Hugo de Sancto Caro

Capitulum 46

Numérotation du verset Ier. 46,1 

Verbum quod factum est1 ad Ieremiam prophetam contra gentes
1 Verbum... factum est] quod factum est verbum Domini Weber
Numérotation du verset Ier. 46,2 

ad Egyptum adversum exercitum pharaonis Nechao regis Egypti qui erat iuxta flumen Euphraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosie regis Iuda.
Numérotation du verset Ier. 46,3 

preparate
scutum et clipeum et procedite ad bellum
Numérotation du verset Ier. 46,4 

iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis
Numérotation du verset Ier. 46,5 

quid igitur vidi ipsos pavidos
et terga vertentes fortes eorum cesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 46,6 

non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt
Numérotation du verset Ier. 46,7 

quis est iste
qui quasi flumen ascendit
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius
Numérotation du verset Ier. 46,8 

Egyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius
et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem
et habitatores eius
Numérotation du verset Ier. 46,9 

ascendite
equos et exultate in curribus et procedant fortes Ethiopia et Libyes tenentes scutum
et Lydii arripientes et iacientes sagittas
Numérotation du verset Ier. 46,10 

dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten
Numérotation du verset Ier. 46,11 

ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Egypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
Numérotation du verset Ier. 46,12 

audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis impegit in fortem ambo pariter conciderunt
Numérotation du verset Ier. 46,13 

verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Egypti
Numérotation du verset Ier. 46,14 

annuntiate Egypto et auditum facite Magdalo2 et resonet in Memphis
2 Magdalo] Magdolo Weber
et in Tafnis
dicite sta et prepara te quia devoravit gladius ea que per circuitum tuum sunt
Numérotation du verset Ier. 46,15 

quare computruit fortis tuus
non stetit quoniam Dominus subvertit eum
Numérotation du verset Ier. 46,16 

multiplicavit ruentes
ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge
et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostre a facie gladii columbe
Numérotation du verset Ier. 46,17 

vocate nomen pharao regis Egypti Tumultum
adduxit
tempus
Numérotation du verset Ier. 46,18 

vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
Numérotation du verset Ier. 46,19 

vasa transmigrationis fac tibi
habitatrix filia Egypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
Numérotation du verset Ier. 46,20 

vitula eligans atque formosa Egyptus stimulator
ab aquilone veniet ei
Numérotation du verset Ier. 46,21 

mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati
versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
Numérotation du verset Ier. 46,22 

vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cedentes
Numérotation du verset Ier. 46,23 

succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super locustas et non est eis numerus
Numérotation du verset Ier. 46,24 

confusa est filia Egypti et tradita in manu populi aquilonis
Numérotation du verset Ier. 46,25 

dixit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo super tumultum Alexandrie et super pharao et super Egyptum et super deos eius et super reges eius et super pharao et super eos qui confidunt in eo
Numérotation du verset Ier. 46,26 

et dabo eos in manu querentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post hec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 46,27 

et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis sue et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum
Numérotation du verset Ier. 46,28 

