Hugo de Sancto Caro

Capitulum 30

Numérotation du verset Ier. 30,1 

Hoc verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Numérotation du verset Ier. 30,2 

Hec dicit Dominus Deus Israel dicens: Scribe tibi omnia verba que locutus sum ad te in libro.
Numérotation du verset Ier. 30,3 

Ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam
Numérotation du verset Ier. 30,4 

et hec verba que locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam
Numérotation du verset Ier. 30,5 

quoniam hec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax
Numérotation du verset Ier. 30,6 

interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et converse sunt universe facies in auruginem
Numérotation du verset Ier. 30,7 

ve
quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob
et ex ipso
salvabitur
Numérotation du verset Ier. 30,8 

et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius dirumpam et non dominabuntur ei amplius alieni
Numérotation du verset Ier. 30,9 

sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis
Numérotation du verset Ier. 30,10 

tu ergo ne timeas serve meus Iacob
ait Dominus neque paveas Israel
quia ecce ego salvo te
de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet
et non erit quem formidet
Numérotation du verset Ier. 30,11 

quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius
Numérotation du verset Ier. 30,12 

quia hec dicit Dominus insanabilis
fractura tua pessima plaga tua
Numérotation du verset Ier. 30,13 

non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi
Numérotation du verset Ier. 30,14 

omnes amatores
tui obliti sunt tui te non querent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter
multitudinem iniquitatis tue dura facta sunt peccata tua
Numérotation du verset Ier. 30,15 

quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tue
et dura peccata tua feci hec tibi
Numérotation du verset Ier. 30,16 

propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque predatores tuos dabo in predam
Numérotation du verset Ier. 30,17 

obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt
te Sion hec est que non habebat requirentem
Numérotation du verset Ier. 30,18 

hec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et edificabitur civitas
in excelso suo et templum
iuxta ordinem suum fundabitur
Numérotation du verset Ier. 30,19 

et egredietur de eis
laus voxque ludentium et multiplicabo eos
et non imminuentur et glorificabo eos
et non attenuabuntur
Numérotation du verset Ier. 30,20 

et erunt filii eius
sicut a principio
et cetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes
qui tribulant eum
Numérotation du verset Ier. 30,21 

et erit dux eius
ex eo et princeps de medio eius producetur et applicabo
eum et accedet ad me
quis enim iste est
qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 30,22 

et eritis mihi in populum
et ego ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ier. 30,23 

ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet
Numérotation du verset Ier. 30,24 

non avertet iram indignationis Dominus donec faciat
et compleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intelligetis ea

