Hugo de Sancto Caro

Capitulum 38

Numérotation du verset Ier. 38,1 

Audivit autem Saphatias filius Mathan et Gedelias filius Phassur et Iuchal filius Selemie et Phassur filius Melchie sermones quos Ieremias loquebatur ad omnem populum dicens
Numérotation du verset Ier. 38,2 

hec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivens
Numérotation du verset Ier. 38,3 

hec dicit Dominus tradenda tradetur civitas hec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam
Numérotation du verset Ier. 38,4 

et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba hec siquidem homo hic non querit pacem populi huius sed malum
Numérotation du verset Ier. 38,5 

et dixit rex Sedechias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare
Numérotation du verset Ier. 38,6 

tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchie filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Ieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Ieremias in cenum
Numérotation du verset Ier. 38,7 

audivit autem Abdemelech
Ethiops vir eunuchus
qui erat in domo regis quod misissent Ieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin
Numérotation du verset Ier. 38,8 

et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens
Numérotation du verset Ier. 38,9 

domine mi rex malefecerunt viri isti
omnia quecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam mittentes eum in lacum
ut moriatur ibi fame
non sunt enim panes ultra in civitate
Numérotation du verset Ier. 38,10 

precepit itaque rex Abdemelech Ethiopi dicens
tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu antequam moriatur
Numérotation du verset Ier. 38,11 

assumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis que erat sub cellario et tulit inde veteres
pannos et antiqua que computruerant et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos
Numérotation du verset Ier. 38,12 

dixitque Abdemelech Ethiops ad Ieremiam pone veteres pannos et hec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes
fecit ergo Ieremias sic
Numérotation du verset Ier. 38,13 

et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Ieremias in vestibulo carceris
Numérotation du verset Ier. 38,14 

et misit rex Sedechias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Ieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
Numérotation du verset Ier. 38,15 

dixit autem Ieremias ad Sedechiam si annuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies
Numérotation du verset Ier. 38,16 

iuravit ergo rex Sedechias Ieremie clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui querunt animam tuam
Numérotation du verset Ier. 38,17 

et dixit Ieremias ad Sedechiam hec dicit Dominus exercituum Deus Israel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua
Numérotation du verset Ier. 38,18 

si autem non exieris
ad principes regis Babylonis tradetur
civitas hec in manu
Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum
Numérotation du verset Ier. 38,19 

et dixit rex Sedechias ad Ieremiam sollicitus sum propter Iudeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et illudant mihi
Numérotation du verset Ier. 38,20 

respondit autem Ieremias non te tradent audi queso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua
Numérotation du verset Ier. 38,21 

quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus
Numérotation du verset Ier. 38,22 

ecce omnes mulieres que remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipse dicent seduxerunt te et prevaluerunt adversum te viri
pacifici tui demerserunt in ceno
et lubrico
pedes tuos
et recesserunt a te
Numérotation du verset Ier. 38,23 

et omnes uxores tue
et filii tui
educentur ad Chaldeos
et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis
capieris et civitatem hanc
comburet igni
Numérotation du verset Ier. 38,24 

dixit ergo Sedechias ad Ieremiam nullus sciat verba hec et non morieris
Numérotation du verset Ier. 38,25 

si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex
Numérotation du verset Ier. 38,26 

dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer
Numérotation du verset Ier. 38,27 

venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba que preceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum
Numérotation du verset Ier. 38,28 