et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi

Capitulum 46

Numérotation du verset Ier. 46,1 
marg.| {4. 264vb} Quod factum est verbum etc.   Ut d icit Rabanus, usque huc mixtim egit Propheta de Iuda et Israel, de Chaldeis et Egyptiis pro convenientia narrationis. Deinde hic adversus alias natationes prophetat : Et primo, contra Egyptios, qui maxime deceperunt Iudeos. Et dividitur hoc capitulum in tres partes. Primo, describitur prima desolatio Egyptiorum facta a Chaldeis ante obsidionem Hierusalem, eorumque pompa, ac militum et equorum multitudo, in quibus confidebant. In secundo ponitur desolatio Iudeorum facta similiter a Chaldeis, quando,scilicet exercitus Chaldeorum relinquens obsidionem pugnavit contra Egyptios et superavit, totamque Egyptum vastavit, ibi :   Verbum quod locutus est. Ter tio, post comminationes predicitur liberatio Egyptiorum et subinfertur consolatio Iudeorum, ibi :   Et post hec habitabitur. Qui a ergo a principio libri usque huc egerat de Iudeorum destructione : Ideo quasi in consolationem ipsorum agit hic de destructione hostilium nationum. Dicit ergo.
marg.| {o} Quod factum est etc.   contra gentes scilicet   ad Egyptum id est contra Egyptum.
marg.| {p} Adversum exercitum etc.   fit sermo, scilicet.
marg.| {q} Qui erat iuxta flumen Euphratem etc.   Cum enim Pharao Nechao, de quo hic est sermo, recessisset a pugna, in qua interfecit Iosiam, ut dicitur 4Rg.. 23.f. statim filium eius Ioachaz, qui pro illo regnaturus erat, vincantum duxit in Egyptum et tradidit Regum Ioachim fratri suo, faciens eum sibi tributarium, qui fuit nequissimus et contra Deum et contra homines. Postea quarto anno Regni eius, venit Nabuchodonosor ad quandam civitatem, que erat iuxta Euphratem, pugnaturus contra Pharaonem Nechao et Pharao ibi victus est et magnam partem exercitus sui tunc amisit, qui transiens inde cepit omnem Syriam, sed adhuc non Iudeam, donec postea quando, scilicet audivit quod Iudei spe Egyptiorum confusi, qui iterum contra Nabuchodonosor pugnare volebant, tributa Nabuchodonosor negaverunt.
marg.| {r} Preparate scutum et clypeum. Ser mo est Domini per Ieremiam ad Egyptios et loquitur ironice. Clypeus, qui triangulatus est ; scutum quod rotundum est, quasi ponatis in scutis corrigias, quibus teneatur in brachiis et circa collum : Hoc enim est scutum preparare. Is. vigesimo primo b. Surgite Principes, arripite clypeum.
marg.| {s} Et procedite ad bellum ordi nate, quia omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit.
marg.| {b} {4. 265ra} {Δ} Iungite equos in curribus et   ascendite o equites.  State in galeis preparate ad prelium, quia miles non ponit galeam in capite, quousque propinquus est inimicis.
marg.| {d} Polite lanceas etc. Ez. 21.g. Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te, ut interficias ; et fulgeas.
marg.| {e} Quid igitur ? quasi frustra hec facient, non utiliter sibi, quia.
marg.| {f} Vidi ipsos pavidos scilicet Egyptios.
marg.| {g} Et terga vertentes ut ex timore fugiant.
marg.| {h} Non fugiet velox etc. quasi nullus quantumcumque velox poterit salvari per fugam, licet fugere nitatur. Am. 2.d. Peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et ascensor equi non salvabit animam suam et robustus corde inter fortes nudus fugiet.
marg.| {i} Ad Aquilonem iuxta flumen Euphraten quia respectu Egypti Euphrates est ad Aquilonem.
marg.| {k} Victi sunt et ruerunt Egyptii per Chaldeos.
Numérotation du verset Ier. 46,moraliter 
marg.| {r} Preparate scutum et clypeum. Pug natur contra Diabolum, carnem, Mundum. Iob. 1.d. Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt Camelos et tulerunt eos. Hec superbia Diaboli, luxuria carnis et avaritia mundi. Eph. 6.b. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli, quoniam non est nobis collectatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitie in celestibus, Eccles. 2.a. Filii accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationem. Primo, preparandum est scutum fidei. Eph. 6.c. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omni tela nequissimi ignea extinguere. Secundo, clypeus patientie, que debet esse triangula, scilicet contra contumelias verborum, contra molestias verborum, contra iniurias rerum. Is. 21.b. Surgite* Principes, arripite Clypeum. Tertio, sunt iungendi equi, id est caro et anima sub iugo Domini ordinanda. Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos etc.   Quar to, induenda est galea spei. Eph. 6.c. Galeam salutis accipite. Quinto, accipienda est lancea pungitive penitentie per abstinentiam et asperam vitam. Iob. 16.c. Circumdedit me lanceis suis et vulneravit lumbos meos. Sexto, induenda est lorica iustitie, ut dicitur Eph. 6.c. Induite loricam iustitie.