Capitulum 30

marg.| Hoc verbum quod factum est. Pri us egit Ieremias de temporali liberatione Israel a captivitate Babylonica : hic agit de spirituali liberatione Israel, id est populi Christiani, secundum propheticam veritatem : Que quia longo tempore post futura est, iubetur in scriptum redigi. Tamen quidam intelligunt hec, que hic dicuntur, de liberatione Israel a captivitate Babylonica facta sub Zorobabel ; quidam vero de liberatione Israel a dispersione facta per Romanos, que in fine mundi implebitur, secundum illos. Sed secundum nos Christianos omnia iam sunt impleta sub Christo et Apostolis eius. Si autem sequamur Iudeorum opinionem, licet falsa sit, dividitur hoc capitulum in quinque partes. Primo, prophetat liberationem Israel de Babylone, non quidem futuram infra biennium, ut per pseudo-prophetas dicebatur, sed post 70. annos. Secundum autem nos prophetat liberationem Israel a confusione peccati et a servitute Diaboli factam per Christum et eius Apostolos. Secundo, describit magnitudinem doloris Israel adhuc in terra sua pre timore exercitus Babylonici advenientis, vel in captivitate iam ducti, ibi : Et {4. 244rb} hec verba, que locutus est. Tertio promittit liberationem Israel a captivitate Babylonica, vel a dispersione Romana, ibi : Et erit in die illa. Quarto, describit duritiam et pertinaciam peccatorum Israel, propter que meruit captivari, vel a Chaldeis, vel a Romanis, ibi : Insanabilis fractura tua. Quinto, prophetat iterum liberationem Israel, vel a captivitate Babylonica, vel a dispersione Romana, vel a servitute diabolica, ibi : Propterea omnes, qui comedunt te. Et nota quod alternatim procedit Ieremias : modo enim tristitia comminatur, que adhuc sustinent, modo leta promittit, que in futuro percipient.
marg.| {l} Hoc verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino. Per hunc modum loquendi semper innuitur, de quo verbo intelligat, scilicet de Verbo eterno quod factum carnem iam in prescientia et faciendum in evidentia presciebat Ieremias quod dicebat ei, quicquid ipse loquebatur.
marg.| {m} Scribe tibi omnia verba, que locutus sum scilicet de liberatione Israel. Abacuch. 2.a. Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit, quia adhuc visus, procul, quasi hec liberatio Israel futura non statim erit, ut mentiuntur pseudo, sed post septuaginta annos et ideo hec scribe, ut in memoria habeas, que ventura prenuntio et pronuntiavi. Similiter liberatio Christianorum, per Christum incarnatum tunc longo tempore futura erat. Ideo Is. 8.a. Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis, velociter spolia detrahe, cito predare et adhibui mihi testes fideles : Uriam Sacerdotem et Zachariam filium Barachie. Ideo Hab. 2.a. Si moram fecerit, exspecta me.
marg.| {n} Et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda id est decem et duarum tribuum. Ergo secundum hoc decem tribus revertentur. Ad idem Ez. 16.f. Convertens restituam conversionem Samarie et filiarum eius. Solutio : Quidam de decem tribubus, sed pauci redierunt, scilicet illi, qui remanserunt a captivitate facta eis a Salmanasar et transfugerunt per diversa loca, in latibulis se abscondentes et mandavit eis Ezechias, ut dicitur 4Rg. 17. quod redirent cum pace in Hierusalem ad fratres suos de duabus tribubus, qui postea captivati sunt, quando due tribus captivate fuerunt sub Nabuchodonosor et cum illis postea redierunt, scilicet post septuaginta annos, sed illi, qui ultra montes Caspios transierunt, numquam redierunt.
