Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Ier. 1,1 

Verba1 Ieremie filii Helchie de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth2
1 Verba] Incipit liber Iheremie prophete ΩN |
2 Anathoth] Anathot ΩN Rusch |
in terra Beniamin.
Numérotation du verset Ier. 1,2 

Quod
factum est verbum Domini
ad eum in diebus Iosie filii Amon3 regis Iuda in tertio decimo anno regni eius.
3 Amon ΩN Rusch Weber ] Ammon Θ, Amos ΦERG ΨD Ω M
Numérotation du verset Ier. 1,3 

Et factum est in diebus Ioachim, filii Iosie regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedechie, filii Iosie
regis Iuda usque ad transmigrationem
Hierusalem in mense quinto.
Numérotation du verset Ier. 1,4 

Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Ier. 1,5 

Priusquam te formarem
in utero
novi te
et antequam exires de vulva sanctificavi te et4 prophetam in5 gentibus dedi te.
4 et ΩN] om. Weber |
5 in ΩN ] om. Weber |
Numérotation du verset Ier. 1,6 

Et dixi a a a Domine Deus, ecce nescio loqui quia puer ego sum.
Numérotation du verset Ier. 1,7 

Et dixit Dominus ad me : Noli dicere quia6 puer sum quoniam ad omnia que mittam te ibis et universa quecumque mandavero tibi loqueris.
6 quia ΩN] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,8 

Ne timeas a facie eorum
quia tecum ego sum
ut eruam
te, dicit Dominus Deus7.
7 Deus ΩN ] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,9 

Et misit Dominus
manum suam
et tegit8 os meum
8 tegit ΩN ] tetigit Weber
et dixit Dominus
ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo.
Numérotation du verset Ier. 1,10 

Ecce
constitui te hodie super gentes
et super regna ut evellas
et destruas
et disperdas et dissipes et edifices
et plantes.
Numérotation du verset Ier. 1,11 

Et factum est verbum Domini secundo9 ad me dicens: Quid tu vides Ieremia ?
9 secundo ΩN] om. Weber
Et dixi: Virgam
vigilantem ego video
Numérotation du verset Ier. 1,12 

et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego
super verbo meo ut faciam illud
Numérotation du verset Ier. 1,13 

et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi10 ollam succensam
10 Virgam vigilantem... dixi Weber ] om. hom. ΩN
ego video et faciem eius a facie aquilonis
Numérotation du verset Ier. 1,14 

et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur omne11 malum
11 omne ΩN] om. Rusch
super omnes habitatores terre
Numérotation du verset Ier. 1,15 

quia ecce ego convocabo omnes cognationes
regnorum aquilonis ait Dominus Deus12 et venient
12 Deus ΩN] om. Weber
et ponent unusquisque
solium suum
in introitu portarum Hierusalem
et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
Numérotation du verset Ier. 1,16 

et loquar iudicia mea
cum eis super omni malitia eorum
qui dereliquerunt me
et libaverunt diis alienis
et adoraverunt opus manuum suarum.
Numérotation du verset Ier. 1,17 

Tu ergo accinge lumbos13 tuos et surge et loquere ad eos omnia que ego precipio tibi ne formides a facie eorum
13 lumbos] lombos ΩN
nec
enim timere te faciam vultum eorum.
Numérotation du verset Ier. 1,18 

Ego
quippe dedi te hodie
in civitatem munitam
et in columnam ferream
et
in murum eneum14
14 eneum ΩN] ereum Weber
super omnem terram
regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terre.
Numérotation du verset Ier. 1,19 