marg.| {f} Vidi ipsos pavidos et terga vertentes. Und e Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente. Et hoc est, quia terga vertit Domino, ab eo fugiens, sine quo nullum est adiutorium, supra 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem. Et ideo, ut dicitur Lam. 1.b. Abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Cum tamen dicatur Iac. 4.b. Resistite Diabolo et fugiet a vobis. Et ideo facies, non tergum, ad eum vertenda est, quia tunc si Deus pro nobis, quis contra nos ; Rm. 8.f. Iob. 34.c. Ipso concedente pacem ; quis est, qui condemnet ? Ex quo absconderit vultum suum ; quis est, qui contempletur eum ? Ideo ergo resistendum est Diabolo et non fugiendum ne insequatur, ut Hereticos. Idc. 20. quod fugientibus filiis Israel, viri de Gabaa insecuti sunt eos et multi ex eis interfecti sunt. Cum autem resisterent filii Israel, mortui sunt illi de Gabaa. Na. 2.c. Ipsi fugerunt. State, state et non est, qui revertatur.
marg.| {h} Non fugiet velox etc.   Sic in die iudicii non erit fuga damnatis, sed terror undique. Unde Gregorius. In angustia erunt undique reprobi. Superius erit iudex iratus ; subtus horrendum Chaos ; a dexteris peccata accusantia, a sinistris infinita Demonia ad supplicium trahentia, intus conscientia urens ; foris mundus ardens. Miser peccator sic deprehensus, quo fugies ? Latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si queris, quis te accusabit, dico, totus mundus, quia offenso Creatore omnis creatura habet perditum odio. Ideo, Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius, aut quis stabit ad videndum eum ? Ideo dicitur Ecclesiast. 9.c. Vidi sub Sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum.
marg.| {i} Ad Aquilonem iuxta flumen Euphratem Euph rates interpretatur frugifer. Flumen ergo Euphrates est, abundantia temporalis, iuxta quam multi vincuntur et ruunt de peccato in peccatum, supra 13.a. iuxta Euphratem computruit lumbare Ieremie. Et bene dicitur hoc fieri ad Aquilonem, quia quanto magis aliquis accenditur ad amorem temporalium, tanto magis refrigescit ab amore spiritualium. Unde Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos, prosperitas stultorum perdet illos. Ez. 32.c. Perdam omnia iumenta Egypti, que erant super aquas. Ps. 9. Conquassabit capita in terra multorum. Quanto magis plenus est fluvius, tanto magis fluit, sic est de temporalibus.
marg.| {l} Quis est iste scilicet Egyptius Rex.
marg.| {4. 265rb} {m} Qui quasi   flumen ascendit per abundantiam populorum. Unde Apc. 17.d. Aque, quas vidisti, populi sunt et gentes.
marg.| {n} Et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius id est exercitus. Intumescunt arroganter se elevando contra terram Chaldeorum, vel etiam contra Iudeam, quas terras ipsi Egyptii operire et disperdere quasi fluvius conabuntur. Et dicit.
marg.| {o} Egyptus fluminis instar ascendit ? quia terra Egypti depressior est, quam Chaldea, vel Euphrates ; sed ipsi Egyptii e contrario magis destruentur. Unde Is. 19.a. Tradam Egyptum in manus dominorum crudelium et Rex fortis dominabitur eorum et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur, atque desiccabitur et deficient flumina et attenuabuntur, siccabuntur rivi aggerum. Et loquitur ibi de Nilo, in cuius abundantia gloriabantur Egypti. Sed Dominus percussit eum in septem rivis, ut dicitur Is. 11.d. Vel per flumina, ut dictum est, accipit copiam populorum, in qua gloriabantur. Et per flumen accipitur totum Regnum, per fluctus et rivos, Principes. Sic impii sunt quasi mare fervens quod quiescere non potest, ut dicitur. Is. 27.d. Eccles. 40. Substantie impiorum quasi fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluviam personabunt.
marg.| {p} Ascendite equos etc.   Loqu itur ironice.
marg.| {q} Et procedant fortes Ethiopie et Lybie qui sunt fortes et vobis adiuncti, ad auxilium procedant contra hostes. Ethiopia enim ; et Lydia et Lybies erant regiones confines Egyptiis, que antiquitus solebant esse gentes fortissime, Lydii maxime erant expeditissimi sagittarii.
marg.| {r} Dies autem ille etc.   ut sumat vindictam de inimicis suis id est de Egyptiis, quia ut dicit Hieronymus in originali. Frustra nituntur, quibus divinum subtrahitur auxilium.
marg.| {s} Devorabit gladius et saturabitur id est gladius Chaldeorum devorabit Egyptios.
marg.| {t} Et inebriabitur sanguine eorum id est Egyptiorum Dt. 32.f. Inebriabo sagittas meas sanguine.
marg.| {u} Victima id est occisio magna. Sicut in illis, qui sunt iuxta flumen deliciarum et temporalium cupiditatum instat occisio ab illo, qui voluit sedere in monte testamenti in lateribus Aquilonis, id est Diabolo, ut dicitur Is. 14.d ibidem trigesimo quarto b. Victima Domini in Bosra, id est in Mundo et eius divitiis, interfectio magna in terra Edom Ibidem. Inebriatus est in celo gladius meus. Ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis mee ad iudicium gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe.