marg.| Sic Moraliter, Dominus illos, qui conversi fuerunt a prosperitate in adversitatem, convertet iterum in prosperitatem ; vel eos, qui convertunt se a gratia ad peccatum, convertet sepe iterum ad gratiam. Ps. 67. Dixit Dominus ex Basan, convertam, convertam in profundum maris, id est ex desperatissimis. Basan enim bruchus interpretatur, vel pinguedo, vel confusio, vel siccitas. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Lc. 15.b. Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Vel hec conversio facta est in tempore Christi, quando filii Israel et filii Iuda posuerunt sibi caput unum per fidei unitatem, ut dicitur Os. 1.d. Quod significatum est in coniunctione duorum lignorum in unum lignum in manu Ezechielis : Ez. 37. Et ibid. g. dicitur : David servus meus erit Princeps eorum in perpetuum.
marg.| {o} Et hec verba, que locutus est Dominus supp le sunt.
marg.| {p} Ad Israel et ad Iudam id est decem et duas tribus. Hic autem post leta comminatur tristia, ut sint gratiora promissa in respectu tristium, que comminatur et illa eligantur citius, per que promissa reddantur et hec gratius dimittantur propter que tristia inferantur et ut gratior sit homo Deo vivendo, que dat Deus et a quibus eripit.
marg.| {q} Vocem terroris audivimus id est comminationes Prophete, vel rumores de adventu hostium, quasi {4. 244va} vos sic dicetis. Vel hec dicit Propheta in persona populi, cui precipit Dominus, ut sic dicat in persona eius.
marg.| {a} Formido supp le est nobis pre timore hostium.
marg.| {b} Et non est pax ut p romittet aut pseudo. Is. 57.d. Non est pax impiis dicit Dominus.
marg.| {c} Interrogate et videte si generat masculus quasi dicat : non quia tempore belli non solent homines intendere operi nuptiali. Sic ipsi dicebant hoc quod iam certi erant de adventu Nabuchodonosor.
marg.| {d} Quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi   parturientis ? quasi pre nimio terrore perterriti, non manus ad arma tendunt, sed ad renes tenendos, quasi si mulier pariens, ilia, lumbosque contineat : vel velut parturiens suos lumbos tenet, sic viri tamquam femine timebunt. Sic et hoc dicitur contra illos, qui timent timore humano, vel mundano, vel servili, qui formidolosi sunt et non sunt digni ad prelia Domini aggredienda. Dt. 10.b. Qui formidolosus est, revertatur in domum suam. Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius et cum pax sit, semper insidias suspicatur. Habent enim mali continuum remorsum conscientie. Tales enim generare non possunt, sed magis cum maledicto Onan semen in terram fundunt, ut dicitur Gn. 38.b. Sed sup. 29.b. dicitur : Accipite uxores et generate filios et filias. Debet enim Prelatus suscitare semen fratri suo mortuo, ut dicitur Dt. 25.b. quod intelligitur de multiplicatione filiorum per predicationem Prelatorum, vel bonorum operum filios debet quilibet homo generare. Est enim Ecclesia sicut vitis abundans in lateribus domus tue, filii tui sicut novelle olivarum   ] etc. {e}   Et converse sunt universe facies in auruginem scilicet pre nimio terrore. Ut enim Gregorius aurugo, sive rubigo stipulam in nigredinem vertit. Hieronymus Aurugo sive rubigo est, quando tenere fruges noxio rore percutiuntur et vertuntur tam culmi, quam spice in rubiginem. De hoc Na. 2.c. Cor eius tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo olle. Ioel. 2.b. Omnes vultus redigentur in ollam, a facie eius cruciabuntur populi. Is. 13.b. Torsiones et dolores apprehendent eos, quasi parturientes dolebunt, ibid. Facies combuste vultus eorum, Lam. 4. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis.
marg.| {f} Ve vobi s supple   quia magna dies illa quia magna et longa erit tribulatio, que tempore illo infligetur. Sopho. 1.c. Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis, Dies illa, dies ire, dies tribulationis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis super civitates munitas et super angulos excelsos.
