Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset Ier. 26,1 

In principio regis Ioachim filii Iosie regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens:
Numérotation du verset Ier. 26,2 

Hec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini
et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum
Numérotation du verset Ier. 26,3 

si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et peniteat me mali
quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum
Numérotation du verset Ier. 26,4 

et dices ad eos hec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
Numérotation du verset Ier. 26,5 

ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi
ad vos de nocte
consurgens et dirigens et non audistis
Numérotation du verset Ier. 26,6 

dabo domum istam
sicut Silo
et
urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terre
Numérotation du verset Ier. 26,7 

et audierunt sacerdotes et prophete
et omnis populus Ieremiam loquentem verba hec in domo Domini
Numérotation du verset Ier. 26,8 

cumque complesset Ieremias loquens omnia que preceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum apprehenderunt eum sacerdotes et prophete et omnis populus dicens morte morietur
Numérotation du verset Ier. 26,9 

quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est
omnis populus adversum Ieremiam
in domum Domini
Numérotation du verset Ier. 26,10 

et audierunt principes
Iuda verba hec et ascenderunt de domo regis in domum Domini
et sederunt
in introitu porte Domini nove
Numérotation du verset Ier. 26,11 

et locuti sunt sacerdotes et prophete ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
Numérotation du verset Ier. 26,12 

et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba que audistis
Numérotation du verset Ier. 26,13 

nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et penitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos
Numérotation du verset Ier. 26,14 

ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris
Numérotation du verset Ier. 26,15 

verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hec
Numérotation du verset Ier. 26,16 

et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas
non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos
Numérotation du verset Ier. 26,17 

surrexerunt ergo viri de senioribus terre et dixerunt ad omnem cetum populi loquentes
Numérotation du verset Ier. 26,18 

Micheas1 de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechie regis Iude et ait ad omnem populum Iude dicens hec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum
1 Micheas] Michas Weber
Numérotation du verset Ier. 26,19 

numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et penituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras
Numérotation du verset Ier. 26,20 

Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Chariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Ieremie
Numérotation du verset Ier. 26,21 

Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba hec et quesivit rex interficere eum. Et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Egyptum.
Numérotation du verset Ier. 26,22 

Et misit rex Ioachim viros in Egyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Egyptum.
Numérotation du verset Ier. 26,23 

Et deduxerunt2 Uriam de Egypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis.
2 deduxerunt] eduxerunt Weber
Numérotation du verset Ier. 26,24 

Igitur manus Aicham3 filii Saphan fuit cum Ieremia ut non traderetur in manus4 populi et interficerent eum.
3 Aicham] Ahicam hic et ubique Weber |
4 manus] manu Weber |