Et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia tecum ego sum
ait Dominus ut liberem te.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ier. 1,1 
marg.| <Hugonis postilla super Ieremiam Prophetam>
marg.| Verba Ieremie filii etc. Iste liber principaliter dividitur in tres partes. Quarum prima est quasi proemium. Secunda continet narrationem. In tertia ponitur epilogatio. Dividitur autem prima pars in tres partes. In prima nomen exprimit, ibi :
marg.| {e} Verba Ieremie supple hec sunt. In secunda genus et locum, ibi :
marg.| {f} Filii Helchie id est qui fuit filius Helchie.
marg.| {g} De sacerdotibus, qui fuerunt in Anathot id est Ieremias, qui natus est de genere Sacerdotum,   qui fuerunt in Anathot id est qui viculus est.
marg.| {h} In terra Beniamin scilicet in tertio millario ab urbe. Tertio ostendit, quo tempore et sub quibus regibus prophetavit. Unde.
Numérotation du verset Ier. 1,2 
marg.| {i} Quod) id est quod verbum. Unde Septuaginta habent verbum, ubi nos habemus, verba et tunc planior est littera propter singularem rationem. Sic lege. Quod, scilicet {4. 176rb} verbum Ieremie quod dico.
marg.| {k} Verbum Domini factum est ad eum id est Ieremiam, ut pro eodem supponat verbum Domini et verbum Ieremie, quia verbum Ieremie, verbum Domini est. Unde ubi habemus, verba Ieremie, Septuaginta dicunt, verbum Domini. Vel Quod factum est, id est et tunc planum est Verbum dico factum ad eum.
marg.| {l} In diebus Iosie filii Amon Regis Iuda scilicet Amon Regis Iuda, vel, Iosie regis Iuda, id est duarum tribuum, scilicet Iuda et Beniamin, sub quo Iosia prophetavit Ieremias decem et novem annis. Et quia de diebus Iosie dubium est, scilicet quoto die regnavit ille, vel Regni illius inceperit prophetare, ideo specificat.
marg.| {m} In tertiodecimo anno etc. id est Iosie.
marg.| {n} Et quod, factum est, verbum, in diebus Ioachin id est in diebus regni Ioachim. Ioachim dico.
marg.| {o} Filii Iosie Regis Iuda id est filii Iosie, qui fuit Rex Iuda, vel qui Ioachim fuit Rex Iuda. Ille Ioachim fuit filius Iosie, qui alio nomine dictus est Heliachim. Sub Ioachaz filio eius primo nihil prophetavit, sed sub isto prophetavit undecim annis. Prophetavit autem ab initio regni eius.
marg.| {p} Usque ad consummationem etc. qui fuit ultimus Rex Iuda, undecim annis sub illo prophetavit. Sedechie dico.
Numérotation du verset Ier. 1,3 
marg.| {q} Fili Iosie Regis Iuda. Verbum dico factum.
marg.| {r} Usque ad transmigrationem Hierusalem id est eorum, qui de Hierusalem erant in Babylonem transmigrati et captivati, que transmigratio facta est.
marg.| {s} In mense quinto scilicet quo a Babyloniis destructa et capta est civitas illa. In quo Dei clementia et Prophete audacia apparet, qui captivitate ita imminente, immo iam existente, ad penitentiam provocabat eos, in quo apparet quantum compatiebatur eis. Sed videtur quod non in quinto, sed in quarto mense facta fuerit hec transmigratio, quia infra 39.a. dicitur. Undecimo anno Sedechie, mense quarto, quinta die mensis aperta est civitas et ingressi sunt Principes Regis Babylonis. Preterea Za. 8.d. Ieiunium quarti et ieiunium quinti, etc ibi Glossa Ieiunium quarti arbitrantur Iudei esse diem septimam et decimam eiusdem, quando primum iuxta Ieremiam, muri civitatis rupti sunt. Sol. Potest esse quod completo mense quarto, {4. 176va} et incepto quinto, facta est captivitas. Unde utrunque verum est,scilicet quod ibi dicitur quod hic. Vel, dic quod mense quarto aperta est civitas, sed non fuit destructa, donec redirent nuntii a Nabuchodonosor, qui erant in Antiochia quod fuit quinto mense. Ubi nos habemus, transmigrationem. Septuaginta dicunt captivitatem et magis proprie. Transmigratio enim dicitur proprie voluntaria reditio. Et nota quod tantum per tres Reges dicit hic prophetiam eius esse protensam, licet immo per quinque, quia duos alios, scilicet Ioachaz primum filium Iosie et Iechoniam filium Ioachim filii Iosie, non computat, eo quod quilibet eorum, non nisi tribus mensibus regnavit. Vel computantur in supra dictis annis trium regum predictorum, quia sub Iosia prophetavit decem et undecim sub Ioachim et undecim sub Sedechia. Patet ergo quod prophetavit quadraginta unum annos. Ezechiel vero tricesimoquinto anno prophetie Ieremie, cepit prophetare in Babylone, his, qui cum eo captivati fuerunt.
Numérotation du verset Ier. 1,4 
marg.| {a} Et factum est etc. Secunda pars libri ubi incipit narrationem suam. Et hec dividitur in quatuor partes. In prima ostendit, quomodo predicationis officium ei fuerit iniunctum, ibi :   Prius quam te. In secunda predicit civitatem duarum tribuum per similitudinem duarum visionum, ibi : Quid tu vides ? In tertia ostendit, quomodo facta sit illa captivitas, ut infra 39.a.   Anno nono Sedechie etc.   In q uarta et ultima, captivitatem factam deplorat, ut in libro Lamentationum, qui licet unus liber per se videatur, tamen non est, sed quedam particula Ieremie, sed seorsum separatus est propter versus et modum metricum. Hec autem totalis secunda pars libri durat usque ad 51. capitulum ubi incipit epilogatio, que est tertia pars totalis huius libri. Dividitur autem hoc primum capitulum in tres partes. In prima ponitur quasi proemium, continens nomen, genus et locum, quo tempore prophetavit ut predictum est. In secunda ostendit quomodo iniunctum est ei officium predicationis et quomodo excuset se propter pueritiam, sed confortat eum Dominus ad susceptionem illius, ibi : Et factum est etc.   In q ua captivitas ei per revelationem duarum visionum ostenditur, ibi : Quid tu vides ? Dicit ergo.