marg.| {g} Tempusque tribulationis est Iacob. Qua ndo Iacob per se ponitur, tunc ponitur pro omnibus duodecim tribubus ; quando autem additur Israel, tunc pro duabus, vel decem, quasi dicat : magna, sive longa erit tribulatio duodecim tribuum, tamen habebit finem, quia tempus erit, id est temporalis erit. Unde patet quod prophetat hic Ieremias generalem liberationem et spiritualem in novissimis temporibus futuram. De qua Is. 10.e. In veritate reliquie Israel convertentur, reliquie inquam Iacob ad Dominum fortem. Hoc enim non potest intelligi de liberatione temporali, quia numquam illa liberate sunt duodecim tribus, sed magis Evangelica vocatione. Und {e} {h}   Et ex ipso scilicet tempore.4.244vb}   Salvabitur post tempus illius tribulationis predicte. Vel,
marg.| {h} Ex ipso Iaco b.
marg.| {i} Salvabitur aliq uis numerus.
marg.| {k} Conteram iugum de collo tuo scilicet servitutem, qua te ligat Nabuchodonosor. Sed melius intelligitur de iugo Diaboli, de quo liberabitur in die iudicii, quando Deus pacis conteret Sathan sub pedibus vestris, ut dicitur Rm. ultimo c. Gn. 27.f. dixit Isaac ad Esau loquens ei de Iacob : Fratri tuo servies, tempusque veniet, cum solvas et excutias iugum eius de cervicibus tuis. Na. 1.c. Afflixi te et non affligam te ultra et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua dirumpam. Is. 10.f. In die illa auferetur onus eius de humero tuo et iugum eius de collo tuo et computrescet iugum a facie olei.
marg.| {l} Et vincula eius dirumpam ut t entationes, peccata, afflictiones corporales et spirituales, necessitates, labores. Ps. 115. Diripuisti Domine vincula mea. Is. 52.a. Solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
marg.| {m} Et non dominabuntur ei amplius scilicet Iacob.
marg.| {n} Alieni scilicet Chaldei, vel Romani, vel Demones. Ioel ultimo d. Erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius : Cum dicent sancti, Absorpta est mors in victoria, ubi est mors victoria tua ? Cor. 15.g. Is. 9.a. Virgam exactoris eius et sceptrum humeri eius et iugum oneris eius superasti, sicut in die Madian quod interpretatur in iudicium. 2. Pet. 2.a. Peccantibus Angelis, id est Demonibus, non pepercit, sed rudentibus Inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos in iudicium reservari.
marg.| {o} Sed servient Domino Deo et David Regi suo id est Christo, qui est Deus et homo, secundum quod est de David. Ez. 37.g. David servus meus Princeps eorum erit in perpetuum. Sed Iudaizantes, per David intelligunt Zorobabel, qui fuit de David, per quem educti sunt de captivitate Babylonica et in illa reductione fuit eorum dux. Unde dicitur suspiratus, non quia fuisset mortuus, sed ut esset dux populi. Simile Dn. 13.e. Suscitavit Dominus spiritum pueri iunioris.
marg.| {p} Tu ergo ne timeas timo re servili, vel humano, vel mundano.
marg.| {q} Serve meus Iacob id est due tribus, quas vocat servos suos modo familiari, sicut Abraam, Isaac et Iacob vocantur servi Dei.
marg.| {r} Neque paveas Israel id est decem tribus, quoad illos paucos, qui cum duabus tribubus captivati sunt et cum eis reducti.
marg.| {s} Quia ecce ego salvabo te de terra longinqua Chal deorum, vel Romanorum in fine mundi, quia ab illa dispersione Romana liberabuntur, qui in Deum crediderunt.
marg.| {t} Et semen tuum de terra captivitatis eorum id est Iudeorum, vel de mundo et Inferno, a quibus liberabuntur omnes electi, qui significantur per duodecim tribus. Za. 8.b. Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis et de terra occasus Solis et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia.
marg.| {u} Et revertetur Iacob et requiescet et cunctis affluet bonis scilicet si mihi obedierit. Hec enim conditio intelligenda est in omnibus promissionibus eius. Unde Za. 6.d. Qui procul sunt venient et edificabunt in templo Domini : Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. Tunc affluet bonis.