Capitulum 26

marg.| In principio Regni Ioachim etc.   In p recedenti capitulo prophetavit contra omnes gentes universaliter. In hoc autem specialiter prophetat contra Iudeos, quos per Chaldeos destruendos comminatur. Fuit autem hec visio prior precedente, quia illa facta fuit in quarto anno Ioachim regis Iuda, hec autem fuit facta in primo anno eiusdem. Et dividitur hoc capitulum, in quinque partes. Primo, precepit Dominus Prophete, ut stet in domo Domini prophetans populum et civitatem et Templum, sicut Silo a gentibus esse destruendum. Secundo, capitur Propheta a pseudo-prophetis et Sacerdotibus iratis, eo quod prediceret religionem eorum destruendam, ibi : Et audierunt Sacerdotes. Tertio, Sacerdotibus et pseudo-prophetis accusantibus Ieremiam ad Principes, reddidit Ieremias rationem pro se ad Principes et totum populum, dicens se nuntiare a Domino ea, que dicebat, ibi : Et ait Ieremias. Quarto, Principes et omnis populus audita ratione Ieremie, dixerunt ad Sacerdotes et Prophetas, qui Ieremiam accusabant : ipsum Ieremiam non esse dignum morte, exemplo Michee ostendentes, qui eadem predicavit tempore Ezechie, nec aliquid mali habuit propter hoc, sed potius penituit populus et Dominus propitiatus est illis, ibi : Et dixerunt Principes. Quinto, aliud exemplum ponunt, de Uria propheta, quem occidit Ioachim de Egypto, quia prophetaverat contra civitatem, in quo reprehensibilis manifeste fuit, sic et modo si Ieremiam occiderent, ibi : Fuit quoque vir etc.   Dici t ergo.
marg.| {d} In principio etc.   dicens ad I eremiam.
marg.| {e} Sta in atrio domus Domini { 239rb} ad litteram, ut melius, audiaris.
marg.| {f} Et loqueris ad omnes etc. id est ad viros omnium civitatum Iude.
Numérotation du verset Ier. 26,mystice 
marg.| Vel $mystice
marg.| {e} Sta in atrio id est in latitudine caritatis, ut se etiam ad inimicos extendat. Unde Lc. 10.a. d. Misit illos binos ante faciem suam. Nemo predicationis officium suscipere debet, qui erga alium caritatem non habet. Ps. 121. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem. Vel, Sta per vite et doctrine eminentiam.   Sta Nota , stando predicandum est laicis, sedendo autem religiosis. Unde Dominus sedendo discipulis predicavit. Mt. 5.a. Stando autem turbis, Luca 6.c. Illi enim ad laborem, isti ad quietem exhortandi sunt.
marg.| {g} Nolite subtrahere verbum lice t triste sit eis et licet propter hoc contra te seviant, quasi , totum dic et veritatem non absconde. Unde Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Quia Ez. 3.e. Si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Gregorius Magnum discrimen est, Dei tacere sermones, vel pigritia, vel adulatione, infra 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Gregorius Gladium a sanguine prohibere predicationis verbum a carnalis vite interfectione retinere. Unde Dt. 32.f. Gladius meus devorabit carnes. De quo Eph. 6.c. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Ideo dicit Paulus, Act. 20.f. Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium, non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Et post parum : Vigilate memoria retinentes, quoniam per triennium non cessavi nocte et die cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Ideo supra 1.b. Ad omnia, ad que mittam te ibis et omnia, que mandavero tibi loqueris, quasi nihil subtrahat. Sic et dixit Mi. 3Rg. ultim. c. Vivit Dominus, quia quecunque dixerit mihi Dominus, hec loquar.
marg.| {h} Si forte audiant et convertantur etc. id est exaudiant. Li[forte] non est dubitativum, sed est nota eventus et libertatis arbitrii. Ez. 3.c. Vade ad transmigrationem ad filios populi mei et loquaris ad eos, si forte audiant et quiesCt.
marg.| {i} Peniteat me mali etc. id est faciam quod penitens solet facere, scilicet mutando sententiam, supra 18.b. Si penitentiam egerit gens ista a malo quod locutus sum adversus eam, agam et ego penitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei.
marg.| {k} Propter malitiam studiorum eorum que si mutaverint mutabo et ego sententiam, quam adversus eos comminatus sum. Quo facto in veritate nihil mutatur ex parte Domini, quia non comminatur sententiam nisi sub conditione hac, scilicet si non penituerint.
marg.| {l} Si non audieritis me cord is attentione et humilitatis obedientia.