mansit vero Ieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem

Capitulum 38

Numérotation du verset Ier. 38,1 
marg.| Audivit autem Priu s comminatus est Ieremias contra Regem et Principes Iuda. Hic autem ostenditur, quid inde consecutus sit Ieremias apud Regem et Principes. Cum enim non amet pestilens eum, qui se corripit, ut dicitur Proverbior. decim. quint. b. multa mala propter hoc intulerunt Ieremie. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. Primo, de consilio et petitione Principum mittitur Ieremias in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum. Secundo, de consilio Abdemelech Eunuchi Ieremias educitur de lacu funibus de pannis veteribus involutis, ibi : Audivit autem. Tertio, dat Ieremias consilium Regi, ostendens ei, viam vite et liberationis ex una parte, viam autem mortis et destructionis ex alia. Viam vite, si fugeret ad Chaldeos, {4. 258ra} viam mortis, si remaneret in civitate rebellis, ibi : Et misit Rex Sedechias. Quarto, Regem perterritum super consilio suo confortat, consulens, ut viam vite eligat, alioquin destruetur, ibi : Et dixit Rex Sedechias. Quinto, rogat Rex Ieremiam, ut hoc suum consilium nulli revelet, ibi : Dixit ergo Sedechias. Dicit ergo.
marg.| {a} Quicumque manserit in civitate hac ; my stice, id est in mundo.
marg.| {b} Morietur gladio impu gnationis Demonis.
marg.| {c} Et fame verb i Dei.
marg.| {d} Et peste pern icie exempli.
marg.| {e} Qui autem profugerit ad Chaldeos id est Demones debellandos, vivet.
marg.| {f} Tradendo tradetur civitas hec etc.   Gemi natio notat certitudinem. Apc. 18.c. Ve, ve civitas illa magna Babylonis etc.
marg.| {g} Et dixerunt Principes Regi Dice bant enim isti Regi quod Ieremias mentiebatur, dicens Sedechiam ducendum in Babylonem. Quia Ez. 11. dixerat ibi Propheta quod Babylonem non videret, sed tamen dixerat quod duceretur in Babylonem.
marg.| {h} Rogamus, ut occidatur homo iste. Am. quint. c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt, 3Rg. ultimo b. Ego odi eum, quia non prophetat mihi nisi malum. Sap. secund. c. Circumveniamus iustum, quia contrarius est operibus nostris.
marg.| {i} Si quidem homo iste, non querit pacem etc.   Sic dicitur sepe de aliquibus, qui diu in aliquo peccato fuerunt per ignorantiam et audita veritate, turbantur ad pacem quod predicantes eis turbant conscientias simplicium, sed iustus malleus pacem non querit. Lc. duodecim. g. Putatis, quia veni pacem dare in terram ? non dico vobis, sed separationem. Dividetur enim pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem. Cum enim mens de turpi delectatione confunditur et humiliatur et de tale parente nascitur humilitas, quasi , nigra gallina ovum album ponit ; recte talis proles adversus talem parentem separatur ; sic cum castitas superbiam gignit, ut quasi contra naturam alba gallina nigrum ovum ponit, recte prolem suam talis parens detestatur et odit. Iuxta hunc modum sepe pugnat vir adversus fratrem suum et vir contra amicum suum et inimici hominis domestici eius. Sed cum audieritis huiusmodi prelia et seditiones et opiniones bellorum, nolite terreri, scientes quia prope est desolatio eius. De hac pace. Ps. 72. Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Lc. 19.h. Et quidem in hac die tua, que ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te etc.   Meli us est ergo pugnare, quam facere pacem secundum voluntatem adversarii.