marg.| {x} Et non erit quem formidet Hoc numquam plene fuit sub Zorobabel, sed sub Christo. Mi. 4.b. Sedebit vir subtus vineam suam et subter ficum suam et non erit, qui deterreat. Isa 3.b. Tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu et in securitate et absconsione a turbine et a pluvia. Za. 8.b. Vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et celi dabunt rorem suum. Tunc enim fiet pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis. De hac abundantia Dt. 8.b. Dominus Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi etc.   ubi absque penuria comedes panem tuum et rerum abundantia perfrueris, cuius lapides ferrum sunt, quasi , securus et fortis erit locus, ut nullus ibi timere possit. Unde Na. 1.d. Non amplius adiiciet ibi Belial, universus interiit.
marg.| {y} Quoniam ego tecum sum, ait Dominus tamq uam ductor in periculis evadendis. Deuteronom. octav. c. Ductor tuus fuit in solitudine magna et terribili, in qua erat serpens flatu adurens et Scorpio et Dipsas et nulle omnino aque. Item tecum, tamquam adiutor in tribulationibus sustinendis. Unde supra vigesim. Dominus mecum est tamquam bellator fortis, ideo qui persequuntur, me cadent. Is. 43.a. Cum transieris per aquam tecum ero et flumina non operient te. Item tecum, tamquam provisor in necessariis acquirendis, tam spiritualibus, quam corporalibus. Ps. 39. Ego autem mendicus sum et pauper, Dominus sollicitus est mei. Item tecum, tamquam custos perpetuus, {4. 245ra} et perductor ad bravium superne vocationis. Mt. ultimo d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi.
marg.| {a} Faciam enim consummationem in cunctis gentibus scilicet eas dispergendo.
marg.| {b} Te autem non faciam in consummationem quia ut dictum est, reliquie salve fient, vel quia de captivitate liberabuntur. sup. 5.e. Verumtamen in diebus illis, scilicet quibus captivabo vos, non faciam vos in consummationem.
marg.| {c} Sed castigabo te in iudicio id est iuste te affligam, non ad consumptionem, sed ad correctionem. Iuxta illud sup. 10.d. Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo. Idt. 8.d. Nos non ulciscamur nos pro his, que patimur, sed reputantes peccatis nostris hec ipsa supplicia minora esse, flagella Domini evenisse credamus tamquam servi Dei, qui corripimur ad emendationem et non ad perditionem nostram.
marg.| {d} Ut non tibi videaris innoxius. Fla gellat enim Dominus multos, ut humilientur, ut Paulum. 2Cor. 11. alia littera, dicit :   Mundans non mundabo te quasi quamvis te per flagella corripuero :   non mundabo te id est adhuc immundum te ostendam. Nullus enim in mundo quantumcunque sine peccato sit, vel quantumcunque castigatus est, innocens est, quia omnis homo semper misericordia Dei indiget. Vel, Mundans, alios, id est mundatos ostendens per hoc, scilicet quod non punio, non mundum te ostendam in hoc, scilicet quod punio. Simile Iob. 9.d. Sordibus intinges me, id est intinctum ostendes.
marg.| {e} Insanabilis fractura tua id est peccatum, propter quod fractus es, insanabile est, scilicet tibi, sed non mihi, quia homo est spiritus vadens et non rediens. Vel loquitur ad Hierusalem, quasi a me solo habere potes sanitatem et culpe, scilicet et captivitatis. Unde pessima plaga tua. Vel potest dici moraliter quod illorum plaga est insanabilis et pessima, qui in flagellis Dei non corripiuntur, sed magis indurantur. Tales enim percutiuntur a Deo, non ut filii proprii, sed ut servi alieni. De talibus potest dici illud Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est, id est quasi vi coactus ad interitum.
marg.| {f} Non est, qui iudicet iudicium tuum. Et si Iudei mali essent, tamen Chaldei non habebant ius ita affligendi eos : Unde iniuste agebant cum ipsis, vel contra ipsos, sed non erat, qui iudicaret pro Iudeis.
marg.| {g} Ad alligandam curationem tuam id est plagam tuam ad hoc ut curetur.
marg.| {h} Utilitas non tibi etsi sit tibi aliqua consolatio in temporalibus, aliunde auxilium non potest habere ad te curandum, quia omnia tibi offensa sunt offenso tibi Creatore, qui solus verus est medicus. Unde.
marg.| {i} Omnes amatores tui obliti sunt tui scilicet Sacerdotes, vel Principes, vel Angeli, quibus omnibus antequam offenderes, fortissime vallabaris. Lam. 1.a. Non est, qui consoletur eam ex omnibus charis eius.
