Hugo de Sancto Caro

Capitulum 33

Numérotation du verset Ier. 33,1 

Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris
dicens
Numérotation du verset Ier. 33,2 

hec dicit Dominus
qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius
Numérotation du verset Ier. 33,3 

clama ad me et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et firma que nescis
Numérotation du verset Ier. 33,4 

quia hec dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda que destructe sunt et ad munitiones et gladium
Numérotation du verset Ier. 33,5 

venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum
Numérotation du verset Ier. 33,6 

ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
Numérotation du verset Ier. 33,7 

et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et edificabo eos sicut a principio
Numérotation du verset Ier. 33,8 

et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me
Numérotation du verset Ier. 33,9 

et
erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terre que audierint omnia bona que ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei
Numérotation du verset Ier. 33,10 

hec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem que desolate sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore
Numérotation du verset Ier. 33,11 

vox gaudii
et vox letitie
vox sponsi
et vox sponse
vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in eternum misericordia eius et portantium
vota in domum Domini
reducam enim conversionem
terre sicut a principio
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,12 

hec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum
accubantium greges1
1 gresges] gregum Weber
Numérotation du verset Ier. 33,13 

in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus que ad austrum sunt
et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges
ad manum
numerantis
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,14 

ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum
quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iuda
Numérotation du verset Ier. 33,15 

in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitie et faciet iudicium et iustitiam in terra
Numérotation du verset Ier. 33,16 

in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem
habitabit
confidenter
et hoc est quod
vocabit eam Dominus iustus noster
Numérotation du verset Ier. 33,17 

quia hec dicit Dominus non interibit de David vir
qui sedeat super thronum domus Israel
Numérotation du verset Ier. 33,18 

et de sacerdotibus et levitis non interibit
vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cedat victimas cunctis diebus
Numérotation du verset Ier. 33,19 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 33,20 

hec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo
Numérotation du verset Ier. 33,21 

et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et levite et sacerdotes ministri mei
Numérotation du verset Ier. 33,22 

sicuti numerari non possunt stelle celi et metiri arena maris sic multiplicabo semen David servi mei
et levitas ministros meos
Numérotation du verset Ier. 33,23 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 33,24 

numquid non vidisti quid populus
hic locutus sit
dicens due cognationes
quas elegerat Dominus
abiecte sunt
et populum meum despexerunt
eo quod non sit ultra gens coram eis
Numérotation du verset Ier. 33,25 

hec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges celo et terre non posui
Numérotation du verset Ier. 33,26 

equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob
reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