marg.| {a} Et factum est verbum Domini etc. Ecce ut sibi comparet auctoritatem et dictis eius maior adhibeatur fides, dicit sibi Dominum locutum. Unde, Factum est verbum Domini ad me, id est per verbum loquitur mihi, scilicet per verbum qui est Filius in quo dico et per quem mihi revelat, que dico.
Numérotation du verset Ier. 1,5 
marg.| {b} Prius quam te formarem in utero, novi te id est prius quam de nervis et ossibus in matris utero compegissem. Unde Iob. 10.c. Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me, quasi antequam natus esses in utero, novi te in presentia. Nonne similiter quemlibet alium predestinatum ? Solutio. Hoc dicit, quia ad maiora predestinatus fuit quam alius. Rm. 4.c. Qui vocat ea, que non sunt, tamquam ea, que sunt, quia omnia antequam sint, ei nota et presentia sunt. Unde Io. 1.g. Antequam esses sub ficu, vidi te.
marg.| {e} Et antequam etc. id est antequam natus esses de utero {f}   Sanctificavi te id est ab originali mundavi te. In quo notatur expresse quod sanctificatus fuit in utero. Simile Is. 49.a. Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei. Item, ibid. b. Formans me ex utero servum sibi. Unde potuit dicere illud Apostoli. Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris mee et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me ut Evangelizarem illum in Gentibus. Hoc autem quod dicit.
marg.| {b} Prius quam te formarem in utero, novi te . Dicunt aliqui quod annuntiatus fuit sue matri ante conceptionem quod futurus esset Nazareus. Unde et mater post ipsius conceptionem abstinuit ab his, a quibus abstinent Nazarei, propter quod dicitur, notus antequam natus.
marg.| {g} Prophetam in gentibus dedi te scilicet in gentibus Iudeorum, vel contra Gentes. Prophetavit enim destructionem Gentium in solatium Iudeorum et quia non solum de Iudeis prophetavit, sed etiam de nationibus, {4. 176vb} que sunt circa Iudeam, vel quia multa prophetavit de conversione Gentium. Vel de Christo.
marg.| {b} Prius quam te formarem secundum humanitatem.
marg.| {c} In utero virginis.
marg.| {d} Novi te secundum Deitatem, secundum quod semper in me es.
marg.| {e} Et antequam exires de vulva ] Beate Virginis.
marg.| {f} Sanctificavi te non quia umquam peccatum habuit, sed in hoc dicitur sanctificatus, quia caro illa de qua corpus humanum contraxit, ab originali peccato mundata est. Qui et Propheta in Gentibus dictum est. Unde.
marg.| {g} Et prophetam in Gentibus dedi te Abd. 1.a. Legatum ad gentes misit. Sed quomodo, cum ipse dicat Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel, Ergo non fuit propheta Gentium. Solutio. Iudeorum fuit quantum ad doctrine administrationem, sed Gentium quoad eorum utilitatem ; vel quia per Apostolos Gentes vocavit.
Numérotation du verset Ier. 1,moraliter 
marg.| {b} Priusquam te formarem in utero id est in Ecclesia, o tu Prelate.
marg.| {d} Novi te id est approbavi te per sufficientiam vite, scientie et eloquentie.
marg.| {e} Et antequam, exires de vulva id est de studio quod est vulva Ecclesie, quia ibi dicuntur concipi filii Ecclesie, exire scilicet ad docendum. Ct. 6.d. Egrediemur in agrum.
marg.| {f} Sanctificavi te id est sanctum te vidi, vel cognovi.
marg.| {g} Et tunc ,   Prophetam in Gentibus dedi te quia non debet Predicator, vel Prelatus institui, nisi qui prius sanctus est. Prius enim sanctificata sunt vasa Templi, quam in eis administretur. Unde. Is. 49.b. Formans me ex utero servum sibi. In quo notatur sanctificatio. Et post subdit. Dedi te in lucem Gentium. Ecce predicatio. Gregorius Necesse est ut munda esse manus studeat, que diluere sordes curat, ne tecta magis inquinet, si sordida sequens lutum tenet. Ex. 33.d. Teipsum novi ex nomine. Teipsum dicit, non pecuniam tuam, non servitium tuum, non parentes rogantes pro te. His enim modis committitur simonia. Unde Ex. 31.a. Vocavi ex nomine Beseleel filium Huri. Beseleel interpretatur umbra Dei. Talis debet esse omnis, qui habet curam, utscilicet umbram faciat Dei, id est iram Dei pro peccatis subditorum offensi monitis et orationibus refrigeret. Huri interpretatur illuminator meus, quia sibi commissos debet illuminare exemplo et doctrina. Et hoc est quod dicitur Is. 49.a. Dominus ab utero vocavit me etc.id est a scholis debent vocari ad Prelationes. Unde Mi. 5.a. Et tu Bethleem Ephrata parvulus es in millibus Iuda ex te exiet dux etc.   Sed multi numquam vocant existentes in scholis, nisi sibi primo illi ministraverint, ut sic non tam dent beneficia, vendant et illi non tam recipiant, quam lucrentur. De his Mt. 3.b. Progenies viperarum, qui demonstravit vobis fugere a ventura ira ? Vipera dicitur, eo quod vi pariat, quia, antequam tempus partus veniat, filii vipere matris viscera dirumpunt ad exeundum. Sed hi studium dirumpunt quod est uterus Ecclesie, in quo nutriuntur filii eius. Nota autem quod quidam heretici dixerunt Ieremiam fuisse, antequam natus esset, eo quod dictum est ei : Priusquam te formarem etc.   Unde dicunt eum fuisse Angelum incarnatum.
marg.| {h} Dedi te quasi non vendidi te, in Gentibus, quia dicit Gregorius Vecordem se asserit, qui hortis sitientibus, in flumine aquam spargit.