marg.| {k} Nec enim fas est vobis quicquam negare. Hic patet quod non prius Sedechias ex vero affectu misericordie impendit Ieremie necessariorum administrationem. Unde simulata fuit eius pietas, sicut et Pilati, qui coram facie populi lavit manus suas, dicens. Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Mt. 27.c. Si enim vera esset eius pietas, scilicet Sedechie, similiter et Pilati, numquam ob favorem principum, vel populi tantam crudelitatem in eis exercerent. Sic et Mt. 14.a. Herodes non negavit caput Ioannis petenti, licet quandam simulatam religionem habere videretur, quia libenter eum audiebat, ut dicitur March. 6.c. Et significantur per istos, quidam Prelati, qui absolute bene volunt bonis, tamen consentiunt suis collateralibus, ut totum facientes nihil fecisse videantur. Quod significatur 1Rg. 29.c. ubi dixit {4. 258rb} Achis ad David. Vivit Dominus, quia rectus est et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus, mecum es in castris et non inveni in te, quicquam mali, sed satrapis non places.
marg.| {l} Qui erat in vestibulo carceris id est iuxta vestibulum.
marg.| {m} Et submiserunt Ieremiam in funibus in locum etc.   per quod patet quod profunda erat fovea.
marg.| {n} Descendit itaque Ieremias in cenum usqu e ad collum quod erat ei amarius omni morte. Et potest significare in hoc loco peccatorem descendentem in imo vitiorum. Ps. 68. Infixus sum in limo profundi et non est substantia.
marg.| {o} Audivit autem Abdemelech Ethiops Eunuchus etc.   ad littera m, vel castratus propter regnum Dei.
marg.| {p} Ut moriatur ibi fame Cenu m enim peccatorum est verbi Dei fames et omnium spiritualium, quia peccatum ignis est consumens omnia gratiarum genimina.
marg.| {q} Non sunt enim ultra in civitate panes quasi , ad quid ponitur ibi ut pereat, qui etiam si extramaneat, fame peribit ? vel.
marg.| {q} Non sunt ultra in civitate etc.   moraliter id est non est, qui predicet. Lam. quart. a. Parvuli petierunt panem etc.
marg.| {r} Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam Prophetam de lacu quia nimis profundus erat lacus, nec pauci possent ad hoc sufficere ; vel quia timebat, ne Principes ei insidiantes eum impedirent.
marg.| {4. 258va} {Δ} {a} Domum Regis que erat sub cellario ubi forte erat thesaurus Regis.
marg.| {c} Sub cubito manuum tuarum ne l edaris, vel forte, quia nudus erat missus in lacum.
marg.| {Θ} {a} Domum Regis, que erat sub cellario per cellarium repositio sacrorum librorum et exemplorum significatur. Prv. 24.a. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia preciosa et pulcherrima.
marg.| {b} Que computruerant. In quo multi arguuntur cum Sedechia, qui prius vestimenta sua dimittunt putrescere, quam pauperibus ea tribuant. Unde Augustinus in libro Confessionum, magis reprehensibilem se dicit, quia poma sua dimittebat putrescere, quam eum, qui furatur ea. Sic exempla veterum multis putrescunt, quoad usum, quia non ea sumunt, nec iuxta ea vivunt. Unde Gregorius Facta antiquorum recolamus et non erunt gravia, que sustinemus. Vel per lacum intelligitur paupertas, de qua pauperes extrahimus, cum eis pannos veteres tribuimus. Pauper enim est pulchra pertica et ibi sedet optime vestis. Iob. 31.b. Si non benedixerunt mihi latera pauperis et de velleribus ovium mearum calefactus est ? Qui enim eum induit, Christum induit et eum quasi de familia sua facit. Mt. 25.c. Nudus fui et cooperuistis me. Unde ipse dixit : Martinus adhuc cathecumenus hac me veste contexit.
marg.| {d} Ad ostium tertium fort e atrii immundorum.
marg.| {e} Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc Is. 42.a. Dans flatum populo, qui super terram est.
marg.| {f} Si occidero te etc.   supp le male mihi accidat.
marg.| {g} Sollicitus sum propter Iudeos etc. quasi , fateor vera esse, que dicis : sed timeo, ne Iudei accusent me coram Nabuchodonosor : et tradar in manus eorum. Ecce sic magis timet suos quam hostes. Unde Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius.
marg.| {h} Ecce omnes mulieres, que remanserunt in domo Regis Iuda, educentur ad Principes Regis Babylonis quod est magnum opprobrium Iudeis.
marg.| {i} Et ipse dicent obiu rgando contra te.
marg.| {k} Seduxerunt te et prevaluerunt adversum te fals i Prophete, quibus credidistis.