Capitulum 33

marg.| Et factum est verbum etc.   Sup. 7.d. Et 11.c. Dixerat Dominus Prophete, Noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eo laudem ; nunc monet Prophetam, ut oret et clamet pro eo, quia exaudiet illum. Primo enim noluit Deus avertere captivitatem Iudeorum imminentem propter eorum impenitentiam et duritiam, donec solvissent penam peccati sui. Nunc autem reversionem promittit, quia penituerunt in captivitate. Unde illud quod in precedenti capitulo opere prophetavit, scilicet agri emptionem, hic verbo Propheta adimplendum promittit, scilicet populi de captivitate reversionem. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. 1. monetur Propheta orare pro populi liberatione, que ibidem promittitur. 2. ostendit quod sicut leges nature sunt, sic pactum Domini cum eis erit immutabile quod fuit de Regno in perpetuum duraturo. Unde cum iam non stet Regnum eorum, ad litteram, patet quod intelligitur de Regno spirituali quod in Christo et Ecclesia, ibi :   Et factum est verbum. Ter tio predicitur et promittitur populi multiplicatio post reditum de captivitate intantum ut multitudini stellarum et arene comparetur, ibi :   Sicut numerari. ]
marg.| {t} Et factum etc.   quia primo factum est de emptione agri in precedenti capitulo. Vel primo factum est verbum Domini, ut non oraret pro populo, sup. 7. et 11. Nunc autem fit, ut oret.
marg.| {u} Cum adhuc. etc.   sicu t Petro in carcere clauso apparuit Angelus. Act. 12.a.
marg.| {x} In atrio carceris ubi eum clauserat Sedechias ; sed Dominus ibidem dat ei consolationem de reversione populi, de cuius destructione desolatus erat.
marg.| {4. 253ra} {a} Qui facturus est etc. Tria verba ponit, per que Trinitas personarum innuitur. Potentia faciendi ad Patrem refertur, sapientia formandi, ad Filium, benignitas parandi, ad Spiritum sanctum.
marg.| {b} Clama ad me. Hoc dicit ad innuendum quod per orationes Prophetarum et bonorum, qui erant in plebe Iudeorum, sit liberatio facta   Clama. Ex. 14.d. Quid clamas ad me ? Ibi Gregorius Voces apud aures Dei non faciunt verba, sed desideria. Eternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero corde desideramus et ore tacemus, tacentes clamamus, sic clamans exauditus est Moyses et ostensus est ei exitus maris rubri. Salvavit etiam Dominus filiam mulieris Chananee clamantis post ipsum. Mt. 15.c. Dimitte eam, quia clamat post nos, sic clamantes Dominus exaudivit duos cecos et illuminavit. Mt. 20.d. Sic et Susannam. Dn. 13.e. et Annam. 1Rg. 1.b. Is. 58.a. Clama, necesses.
marg.| {c} Et exaudiam te et p ro aliis rogantem.
marg.| {d} Et annuntiabo tibi grandia et firma, que nescis scilicet reversionem, que adhuc occulta latebat. Sic Dominus clamantibus multotiens revelat grandia. De quibus grandibus. Io. 15.b. Omnia quecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis ibi Gregorius Que sunt hec omnia, nisi gaudia interne caritatis, nisi festa superne felicitatis ?
marg.| {e} Quia hec dicit Dominus Deus Israel ad domos etc.   que destructe sunt iam in parte et in proximo destruentur omnino.
marg.| {f} Et ad munitiones Iude orum.
marg.| {g} Et ad gladium venientium scilicet Egyptiorum venientium ad auxilium.
marg.| {h} Ut dimicent Iude is.
marg.| {i} Cum Chaldeis id est contra Chaldeos. Vel.
marg.| {f} Ad munitiones Chal deorum.
marg.| {g} Et ad gladium venientium etc. scilicet ad auxilium Chaldeorum.
Numérotation du verset Ier. 33,mystice 
marg.| Urbs est universalis Ecclesia. De qua Eccles. 9.d. Inventus est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem, per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius. Domus huius urbis, sunt particulares Ecclesie. Supra 9.f. Ascendit mors per fenestras, id est Prelatos, ingressa est domos vestras. Domus Regis Iuda, sunt claustra, ubi est iugis confessio peccatorum et laudis. De quibus Os. 5.a. Attendite domus Israel et domus Regis auscultate, quia vobiscum est iudicium. Munitiones sunt. Prelationes. Hab. 1.c. Super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. Dimicans contra Chaldeos, est verbum predicationis. Eph. 6.c. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Domus sunt destructe et plene cadaveribus, id est hominibus in peccatis mortuis et fetentibus. Et hoc, quia Dominus percussit eos in furore suo propter malitiam inhabitantium. Am. 5.a. Domus Israel cecidit, non adiiciet, ut resurgat. Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem de domo Israel.