marg.| {x} Ascende in Galaad quasi veni in Iudeam, ubi sunt Prophete et disce, quid te oporteat facere.
marg.| {y} Et tolle resinam que ibi abundat ad sanandum vulnera tua.
marg.| {z} Virgo filia Egypti id est delicata et mollis. Galaad enim mons uberrimus est trans Iordanem, qui cecidit in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse, Numeri capitulo trigesimo secundo f. Resina ergo que ibi invenitur, que est lacrima ex sudore lignorum, que ibi reperiuntur exhalata et valde medicinalis, est medicamen penitentie, vel conversionis ad Deum.
marg.| {4. 265va} Δ vel consilii divini. Unde supra capitulo 8. Numquid resina non est in Galaad, aut Medicus non est ibi : Monet ergo Egyptios, ut agant penitentiam de errore suo, aut aliter destruentur et ab idolis suis nulla vera medicamina, vel auxilia curationis vulnerum, que eis inferentur ab hostibus, accipient. Unde.
marg.| {a} Frustra multiplicasti medicamina id est cultus diversorum idolorum, que tibi prodesse non poterunt. Unde.
marg.| {b} Sanitas non erit tibi quia magis confusionem, quam sanitatem ab eis accipient. Vel dic quod est ironia, quasi dicat : cum ab hostibus vulneraberis, vide, si potes tibi querere medicamina, quasi non poteris per quecunque medicamina curari, scilicet in finali tua destructione. Ter enim ascendit Nabuchodonosor contra Pharaonem. Primo, ut compelleret eum, ne in fines suos ingrederetur. Secundo, quando reliquit obsidionem Hierusalem, quia Pharao veniebat iuvare Iudeos. Tertio, quando Egyptum penitus destruxit.
marg.| {u} Ascende in Galaad etc.   Mora liter, peccator dicitur virgo propter sterilitatem. Filia propter vite mollitiem. Galaad quod interpretatur acervus testimonii, est Scriptura sacra, in qua coacervata sunt testimonia totius Fidei Catholice. In Galaad ergo debet ascendere quilibet peccator, quia non solum sensum historicum, qui est inferior, sed mysticum, qui est superior, debet sumere, ut inde sibi tollat resinam, id est penitentiam ; Aliter enim nisi ex illius studio agat penitentiam, dicetur ei illud* Lc. 22.f. Servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens plagis vapulavit multis. Ideo dicitur Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est, id est in mysterio Scripture. Periculosum enim est litteras mortis sue ad iudicium ferre, ut dicitur 2Rg. 11.c. quod est scire et non facere.
marg.| {a} Frustra multiplicasti medicamina. Hoc contra illos, qui post multam penitentiam, quam fecerunt, iterum revelabuntur. Tales enim tardius et difficilius revertuntur. Unde Hebreor. 6.a. Impossibile est enim, eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum celeste et participes facti sunt Spiritus sancti ; gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque seculi venturi et prolapsi sunt, rursus renovari ad penitentiam, supra 17.a. Peccatum Iuda, id est eorum, qui confessi sunt, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Am. 5.a. Domus Israel cecidit, non adiiciet ultra, ut resurgat. Triplex est vulnus spirituale. Primum est passibilitatis humane infirmitas, contra quod sufficit victus necessarius. 1Tim. 6.b. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Eccles. 29.d. Initium vite hominis aqua et panis et vestimentum. Frustra ergo huic vulneri medicamina multiplicat, qui diversitates querit ferculorum et diversa paria indumentorum, quia per hoc non erit ei sanitas, sed magis infirmitas. Unde Eccles. 37.d. In multis escis erit infirmitas et aviditas appropinquabit usque ad choleram, propter crapulam multi obierunt. Tales sunt. Sicut dolosi Medici, qui cum parvis sumptibus possent curare infirmos, sumptus multiplicant copiosos. Secundum est ignorantie cecitas, contra quod sufficiat veritas, scientia. Sapient. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Frustra ergo sibi multiplicant multi diversas scientias et vanas, que potius inflant, quam sanant. Fastidientis stomachi est multa degustare et cum multa percurreris, unum excipe quod illo die excoquas. Luca 8.f. Mulier quedam erat in fluxu sanguinis de annis duodecim, que in Medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo poterat curari : Accessit autem retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius. Tertium est tentationum acerbitas, ad quam sufficit divina consolatio. Qui ergo alias querit, scilicet temporales, frustra sibi medicamina multiplicat, quia per has numquam sanabitur. Lam. 1.g. Vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me. Bernard.   Nimis delicata est etc. vel hoc dicit contra Theologos, qui multa medicamina aliis multiplicant, sed inde non se sanant. Ecclesiast. 12.c. Quis medebitur incantatori a serpente percusso ? Periculosissime enim infirmatur Predicator vel Doctor, qui alios sanat et numquam ab aliis vult audire.