marg.| {k} Teque non querent : Si c Prelati nostri animas subditorum non querunt, sed magis eorum obliti, tantum ea, que eorum sunt, querunt, scilicet temporalia. Sed dicitur. 2Cor. 1. Non quero, que vestra sunt, sed vos. Seneca. Mel musce, cadavera lupi, hec turba predam sequitur, non hominem. Anima enim perit et non est, qui curet ; asinus cadit et est qui sublevat. Mi. 3.d. Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons Templi in excelsa silvarum. In primo significatur sollicitudo temporalium. In secundo sessio Ecclesiarum. In tertio, negligentia Prelatorum, qui in hoc steriles sunt sicut silva sterilis est.
marg.| {l} Plaga enim inimici percussi te Domi nus enim ut amicus et ut pater corripit et castigat, quos amat, ut dicitur Apc. 3.d. Et Prv. b. Illos autem ut hostis et inimicus, quos percutit ut occidat, scilicet quoad istos quorum pena hic incipit, ut consummantur in gehenna, ut fuit in Herode, Act. 12.d. Et in Antiocho. 1. Mi. 6.b. Ideo dicit Ps. 6. et 37. Domine, ne in furore tuo corripias {4. 245rb} me. Gregorius in moralibus. Cum virtutem nostre patientie flagella transeunt, valde metuendum est, ne peccatis nostris exigentibus, non quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur. Tales destruuntur ab emendatione. Is. 1.b. Non est malagma imponere, neque alligaturas, neque oleum, secundum litteram Septuaginta. Ez. 30.f. Fili hominis, brachium Pharaonis regis Egypti confregi et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et fasciretur linteolis et recepto robore possit tenere gladium. Sed de bonis. Gregorius Quoties Deus peccatorem feriendo corrigit, ad hoc flagellum immittit ut parcat. In hac enim vita Dominus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat. Ps. 39. Qui fingis laborem in precepto. Gregorius Dolor in precepto fingitur, eis, qui a malis operibus quasi preceptis ; vite per dolorem cohibetur. Sed sup. 5.a. De malis. Percussisti eos et non doluerunt, attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam. Et in talibus percussio Domini, que hic inchoatur, in eterna pena consummabitur. Unde Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad Inferni novissima. Nec est hoc contra illud Na. 1.c. Non consurget duplex tribulatio : Sive : Non puniet Deus bis in idipsum, quia talium percussio hic incepta, in furore perficienda una reputatur.
marg.| {m} Quid clamas super contritione tua ? Quar e factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis ? Sup. 10.c. Ve mihi super contritione mea, pessima plaga mea.
marg.| {n} Propter multitudinem iniquitatis tue, propter dura peccata tua id est quia estuas malitia et propria voluntate indurata et obstinata es.
marg.| {o} Feci hec tibi id est non ex mea voluntate, sed propter tuam malitiam sic percussi te plaga insanabili, ut scilicet sanari non posses nisi mordacissima potione, scilicet captivitatis et humiliatione deiectionis tue. Non enim Dominus volens percutit. Unde Lam. 3.d. Non ex corde suo humiliavit et abiecit filios hominum. Is. 1.f. Heu consolabor super hostibus meis !
marg.| {p} Propterea omnes quasi , si te intantum afflixi propter multitudinem iniquitatis et propter dura peccata tua, cum omnes adversarii tui eandem causam habeant, scilicet multitudinem iniquitatis et dura peccata, ergo et ipsi similiter debent destrui. Unde li, propterea, illativum est. Equipollet enim huic dictioni, ergo.
marg.| {q} Qui comedunt te. Ut Assyrii destructi sunt a Babyloniis et Chaldeis, Babylonii autem a Medis et Persis. Sic Prelati, qui modo comedunt Iacob, id est subditos, devorabuntur a Domino in futuro. Is. 33.a. Ve, qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Hab. 2.b. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui relicti fuerint de populis. Modo enim Dominus quasi tacet et dissimulat, conculcante impio iustiorem se et facit homines, sicut pisces maris, quia, scilicet unus devorat alium, ut dicitur Hab. 1.d. Sed dicitur Apc. 13. Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet, qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi.