marg.| {k} Abscondens faciem meam id est propitiationem, vel Propheticam visionem, quia propter peccata populi et Principum claudit Dominus ora Prophetarum, similiter et Predicatorum.
marg.| {l} Ecce post destructionem.
marg.| {m} Obducam id est sanabo.
marg.| {n} Eis id est domibus :   cicatricem. Vel ad litteram ; sanabo hominibus omnibus omnes eorum plagas, supra 30.c. Obducam cicatricem tibi et sanabo te a vulneribus {4. 253rb} tuis.
marg.| {o} Et sanitatem et curabo eos. Hoc dicit : quia aliquando cicatrix obducitur ; nec tamen vulnus sanatur, quasi non solum extra, sed intra sanabo. Cicatrix signum est vulneris preteriti. Sic Dominus spiritualiter hominem sanat, ut remaneat cicatrix, id est peccati memoria, supra 3.d. Sanctus ego sum et non irascar tibi amplius, tamen scito iniquitatem tuam.
marg.| {p} Et revelabo illis deprecationem pacis id est pacem dabo eis et ostendam, pro qua deprecati sunt.
marg.| {q} Et veritatis impl etionis promissorum. Za. 8.c. Pacem et veritatem diligite. Triplex est pax. Prima, que est ordinatio in fide sub eterna lege. Obedientia ex se, que est ordinatio cogitationis et actionis. Consensio ad proximum : Que est triplex, scilicet ad superiorem per obedientiam, ad pacem per concordiam, ad inferiorem per misericordiam. Duas primas ponit Augustinus in libro de civitate Dei.
marg.| {r} Et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem scilicet filiorum Beniamin.
marg.| {s} Et edificabo eos, sicut a principio scilicet in Patribus, vel ante captivitatem.
marg.| {t} Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi id est contra me, id est ab idololatria. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab inquinamentis vestris.
marg.| {u} Et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum etc. Gregorius Absit ab eo, qui summe iustus est et misericors, dimidiam spargi veniam.
marg.| {x} Et erit mihi scilicet hec liberatio.
marg.| {y} In nomen id est gloriam. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo.
marg.| {z} Et in gaudium inte rius.
marg.| {b} Et exultationem exte rius.
marg.| {a} Et in laudem scilicet Dei, vel Angeli.
marg.| {c} Cunctis gentibus terre etc.   Non sunt ergo gentes que non gaudent de conversione aliorum. Lc. 15.b. Gaudium est in celo Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente   ] etc. {d}   Et pavebunt et turbabuntur in universis bonis. id est pro universis.
marg.| {f} Et in omni pace, quam ego faciam eis. Pat et hic, hec magis referenda esse ad mysterium de Ecclesia. In illa enim reversione materiali non habuerunt omnimodam pacem, vel securitatem, immo multe gentes infestabant eos, ut habetur in Esdra. In tempore etiam Machabeorum multa bella passi sunt.
marg.| {e} Turbabuntur pre admiratione, que sepe generat perturbationem.
marg.| {g} Adhuc audietur in loco illo Toti es promittit eis hanc reductionem, quoties ipsi ante desperabant de reditu, quando erant in captivitate, vel quando a Chaldeis obsidebatur.
marg.| {h} Quem vos dicitis esse desertum etc. quod {4. 253va} Δ fecit Dominus propter peccata inhabitantium.
marg.| {a} Vox gaudii : qu ia faciet eos Dominus gaudere exterius.
marg.| {b} Et vox letitie : interius.
marg.| {c} Vox sponsi et vox sponse : qu ia tunc celebrabunt nuptias, ubi solent fieri cantilene.
marg.| {d} Vox dicentium. Confitemini etc. cui omnia, que sunt, militant. Tb. 13.b. Hierusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. Confitere Domino in bonis tuis et benedic Deum seculorum etc.   Quoniam bonus Dominus etc.   quia bonus nobis.
marg.| {f} Et portantium vota etc. audietur, vox supple, Tb. 13.c. Munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam in sanctificationem habebunt. Is. 19.d. Vota vovebunt Domino et solvent.
marg.| {g} Reducam etc. faciam vos reverti in terram vestram.
marg.| {h} Sicut in e am venistis.