marg.| {i} Et dixi, A, a, a, Domine Deus ecce nescio loqui. Ter dicit propter defectum etatis, quia puer erat et scientie et eloquentie, vel vite, scientie, doctrine. Is. 3.b. Non sum medicus et in domo mea non est panis etc.   Et a d litteram multi sunt Prelati, etate pueri, Is. 3.a. Dabo pueros Principes eorum et effeminati dominabuntur eis. Et ideo, ut ibi dicitur, corruet populus, s. malo exemplo eorum provocatus ad peccandum. Et subditur ibid. Tumultuabitur puer contra senem, ignobilis contra nobilem,scilicet in electione Prelationum. Pulchre autem iste in puerilis etatis executione, eandem vocem emisit, quam solent pueri vagientes emittere. Sic et Moyses excusavit se, Ex. 4.c. s. propter impeditiorem loquelam, sic iste propter verecundam etatem. Sed nonne iste peccavit renuendo Dei officium, cum Is. 6. ad idem suscipiendum ultro se obtulerit, dicens. Ecce ego, mitte me ? Sed non sunt contrarii secundum Gregorium quia illa per activam vitam prodesse proximis cupiens, officium predicationis appetiit. Iste autem per contemplationem Dei amori inherere desiderans, mitti ad predicandum renuit. Item Isaias securus se obtulit illi officio : quia iam se per calculum purgatum viderat : ut Is. 6.b. Sed iste nullum signum purgationis in se precessisse senserat, propter quod tale officium recipere timuit. Forte enim se fuisse in utero sanctificatum ignorabat : quia illam sanctificationem nullo modo meruerat. Unde dicit.
marg.| {k} Quia puer ego sum id est inscius, quasi dicat : si maturus essem, predicationis officium non refutarem. Sicut quidam faciunt : Contra quos Gregorius in pastorali.{4.177ra} Qui eximia virtutum dona suscipiunt, si sua non aliorum lucra cogitant, ipsis se, que privata habere appetunt, donis privant. Idem super illud Io. 21.e. Si diligis me, pasce oves meas. Quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, Pastorem summum convincitur non amare. Unde.
marg.| {a} Et dixit Dominus ad me quasi corroborans ad predicationis officium suscipiendum, licet arduum videretur.
marg.| {b} Noli dicere, quia puer sum quasi , noli considerare tuam imbecillitatem, se mittentis potestatem : Aperi enim os tuum et implebo illud. Unde et Dominus dixit Moysi qui se excusaverat : Perge et ego ero in ore tuo. Ex. 4.c. Sic et Dominus dicit cuilibet Prelato. Ex quo recepisti curam, noli excusare etatem, obligatus enim es ad doctrinam ex quo suscepisti curam. Prv. 6. Fili si spoponderis pro amico tuo, scilicet curam suscipiendo defixisti apud extraneum manum tuam, id est erga Dominum, qui malis in iudicio apparebit extraneus : Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico Fili mi et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui, scilicet Christi, qui factus est proximus tuus per humanitatem. Discurre, festina, suscita amicum tuum, scilicet per predicationem et exemplum, Vel.
marg.| {b} Noli dicere quia ego puer id est ex quo Prelatus es, Noli te gerere ut puerum. Hoc enim pessimum est, ut dicit Seneca, quia multi habent auctoritatem senum et vitia puerorum.
marg.| {c} Quoniam ad omnia, que mittam te, ibis quasi tantum velis ire quocunque mittam te et in omnibus iuvabo te.
marg.| {d} Et universa quecunque mandavero tibi iubendo tu voluntatem adhibe et ego adhibebo potestatem. Et universa, tam adversa quam prospera.
marg.| {e} Loqueris numq uam veritatem tacendo, vel palliando contra adulatores, Ez. 3.d. Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel et audies ex ore meo verbum et annuntiabis eis ex me. Et ibid. c. Omnes sermones meos, quos equo loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi et vade et ingredere ad transmigrationem ad filios populi mei et loqueris ad eos. Et hoc est contra illos, qui solum misericordiam predicant, vel solum iustitiam.
marg.| {f} Ne timeas etc. quasi non consideres multitudinem eorum ad, quos missurus es, sed me qui tecum sum, sive ad pugnandum contra eos, sive ad erudiendum et me iuvante cuncta complebis. Ez. 2.c. Fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas. Et Ez. 3.b. Dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Ne ergo timeas eos, neque metuas a facie eorum. Facies Prelati debet esse ut adamas ; scilicet ut subditos retrahat per misericordiam et mansuetudinem et ut silex, ut duros frangat per iustitiam. Vel adamas debet esse per patientiam, quia secundum Gregorium Adamas percussus, vel vituperatus non contradicit laudatus non exhilarescit. Is. 41.c. Ne timeas, quia ego tecum sum, ne declines, quia ego Deus tuus. Confortavi te et auxiliatus sum tibi et suscepit te dextera iusti mei. Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te. Unde subdit.
marg.| {g} Ut eruam te non quod a te removeam persecutiones et angustias, sed quia per omnes patienter transibis et non cades, quasi dicat : qui tibi nondum nato in conferenda sanctitate non defui, non deero iam sancto et pro me contra gentem incredulam decertanti, ut eis audacter resistas et persecutiones eorum patienter feras. Gregorius Melius liberat, cum patientiam dat.
marg.| {h} Et misit Dominus manum suam etc. Imaginaria potuit esse hec visio, in qua videbat quod visibiliter appareret quasi manus hominis descendens de celo et tanges os eius et manum super os eius posuit Dominus, ut similitudine hac visa, que sequerentur, non expavesceret. Et nota discretam Domini dispensationem. Isaias ut vir magnus iam in etate et qui plura peccata fecerat non faciliter, sed cum angustia, scilicet per carbonem, quem Angelus tulit de {4.177rb} altari, purgatus est, ut Is. 6.c. Ezechiel autem ut provectioris adhuc etatis purgatus est durius, quia librum comedit et amaricatus est venter eius. Ez. 2.d. et 3.a. Ieremias autem ut adhuc iuvenis et qui pauciora peccata fecerat, tactu manus Domini solum et faciliter purgatus est. Et in hoc notantur tria, que predicatori conveniunt, scilicet scientia, que significatur in libro misso ad Ezechielem Ez. 2.d. Et eloquentia que significatur in calculo, qui purgavit labia Isaie. Is. 6.c. Et vita, que beneficatur per manum, id est operationem, que mittitur ad regendum os Ieremie. Hec tria debet habere Predicator in manu. Ez. 29.d. Que in manu habes ciba ceteros. Inde est quod Lv. 1.d. precipitur quod os turturis retorqueatur ad ascellas. Turtur est Predicator, qui alios debet provocare ad gemitum et ad utrumque irriguum vocare. Sed dicitur. Prv. 19.d. Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. Manum suam, non meam quod videtur potius debere dici secundum hanc expositionem, quia Rm. 9.c. Non volentis, neque currentis etc.   Et 7 .c. Velle mihi adiacet etc.   Is. 26.c. Omnia opera nostra etc.   Ideo ergo dicit, suam, ut homo bonum suum Deo retribuat.
