Hugo de Sancto Caro

Capitulum 35

Numérotation du verset Ier. 35,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosie regis Iuda dicens
Numérotation du verset Ier. 35,2 

Vade ad domum Rechabitarum et loquere ad eos1 et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum.
1 ad eos] eis Weber
Numérotation du verset Ier. 35,3 

Et assumpsi Iechoniam2 filium Ieremie filii Absanie et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum3
2 Iechoniam] scrips. , Ieconiam Rusch , Iezoniam Weber |
3 Rechabitarum Weber ] Rechabitharum Rusch |
Numérotation du verset Ier. 35,4 

et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Anan filii Hiegedelie hominis Dei quod erat iuxta gazophylacium principum super thesaurum Maasie filii Sellum qui erat custos vestibuli
Numérotation du verset Ier. 35,5 

et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
Numérotation du verset Ier. 35,6 

qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster precepit nobis dicens non bibetis vinum
vos et filii vestri usque in sempiternum
Numérotation du verset Ier. 35,7 

et domum non edificabitis
et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis
diebus vestris ut vivatis diebus multis
super faciem terre in qua vos peregrinamini
Numérotation du verset Ier. 35,8 

obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus que precepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostre filii et filie nostre
Numérotation du verset Ier. 35,9 

et non edificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus
Numérotation du verset Ier. 35,10 

sed habitavimus in tabernaculis et obedientes
fecimus iuxta omnia que precepit nobis Ionadab pater noster
Numérotation du verset Ier. 35,11 

cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus
venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syrie et mansimus in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 35,12 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 35,13 

hec dicit Dominus exercituum Deus Israel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 35,14 

prevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos precepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obedierunt precepto patris sui
ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens
et loquens et non obedistis mihi
Numérotation du verset Ier. 35,15 

misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens
diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite
studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me
Numérotation du verset Ier. 35,16 

firmaverunt
igitur filii Ionadab filii Rechab preceptum patris sui quod preceperat eis populus autem iste non obedivit mihi
Numérotation du verset Ier. 35,17 

idcirco hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos
et non responderunt mihi
Numérotation du verset Ier. 35,18 

domui autem Rechabitarum dixit Ieremias hec dicit Dominus exercituum Deus Israel
pro eo quod obedistis precepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa que precepit vobis
Numérotation du verset Ier. 35,19 

propterea hec dicit Dominus exercituum Deus Israel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus

Capitulum 35

marg.| Verbum quod factum est. Prius egit Propheta de his, que facta fuerunt sub Sedechia, qui fuit ultimus Rex Iuda. Hic agit de his, que facta fuerunt sub Ioachim fratre Sedechie, qui ante ipsum regnavit, scilicet de Rechabitis, {4. 255rb} quorum obedientiam proponit Ieremias Iudeis ad eorum confundendam superbiam ; unde patet quod Propheta in sua narratione non observat ordinem rei geste, sed secundum Dei inspirationem, qui in eo loquebatur, narrationis sue ordinem composuit. Quod ideo sic fit a Prophetis et etiam ab Evangelistis, ut sciat quilibet sacras Scripturas, non humana dispositione compositas, sed divina ordinatione. Et dividitur hoc cap in tres partes ; in prima parte precipitur Ieremie, ut Rechabitas, qui propter Chaldeos fugerant in Hierusalem, introduceret in domum Domini et daret eis vinum ad bibendum ; Secundo, ad confundendam Iudeorum superbiam, qui mandatis Dei restiterunt, obiicit Ieremias Rechabitas, qui Ionadab in omnibus obedierunt, ibi et factum est verbum. Ter tio minatur penam Iudeis, quia non obedierunt Domino et promittit Rechabitis quod non deficiet vir de stirpe Ionadab stans in conspectu Domini, quia obedierunt, ibi.   Ecce ego adducam. Dic it ergo.
marg.| {u} Verbum etc.   in diebus Ioachim in o ctavo eius anno, quando post Nabuchodonosor venit in Iudeam, cui servivit Ioachim tribus annis, cum non regnasset nisi undecim annis, ut dicitur 4Rg. 24.a.
marg.| {x} Vade ad domum etc.   qui tunc fugerant in Hierusalem.
marg.| {y} In unam exedram. Exe dre sunt domuncule extra edem. In huiusmodi domunculis habitabant Sacerdotes et ministri Templi.
marg.| {z} Thesaurorum id est in qua ponuntur thesauri.
marg.| {a} Et dabis eis bibere id est propinabis, quia ipsi non biberunt.
marg.| {b} Et assumpsi Iezoniam etc.   Isti omnes erant Rechabite.
marg.| {c} Et introduxi eos etc.   in gazophylacium ubi reponebantur oblationes Templi.
marg.| {d} Filiorum Anan etc.   quia de istis fuit ille, qui primo possedit hoc gazophylacium.
marg.| {e} Quod erat iuxta gazophylacium Principum etc.   in q uo ponebant suas oblationes, vel redditus et alia que sua erant.
marg.| {f} Et posui coram filiis domus etc. id est familie.
marg.| {Δ} {b} Non bibemus.]
Numérotation du verset Ier. 35,mystice 
marg.| {x} Vade ad domum Rechabitarum. Rec habite interpretatur extendentes, vel excelsi, vel delicie patrum. Hi sunt Religiosi, qui se ad opera erogationis extenderunt, excelsi in contemplatione et celestibus deliciis affluentes. Filii Onadab. 1. Christi, interpretatur enim Domino obediens vel Domini spontaneus, quia Christus obedivit Patri spontanee usque ad mortem. Precipitur ergo Ieremie, id est Predicatori quod vadat ad domum talium, quia non tantum secularibus, sed claustralibus predicandum est. Per exedram thesaurorum intelligitur capitulum, ubi est thesaurus discipline, immo omnium virtutum, que ibi custodiuntur.
marg.| {a} Et dabis bibere vinum spir itualis consolationis, Pr. 31.a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo, bibant et obliviscantur egestatis sue et doloris sui non recordentur amplius.
marg.| {b} Et assumpsi Iezoniam etc. id est Abbatem et omnes Monachos.
marg.| {c} Et introduxi eos in domum Domini etc. id est capitulum quod proprie est domus Domini, quia ibi solum debet Prelatus se Dominum demonstrare : In refectorio enim et ubique alibi debet se gerere, ut fratrem. Eccles. 32.a. Rectorem
marg.| {Θ} te posuerunt etc.
marg.| {4. 255va} {Δ} {b} Non bibemus. Eis enim inspiratum fuit, ut et Ieremie quod Dominus non precipiebat hoc per Ieremiam, nisi ad probandum eorum obedientiam, ut dictum est Abrahe immolare filium, ad probandum eius obedientiam.
marg.| {c} Quia etc.   ecce veri obedientes non disputant, sed auctoritati precipientis obtemperant. Filii enim parentibus carnalibus tenentur obedire in tribus, scilicet in his, que ad eorum correctionem pertinent, unde Dt. 21.b. Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audierit patris, vel matris imperium et coercitus obedire contempserit ; et subdit ibi penam quod scilicet eum adducent ad seniores et protestabuntur eum esse talem et tunc lapidibus obruetur et morietur. Item in his, que pertinent ad parentum reverentiam. Eph. 6.a. Filii obedite parentibus vestris in Domino, hoc enim iustum est. Item in his, que pertinent ad temporalium subministrationem. Ex. 20.b. Honora patrem tuum et matrem tuam et dicit ibi Glossa scilicet in temporalium subministratione.
marg.| {e} Sed in tabernaculis etc.   ad l itteram, non in domibus, sed in tabernaculis habitabant, hoc signum maioris Religionis.
marg.| {g} Cum autem etc. quasi dicat : si quid minus, vel quid quod imperfectionis signum habeat, fecimus, non voluntati nostre, sed necessitati ascribe. In quo est argumentum quod quidam Religiosi non peccant, si sua repetant, quia valde crevit malitia hominum.