marg.| {i} A principio id est faciam vos unum colere Deum, ut a principio mundi unum Deum colebant, Gn. 11.a. scilicet per unitatem fidei et confessionis Catholice, quando, scilicet erat terra unius labii et sermonum eorundem,
marg.| * isto qui sic desertus reputatur.
marg.| {a} Vox gaudii id est predicatio Evangelii.
marg.| {b} Et vox letitie id est Alleluia. De quo Tb. 13.d. Omnes platee eius sternentur et per vicos eius Alleluia cantabitur. Is. 51.a. Ponent desertum eius, quasi delitias et solitudinem eius, quasi hortum Domini. Gaudium et letitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Per Alleluia intelligitur iubilatio cordis, que debet esse in corde per iuge gaudium interne devotionis. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Hoc etiam posset exponi de Quadragesima, quia tunc Ecclesia est quasi in deserto, sed veniente Pascha, tunc est vox gaudii et letitie, vox sponsi Christi, sponse Ecclesie. Io. 3.d. Qui habet sponsam sponsus est. Dicit sponsus, revertere, Sunamitis, dicit sponsa, veniat dilectus meus in hortum suum.
marg.| {k} Adhuc erit in loco isto deserto supp le, qui est absque homine.
marg.| {l} Habitaculum pastorum et accubantium gregum etc. id est accubare facientium.
Numérotation du verset Ier. 33,moraliter 
marg.| {i} Desertum est Religio, quia sicut desertum est medium inter Egyptum et terram promissionis, sic Religio inter mundum et paradisum, ubi est manna consolationis et aque Marath, id est lacrime compunctionis, que dulcorantur per memoriam Dominice Passionis. Est etiam ibi victus tenuitas et vestis asperitas. Mc. 1.a. Fuit Ioannes in deserto predicans baptismum penitentie et erat vestitus e pilis Camelorum et Zona pellicea circa lumbos eius ; et locustas et mel silvestre comedebat. Sed dicitur modo quod in hoc deserto.
marg.| {k} Non sit homo id est aliquis rationalis, omnes, qui ibi sunt, reputantur stulti. Sap. 5.a. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam.
marg.| {l} Nec iumentum id est aliquis, de quo possit haberi aliquod adiuvamentum.
marg.| {m} In civitatibus Iuda id est Abbatiis.
marg.| {n} Et foris Hierusalem id est in Prioratibus extra.
marg.| {o} Que desolate sunt modo .
marg.| {p} Absque homine id est rationali.
marg.| {q} Et absque habitatore id est vero claustrali, qui resideat in claustro. Sed :
marg.| {g} Et adhuc audietur in loco ] * isto]
Numérotation du verset Ier. 33,mystice 
marg.| Per pastores Prelati, supra 3.e. Dabo vobis Pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia fidei et doctrina morum. Sed dicitur Is. 13.d. Pastores non requiescent ibi, sed magis ibi requiescunt bestie, que gregem Domini dilacerant. Is. 3.c. Vos depasti estis vineam meam. Per greges accubantes in montuosis civitatibus significantur illi de Ordine Carthusiensium propter maiorem vite arctationem. Per accubantes in civitatibus campestribus Cistercienses. Per accubantes in civitatibus, que ad Austrum sunt, ordo nigrorum, qui quondam in fervore Spiritus sancti tot ordines multiplicabant. Sed modo ille ardor conversus est in ardorem cupiditatis et ambitionis. Per illos, qui in terra Beniamin, qui fuit minor filius Iacob, ordo Minorum, qui circumeunt Hierusalem per predicationem et abnegantes omnem sinistram prosperitatem, tamquam ponentes levam sub capite, dextera Domini eos amplexatur. Per illos qui in civitatibus Iuda: Ordo Predicatorum. De quibus omnibus Io. 10.e. Oves mee vocem meam audiunt et ego cognosco eas. Et Ez. 34.d. Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam.
marg.| Vel In montuosis per vite eminentiam.   In campestribus per actionis et laboris sollicitudinem. Ad Austrum per caritatis et compassionis ardorem.   In terra Beniamin , per contemplationis devotionem.   In circuitu Hierusalem , per totius Ecclesie sollicitudinem. In Iuda, per iugem peccati et laudis confessionem.