marg.| {r} Cunctosque predatores tuos dabo in predam. Is. 33.a.   Cum consummaveris depredationem depredaberis.
marg.| {s} Obducam enim cicatricem tibi. Pos sent dicere, quid curamus nos de destructione adversariorum nostrorum, quia forte destructores illorum magis affligent nos. Ideo respondet quod non, quia obducam cicatricem, quasi , reparabo te in omnimodam sanitatem et perfectam liberationem ab omnibus plagis tuis. Quod proprie factum est per Christum et amplius fiet in futuro, quando removebit ab electis omne vulnus culpe et pene, ut dicitur. Is. 30.f. Erit lux Lune, sicut Solis et lux Solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum in die, qua allegaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plage eius sanaverit.
marg.| {4. 245va}
Numérotation du verset Ier. 30,moraliter 
marg.| Cicatrix, indicium est vulneris. Dominus autem sic sanat spiritualiter animam quod remaneat cicatrix, scilicet peccati memoria. Unde supra 3.d. Revertere ad me adversatrix Israel et non avertam faciem meam a vobis, quia ego sanctus sum et non irascar in perpetuum ; tamen scito iniquitatem tuam, quia in Deum tuum prevaricata es. Lam. 3.c. Memoria memor ero etc. Eccl . 11.c. In die bonorum non sis immemor malorum sup. 2.e. Vide vias tuas in convalle, scito, quid feceris.
marg.| {a} Quia eiectam vocaverunt te Sion id est ex toto proiectam, scilicet a Domino in captivitatem.
marg.| {b} Hec est, que non habebat requirentem Deum scilicet qui eam requirat. Sic verum est modo de Ecclesia, quia proiecta est, nec habet Prelatum, qui eam requirat. Ez. 34.a. Quod infirmum fuit, non consolidastis etc.
marg.| {c} Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum etc.   Hic predicit ad litteram reductionem Israel de captivitate Babylonica. Allegorice, reditum Iudeorum ad fidem Apostolorum. Vocat autem tabernacula Iacob habitantes in tabernaculis, non habentes hic manentem mansionem, secundum illud Hbr. 11.b. Fide, qui vocatus est Abraham, demoratus est in terra promissionis tamquam in alieno, habitando in casulis etc.   Nm. 24.a. Quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israel, ut valles nemorose, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula, que fixit Dominus, quasi Cedri prope aquas. Vel loquitur ad litteram de reversione facta sub Zorobabel et Esdra, qui gesserunt typum Christi et Apostolorum.
marg.| {d} Et tectis eius miserebor secu ndum illud Is. 61.b. Edificabunt deserta a seculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates dissipatas et desertas a generatione in generationem.
marg.| {e} Et edificabitur civitas in excelso suo etc.   Unde . Is. 51.a. Consolabitur Dominus Sion et consolabitur omnes ruinas eius, gaudium et letitia invenietur in ea et gratiarum actio et vox laudis.
marg.| {f} Et Templum iuxta ordinem suum fundabitur ut i bi fiat Religio cultus Dei et sacrificiorum, sicut fiebat ante captivitatem. Vel. In excelso suo, quia Ecclesia est civitas super montem posita, id est super Christum edificata, qui mons est preparatus in vertice montium, qui se ad nos inclinavit, ut ad eum fluerent omnes gentes, Is. 2.a. Iuxta ordinem suum, ut quicquid iuxta ritum Iudeorum fiebat carnaliter, in Ecclesia compleatur spiritualiter.
Numérotation du verset Ier. 30,moraliter 
marg.| {c} Ecce ego convertam conversionem id est conversos per preparationem liberi arbitrii convertam per gratie infusionem. Za. 1.a. Convertimini ad me et ego convertar ad vos.