marg.| {m} Ut ambuletis in lege mea etc.   oper ando bene secundum legis instructionem, quasi in potestate vestra est facere bene, vel male. Et ideo ad innuendum hanc libertatem, dixit.
marg.| {n} De nocte consurgens scilicet in Prophetis. Unde supra 25.a. Misit ad vos omnes servos suos Prophetas, quos Dominus compellebat surgere de nocte, ut sic in mane venirent ad templum dum esset ibi populus. In longinquis enim et remotis locis erant Prophete. Unde spatium temporis lapsum erat, quando arripiebant iter ire Hierusalem, antequam ibi essent, scilicet in Hierusalem in Templo.
marg.| {o} Et dirigens et non audistis scilicet nuntios meos ad vos, id est Prophetas.
marg.| {p} Dabo domum istam id est Templum.
marg.| {q} Sicut Silo ubi fuit tabernaculum, ut dicitur 1Rg. 4.d. id est sicut ille locus desertus est et tabernaculum inde sublatum, ut dicitur 2Rg. 24.d. Constructo enim templo in area Iebusei, cessavit religio Silo, nec post celebrata sunt ibi sacrificia.
marg.| {r} Et urbem hanc dabo, in maledictionem cunctis gentibus terre post Templi destructionem.
Numérotation du verset Ier. 26,mystice 
marg.| {q} Sylo inte rpretatur avulsio, vel ubi est {4. 239va} ipsa et significat Ecclesiam, que olim fuit habitaculum Domini, sed nunc avulsa est pro magna parte a Deo. Unde recte queritur, ubi est ipsa. Gn. 3.b. Adam ubi es ? Adam interpretatur terrenus, quia Ecclesia modo non vacat nisi terrenis et ideo data est in maledictionem et derisionem cunctis gentibus. Simile supra 7.c. Quia locutus sum ad vos et non audistis, vocavi et non respondistis, faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, sicut feci Silo et proiiciam vos a facie mea. Vel allegorice, in hoc significatur quod instituta Ecclesia et spiritualibus sacrificiis, cessaverunt cultus cerimonialium et dati sunt, in maledictionem omnes Iudei, qui sub lege post Evangelium se subiugaverunt. A qua maledictione liberavit nos Christus factus pro nobis maledictum, ut dicitur Gal. 3.b.
marg.| {a} Et audierunt etc.   quia eum observabant, sicut multi observabant Predicatores, ut eis detrahant. Unde. Lc. 14.a. Cum intrasset Iesus in domum cuiusdam principis Phariseorum Sabbato, ut manducaret panem et ipsi observabant eum. Io. 15.c. Si sermonem meum servaverunt, id est observaverunt.
marg.| {b} Cumque complesset Ieremias. Mul ti observatores modo non exspectant quod compleatur sermo predicantis, quando eis displicet, immo aliquis sonat campanas, vel huiusmodi alia facit, ut dimittatur sermo, Act. 21.e. Illi, qui de Asia erant Iudei, cum vidissent Paulum in templo, concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus, clamantes, Viri Israelite adiuvate, hic est homo, qui adversus populum et legem et locum omnes ubique docens et Gentiles induxit in Templum et violavit istum sanctum locum.
marg.| {c} Apprehenderunt eum etc.   pseu do, qui contraria predicationi Ieremie predicabant. Avari enim erant et non poterant sustinere templi desolationem, quam Ieremias futuram predicabat.
marg.| {d} Morte moriatur quia maiores concitabant minores contra Prophetam, sicut contra Dominum in passione. Unde Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
marg.| {e} Sicut Silo erit etc.   quia maximum excessum dixit et vituperium, magis tamen dolebant de temporalium amissione, scilicet oblationum, quas recipiebant in Templo a populo, quam de spiritualium damnificatione.
marg.| {f} Et congregatus etc.   Ecce concurrit populus audire, vel videre iusti condemnationem Sicut Dn. 13.d. concurrebant omnes ad condemnationem Susanne.
marg.| {g} In domo Domini. qui a ibi erat Ieremias.
marg.| {h} Et audierunt Principes Iuda etc.   de domo Regis que erat prope templum.
marg.| {i} Et ascenderunt quia in altiori loco erat Templum quam domus Regia.
marg.| {k} Et sederunt in introitu etc.   Fort e tunc erat ibi domus nova, in cuius porticu audiebantur cause. Unde dicitur nova, ad innuendum quod novitati, id est bono operi ibi intendebant, scilicet iudiciis et causis discernendis ad faciendum iustitiam, impios condemnando et iustos approbando. In hoc autem quod dicit, sederunt, innuitur quod sedendo debent audiri cause et iudicia dari et in loco publico. Unde Dt. 18.d. Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in alteram partem declinent.
