Hugo de Sancto Caro

Capitulum 41

Numérotation du verset Ier. 41,1 

Et factum est in mense septimo venit Ismael filius Nathanie filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Aicham in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat
Numérotation du verset Ier. 41,2 

surrexit autem Ismael filius Nathanie et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Aicham filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem prefecerat rex Babylonis terre
Numérotation du verset Ier. 41,3 

omnes quoque Iudeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui reperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismael
Numérotation du verset Ier. 41,4 

secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente
Numérotation du verset Ier. 41,5 

venerunt viri de Sichem1 et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam
1 Sichem] scrips. , Sichen Rusch , Sychem Weber
et scissis vestibus et squalentes
munera
et thus
habebant in manu ut offerrent in domo Domini
Numérotation du verset Ier. 41,6 

egressus ergo Ismael
filius Nathanie
in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat
cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Aicham
Numérotation du verset Ier. 41,7 

qui cum venissent ad medium civitatis
interfecit eos Ismael filius Nathanie circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo
Numérotation du verset Ier. 41,8 

decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael noli occidere nos quia habemus thesauros
in agro frumenti et ordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis
Numérotation du verset Ier. 41,9 

Lacus autem in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel ipsum replevit Ismael filius Nathanie occisis
Numérotation du verset Ier. 41,10 

et captivas
duxit Ismael omnes reliquias populi qui erant in Masphat
filias
regis
et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militie Godolie filio Aicham et cepit eos Ismael filius Nathanie et abiit ut transiret ad filios Ammon
Numérotation du verset Ier. 41,11 

audivit autem Ioannan
filius Caree et omnes principes bellatorum
qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismael filius Nathanie
Numérotation du verset Ier. 41,12 

et assumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismael filium Nathanie et invenerunt eum ad aquas Multas que sunt in Gabaon
Numérotation du verset Ier. 41,13 

cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismael Ioannan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo letati sunt
Numérotation du verset Ier. 41,14 

et reversus est omnis populus quem ceperat Ismael in Masphat reversusque abiit ad Ioannan filium Caree
Numérotation du verset Ier. 41,15 

Ismael autem filius Nathanie fugit
cum octo viris a facie Ioannan et abiit ad filios Ammon
Numérotation du verset Ier. 41,16 

tulit ergo Ioannan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismael filio Nathanie de Masphat postquam percussit Godoliam filium Aicham fortes viros ad prelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
Numérotation du verset Ier. 41,17 

et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam que est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Egyptum
Numérotation du verset Ier. 41,18 

a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismael filius Nathanie Godoliam filium Aicham quem preposuerat rex Babylonis in terra Iuda