marg.| {i} Et dixit ad me Dominus : Ecce dedi etc. quasi modo secure potes predicare, quia verbis meis implevi os tuum Ps. 89. Aperi os tuum et implebo illud. Lc. 21.c. Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Et competenter ordinatur hoc ad precedens, ut primo sit operatio, deinde doctrina. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere.
marg.| {k} Ecce constitui te etc. quasi , non oportet te timere de cetero, quia constitui te super gentes et Regna ministerio et auctoritate. Simile Ex. 7.a. Ecce constitui te Deum Pharaonis. Et bonus ordo hic notatur. Primo enim dantur ei verba, post profertur. Unde idem notatur Prv. 1. Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit. Qui ergo non habet vitam et scientiam, non debet institui in Prelatione. Ecce constitui te, quasi non tu te, id est non tua voluntas, sed mea. Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed, qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Sed multos hodie constituit caro et sanguis. Vel,   Ecce constitui te id est cum te statui te, quia ad hoc quod fiat homo Prelatus, oportet quod adhibeat consensum Unde Gn. 24.g. Mater et frater puelle quesierunt assensum puelle, utrum vellet ire ad Isaac et ei matrimonialiter coniungi.
marg.| {l} Super gentes id est peccatores gentiliter viventes ad corrigendum, Gn. 9.a. Terror vester, ac tremor sit super omnia animalia terre ibi Gregorius ubi non delinquimus : sic et pater filium constituit non tantum super Iudeos, sed super Gentes. Unde Ps. 2. Dabo tibi Gentes hereditatem tuam.
marg.| {m} Et super Regna. Quidam bene fuit super Gentes, id est super minores, sed non super Regna, qui timent arguere. Principes. Unde Os. 12.a. Loquente Ephraim, id est divite, horror invasit Israel. Sed Moyses, quando Egyptii opprimebant filios Israel, primo invasit Pharaonem. Eccl. 48.b. In diebus suis non pertimuit Principem.
marg.| {n} Ut evellas id est Iudeos esse evellendos de terra sua annunties.
marg.| {o} Et destruas id est civitatem Hierusalem destruendam et terram eorum prophetes.
marg.| {p} Et disperdas id est eos disperdendos a Principibus Chaldeorum predices.
marg.| {q} Et dissipes id est dissipandum esse predices Regnum Iudeorum per captivitatem. Et ne Iudei desperarent, ideo non tantum eorum captivitatem, sed et a captivitate liberationem predicit. Unde dicit.
marg.| {r} Et edifices id est civitatem reedificandum nunties.
marg.| {s} Et plantes id est Iudeos adhuc plantandos in Iudea predices. Unde infra 31.e. Sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut edificem et plantem, dicit Dominus. Et Infra 12.d. Ego Evellam eos de terra sua et domum Iudam evellam de medio eorum et cum evulsero eos, convertar et miserebor eorum et perducam eos ad hereditatem suam.
Numérotation du verset Ier. 1,mystice 
marg.| {n} Ut evellas herbas inutiles, scilicet cognitiones malas per contritionem.
marg.| {o} Et destruas nocivas delectationes, munda confessione.
marg.| {p} Et disperdas peccata male adunata competenti satisfactione.
marg.| {q} Et dissipes colligationem male consuetudinis per bonam assuefactionem.
marg.| {r} Et edifices super firmam petram meritorum cumulatione.
marg.| {s} Et plantes lignum vite in te et in aliis virtutum radicatione. Vel, Evellas, actum peccandi. Destruas consuetudinem. Disperdas, circumstantiam, Dissipes occasionem. Vel, evellas, malam delectationem, que est sagitta infixa femori canis. Eccl. 19.b. Unde Philosophus in Ethicis : Difficillimum est contra delectationes bellare, eo quod innate et contemporanee sunt nobis. Destruas, consensum malum, ut malum filium, qui nascitur ex delectatione.4.177va} Disperdas opus. Dissipes consuetudinem. Edifices bonum in maioribus, plantes bonum in minoribus. Vel, edifices convertendo. Plantes in bono confirmando, ut possit dici illud 1Cor. 3.b. Dei enim adiutores sumus, Dei agricultura estis Dei edificatio estis. Ut etiam hic dicit Glossa non poterant edificari bona, nisi destructa essent mala, nec plantari optima, nisi evellerentur pessima. Omnis enim plantatio, quam non plantavit Pater meus celestis, eradicabitur, ut dicitur. Mt. 15.b. Et omnis edificatio, que supra petram non habet fundamentum, minatur ruinam, ut dicitur. Mt. 7.b. Secundum hoc videtur quod remissio peccatorum prior sit gratiarum infusione. Sol. Hec, que hic dicuntur, intelliguntur tantum de actibus, scilicet de evulsione malorum operum et edificatio dicitur exercitatio bonorum operum, vel in bonis actibus. Vel dic quod hic malorum evulsio nihil aliud est, quam a peccato cessatio, quam non revera precedit infusio gratie. Vel dic quod intelligitur de virtutum radicatione, quam revera precedit expulsio peccati. Primo enim secundum naturam id est gratia, post expulsio peccati ; post, virtutum confirmatio. Ponit autem quatuor verba destructionis et duo tantum constructionis, quia in peccato sunt quatuor, quia, scilicet Deus propter illud contemnitur, Diabolus eligitur, ipse homo, occiditur, proximus scandalizatur : in bono sunt duo, scilicet bona conscientia ad Deum, bonum exemplum ad proximum.
