavit. De hoc 4Rg. 27.d.
marg.| {e} Iam terras earum id est decem tribuum.
marg.| {f} Colonie gentium id est adventitie gentes posite in terram ad colendum eam,scilicet Samariam, possidebant, ut 4Rg. 17.d. Unde dicitur terra illa colonia, que indigenis habitatoribus est privata et alienigenis est locata.
marg.| {g} Unde in Iuda tantum et in Beniamin prophetavit id est tantum in his duabus tribubus.
marg.| {h} Et civitatis sue id est Hierusalem que dicitur civitas sua, non nativitate, sed conversatione.
marg.| {i} Ruinas id est destructionem multiplicem.
marg.| {k} Quadruplici planxit alphabeto id est lamentationibus, in quibus quater iteratur alphabetum. Que lamentationes dicuntur Threni, quia ternis versibus distincte sunt, ita quod singulis tribus versibus una littera alphabeti secundum ordinem premittitur et secundum ordinem litterarum alphabeti sunt ibi tot versus, ut alphabeti singule littere quatuor vicibus repetantur. Sunt autem ille lamentationes scripte apud Hebreos metrice, apud nos autem prosaice et quot erant versus metrici in Hebreo, tot sunt versus prosaici, id est parve clausule in Latino.
marg.| {l} Quod nos id est versus distinctus per alphabetum, ut dictum est, quater repetitum in translatione nostra.
marg.| {m} Mensure metri id est transtulimus per versus habentes, quasi mensuram metrorum. Vel, Mensure, quasi dicat : tot erant versus in Hebreo in lamentationibus, ut quater iteraretur alphabetum quod nos in translatione nostra reddidimus numero versuum, ut quot erant versus metrici in Hebreo, tot sint in Latino prosaici. Lamentationes enim in Hebreo scripte sunt metrice.
marg.| {n} Preterea ordinem visionum huiu s libri.
marg.| {p} Qui apud Grecos et Latinos quia non erant ordinate visiones ante translationem Hieronymi secundum quod facte erant, sed omnino confuse.
marg.| {p} Ad pristinam fidem correximus id est ad fidem Hebraice veritatis, que antiquior est aliis. Prius enim in Hebreo scriptus est liber iste, quia Hebraica veritas est origo omnium translationum.
marg.| {q} Librum autem Baruch notarii eius. Hoc dicit, quia tempore suo simul legabantur Baruch et Ieremias, quasi liber unus.
marg.| {r} Quia apud Hebreos unde legebatur ille in Ieremia.
marg.| {s} Pretermisimus quia non est de illo, secundum veritatem.
marg.| {t} Pro his omnibus que facio ad preces vestras, scilicet pro translatione libri et ordinatione visionum.
marg.| {u} Maledicta ab emulis id est ab invidis et detractoribus.
marg.| {x} Prestolantes non desiderantes reddi, sed certi quod reddentur, sicut latro iudicatus exspectat suspendium ab hora in horam.
marg.| {y} Quibus invi dis.
marg.| {z} Me necesse est per singula opuscula id est translationes, respondere, saltem propter eorum correctionem, ut sic saltem corrigantur.
marg.| {a} Et hoc patior scilicet maledicta et detractiones.
marg.| {b} Quia vos cogitis me t ransferre, o Paula. Hec erat quedam venerabilis matrona Romana. Et Eustochium, que erat virgo filia ipsius, ad quarum petitionem hunc librum et multos alios transtulit Hieronymus .
marg.| {c} Ceterum ubi vos cogitis.
marg.| {d} Ad compendium mali id est ad vitandum malum eorum, ut non haberent unde possent detrahere.
marg.| {e} Rectius fuerat ad {4. 176ra} vitandum malum, non ad consequendum bonum. Melius est enim in se bonum consequi, quam vitare malum in alio.
marg.| {a} Modum id est finem.
marg.| {b} Furori eorum silentio meo ponere id est refrenare furorem eorum, quam me silentio meo.
marg.| {c} Quam quotidie novi aliquid scriptitantem id est frequenter scribentem, unde maiorem accipiebant materiam detrahendi.
marg.| {d} Invidorum insaniam provocare quasi dicat : melius erat me silentio refrenare eos, quam semper novi aliquid scribendo provocare insaniam eorum. Multos hodie habet socios Hieronymus Unde multi deberent reddere gratias Deo, detrahunt. Unde Sene. Malis displicere laudari est. Non potest nullam auctoritatem habere sententia, nisi qui damnatus est de re mala loquatur. Alii ergo contrarii,scilicet adulatores, qui semper respondent ad placitum eius, qui loquitur : De quibus Sap. 17.d. Resonans de altissimis montibus echo. Tales enim non initiant vocem, sed finiunt sicut echo,scilicet commendando quod illi dicunt, vel addendo de suo.
<Explicit expositio prologi sancti Hieronymi>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Prologi Hieronymi in Ieremiam expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_Prol.487b)

Notes :