marg.| {l} Iudicium mortis est etc.   Simi le de Paulo, Act. 22.e. Levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra huiusmodi hominem, non enim fas est eum vivere. Similem etiam accusationem, quam isti fecerunt apud {4. 239vb} Principes adversus Ieremiam, fecerunt Iudei Paulo, Act. 21.f. Unde dicitur ibi quod cum tota esset civitas commota adversus eum et quererent eum occidere, nuntiaverunt Tribuno dicentes quod in eum confunditur tota Hierusalem ; qui statim assumptis militibus decurrit ad illos et iussit catenis illum alligari. Secundum autem Hieronymum, cum iste accusaretur apud Principes a Sacerdotibus et Prophetis, patet quod si illi habuissent potestatem condemnandi, condemnassent. Unde ipsi crudeliores fuerunt, qui tamen religioni dediti erant, quam qui necessitatibus secularibus preerant, quia peiores sunt clerici, quam laici. Et nota quod isti Principes non statim acquieverunt accusantibus Ieremiam, licet accusatores illi et Sacerdotes essent et multi quod est contra quosdam magnos, qui nimis cito credunt, quibuslibet in accusatione viri. Contra Iob. 29.c. Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Eccles. 19.a. Qui credit cito, levis est corde.
marg.| {m} Dominus misit me etc.   Hic Propheta illis eum accusantibus ad Principes et populum loquitur, quem illi concitaverunt. Et hoc prudenter, humiliter et constanter. Prudenter cum dicit.
marg.| {n} Nunc ergo bonas etc. id est studete bene agere et abstinete a malis preteritis.
marg.| {o} Audite vocem Domini Dei vestri etc.   In d atione enim tam salubris consilii apparet responsionis sue prudentia. Eccles. 20.b. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit ibi : d. Sapiens in verbis producit seipsum et homo prudens placebit Magnatis. Humiliter, cum dicit.
marg.| {p} Ecce autem ecce in manibus vestris sum etc.   Eccl . 4. Coram magnate humilia caput tuum. Prv. 15.a. Responsio mollis frangit iram, Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundabit. Utinam Sacerdotes, qui cum conscientia peccati mortalis celebrant, unius verbi essent memores, quia dicit eis Christus : In manibus vestris sum etc.
marg.| {q} Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me etc.   Indi gne enim sumentes et precipue celebrantes, quantum in ipsis est, ipsum occidunt, 1Cor. 11.f. Quicunque manducaverit panem et biberit calicem Domini indigne etc.
marg.| {r} Sanguinem innocentem tradetis etc.   sang uinem mei innocentis. Constanter, cum dicit.
marg.| {s} In veritate enim misit me, Dominus etc. quasi ex quo Dominus ita precipit, non possum non dicere, que precipit. Act. 4.d. dixerunt Petrus et Ioannes. Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire, quam Deum, iudicate, non enim possumus, que vidimus et audivimus, non loqui.
marg.| {t} Non est viro huic iudicium mortis etc. quasi oportebat eum dicere quod Dominus ei preceperat. Ita iuste iudicantes faciunt quod dicitur eis. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Eccl. 4.b. Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in manu tua. In iudicando esto pupillis misericors, ut pater et pro viro matri illorum et eris tu velut filius Altissimi. Sic Moyses liberavit Hebreum de manu Egyptii, Ex. 2.b. quando vidit Egyptium percutere Hebreum. Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam ibidem. Benedictio perituri super me veniebat.
marg.| {u} Surrexerunt ergo viri de senioribus terre quor um est nosse antiqua gesta et eorum {4. 240ra} rationes explicare.
marg.| {a} Et dixerunt ad omnem cetum populi loquentes non ad sacerdotes, vel prophetas, ne erubescerent et obstinationes fierent, si ad illos loquerentur. Multum enim illorum dolor augmentatus erat pro responsione Principum.
marg.| {b} Micheas qui est unus de duodecim Prophetis.
marg.| {c} De Morasthin. nom en est vici. Et ostendit per hunc Ieremiam non esse occidendum, quia iste graviora dixit et tamen Rex iustus non occidit eum.
marg.| {d} In diebus Ezechie Regis Iuda ut M i. 1.
marg.| {e} Sion quasi   ager arabitur. Mi. 3.d.
marg.| {g} Numquid morte condemnavit etc.   qui bonus et iustus fuit.
marg.| {h} Et omnis Iuda quasi , non.
marg.| {i} Numquid non timuerunt Dominum scilicet audita comminatione Domini ? quasi dicat : sic. Ita et vos facere debetis.