marg.| {g} Et egredietur de eis laus. Und e Is. 20.a. De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem, Is. 27.b. Qui ingredientur impetu a Iacob, florebit et germinabit Israel et implebunt faciem orbis semine. Vel, Laus, id est gratiarum actio, quam reddiderunt Domino, pro Templi facta reedificatione, ut habetur in Esdra et in Neemia quod cantabant in choris et tympanis pre gaudio de illa reedification {e} {h}   Voxque ludentium non lusu malo, de quo Ex. 32.b. Surrexerunt ludere ; sed bono in signum leti spiritualis, de quo. 2Rg. 6.c. Quod David psallebat ante Arcam totis viribus. Et ibidem. d. Dicit : Ludam et vilior fiam plusquam factus sum et ero humilis in oculis meis. Za. octavo a. Platee civitatis complebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis eius.
marg.| {4. 245vb}
Numérotation du verset Ier. 30,moraliter 
marg.| Prv. 8.d. Delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore et ludens in Orbe terrarum, id est ludere faciens homines de Orbe terrarum. Totus enim Mundus est quasi quidam ludus pile. Modo enim tenetur ab isto, modo ab illo, modo proiicitur ad illum et aliquando dividitur in partes et ille habet unam et ille aliam. Primo enim fuit Monarchia apud Assyrios et tunc habuerunt pilam ; postea apud Medos et Persas ; deinde apud Grecos ; post apud Romanos, modo concisa est pila et unam partem habet Imperator, aliam diversi Reges. Unde Is. 22.e. Mittam te quasi pilam in terram latam et spaciosam et ibi morieris, ibi erit currus glorie tue. Omnes ergo, qui in mundo sunt, ludentes sunt.
marg.| {i} Et multiplicabo eos et non minuentur quia iam de toto Orbe multi credentes sunt.
marg.| {k} Et glorificabo eos quasi faciam, quam in omnibus honorabuntur. Za. 7.c. Et erit, sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israel, sic salvabo vos et eritis benedictio. Is. 40.b. Adducam filios tuos de longe, argentum eorum et aurum cum eis in nomine Dei tui et Sancti Israel, quia glorificabit te. Ps. octuagesimo sexto. Gloriosa dicta sunt de te, Civitas Dei.
marg.| {l} Et non attenuabuntur quasi multitudinem habebunt et sacramentorum et donorum spiritualium et operum excellentium.
marg.| {m} Et erunt filii eius sicut a principio id est Patres novi Testamenti revertentur ad statum perfectionis, in quo fuerunt Patres veteres, ut Abraham, Isaac, Iacob et alii. Unde Ps. 44. Pro Patribus tuis nati sunt tibi filii etc.   Is. 1.f. Restituam iudices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus et postea vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
marg.| {n} Et cetus eius coram me permanebit id est in beneplacito meo.
marg.| {o} Et visitabo adversum omnes, qui tribulat eum scilicet potestates contrarias, corporales, scilicet quoad litteralem reversionem, vel spirituales, quoad spiritualem.
marg.| {p} Et erit dux eius ex eo scilicet salvator, quem sequuntur, qui est Israel secundum carnem.
marg.| {q} Et Princeps de medio eius producetur. Dt. 18. Prophetam de gente tua et fratribus tuis suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies. Et est hic argumentum quod Prelatus debet elegi de gremio Ecclesie, si sit in ea sufficiens. Dt. 17.c. Cum constitues Regem, eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem facere, ex semetipso iudicium egredietur.
marg.| {r} Et applicabo eum scilicet filium meum, dicit pater et accedat ad me.
marg.| {s} Quis enim iste est, qui applicet cor suum ? quasi nullus potest cor suum sic applicare patri, ut filius. Nemo enim sic coniunctus est patri, ut filius. Ipse solus potest dicere illud. Ego in Patre et Pater in me est, ut dicitur Io. 14.b.
marg.| {t} Ut appropinquet mihi scilicet per se, quasi dicat : nullus. Quia dicitur Io. 6.e. Nemo venit ad me nisi Pater meus traxerit eum : Appropinquet gressibus bonorum operum. Iob. 4.b. Appropiate Deo et appropinquabit vobis.
marg.| {u} Et eritis mihi in populum per cultum latrie, vel reverentie exhibitionem et fidei integram professionem et filialem obedientiam.
marg.| {x} Et ego ero vobis in Deum per gratie appositionem et adiutorii et glorie promissionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_30)

Notes :