marg.| {a} Et factum est verbum etc.   Quid tu vides Ieremia ? Interrogative excitat eum ad intelligendum quod sibi ostenditur.
marg.| {b} Et dixi. Virgam vigilantem ego video. Virga vigiliarum, vel vigilans hic dicitur uncinus, quem latrones dormiente familia per tecta, vel fenestras submittunt in domibus ad extrahendas vestes, unde per hoc expoliatio Iudeorum significatur, Unde. Virgam vigilantem, id est Virgam vigilantis Domini, vel vigilantis Nabuchodonosor ad expoliandum Iudeos, id est captivitatem instantem quasi furem cum virga. Sept. habent. Video baculum nuceum. Per baculum intelligitur correctio ; per nucem, cuius cortex est amarissimus, significatur correctionis amaritudo. Huius autem translationis ratio est, quia vigilia et vigilare ; et vigil Hebraice Seched dicitur, nux autem Seded. Et ideo propter verbi similitudinem nomen nucis transfertur ad nomen vigilis. Simile. infra 5.b. Pardus vigilans super civitates eorum. alia littera habet. Virgam Amygdalinam, sive baculum Amygdalinum, in quo propter amaritudinem corticis eius, amaritudo correctionis, sive captivitas designatur. In hoc autem quod fructus eius pretiosior et omnes arbores precedit floribus, acceleratio captivitatis notatur.
marg.| {c} Et dixit Dominus ad me. Bene vidisti etc. Alludit eius responsioni sicut Daniel responsionibus Sacerdotum. Dn. 13.f. Quia secundum interpretationem Theodotionis legitur ibi : Sub qua arbore vidisti eos ? Dixit unus. Sub ilice, ubi habemus sub Cyno Et responsum est ei illico, pereas. Alius dixit se vidisse sub lentisco, ubi habemus sub pruno. Et responsum est ei, non lente pereas. Sic quia dixerat Ieremias se vidisse virgam vigilantem, ideo Dominus respondet. Bene vidisti, scilicet secundum rei future congruentiam.
marg.| {d} Quia vigilabo ego omnia subtiliter considerans.
marg.| {e} Super verbo meo scilicet verbo de captivitate quod predixi per Prophetas, ut per Amos, Os. et alios.
marg.| {f} Et faciam illud id est opere impleam, id est si ipsi per negligentiam dormierint. Eodem modo, quia vidisti virgam Amygdalinam. Bene vidisti, quia captivitatem accelerabo, quia illa arbor super omnes alias in flore {4. 177vb} accelerat. Sicut si diceretur. Vidisti virgam populeam, Bene vidisti, quia populabo, sive depopulabo etc.   Post ea ostendit, per quem eos spoliabit, scilicet per Nabuchodonosor et exercitum eius. Unde.
marg.| {g} Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens. Qui d tu vides ? Et dixi.   Ollam succensam ego video. Pre dicta uisio auctorem captivitatis pertinet, hec ad ministrum, scilicet Regem Babylonis. Ordo autem congruus est, quia Dominus per multas captivitates particulares populum castigabat. Unde, virgam vigilantem, quasi ad correctionem eorum prenuntiaverat Propheta. Sed quia correcti non sunt, ideo Dominus eis universam destructionem futuram subiungit, dicens.
marg.| {h} Ollam succensam ego video. Hec olla est Hierusalem, in qua erant Iudei congregati. Hec ad litteram, succensa est a Nabuzardan et vallata flamma Chaldeorum. Sicut olla flamma vallatur, ut decoquantur carnes ex omni parte, sic Iudei fame et pestilentia intra Hierusalem in obsidione decocti sunt. Alii autem fugerunt et gladio interfecti sunt et comprehensi in campis Iericontinis.
marg.| {i} Et faciem eius a facie Aquilonis quia oppressio succendii eius destructionis venit a Nabuchodonosor, qui venit de Chaldea, de quibus nescitur, ubi sit sita. Sed quia Chaldei tunc habebant Monarchiam totius terre, dicitur quod venientes ad vastationem Hierusalem, venerunt per Syriam, que respectu Hierusalem erat a parte Aquilonis et ideo ab Aquilone, id est a Syria dicitur pandere omne malum. Unde.
marg.| {k} Ab Aquilone id est a Syria.
marg.| {l} Pandetur omne malum id est maxima destructio.
marg.| {4. 178ra} {Δ} {a} Super omnes habitatores terre id est super duas tribus. Vel per Aquilonem, qui est, frigidus et durus ventus, ut dicitur Eccles. 43.c. Frigidus ventus Aquilo flavit, intelliguntur Chaldei, qui toti mundo et maxime Iudeis duri fuerunt. Et nota quod dupliciter potest olla succendi. Quandoque exterius, cum ponitur super carbones et tunc facies, que est versus ignem, dicitur fundus olle. Quandoque autem interius, ut cum carbones ponuntur intus ollam et tunc facies versus ignem dicitur os olle. Ita Babylonii primo obsederunt civitatem, in qua obsidione cives fame : et peste peribant et tunc fundus olle a facie Aquilonis, id est obsessio a Babylonis. Postea autem eam succenderunt et tunc os eius, id est flamma ascendens per domos, erat a facie Aquilonis, id est a Babyloniis, quia succensio ab eis facta est, sicut obsessio. Hec eadem visio apparuit Ezechieli. Ez. 24.a. Pone ollam eneam et mitte in eam aquam, pinguissimam pecus assume, congere frustra eius in eam etc.   quia omnes principes et minores ibi combusti sunt.
marg.| {b} Quia ecce ego convocabo. Ecce ostendit, quomodo fiet illa vastatio, quia scilicet per Regem Babylonis, cui tunc erat totus mundus subditus.
marg.| {c} Omnes cognationes Regnorum Aquilonis, ait Dominus id est omnes nationes Regi Babyloniorum subiectas.
marg.| {d} Et venient citati ex omni parte.
marg.| {e} Et ponent unusquisque solium suum id est tentorium suum ad obsidendum Hierusalem.
marg.| {f} Et introitu portarum Hierusalem id est ante portas, ne quis posset exire.
marg.| {g} Et super omnes muros in circuitu supple ponent vexilla, capta civitate, scilicet super muros, vel portas.
marg.| {h} Et super universas urbes Iuda id est super omnes urbes, que sunt in Iudea, quasi non tantum super Hierusalem.