marg.| {c} Audierunt gentes scilicet Chaldei et qui cum eis erant.
marg.| {d} Ignominiam tuam quom odo, scilicet coram idolis corrues, que te iuvare non poterunt.
marg.| {e} Et ululatus tuus replevit terram in c onflictu exercituum.
marg.| {4. 265vb} {f} Quia fortis exer citus Babylonibus.
marg.| {g} Impegit in fortem Egyp tium exercitum.
marg.| {h} Et ambo pariter conciderunt scilicet hic et ille, sed Egyptius longe ante. Vel ideo dicit   pariter quia ex utraque parte multi corruerunt, sed Egyptii fuerunt victi. Vel.
marg.| {f} Fortis id est unus Egyptius.
marg.| {g} Impegit in fortem id est in alium Egyptium, id est Egyptiis cunctis in fugam conversis unus fuit alii impedimentum fuge et quasi , scilicet unus in alium impingebat.
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| Hoc fuit tempore Passionis, quando Diabolus, qui fortis est, impegit in Christum, qui fortissimus est. Quia. Iob. 9.c. Si fortitudo queritur, robustissimus est.
marg.| {h} Ambo pariter conciderunt scilicet Christus corporaliter et temporaliter, Diabolus spiritualiter et eternaliter Mi. 7.b. Cecidi, consurgam, non sic Diabolus.
marg.| {i} Verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam Prophetam super eo etc. quasi sic precepit Dominus Ieremie, ut hec, que sequuntur, loquatur ad Egyptios et ceteras gentes eis affines.
marg.| {k} Annuntiate Egypto et auditum facite scilicet vos omnes Iudei, qui auditis vaticinium meum quod dico contra Egyptios, ut dicatis eis prope esse destructionem eorum.
marg.| {l} In Magdalo civi tas est Egypti.
marg.| {m} Et resonet in Memphis simi liter civitas Egypti. Similiter et   in Thannis dicite que omnes in adventu Nabuchodonosor destruentur. Unde Is. 19.b. Stulti facti sunt Principes Thaneos et emarcuerunt Principes Mempheos, deceperunt Egyptum, angulum populorum eius, id est Regnum quod tenet populos sua fortitudine, sicut angulus iungit et continet duos parietes, quia in angulo est tota fortitudo domus.
marg.| {n} Sta etc.   quia devorabit gladius Chaldeorum.
marg.| Moraliter dicitur peccatori.
marg.| {n} Sta Is. 1.e. Quiescite agere perverse : Sed dicitur Na. 3.c. State et non est, qui revertatur. Tales enim de Mundo sunt et ideo non stant. Quin dicitur 1Cor. 8.f. Preterit figura huius mundi. 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius.
marg.| {o} Et prepara te Pote st dici mulieribus ornantibus se luxuriose. Quarum ornatum, qui est in circuitu capitis.
marg.| {p} Devorabit gladius Is. 3.d. In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et lunulas et torques et monilia etc.   et e rit pro suavi odore fetor et pro Zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium. Bar. ultim. d. Mulieres Circumdate funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum. Vel.
marg.| {o} Prepara te ut v irgo ad sponsum. Bar. 5.a. Exue te Hierusalem stola luctus et vexationis et indue te decore et honore. Item   Prepara te ut e quus ad prelium. Eccles. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et in timore et prepara animam tuam ad tentationem. Item ut dolium ad vinum. 1Rg. 7.a. Preparate corda vestra Domino et servite illi soli.
marg.| {q} Ea que per circuitum tuum sunt quia impii in circuitu ambulant. Ideo dicitur Iob. 19.d. Fugite a facie gladii.
marg.| {r} Quare computruit quasi impotens est, sicut lignum putridum.
marg.| {s} Fortis tuus scilicet idolum, in quo confidebant. Vel, id est Pharao, in cuius similiter fortitudine multum confidebant. Sic et fortitudo malorum nulla est Deo absente. Ps. 78. Posuisti firmamentum eius formidinem. Sunt enim putrefacti per peccati corruptionem. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo.
marg.| {t} Multiplicavit ruentes scilicet Egyptus, quia populus eius.
marg.| {u} Cecidit in m anus hostium.
marg.| {x} Ad proximum suum id est iuxta, vel contra eum pugnans. Is. 3.a. Corruit populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum. Exponitur etiam. Moraliter de peccantibus ad exemplum. Ille ergo, ad cuius exemplum {4. 266ra} peccatur, multiplicat ruentes. Ps. 105. Multiplicata est in eis ruina, scilicet triplex de virtute in vitium, de vitio, in vitium, de vitio in supplicium.
marg.| {a} Surge et revertamur etc. quasi hortabuntur sese invicem ad fugam quasi timidi, qui tamen, ut fortes iactabant se pugnare.