marg.| {k} Et Deprecati sunt faciem Domini. Ecc e quod timor Domini facit orare et veniam impetrare. Unde Eccl. 2.d. Qui timent Dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius dicentes ; si penitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini.
marg.| {l} Et penituit Dominum etc. id est ad modum penitentis se habuit, quia mutavit sententiam.
marg.| {m} Itaque nos facimus. Ecc e quod se annumerant cum eis, ut magis illorum furorem mitigent et peccatum non perpetrent. Sic et Idc. 8.b. se annumerat cum Sacerdotibus, ut de peccato perpetrato peniteat, dicens quod patiens est Dominus, in hoc ipso peniteamus et indulgentiam eius cum lacrimis postulemus, non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filii hominum ad iracundiam inflammabitur et ideo humiliemus ei animas nostras.
marg.| {n} Malum grande contra animas nostras occi dendo Ieremiam, sed et magis peniteamus, ut Dominus mutet sententiam, cum tamen eam protulit, non ignorans eventum finis, ut dicit Hieronymus Immo sicut hec dictio, forte, nota est liberi arbitrii, sic et hec dictio, penitere, dicta de Deo non in eo aliquam mutationem dicit, sed in nobis libertatem arbitrii, quia, ut dicit Origenes, in his liberum arbitrium notatur, ne ex prescientia Dei quasi facere quid, vel nihil facere necessitate cogamur, id est cogi videamur. Non enim quia Deus scit futurum aliquid, ideo futurum est, sed quia futurum est, Deus novit, sed contra Augustinus in libro 15 de Trinitate capitulo 13. universas creaturas et corporales et spirituales, non quia sunt, ideo novit, sed ideo sunt, quia novit. Et alibi : Omnia, que creata sunt, non ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt, sed potius ideo facta sunt, quia immutabiliter ab eo sciuntur. Preterea, sic creatum esset causa essentie Dei, cum eius notia sit eius essentia. Sol. Li, quia, notat causam quasi materialem, quia res sunt quasi materia scientie Dei, scilicet de qua est scientia Dei, secundum Augustinus autem dicentem res ideo esse, quia Deus novit, li, quia, notat causam quasi formalem, vel exemplarem. Scientia enim artificis est causa quasi formalis, vel exemplaris eius quod secundum illam scientiam facit. Alii dicunt quod, li, quia, notat quod ad existentiam antecedentis sequatur necessitas consequentis, sic si res future sunt, necesse est, Deum previdere illas et non e converso. Sed contra. Hec non est vera nisi coniunctim si res future sunt etc.   Sed similiter hec vera coniunctim, si Deus previdet etc.   Solu tio : Cum dicitur si res future sunt etc.id est si res, que prius fuerunt future, modo sunt, necesse est, Deum previdere illas et tunc est verum coniunctim et divisim.
Numérotation du verset Ier. 26,mystice 
marg.| {e} Sion quasi   ager etc.   Sion interpretatur speculum, vel mandatum. Ager est laicorum congregatio, qui tantum ad fidem et observantiam mandatorum tenentur, Hi quasi agri arantur, quia vomere predicationis versati fructum faciunt, Os. 10.c. Arabit Iudas et confringet sibi sulcos Iacob.
marg.| {f} Et Hierusalem etc. id est clerici, qui velut acervus lapidum sine cemento et ordine caritatis ad invicem comprimuntur, nec terram, in qua sunt fructificare sinunt. Unde Za. 12.a. Ponam {4. 240rb} Hierusalem lapidem oneris cunctis populis. Item acervus lapidum arari non potest, quia lapides vomeris ferrum retundunt, sic Clerici predicationi resistunt. Am. 6.d. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quasi dicat : non. Unde Am. 8.c. dixit quidam Sacerdos ad Amos in Bethel. Non adiicies ultra, ut prophetes, quia sanctificatio Regis est. Sic dicunt clerici quod non indigent sermonibus, quia bene sciunt, quid sit faciendum, non attendentes quod virtute verborum mutatur aliquando mala voluntas et datur compunctio. Non enim propter scientiam, sed magis propter virtutem facienda et audienda est predicatio. Item Sion est anima penitens, que quasi ager aratur, quia austeritate penitentie atteritur et inversatur, ut afferat fructum in patientia, infra 31.d. Postquam convertisti me, egi penitentiam et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Hierusalem autem est anima contemplativa, que est in acervum lapidum, qui dicitur mons gaudii, quia per eam videtur terra, ad quam itur per peregrinationem. Ad illam enim patriam tendunt omnes peregrini : Ibi enim quilibet ponit crucem, unam, ut sic de crucibus fiat cumulus, per quas significatur cumulus Passionis Christi, quas sibi quotidie alligat inter ubera sua. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi etc.   Sion enim interpretatur speculum quod ligno affigitur, ut ibi homo seipsum videat. Hec est caro Christi Cruci affixa, in qua quasi in speculo debet seipsum homo conspicere et mirari. Sap. 7.d. Candor est lucis eterne et speculum sine macula. Sion ergo quasi ager arata fuit, quando caro Christi aratro Crucis et vomere lancee transfixa fuit et fossa. In hoc agro sic arato iactare debemus semina nostra, id est cogitationes, meditationes et affectiones, locutiones, operationes, ut fructum faciant gratie in presenti et glorie in futuro. De hoc agro Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni.
marg.| {f} Et Hierusalem in acervum lapidum erit. Sic ut illud exponitur de Christi Passione, ita de Stephani lapidatione, qui post Christum et proxime lapidatus est ; Hierusalem enim interpretatur visio ; sic iste inter lapides torrentis dixit : Ecce video etc.   Hierusalem ergo acervus lapidum fuit, quando inter lapides Christum vidit.
marg.| {o} Fuit quoque vir prophetans, in nomine Domini Urias filius Semei etc.   Aliu d exemplum ponit per contrarium. Bonus enim Rex Ezechias non occidit Micheam, sed pessimus Rex Ioachim occidit Uriam predicantem ex ore Domini. Debetis ergo imitari bonum Ezechiam, non pessimum Ioachim. Ideo enim hoc exemplum inducit de Uria, ut sicut mala multa acciderunt malo Regi, quia prophetam occidit et nihil ei in prosperum accidit ; sic si Ieremiam occiderent, omnia adversa eis acciderent. Prophetavit autem iste Urias in principio Regni Ioachim.
marg.| {p} Et adversum terram hanc iuxta universa verba Ieremie quasi eadem comminatus est ex ore Domini, que et ille.
marg.| {q} Et audivit Urias quod quereretur ad mortem.
marg.| {r} Et timuit, fugitque et ingressus est Egyptum etc.   Quom odo Ieremias potuit evadere mortem a Principibus, qui inter eos, desolationem civitatis aperte predicabat, cum non fugerit et ille Urias in Egyptum fugiens postquam eadem predicavit, inde extractus est et occisus ? Solutio : Secundum Hieronymum hoc iudicio Dei reservandum est, cum in eadem causa et eadem sententia alius condemnatus sit et alius liberatus. Vel potest dici quod Dominus permisit illum occidi in condemnationem accusatorum et populi : Ieremias autem Dei iudicio reservatus est, ut reliquias Iudeorum per predicationem ad penitentiam revocaret. Sicut in eadem sententiam et causa legimus. Act. 12.a. et Iacobum occisum et tamen alios Apostolos adhuc vite reservatos ad doctrinam populorum. Constantia autem Urie patet in hoc quod de Egypto tractus et ad occisionem ductus, non mutavit sententie comminationem, quam protulerat, ut mortem evaderet, nec timore mortis tacuit veritatem. Iuxta illud Io. 13.c. Etiamsi me occiderit, in eum sperabo. Quod autem timens fugit in Egyptum, non {4. 240va} infidelitatis eius fuit, sed magis prudentie, ut detur nobis exemplum non frustra nos periculis offerre, nisi instet propter hoc fidei periculum universale. Unde Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam. Sic et Iesus a facie lapidantium se abscondit, ut dicitur Io. 8.b. Et nota quod ideo quod Ioachim habuit potestatem educendi eum de Egypto, quia a Pharaone Nechao fuerat constitutus Rex in Hierusalem pro Ioachaz fratre suo, scilicet primo filio Iosie, quem vincantum duxerat Pharao in Egyptum. Hec autem prophetia Urie facta fuit in principio Regni Ioachim.
marg.| {a} Igitur manus id est auxilium.
marg.| {b} Aicham filii etc.   qui nobilis valde erat, per quem Dominus Ieremiam liberavit. Interpretatur autem Aicham, fratris mei resurrectio et significat quemlibet iustum, cuius consilio et auxilio oppressi liberantur ab oppressionibus Tyrannorum. Ps. 34. Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum. Talis erat David. Unde 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno et amaro animo et factus est eorum Princeps. Ieremia ergo sic liberato iuste et illis pseudo iuste sic confusis, impletur illud. Prv. 11.a. Iustitia iustorum liberavit eos et in insidiis suis capientur iniqui.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_26)

Notes :