marg.| {l} Viri pacifici tui id est querentes tibi falsam pacem. Hi sunt amici fortune, qui cum prosperitate veniunt et ea recedente, recedunt. Senec. Mel musce, cadavera lupi, predam sequitur turba, non hominem. Ecclesiast. vigesim. b. Fatuo non erit amicus et non erit gratia in bonis illius. Qui enim edunt panem illius, false lingue {4. 258vb} sunt. Prv. decim. non. a. Multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis, Ibid. Divitie addunt amicos plurimos, a paupertate autem et hi, quos habuit, separantur. Viri ergo pacifici sunt voluptuosi consiliatores, qui carnalia consilia consulunt.
marg.| {m} Demerserunt te in ceno viti orum, scilicet vel in magna tribulatione.
marg.| {n} Et in lubrico pedes tuos etc. id est in carnalibus desideriis gressus operum tuorum, Vel te deceperunt, ut quod rectum est, dimitteres quod malum est, faceres, sicut qui in lubrico est a via recta declinat, quia cadit. Simile Abd. 1.c. Viri federis tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tue, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te. Is. 3.c. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant. Quod est ponere pedes in lubrico.
marg.| {o} Et recesserunt a te quan do viderunt tibi calamitatem advenire, cuius contrarium tibi prophetaverant. Erant enim socii mense et in die tribulationis recesserunt, ut Eccl. sext. b. dicitur de falso amico. Ideo dicitur supra 9.b. Unusquisque a proximo suo se custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam.
marg.| {p} Et civitatem hanc comburet igni etc.   Diab olus incendiarius est. Comburet enim igne avaritie. De quo Iob. decimo tert. d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Item ignis luxurie, qui est ignis usque ad consumptionem devorans. Iob. 31. Item ignis superbie, qui est ignis, qui numquam dicit, sufficit, quia semper ambit honores. Item igne gehenne inextinguibili, Is. ultimo g. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur per uxores, carnales concupiscentie, significantur ; per filios, mala opera ; per Chaldeos demones.
Numérotation du verset Ier. 38,mystice 
marg.| {r} Tolle tecum hinc triginta viros etc.   Mult i a Demone mittuntur in lacum vitiorum. Per Abdemelech, qui eum extraxit, qui interpretatur servus Regis illius, scilicet de quo supra vigesim. tert. a. Regnabit Rex et sapiens erit, significatur Predicator. Per funes, asperitas preceptorum. Ecclesiast. quart. c. Funiculus triplex, scilicet contritio, confessio, satisfactio. Per pannos veteres, exempla Sanctorum, que sunt supponenda funibus, ut sic defacili extrahatur peccator de vitiis. Ex. duodecim. b. dicitur in Agni immolatione, per quam penitentia significatur. Calceamenta habebitis in pedibus, id est exempla Sanctorum in affectibus. Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis tuis filia Principis. Augustinus in libro Confessionum. Gesta Sanctorum, quos de mortuis vivos fecerat in visceribus meis, tamquam carbones vastatores posuisti. Tales pannos apponit Paulus Hebreor. ultim. b. Mementote Prepositorum vestrorum, qui locuti sunt vobis verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitemini fidem. Hebreor. duodecim. a. Nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Per triginta viros secum assumptos significatur observatio Decalogi, in fide, spe et caritate, per que educitur homo de lacu peccati. Ps. trigesim. non. Eduxit me de lacu miserie et de luto fecis. Quomodo ? Quia statuit supra petram pedes meos et direxit gressus meos. Per petram, fides, super quam fundata est Ecclesia ; per directionem, spes. Per gressus, caritas, perficiens opera Decalogi, id est facit operari. Hec enim est Iosephus, qui interpretatur augmentum, sine cuius imperio non potest quis movere manum, aut pedem in tota terra Egypti, ut dicitur Gn. 41.f.
marg.| {Θ} {a} Domum Regis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_38)

Notes :