marg.| {m} Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Tan git consuetudinem Pastoralem, qui cum ad caulas redeunt, per ostiolum faciunt gregem transire sub manu sua et sic eum numerant, ne aliquid amiserint ; {4. 253vb} sic Dominus omnes apud se numerat. Ipse enim cognoscit, qui sunt eius, quia suos sub certo numero ascripsit in celo, ut dicitur Lc. 10.c. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis. Ps. 146. Qui numerat multitudinem stellarum, omnibus eis et nomina vocat. Io. decimo. Ego cognosco oves meas. Similiter quilibet Prelatus debet suas cognoscere, tamquam pro eis rationem redditurus in die Iudicii. Dicetur enim ei in die Iudicii illud, supra 13.d. Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus tuum inclitum ? supra 23.a. Nullus queretur ex numero, supple, qui desit. Immo debet modo Prelatus gregem suum deducere, scilicet de peccato ad gratiam, de virtute ad virtutem, de activa ad contemplativam, de mundo ad celum. Pr. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.
marg.| {n} Ecce dies venient. Antequam ad litteram omnia contingant, que futura sunt, subiungit de illo, per quem et in cuius tempore complenda erant, ut sic revocet ad spiritualem intelligentiam.
marg.| {o} Et suscitabo verbum bonum quod locutus sum id est promissionem factam Patribus antiquis, vel Iudeis sepe per Prophetas, que mortua videbatur. Eccles. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos.
marg.| {p} Ad domum Israel dece m tribus.
marg.| {q} Et ad domum Iuda duas tribus, vel per hoc utrumque populum, scilicet Iudeorum et Gentilium, vel Clericorum et laicorum, vel activorum et contemplativorum.
marg.| {r} In diebus illis de q uibus 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Is. 49.c. In tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui.
marg.| {s} David dati vi casus.
marg.| {t} Germen iustitie. Ide m supra 23.a. Et utrobique notatur modus conceptionis Christi, scilicet per hoc quod dicit hic,   germen iustitie et i bi, germen iustum, quasi iustus fuit in ipso germine et in conceptione. Is. 40.a. In illa die erit germen Domini in magnificentia et gloria. De hoc Is. 2.a. In novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium etc.   Unde et hic.   In diebus illis salvabitur. Iuda. ] {u}   Et faciet iudicium et iustitiam. Con tra, super illud. Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas. Glossa Primus adventus totus fuit de misericordia. Sol. Verum est, quantum ad homines, sed iustitia fuit quantum ad Demones, quorum potentiam vicit Is. 11.a. Erit iustitia cingulum lumborum eius. Ps. 10. Iustus Dominus et iustitias dilexit etc.   Poss et etiam exponi de quolibet, qui in terra corporis sui debet facere iustitiam, scilicet malos motus, quasi latrones eliminando. Sed quidam mali iudices favent latronibus, quia participant in latrocinio. Is. 29.d. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terre. Iudicium, de quo 1Cor. 11.d. Si nosmetipsos etc. Augustinus Sedeat iudex homo, ascendat tribunal mentis sue, ad sit adversatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor, inde quidam sanguis anime confitentis per lacrimas profluat. Sed quomodo iuste iudicat, in cuius curia Christus innocens damnatur et Barrabas latro dimittitur ?
marg.| {x} Et Israel habitabit confidenter scilicet in Ecclesia et in una fide Catholica et caritate. Unde de hac severitate. Mi. 4.b. Sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit, qui exterreat. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis etc.   Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi Leo confidens absque terrore erit. Dt. 33.b. Amantissimus Domini habitabit in eo confidenter tota die, quasi in thalamo morabitur   ] etc. {y}   Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus iustus malo s puniendo. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens.
marg.| {z} Iustus pena s et premia secundum uniuscuiusque merita mensurando.
marg.| {a} Noster libe rando per nostre carnis assumptionem. Propter quod dicitur Emanuel. Is. 7.c. Io. 1.b. Quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis.
marg.| {b} Non interibit de David etc.   et d e Sacerdotibus etc. quasi , tribus, Regalis et tribus Sacerdotalis iuncte {4. 254ra} erant, quia Christus de utraque est. Omne enim Sacerdotium translatum fuit et est regnum antiquum : Sed Christi Sacerdotium et regnum eternum est. Ps. 88. Ponam in seculum seculi sedem eius et thronum eius, ut dies celi. Ps. 106. Tu es Sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. 1Rg. 2.g. Suscitabo mihi Sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciet. Hec est Ecclesia, in qua erunt Sacerdotes et Levite et Reges in perpetuum, unde 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, Regale Sacerdotium, per holocaustomata et sacrificia, significantur sacramenta, virtutes et dona. Licet autem Christus interierit quoad corpus, tamen non dicitur interiisse, nec mortuus fuisse, quia cito surrexit.