marg.| {i} Et loquar iudicia mea cum eis quasi dicat : cum civitas capta fuerit, ostendam iudicia mea iusta et recta fuisse, per que receperunt singuli quod merebantur, id est urbes, vel Iudei de urbibus. Vel cum eis, id est cum Chaldeis, quasi dicat : Ego faciam quod exigunt iudicia mea, Iudicia dico.
marg.| {k} Super omnem malitiam eorum quasi exequar vindictam meam super omni peccato Iudeorum. Unde.
marg.| {l} Qui dereliquerunt me scilicet per idololatriam.
marg.| {m} Et libaverunt diis alienis id est obtulerunt libamina, vel libamenta.
marg.| {n} Et adoraverunt opus manuum suarum id est simulacra, que ipsi fecerunt propriis manibus.
Numérotation du verset Ier. 1,mystice 
marg.| {b} Virgam vigilantem ego video quia Predicator annuntiare debet quod Dominus vigilat ad corrigendum delinquentes.
marg.| {d} Quia vigilabo ego super verbo meo. Unde Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, verba autem mea non preteribunt. Mt. 5.b. Iota unum, aut apex unus non preteribit a lege donec omnia fiant. Hanc virgam, id est vindictam Domini subitam ad percutiendum peccatores deberent omnes videre et attendere. Threnorum primo e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius. Hic est enim vigil et Sanctus, quem vidit Daniel Dn. 4.b. Clamantem Succidite arborem. alia littera habet Baculum nuceum, vel Amygdalinum, per quem significatur Christus, vel tribulationes, vel infirmitates, quas pro eo patimur, quorum cortex amarus exterius, sed fructus dulcis interius. Unde Hbr. 12.d. Omnis disciplina in presenti quidam videtur non esse gaudii, sed meroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per ea reddet iustitie. Vel baculus nuceus est Christus producens nuces, id est filios Ecclesie ibi enim est amarus cortex, quoad statum penitentium, testa solida, quoad statum proficientium ; sed nucleus dulcis in statu iustorum, vel bonorum. Sic est in penitentia cortex amarus incipientibus ; testa solida, id est iam portabilis proficientibus ; sed nucleus dulcis pervenientibus. Isa 30.d. Si revertimini, quoad primum ; et quiescatis, quoad secundum ; salvi eritis, quoad tertium. Hec est virga de qua Ps. 22. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt, quia ad hoc corrigit Dominus, ut emendet. Vel virga est Christus, que de radice Iesse, que postquam mortua, est in resurrectione evigilavit et floruit.
marg.| {h} Ollam succensam id est Ecclesiam, vel peccatorem diversis turpitudinibus conturbatum. Cuius.
marg.| {i} Faciem eius a facie Aquilonis id est Diaboli. Unde Iob. 41.b. Halitus eius prunas huius olle ardere facit, id est fideles Ecclesie diversis turpitudinibus instigat. Diabolus enim in hac olla coquit peccata, quasi carnes suas, Os. septimo a. Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Coquus non intrat ollam, sed exterius administrat ligna ad succendendum ignem. Sic Diabolus tentans non illabitur anime, sed suggestiones malas immittit. Iob. 41.b. De naribus eius procedit fumus, sicut olle succense, atque ferventis. Gregorius. Olla succenditur, cum mens humana maligni hostis suasionibus instigatur : Olla fervet, cum iam per consensum in desideriis prave suasionis accenditur et tot undas, quasi fervendo proiicit
marg.| {Θ} per quot nequitias se usque ad opera exteriora extendit. Sic ergo ut idem Gregorius dicit. Ab Aquilonis facie olla humani cordis incenditur, cum per instigationem adversarii spiritus illicitis desideriis inflammatur. Ipse enim dicit. Ponam sedem meam ad Aquilonem. Et toties halitus eius prunas ardere facit, quoties eius occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit. Eccl. 20.b. Apertio oris eius inflammatio est.
marg.| {c} Omnes cognationes Regnorum Aquilonis sic Deus in finali persecutione Antichristi concitabit permissive omnia Regna adversus Ecclesiam. Contra quos autem Dominus huiusmodi suggestiones, vel persecutiones immittat, dicit.
marg.| {a} Super omnes habitatores terre. Unde Apc. 8.d. Ve ve ve habitantibus in terra. Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre, id est luxuria, avaritia, superbia. Et he sunt omnes cognationes Regni Diaboli. Hec omnia veniunt ab Aquilone, quia Aquilo est frigidus ventus, quia a frigore materiali, scilicet a suggestione Diaboli per quam refrigescit caritas multorum, veniunt omnia peccata ; non est ergo mirum si cor peccatoris tot suggestionibus Diaboli accensum rubiginosum est et denigratum super carbones. Unde Ez. 24.b. Ve civitati sanguinum, olle cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea. Ideo necesse est, ut Dominus hanc ollam sepe confricet, ut exeat rubigo. Et hoc quandoque fit, scilicet quod exit per conflationem. Unde Ps. 107. Moab lebes spei mee.
marg.| {4. 178rb} {e} Et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem quia Reges et Principes in fine Ecclesiam persequentur.
marg.| {g} Et super omnes muros eius in circuitu id est fortiores Ecclesie.
marg.| {k} Et super universas urbes Iuda id est confitentium. Sed quia hec faciet Dominus ad probationem bonorum et penam malorum, ideo subdit.
marg.| {i} Et loquar iudicia mea cum eis ut purgem in electis quicquid purgandum est, vel puniendo persecutores postquam ipsi persecuti fuerint bonos.
marg.| {k} Super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me. Hoc dicit, quia illo tempore maxime vigebat idololatria. Vel.
Numérotation du verset Ier. 1,moraliter 
marg.| {c} Omnes cognationes etc.   Omne s cognationes Regni Aquilonis sunt principatus et potestates Diaboli, qui adversus Ecclesiam influunt.