Capitulum 41

Numérotation du verset Ier. 41,1 
marg.| Et factum est. Pri us dictum est, quomodo nuntiata est Godolie infidelitas et proditio Ismaelis, quam tamen credere noluit et ideo interfectus fuit ab eo : Unde de morte Godolie hic agitur. Et dividitur hoc capitulum in tres partes. Primo ostenditur infidelitas Ismaelis in occisione Godolie. Secundo, eius proditio in virorum occisione, munera in domo Domini offerentium, ibi : Secundo autem die. Tertio, fidelitas et strenuitas Iohannam filii Charee in persecutione Ismaelis et liberatione populi ab eo captivati, ibi : Audivit autem. Dicit ergo.
marg.| {l} Et factum est in mense septimo etc.   ab A prili qui est primus apud Iudeos, ut dicitur Ex. decimo secundo a.
marg.| {m} Venit Ismael etc.   de semine Regali. Ism ael significat Diabolum, qui dicitur de regio semine propter dignitatem creationis eius. Ez. 28.c. Tu signaculum similitudinis. etc.
marg.| {n} Et decem etc.   et i ta undecim sunt, qui numerus significat transgressionem Decalogi. Unde supra 39.a. dicitur quod undecimo anno Sedechie aperta est civitas et capta.
marg.| {o} Surrexit etc.   Godo lias, qui interpretatur magnificans Deum, est vir iustus, qui vita et doctrina magnificat Deum. Ps. 33. Magnificate Dominum mecum. Lc. 1.e. Magnificat anima mea Dominum. Masphat interpretatur speculatio peccati : Godolias ergo est in Masphat, quando vir iustus peccata sua considerat. Ubi comedit, cum in peccato considerato delectatur et tunc ab Ismaele interficitur, id est a Diabolo. Interpretatur enim Ismael, vir auditus, quia cum Diabolus suggerit suavia, libenter auditur. 2Rg. 3.c. Asael, dum insequitur Abner, aversa hasta in inguine vulneratus est, Asael interpretatur sustollens Domino. Hic est vir iustus, qui sursum se Deo tollit. Abner interpretatur lucerna patris, sic peccatum est lucerna Diaboli. Asael ergo insequitur et persequitur Abner, dum iustus peccata sua recogitat et delectatur. Na. 3.c. Intra lutum et calca, subigens tene laterem, ibi comedet te ignis. In lutum intrat et calcat, qui peccati utilitatem considerando explorat, sed quandoque dum hoc facit, delectatio peccati allicit et exurit. Per septimum mensem significatur vite perfectio, in qua venit {4. 261ra} Ismael, id est Diabolus, quia tunc sepe insidiatur. Tribus enim modis insidiatur Diabolus, ut dicitur Gregorio. Aliquando enim insidiatur in principio, ut intentionem corrumpat, sic totum quod sequitur, polluatur. Lc. 11.e. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit ; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Aliquando insidiatur in medio, ut si non potest intentionem corrumpere, impediat opus inceptum. Unde Ps. 141. In via hac, qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. Aliquando insidiatur in fine, ut si non potest intentionem polluere, nec opus bonum impedire, vanam gloriam, vel iactantiam de bono facto latenter ingerit. Unde Gn. 3.c. Ponam inimicitias inter te et mulierem, ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius.
marg.| {a} Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente quia pauci erant in illa munitione et forte omnes occidit.
marg.| {b} Venerunt viri de Sichem etc.   Sich em enim interpretatur humerus. Silo interpretatur avulsus. Samaria, interpretatur custodia. Hec tria debet habere homo, ut sit avulsus a vitio, laborans, in penitentia, humiliter se in bono custodiens. Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum. His insidiatur Diabolus, Os. 6.c. Galaad civitas operantium dolum supplantata sanguine et quasi fauces virorum latronum, particeps Sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem.
marg.| {c} Et octoginta viri rasi barbam etc.   qui dolebant de morte Godolie. Hi sunt viri iusti, qui non tantum precepta legis, sed etiam consilium Evangelii custodiunt. Per octonarium enim perfectio significatur Evangelii, propter octo beatitudines, que in Evangelio docentur, aut propter octavam resurrectionis, sicut per septenarium significatur vetus Testamentum, propter septimum diem et septimam septimanam et septimum annum, que lex precepit observari. Hi sunt ergo viri religiosi, qui dicuntur rasi barba temporalium abiectionum et scissas habere vestes per glorie et pompe mundi depositionem et squalentes, propter carnalium voluptatum exprobrationem et carnis macerationem. Isti in domo Domini, id est in claustro munera bonorum operum et thus devote orationis Domino offerunt. Sed occurrit eis Ismael in Masphat, qui incedens et plorans ibat, quia Diabolus in Angelum lucis se transfigurans, viros religiosos in considerationem peccatorum suorum ad nimium merorem et tristitiam perducere conatur ; invitat etiam ad Godoliam, id est ad bonorum imitationem et ad eorum ascendere perfectionem et tandem in medio civitatis interficit eos, quia in medio deficientes, etiam communem vitam, quam dimiserant, servare non possunt et sic in lacum tedii et desperationis aliquando eos precipitat, unde Gn. 34.c. dixit Esau ad Iacob. Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. Sed respondit Iacob. Nosti, Domine mi quod parvulus habeam teneros et boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges mei. Is. 33.b. Luxit et elanguit terra, id est anima penitens : confusus est Libanus et obsorbuit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus, quia post multum fletum reditur inutilis propter indiscretionem suam. In his ergo verbis notatur fallacia Diaboli occulta, Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius ? Vel per medium civitatis significatur secularis vita, in {4. 261rb} qua Diabolus interficit. Os. 11.c. Ego Dominus civitatem non ingredior. Per lacum, cupiditas. supra 2.c. Foderunt sibi cisternas dissipatas. Sed de hoc lacu ducentur ad lacum gehenne. Is. vigesimo quarto. d. Visitabit Dominus super militiam celi in excelso et super. Reges terre, qui sunt super terram et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere.