marg.| Moraliter, duplex est status Ecclesie et uterque est perpetuus, scilicet contemplativorum, qui omnibus temporalibus abrenuntiantes holocaustum Domino offerunt ; et activorum, qui victimas cedunt seipsos per penitentiam macerantes. Eccl. 35.a. Salutare sacrificium est attendere mandatis et discedere ab iniquitate. Hec enim ad litteram non possunt intelligi, cum dicat cunctis diebus quia omnia sacrificia fides cessare affirmat Catholica.
marg.| {n} Si irritum etc. id est constitutio et ordo dierum.
marg.| {b} Et pactum meum etc. quasi , hoc non potest esse, sicut nec illud : Simile sup. 31.g. Sed ideo repetitur ad maiorem confirmationem.
marg.| {c} Ut non sit ex eo filius etc.   Tran slato enim legali Sacerdotio, Christi Sacerdotium eternum est.
marg.| {d} Sicut enumerari non possunt stelle quasi dicat : erunt innumerabiles. Gn. 15.b. Suspice celum et numera stellas, si potes, sic erit semen tuum.
marg.| {e} Stelle celi quoa d bonos, qui alti, qui lucidi, qui ordinati, qui in Firmamento fixi.
marg.| {f} Et metiri arena maris quoa d malos, qui incompacti, qui leves, qui aridi, qui terre affixi. Ideo propter hanc multitudinem dicitur Is. 54.a. Lauda sterilis, que non paris, quia multi filii etc.   Quia enim deserta erat, modo conversa est in ubertatem. Is. 35.a. Letabitur deserta et invia, exultabit solitudo et florebit quasi lilium. Germinans, germinabit et exultabit letabunda et laudans.
marg.| {g} Et factum est verbum etc. quasi , ideo totiens conculco verba mea, quia desperant, scilicet illorum multi dicentes   Due ] etc. {i}   Despexerunt hoc dicentes.
marg.| {k} Eo quod non sit etc. quasi , credunt quod de cetero non debebat esse gens. Duas cognationes vocat decem tribus et duas, ut Regiam et Sacerdotalem. Has Dominus elegit promittendo patribus eorum et ipsis terram promissionis et in semine suo omnes gentes accipere benedictionem. Sed multi de Iudeis boni sunt, multi etiam convertentur in fine. Male ergo insultant dicentes, Dominum abiecisse populum suum omnino. Unde Rm. 11.a. Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam, quam prescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal ; unde ibidem arguit gentes, que insultabant Iudeis, eo quod illi obcecati sunt, ut ipsi salvarentur. Sed si, ut ibidem dicitur, illorum delictum divitie sunt mundi, quanto magis plenitudo eorum.
marg.| Moraliter
Numérotation du verset Ier. 33,moraliter 
marg.| {h} Due cognationes sunt duo genera Religionum, que, scilicet tenent regulam Benedicti et Augustini, quas multi despiciunt, cum tamen multi boni sint inter eos.
marg.| {l} Si pactum meum etc. quasi , ut lege nature non {4. 254rb} cessabunt, ita nec posteritas David cessavit, quin semper sit aliquis de eius semine. Sed modo nullus est, ad litteram, quare necesse est, intelligi de Christo, qui fuit de semine David secundum carnem. Ps. 131. Iuravit Dominus David veritatem, de fructu ventris tui etc.   Sed videtur quod pactum ordinis naturalis deficiat aliquando, quia Apc. 3.c. Ubi loquitur de iudicio, dicit : Sol et Luna steterunt in habitaculo suo. Ergo tunc non succedet nox diei. Preterea, Is. 60.d. Non erit ibi amplius Sol ad lucendum ibi Glossa hic visibilis, quia tunc Solis, Lune, celi et terre nobis cessabit officium ; ergo similiter non necesse est esse eternum semen David per exempli similitudinem. Solutio: huius Gn. 8.d. Frigus et estus : estas et hiems : nox et dies non requiescent. Glossa serviendo homini, quasi hoc pactum tandiu durabit, quamdiu erit necessarium homini usque ad iudicium.
marg.| {m} Principes seminis etc.   Ps. 44. Pro Patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues   ] etc. {n}   Reducam enim conversionem eorum id est eos converti faciam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_33)

Notes :