Hugo de Sancto Caro

Capitulum 45

Numérotation du verset Ier. 45,1 

Verbum quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Nerie1 cum scripsisset verba hec in libro2 Ieremie anno quarto Ioachim filii Iosie regis Iuda dicens:
1 Nerie] Neri Weber |
2 libro] + de ore Weber |
Numérotation du verset Ier. 45,2 

hec dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch:
Numérotation du verset Ier. 45,3 

dixisti ve misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni
Numérotation du verset Ier. 45,4 

hec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos edificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc
Numérotation du verset Ier. 45,5 

et tu queris tibi grandia noli querere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quecumque perrexeris

Capitulum 45

Numérotation du verset Ier. 45,1 
marg.| {4. 264va} Verbum hoc locutus est In p recedentibus quatuor capitulis egit Ieremias de his, que facta sunt tempore captivitatis et post captivitatem Iudeorum. In hoc capitulo revertitur ad priora tempora ante captivitatem, consolans Baruch super afflictione sua. Multa enim mala sustinebat Baruch, eo quod dicta Ieremie scribebat et promulgabat. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. Primo arguit eum quasi de murmure et impatientia. Secundo, consolatur eum exemplo aliorum et promissione salutis, ibi :   Hec dicit Dominus Dici t ergo.
marg.| {a} Verbum quod locutus etc.   cum scripsisset verba hec scilicet Bar.
marg.| {b} In libro pro cuius combustione iratus fuerat, ut sup. 36.g.
marg.| {c} Ve misero etc.   dolorem quia forte eum flagellaverat Dominus. Vel   dolorem de p opuli calamitate et civitatis et templi destructione.
marg.| {d} Dolori meo quem habebat de Domini sui incarceratione.
marg.| {e} Laboravi in gemi tu meo etc.   vide ns populi calamitatem et civitatis, Ideo 1. Mal. 2.a. Ve mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte. Iste ergo Baruch impatiens in tolerantia passionum, significat illos, qui in tribulationum pressura et persecutionum titubant, querentes hic consolationem, que in futuro promittitur. Mt. 5.d. Beati, qui lugent etc.   Et I o. 16.a. Vos autem tristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mt. 5.d. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnum celorum.
marg.| {f} Ecce quos edificavi in p rosperitate.
marg.| {g} Ego destruo in a dversitate. Vel.
marg.| {f} Quos edificavi inte rius per virtutum possessiones.
marg.| {g} Ego destruo exte rius per tribulationum et infirmitatum immissiones.
marg.| {h} Et quos plantavi in t emporalium abundantia, ut sup. 12.a. Plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum.
marg.| {i} Ego evello a te mporalibus per paupertatem. Vel.
marg.| {h} Quos plantavi in c elo.
marg.| {i} Evello a mu ndo.
marg.| {k} Et tu queris tibi gaudia quod non est faciendum, immo debemus flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus, ut dicitur Rm. 12.c. Eccles. 7.d. Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus ambula ; qui enim videret per quantam tribulationem transierunt antiqui, mirum esset, si queret hic gaudia. Infra 49.c. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris Lc. 32.e. Si in viridi hoc faciunt, in arido quid fiet ? Is. 32.c. Super humum populi mei spine et vepres ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis.
marg.| {l} Noli querere. Qui a Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat Hieronymus Delicatus est miles, qui vult gaudere cum mundo et regnare cum Christo. Magis ergo hic querenda est tristitia, per quam veniemus ad gaudia in futuro. Unde Prv. 31.a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo, bibant et obliviscantur egestatis sue et doloris sui non recordentur amplius. Modo enim omnis disciplina videtur non esse gaudii, sed meroris, postea autem exercitatis per eam afferet fructus iustitie.
marg.| {m} Quia ecce ego adducam malum super omnem carnem id est super omnes viventes in carnalibus deliciis. Lc. 6.d. Ve vobis, qui habetis hic consolationem vestram.
marg.| {n} Et dabo tibi animam tuam in salutem etc.   si n on velis hic querere gaudia, quasi ex hoc quod super malos inducam, in hoc inquam ipso faciam bonum, quia letabitur iustus, cum viderit vindictam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_45)

Notes :