marg.| {e} Et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum id est in Prelatis, per quos intrandum esset in Regnum celorum. Unde Is.. 26.a. Aperite portas et ingredietur gens iusta et custodiens veritatem. Demon enim in eis ponit solium avaritie, vel superbie et luxurie et sic de aliis.
marg.| {l} Qui delibaverunt me per superbiam.
marg.| {m} Et libaverunt diis alienis per luxuriam et gulam. Unde, Quorum Deus venter est.
marg.| {a} Et adoraverunt opus manuum suarum per avaritiam pecunie, que post idolorum servitus. Vel portas Hierusalem intelliguntur quinque sensus hominis, quos Demones obsident, ut Os per mendacia, detractiones, adulationes, gastrimargiam : Aures, per rumorem, curiositates et auditum mali de proximo et huiusmodi : Tactum per immunditiam luxurie et superfluitatem vestium et sic de aliis. Per urbes Iuda, religiosi, quos et Diabolus obsidet. Per muros, prelati. Is. 36.c. Dixit Rapsaces quod faceret viros, qui erant super muros, bibere urinam pedum suorum, id est reverti ad vomitum peccatorum.
marg.| {o} Tu ergo quasi ex quo extensa sunt tibi, que sunt ventura civitati.
marg.| {p} Accinge lumbos tuos et surge id est prepara te et vade cito, ut predices verba mea ; cursores enim ad currendum sic solent accingere, ut cito currant. Vel potest intelligi sic illud.
marg.| {p} Accinge lumbos tuos quasi ad preliandum iturus, ut ipso habitu te adversari monstres pravis actibus eorum, cum quibus locuturus es etc.
marg.| {o} Tu vero precinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, que ego precipio tibi quasi , etsi hec aspera et dura sint, que eis dicturus es, nihil tamen dimittas, sed dicas totum. Quia autem aspera et dura dicturus erat eis, posset timere, cum eos sciret rebelles et promptos ad occidendum Prophetas, ideo confortat eum dicens.
marg.| {r} Ne formides a facie eorum lice t plures sint, quibus locuturus es.
marg.| {s} Nec enim timere te faciam vultum eorum. Lip tote est, quia minus dicit et plus significat, id est faciam te non timere presentiam eorum, sed magis contra eos dabo audaciam
marg.| {4. 178va} Δ Unde {a} Ego quippe dedi te hodie in presenti.
marg.| {b} In civitatem munitam que non timet insultus hostium.
marg.| {c} Et in columnam ferream que adhuc minus timet, quam civitas.
marg.| {c} Et in murum eneum quod adhuc plus est. Quandoque enim ferrum rubigine consumitur, sed murus eneus, non, immo vetustate fit fortior. Quia autem predicare non habebat, nisi per duas tribus : et non super alias, ideo subdit.
marg.| {e} Super omnem terram Regibus Iuda etc. quasi hanc fortitudinem et securitatem dabo tibi super omnem terram duarum tribuum et non solum contra eius Reges, sed etiam contra omnes principes et Potestates et Sacerdotes et totum populum terre promissionis.
marg.| {f} Et bellabunt adversum te resi stendo verbis tuis et te incarcerando.
marg.| {g} Et non prevalebunt ut s uccumbas per impatientiam.
marg.| {h} Quia ego tecum sum ait Dominus fort ior illis.
marg.| {i} Ut liberem te dando patientiam in his malis, que tibi facient, per quam prevalebis eis et non dimittes propter hoc quin increpando pugnes contra eos.
marg.| {Θ} {b} In civitatem munitam per susceptionem omnium, scilicet notorum et ignotorum debet esse Prelatus civitas, ut sine personarum acceptione sit civitas supra montem posita non collocata in occultis, vel in angulis. Rm. 1.b. Sapientibus et insipientibus debitor sum quod facit caritas.
marg.| {c} Et in columnam ferream per infirmorum sustentationem. Rm. 15.a. Nos vero firmiores debemus imbecillitates infirmorum sustinere. Hoc facit misericordia et pietas. Rm. 14.a. Infirmos in fide suscipite.
marg.| {d} Et in murum eneum se exponendo persecutionibus, morti pro ovibus suis, ut bonus pastor per patientiam. Vel, Murum eneum per defensionem ovium a lupis quod facit zelus iustitie. Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion. Eneum per sonum predicationis. Nisi enim Sacerdos intret tabernaculum cum sonitu tintinnabulorum morietur. Ex. 28.f. Vel.
marg.| {b} Civitatem munitam contra mala.
marg.| {c} Columnam ferream ad b onum fortem.
marg.| {d} Murum eneum perseverantiam in utroque. Vel.
marg.| {b} Civitatem munitam armis virtutum et fidei.
marg.| {c} Columnam ferream per doctrinam predicationis. Gal. 2.b. Cephas et Ioannes, qui videbantur columne etc.   Tim. 3.d. Que est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
marg.| {d} Murum eneum per audaciam increpationis. Unde subdit.
marg.| {e} Super omnem terram Regibus Iuda etc.   Ez. 3.b. Dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem duriorem frontibus eorum.
marg.| {f} Et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia in tribulationibus Deum habes adiutorem Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.
Numérotation du verset Ier. 1,mystice 
marg.| Mystice, dicitur Predicatori.
marg.| {p} Accinge lumbos tuos per carnis mortificationem, quia dicit Gregorius, qui carnalibus desideriis in cubat, vitam aliorum spiritualem constituere, necesse est, erubescat Iob. 40.a. Accinge, sicut vir lumbos tuos. Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti etc.   Quia omnis virtus Diaboli est in lumbis, ut Iob. 40.b. Surge ergo per vigorem, quasi expeditus sis ab omni onere tentationum et peccatorum quicumque debes predicare. Debet enim Predicator esse cursor per universam terram. Ideo debet esse levis.
marg.| {q} Et loquere ad eos omnia, que ego precipio tibi quasi dicat : non trufas. Mt. 4.d. Circuibat Iesus per castra et civitates, predicans Evangelium Regni.
marg.| {s} Nec enim timere te faciam vultum eorum. De hoc supra.
marg.| {Θ} {b} In civitatem munitam



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_1)

Notes :