marg.| {c} A facie gladii Columbe id est Nabuchodonosor, qui dicitur Columba, non propter bonam simplicitatem, sed stultam, quia non Deo, cuius fortitudine omnia faciebat, attribuebat victoriam, sed potentie sue, vel falsis suis diis et ideo sapientia rationis carebat, ut Columba. Os. 7.c. Ephraim quasi Columba seducta non habens cor, Egyptum invocabant, ad Assyrios abierunt, sup. 25.g. Facta est terra in desolationem a facie ire Columbe ibi vide alias rationes, quare dicitur Columba.
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| {a} Surge qui sedes per consensum. Psalmo centesimo vigesimo sexto. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Item qui iaces per malam operationem. Iosue septim. b. dixit Dominus ad Iosue : Surge, cur iaces pronus in terra ? Peccavit Israel et prevaricatus est populus pactum meum. Item qui dormis per consuetudinem. Eph. quint. d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis.
marg.| {b} Et revertamur ad populum nostrum. Aba cub. 3.d. Requiescam in die tribulationis et ascendam ad populum accinctum nostrum.
marg.| {d} Votate nomen Pharaonis Regis Egypti id est invocate dicentes : Domine Pharao salva nos. Vel forte nomen Regis erat exhortatio pugnatorum, sicut mons gaudii est exhortatio bellica apud Gallicos. Vel   Vocate o vo s omnes, qui auditis vaticinium meum, dicite Pharaoni.
marg.| {e} Tumultum adduxit tempus scilicet contra te, scilicet Dominus in tempore suo, quasi iam prope est destructio tua, ut tumultus Chaldeorum contra te dimicet.
Numérotation du verset Ier. 46,moraliter 
marg.| Sic moraliter contra malos erit tempus. Unde Lam. 1.e. Vocavit adversum me tempus, ut conterat electos meos. Bernard. Sicut non peribit capillus de capite, sic nec momentum de tempore.
marg.| {f} Vivo ego, inquit Rex scilicet   Dominus exercituum etc.   sicut Thabor in montibus etc.   per hos duos montes, qui sunt fertiles, intelligitur fertilitas Egypti, quasi , sicut isti montes si proiicerentur in mare, non essent amplius fertiles, sic nec Egyptus erit fertilis. Vel, id est sicut verum est quod Carmelus et Thabor sunt montes, sic Egyptus veniet in mare, id est in amaritudinem tribulationis. Secundum primam expositionem hec dictio,   veniet iung itur cum hac,   in mari. Sec undum secundam hec dictio,   in mari iung itur cum hoc termino   Carmelus. Vel , id est sicut magna fertilitas est fructuum in illis montibus, sic erit magna ruina Egyptiorum in mari tribulationum. Vel ad litteram, multi submergentur. Thabor mons est in Galilea et est terminus Zabulon. Carmelus autem est iuxta quoddam oppidum quod vocatur Chebron, ubi fuit Nabal. 1. Regular. vigesimo quinto a.
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| Thabor et Carmelus sunt montes frugiferi et significant Doctores Ecclesie, tum propter altitudinem, tum propter fertilitatem, tum propter immobilitatem, tum propter nominis interpretationem. Thabor enim interpretatur lumen veniens, Carmelus scientia Circumcisionis : Sic ipsi debent esse circumcisi ab omni superfluitate et habere scientiam circumcidentem et sic venire lumen ab eis in Ecclesiam sicut per fenestras vitreas. Magnum ergo est damnum Ecclesie, si illi montes absorbeantur in mari, scilicet vitiorum. Unde supra 25.g. Cadetis sicut vasa pretiosa, quorum fractura est magna iactura et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis. Is. 22.g. Auferetur paxillus, qui fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo. {4. 266rb} {g} Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Egypti quasi prepara sarcinulas tuas, vel quecunque alia instrumenta peregrinorum ad faciendum. Simile. Ez. 11. a. Vasa transmigrationis fac tibi, transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum. Ubi iubetur facere in signum eorum, que Iudei facturi erant.
marg.| {i} Quia tran smigraturi erant ; de Iudea in Babylonem.
marg.| {k} Memphis in solitudine erit et cetera quasi , tua famosissima civitas, ubi solent fieri artes et incantationes magice, fiet invia et inhabitabilis.
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| {h} Habitatrix filia Egypti est quilibet habitator mundi, vel amator, qui debet transmigrare de amore mundi in amorem Dei, ut se in Mundo reputet peregrinum. Et ideo sumere debet instrumenta peregrini, que sunt maxime duo, scilicet pera et baculus. In pera, ubi reponuntur necessaria victui et eleemosyna, que datur pauperibus, significatur sapientia : In baculo quo sustentatur peregrinus in lubrico, patientia. Sapientia ergo necessaria est peregrinis propter verborum contumelias. Patientia propter verborum et molestiarum iniurias, que sepe occurrunt peregrinis.
marg.| {l} Vitula elegans, atque formosa Egyptus quia populus eius nutritus fuit in deliciis : Et ideo semper lascivus et indomitus renuens serre iugum discipline. Sed {m}   Stimulator ab Aquilone id est Nabuchodonosor.