marg.| {Θ} te posuerunt ] etc. {a}   Scyphos etc. id est diversa genera consolationum, id est diversas auctoritates et diversa exempla consolatoria. De quibus. Eccl. 2.b. Feci mihi scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda ; sed multi ponunt tibi scyphos vacuos, id est auctoritates steriles, vel aliquando plenas aqua, vel aceto, id est vanitate, vel obiurgatione amara, similes crucifixoribus Domini, qui ei in Cruce existenti propinaverunt acetum, sed noluit bibere, ut dicitur Io. 19.f. Est autem multiplex vinum, scilicet spiritualis consolationis, de quo dixit Ieremias Rechabitis   bibite vinum et e st vinum mundane iucunditatis, de quo illi responderunt   non bibemus vinum, quia Ionadab etc.   non enim querenda est consolatio mundana, ut perdatur divina, unde Bernardus Nimis delicata est etc.   Ps. 76. Renuit consolari anima mea. Lc. 6.d. Ve vobis diviti bus, qui habetis hic consolationem vestram. Isti non edificaverunt domos ; per superbiam gloriantes in domibus laqueatis, multo magis ergo non deberent hoc facere Religiosi. Quia Mt. 5.c. Nisi abundaverit iustitia vestra etc.   sup. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio.
marg.| {d} Et vineas non plantabitis : scilicet ut earum bibatis vinum, quasi in mundo non habebitis consolationes. Noe enim, qui plantavit vineam, inebriatus est et nudatus. Gn. 9.c. Am. 5.c. Vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum. Sic faciunt Cistercienses qui melius vinum vinearum suarum hospitibus dant et ipsi peius bibunt.
marg.| {e} Sed in tabernaculis {4. 255vb}   habitabitis id est semper habebitis in memoria opera, que fecit ille, qui in solitudine posuit tabernaculum suum, vel semper eritis in expeditione et quasi in peregrinatione super terram, non habentes hic mansionem. Hbr. 11.b. Abraham habitabit in casulis, exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor est Deus.
marg.| {f} Cunctis diebus quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. De hac peregrinatione. 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino. Sed multis Religiosis potest dici illud. Is. 5. Ve qui coniungitis domum, ad domum et agrum agro copulatis. In hoc enim quod preceptum sibi datum noluerunt frangere propter timorem Ieremie, arguuntur illi, qui mandata hominum magis servant propter timorem Principum, quam mandata Dei. Is. 29.e. Timuerunt me mandato hominum et doctrinis. Mt. 15.a. Quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? In his ergo Rechabitis intelliguntur, qui supra opera preceptorum etiam consilia aggrediuntur, ut illi, qui omnibus suis renuntiaverunt, sicut Abraham cum posset de iure habere de spoliis Sodomorum, superatis illorum hostibus dixit quod non acciperet : Gn. 14.d. Unde quod dixit, ex omnibus, que tua sunt, non accipiam, intellige, sic, id est que tibi concedo, sed in veritate de iure omnia pertinebant ad ipsum quod non esset ibi alius, sub cuius dominio essent. Preterea non tantum recuperavit illa, que eis ablata fuerant, sed etiam inimicos spoliaverunt, unde proprie illa spolia erant sua et si minus videantur esse sua, que erant Sodomorum : Sic et omnes virgines ultra precepta servant consilia et hec consilia absolvebant eas a lege, qua tenebantur decimas et oblationes offerre : Omnibus enim renuntiaverant et talibus non fuit lex posita. Deus enim observatoribus legis, scilicet legalis, promittebat terrena, sed observatoribus consiliorum et legis spiritualis Regna Celorum promittit. Mt. 5.a. Beati spiritu. Sic isti de se sacrificia Deo fecerunt, implentes legem spiritualiter.
marg.| {h} Ego autem qui maior sum Ionadab, immo qui sum unus Dominus et pater et creator omnium, ut Mal. 2.b.
marg.| {i} De mane consurgens etc.   per Prophetas.
marg.| {k} Convertimini unusquisque a via sua pessima scilicet cogitatione, locutione, opere.
marg.| {l} Firmaverunt etc. id est firmiter tenuerunt. Unde potest dici istis, illud Mt. 12.d. Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia egerunt penitentiam in predicatione Ione ; et ecce plusquam Ionas hic. Et similiter de Regina Austri ponit ibi exemplum, que venit audire Salomonem et tamen plusquam Salomon hic.
marg.| {m} Vocavi illos. scilicet per beneficia.
marg.| {n} Et non responderunt mihi per gratitudinem.   Vocavi per Predicatores.   Non responderunt per obedientiam.   Vocavi per flagella :   Non responderunt per patientiam et correctionem.   Vocavi per exempla :   Non responderunt mihi per imitationem. Hec quatuor Prv. 1.c. Vocavi et renuistis   ] etc. {o}   Pro eo quod obedistis {4. 256ra}   preceptis ad q uod tenebamini.
marg.| {a} Non deficiet id est non deficiet, quin aliquis mihi bene placeat, scilicet de istis, vel de illis, qui horum fuerint imitatores. Et ideo Religiosi hanc attendentes promissionem imitantur eos. Et in hoc est spes habenda Religiosis, quia promittit Dominus quod non deficiet de Religione quin aliquis ei ibi placeat. Hanc promissionem non facit illis, qui in mundo remanent,



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_35)

Notes :