marg.| {d} Noli occidere nos, quia habemus thesaurum in agro frumenti etc.   Thes aurus frumenti et hordei, est doctrina utriusque Testamenti, qui si habeatur cum oleo compassionis et melle devotionis absconditus per humilitatem, Ismael, id est Diabolus non timetur. Ez. 16.b. Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum. In simila et sana et pura doctrina utriusque Testamenti significatur. In oleo, fraterna compassio. In melle devotionis dulcedo. Qui hec habet, Diabolum non timet. Ez. vigesimo septimo d. Iuda et terra Israel, ipsi institores tui in frumento primo, balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis. Hoc dicitur ad Tyrum, que significat mundum, angustiis plenum. Institores ergo Tyri de Terra Iuda et Israel sunt Predicatores, qui in nundinis huius mundi animas lucrari, quasi boni mercatores desiderant, proponentes frumentum Catholice doctrine, balsamum bone fame, oleum compassionis fraterne, mel devotionis, resinam penitentie. Hic est thesaurus absconditus in agro, ut dicitur Mt. 3.f. 2Cor. quarto b. Thesaurum istum habemus in vasis fictilibus. Mt. secundo b. Apertis thesauris suis, obtulerunt etc. vel per frumentum allegoria ; per hordeum litteralis intelligentia ; per oleum expositio anagogica, per mel moralitas, sive tropologia. Vel per frumentum Fortitudo, que cor hominis confirmat. Per hordeum Temperantia, que aspera est carni, Per oleum Prudentia, per quam nauta sibi previdet in mari. Per mel Iustitia, que conservat a putredine peccati et ex omni parte servat, quia unicuique reddit quod debet. Vel per frumentum, bona spiritualis operatio. Per hordeum, corporalis operatio. Per oleum nitor conscientie, vel claritas conversationis. Per mel dulcedo mansuetudinis.
marg.| {e} Ipse est, quem fecit Rex Asa. 3Rg. decimo quinto c.
marg.| {f} Propter Baasa Regem Israel. Cum enim Baasa Rex Israel ascendisset in Iudeam, ut edificaret Rama, ut posset quis ingredi, vel egredi a parte Asa regis Iude. Hoc audiens Asa misit ad Regem Syrie multa munera, ut ipse dirumperet fedus quod habebat cum Baasa et sibi ferret auxilium contra eum. Qui misit exercitum suum et percussit magnam partem terre illius. Quod cum audisset Baasa, dimisit edificare Rama. Rex autem Asa precepit suis, ut tollerent lapides et ligna de Rama et fecit extrui ex eis Gabaa Beniamin et Masphat. Et forte preter alia edificia, que fecit edificari in Masphat, fecit fieri hunc lacum, quem Ismael implevit occisis, ut hic dicitur. Asa interpretatur sustollens, vel factura. Baasa, venit sustollens. Sic Dominus non sursum tollit, sed Diabolus nos vult tollere, id est auferre a Deo. Fecit ergo Dominus Infernum propter Diabolum, qui est lacus ignis et sulphuris, ut dicitur Apc. 20.c.
marg.| {g} Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi, qui erant in Masphat : Co ntra. Iam dictum est quod omnes, qui erant in Masphat, interfecit. Solutio.4.261va} Hic dicuntur reliquie, que erant in Masphat, illi, qui erant in viculis pertinentibus ad Masphat. Vel forte hic vocat Masphat ipsam civitatem, supra autem, ipsum castrum, vel munitionem, que erat in civitate.
marg.| {a} Filias Regis id est mulieres nobiles, que erant de stirpe Regia.
marg.| {b} Et universum populum, qui remanserat in Masphat etc.   Mort uo enim prelato, per peccatum, facile moritur populus. Za. 13.c. Percute pastorem et dispergentur oves.
marg.| {c} Et cepit eos etc.   ut transiret ad filios Ammon. qui interpretatur populus murmurans. Ad hos vadit Diabolus, quando aliquos de tribulatione, vel paupertate murmurare facit. Ex. 16.a. Murmuravit omnis populus contra Moysen et Aaron in solitudine.
marg.| {d} Audivit autem Ioannam etc.   ut bellarent adversum Ismaelem filium Natanie. Prv . 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem etc.
marg.| {e} Et invenerunt eum ad aquas multas quia dicitur Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus.
marg.| {e} Que sunt in Gabaon quod interpretatur vallis. Mystice, ducit ad eternum merorem illos, quos decipit.
marg.| {f} Cumque vidisset etc.   et universos principes bellatorum non tamen poterant se defendere, quia erant inermes.
marg.| {g} Tulit ergo Ioannam etc.   fortes viros ad prelium etc.   et abierunt et sederunt peregrinantes in Chanaan idem quod Gabaon.
marg.| {h} Timebant enim eos etc. id est Chaldeos. Hanc fugam reliquiarum in Egyptum prohibuerat Dominus per Ieremiam, ut patet in sequenti capitulo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_41)

Notes :