marg.| {n} Veniet ei id est contra eam acie insultuum in fugam vertendo. Os. 4.d. Sicut vacca lasciviens declinavit Israel, nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine. Et loquitur de decem tribubus, que iugum abiecerunt declinantes a Dei servitute : Et ideo latissime depasti sunt, quia in latissimam terram Medorum inclusi sunt, quasi vacce depascentes in campis latis.
marg.| {o} Mercenarii quoque eius, qui versabantur in medio eius id est Egypti, scilicet stipendiarii Regis, qui non curam populi habebant, sed magis avaritie et luxurie studebant et ideo non pastores, sed mercenarii dicuntur.
marg.| {p} quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul quia deliciis vacabant, sed compulsi sunt, quasi stimulati ad fugiendum.
marg.| {q} Nec stare potuerunt per timorem.
marg.| {r} Quia dies interfectionis eorum id est Egyptiorum.
marg.| {s} Venit super eos quasi opprimens.
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| {l} Vitula elegans etc.   Vitu la lasciviens Egyptus est lascivia mundi. Stimulator ab Aquilone est diabolus, qui amicos huius mundi stimulat ad lasciviendum. Iob. 12.b. Halitus eius prunas ardere facit et de ore eius flamma egredietur. Talis etiam lascivia dicitur Memphis, id est ex ore, quia tota amicitia huius mundi nihil est, nisi in ore et nullo modo in opere.
marg.| {o} Mercenarii quoque eius id est terrenorum amatores. Apc. 18. Negociatores terre flebunt et lugebunt super illam, quoniam merces eorum nemo emet amplius. Io. 10.b. Mercenarius et qui non est pastor, cuius non sunt oves proprie, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et disperdit oves. Lam. 1.g. Sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt.
marg.| {p} quasi vituli saginati propter lasciviam, vel luxuriam, supra 5.b. Saturavi eos, scilicet optimates et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur, quasi equi amatores in feminas, cum tamen deberent habere omnimodam continentiam. Unde supra 13.a. dictum est Ieremie, qui erat Sacerdos : Posside lumbare lineum et pone illud super lumbos tuos.
marg.| {t} Et tempus visitationis eorum . Is. 10.a. Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ? ad cuius confugietis auxilium ? {4. 266va} {a}   Vox eius id est Babylonii exercitus quasi   eris sonabit . Tibie enim eris illos, qui sunt ex parte sua, animant : sed adversarios suos terrent. Vel quia es cunctis aliis metallis sonorius tinnit. In hoc significat quod illa tribulatio erit maior et magis faciet ululare illos, scilicet Egyptios, quam aliqua tribulatio, quam ante passi fuerant.
marg.| {b} Quoniam cum exercitu properabunt scilicet Chaldei.
marg.| {c} Et cum securibus venient ei id est cum gladiis, quibus non resistere possunt Egyptii, sicut nec arbores securibus.
marg.| {d} quasi lingua cedentes succiderunt saltum eius id est succiderunt eos. Aut dicit   saltum scilicet Egyptios, tum quia in infructuositatem, id est penuriam bonorum redigentur, tum quia steriles et infructuosi in bono inventi sunt.
marg.| {f} Multiplicati sunt super locustas id est Chaldei interficientes, vel Egyptii interfecti.
marg.| {g} Et non est in eis numerus quasi multiplicati sunt super numerum.
marg.| {h} Confusa est filia Egypti id est Egyptii teneri et delicati.
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| {a} Vox eius quasi   aeris sonabit : Dominus, qui modo pluit et rorem emittit, in Iudicio emittet tonitrua et fulgura ; Tunc enim Dominus manifeste veniet et non silebit et in circuitu eius tempestas valida. Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri ? So. 1.d. Vox diei Domini amara et tribulabitur ibi fortis. Hieronymus Sive comedam, sive bibam, sive quicquid aliud faciam, semper resonat in auribus meis vox illa Mt. 25.d. Surgite mortui, qui iacetis in sepulchris ; venite ad Iudicium salvatoris. Amara est hec vox. Sed illa amarior. Esurivi et non dedistis mihi manducare etc.   Sed illa amarissima. Ite maledicti etc.
marg.| {b} Quoniam cum exercitu properabunt etc. id est cum Angelis iudicabit, qui colligent de Regno eius omnia scandala, cum securibus divine examinationis omnes infructuosos succidendos. Ps. 73. quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum. Tunc enim omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur etc. Mt. 7.c. Io. 15.a. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet.
marg.| {e} Qui supputari non potest. Quia Eccles. 1.d. Stultorum infinitus est numerus.
marg.| {f} Multiplicati sunt super locustas qui volatum decidivum habent. Hi sunt mundi amatores, qui non in altum ascendunt, sed in morte ad Infernum descendunt. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos etc.   Abd. 1.b. Si exaltatus fueris, ut Aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te.
marg.| {h} Confusa est filia Egypti quia tunc gloria mundi confundetur.
marg.| {i} Et tradita in manus populi Aquilonis id est Demonum, a quibus gloriam habuerunt, secundum illud Mt. 4.b. Hec omnia tibi dabo, scilicet gloriam mundi et omnia Regna eius, si procidens adoraveris me. Sed dicitur Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis Regnum.
marg.| {k} Ecce ego visitabo super tumultum Alexandrie quia isti preparaverunt defensioni Egyptiorum. Alexandria enim civitas est Egypti.
marg.| {l} Et super Reges eius id est super homines de stirpe Regia. Vel hoc dicit, quia plures forte Reguli erant in Egypto, sicut et Capharnaum, ut dicitur Io. 4.g.
marg.| {m} Et super omnes, qui confidunt in eo id est Iudeos et alios, qui confidebant in Egyptiis.
marg.| {n} Et dabo eos, in manus querentium animam eorum scilicet Chaldeorum.
marg.| {o} Et pro, id est   in manus Nabuchodonosor etc. {4. 266vb}
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| Mystice Alexandria interpretatur allevans tenebras, vel auferens angustias tenebrarum et significat Ecclesiam, que merito orationis et exemplo conversationis et studio predicationis nititur auferre angustias tenebrarum. Tumultus eius est multitudo causarum, que fiunt in Ecclesia et contentiones capitulorum, super qua visitabit Dominus, vel in presenti, vel in futuro.
marg.| {p} Et posthec habitabitur Egyptus. Non enim ita irrecuperabiliter Regnum Egyptiorum a Nabuchodonosor est destructum, quin postea ultra recuperatum sit ibi enim fuerunt postea Reges usque ad Augustum Cesarem.
marg.| {q} Sicut in diebus pristinis quasi sine oppressione et ruina sicut ante destructionem. Vel Mystice exponitur de Egypto huius mundi, ubi in tempore Christi restauratus est divinus cultus per ipsum et Apostolos. Unde Is. 29.d. postquam egit de Egypti destructione et Christi Passione, ubi dixit : Erit altare Domini in medio terre Egypti et titulus Domini iuxta terminum eius : Post subdit et cognoscetur Dominus ab Egypto et cognoscent Egyptii Dominum, in die ista et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent : et percutiet Egyptum plaga et sanabit eam et revertentur Egyptii ad Dominum. Iob. 5.c. Ipse vulnerat et medetur. Is. 14.b. Quomodo quievit exactor, cessavit tributum, quia contrivit Dominus baculum impiorum, virgam Dominantium cedentem populos in indignatione.
marg.| {r} Et tu ne timeas. Ex quo promittit Egypto restitutionem.
marg.| {s} Serve meus Iacob id est o Iudei, quasi multo magis debes in me sperare, si tot bona faciam aliene genti. Sed melius exponitur totum.
Numérotation du verset Ier. 46,mystice 
marg.| {r} Ne timeas, serve meus Iacob id est activus.
marg.| {t} Et ne paveas Israel cont emplativus. Is. 43.a. Hec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israel, noli timere, quia ego redemi te.
marg.| {u} Quia ecce ego salvum te faciam de longinquo. Pot est exponi de reductione duarum tribuum, inter quas etiam pauci reducti sunt de decem. Vel melius de conversione gentium. Is. 49.d. Ecce isti de longe venient et ecce illi ab Aquilone et mari et isti de terra Australi. Is. 60.a. Filii tui de longe venient et filie tue de latere surgent, tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.
marg.| {x} Et semen tuum de terra captivitatis tue. Is. 49.g. Equidem et captivitas a forti tolletur et quod ablatum fuerit, a robusto, salvabitur.
marg.| {y} Et revertetur Iacob et requiescet in t erra sua. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiducie et in requie opulenta.
marg.| {z} Et non erit, qui exterreat eum. Iob. 11.d. Defossus securus dormies, requiesces et non erit, qui te exterreat.
marg.| {a} Et tu noli timere etc. Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus.
marg.| {b} Quia consumam ego cunctas gentes etc. Contra sup.   Et post hec habitabitur ubi loquitur de Egypto. Solutio: Sensus est, id est et si alias gentes consumerem, non tamen te. Is. 43.a. Ego dilexi te et dabo omnes pro te et populus pro anima tua, noli timere, quia ego tecum sum : Ab oriente adducam semen tuum et ab Occidente congregabo te.
marg.| {c} Te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio. Quia Hbr. 12.b. Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit. Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo et castigo. Arguo, scilicet verbis, castigo verberibus. Io. 11.a. Ecce quem amas infirmatur.
marg.| {d} In iudicio quasi non in furore, supra 10.d. Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio, non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas. Sed obstinatos consumet in furore. Unde ibid. Effunde indignationem tuam super gentes, que non cognoverunt te.
marg.| {e} Nec quasi { 267ra }   innocenti parcam tibi. Ecc les. 30.a. Qui diligit filium suum, assiduat illi flagellum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_46)

Notes :