Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Ier. 15,1 

Et dixit Dominus ad me si steterit
Moyses
et Samuel
coram me non est anima mea ad populum istum
eice illos
a facie mea
et egrediantur
Numérotation du verset Ier. 15,2 

quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem
Numérotation du verset Ier. 15,3 

et visitabo super eos quatuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia celi et bestias terre ad devorandum et dissipandum
Numérotation du verset Ier. 15,4 

et dabo eos in fervorem universis regnis terre propter Manassem filium Ezechie regis Iuda super omnibus que fecit in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 15,5 

quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
Numérotation du verset Ier. 15,6 

tu
reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti
et extendam manum meam super te
et interficiam te
laboravi rogans
Numérotation du verset Ier. 15,7 

et dispergam eos
ventilabro in portis terre
interfeci et perdidi populum meum
et tamen a viis suis
non sunt reversi
Numérotation du verset Ier. 15,8 

multiplicate sunt
mihi vidue eius super arenam maris induxi eis super matrem adolescentis vastatorem
meridie
misi super civitates
repente terrorem
Numérotation du verset Ier. 15,9 

infirmata est
que peperit septem
defecit anima eius occidit ei sol
cum adhuc esset dies
confusa est
et erubuit et residuos eius in gladium dabo
in conspectu inimicorum eorum ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 15,10 

ve mihi mater mea
quare genuisti me virum rixe virum discordie
in universa terra non feneravi nec feneravit mihi
quisquam omnes maledicunt mihi
Numérotation du verset Ier. 15,11 

dicit Dominus si non reliquie tue in bonum si non occurri tibi in tempore afflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum
Numérotation du verset Ier. 15,12 

numquid federabitur ferrum ferro ab aquilone et aes
Numérotation du verset Ier. 15,13 

divitias tuas et thesauros tuos
in direptionem dabo gratis
in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
Numérotation du verset Ier. 15,14 

et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit
Numérotation du verset Ier. 15,15 

tu scis Domine
recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium
Numérotation du verset Ier. 15,16 

inventi
sunt sermones tui
et comedi eos
et factum est mihi verbum Domini1
1 Domini] tuum Weber
in gaudium et in letitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum
Numérotation du verset Ier. 15,17 

non sedi in concilio ludentium
et gloriatus sum
a facie manus tue
solus sedebam
quoniam comminatione replesti me
Numérotation du verset Ier. 15,18 

quare factus est dolor meus perpetuus
et plaga mea desperabilis renuit curari
facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium
Numérotation du verset Ier. 15,19 

propter hoc
hec dicit Dominus si converteris
convertam te
et ante faciem meam stabis
et si separaveris
pretiosum
a vili
quasi os meum eris
convertentur ipsi ad te
et tu non converteris ad eos
Numérotation du verset Ier. 15,20 

et dabo te populo
huic in murum aereum fortem
et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam te2 dicit Dominus
2 te] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 15,21 

et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium

Capitulum 15

marg.| Et dixit Dominus ad me : Si steterint etc.   supr a in fine capituli Propheta in persona sua et populi misericordiam et liberationem a Deo postulaverat : Hic autem respondet Dominus precedenti orationi, dicens : quod nec Moysen, nec Samuelem super hoc exaudiret. Dividitur autem hoc capitulum in novem partes. Primo Dominus orationem Prophete et populi repellit, nec Moysen, nec Samuelem super hoc exaudiendos asserit, sed populum orantem a facie sua iubet egredi tamquam indignum exaudiri. Secundo, determinat, quo sint egressuri, scilicet ad mortem bestiarum, ad gladium et famem et captivitatem, ibi :   Quod si dixerint ad te. Ter tio, ne ipsi aliquam misericordiam et compassionem gentium sibi promitterent in terra captivitatis, ideo excludit ab eis remedium hoc dicens, alienas gentes potius indignari et commoveri contra eos, quam eorum misereri, ibi :   Et dabo eos in fervorem. Qua rto, causam tante calamitatis et vindicte demonstrat, quia scilicet Dominum dereliquerunt, nec verberati et flagellati ab ipso sepius penituerunt, nec a viis suis sunt reversi et ideo ampliora mala eis comminatur, scilicet viduarum viris occisis multiplicationem ; matrum occisis filiis luctum et desolationem ; civitatum et populorum subitam conturbationem et terrorem ; et lucis, id est prosperitatis in tenebras captivitatis et desolationis, insperatam mutationem, reliquiarum interfectionem, ut si qui ab occisionis fame evaserint, gladio devorentur, ibi :   Tu reliquisti me. Qui nto, conqueritur Propheta quod factus sit occasio rixe et discordie in tota terra Iudee, nec profuerit eis predicando, nec populus ei devote obediendo, sed omnes ei maledicunt, ibi :   Ve mihi mater mea. Sex to, Dominus ei respondet, reliquias eius fore in bonum, licet in presenti ipse torqueatur et in ipso tempore tribulationis ei suum promittit auxilium, ibi :   Si non reliquie tue. Sep timo Propheta rediens ad Iudeorum vastationem, crudelitatem hostium, scilicet Chaldeorum ostendit et duritiam, dicens quod nullo modo ferrum ferro Aquilonari, id est Iudeus Chaldeo federabitur, ibi :   Numquid federabitur ferrum ferro Octa vo, Propheta iterum ad orationem se convertens, citam liberationem a tribulatione, in qua erat, petit, se dignum exaudiri in hoc ostendens, quia, scilicet sermonem Domini devote et gaudenter suscepit et expulsus a consortio malorum, gloriatus in tribulatione iam diu fuerit, unde admirando de tanta tribulatione videtur conqueri, dicens :   Tu scis, Domine. Ult imo, in consolationem Prophete respondens, ei fructum ostendit sui laboris, quia si converterit alios predicando, convertetur et ipse ad melius se promovendo et ideo familiariter astando in oratione et inseparabiliter, sicut os non separatur ab homine, ibi :   Si converteris, convertam te. Dic it ergo.
marg.| {l} Si steterint Moyses et Samuel coram me quor um utrumque legimus ire Dei pro populo restitisse, Ex. 32. De Samuele 1Rg. 12.d. Absit a me hoc peccatum, ut cessem orare pro vobis. Ideo autem hos solos duos patres nominat, quia hi soli in veteri Testamento pro inimicis orasse leguntur, quia Moysen voluerunt lapidare Iudei. Unde dixit Moyses Domino : Ex. 17.b. Quid faciam populo huic, adhuc paululum, lapidabit me. Samuel etiam ab illorum principatu {4. 218va} deiectus est pro quibus orabat, ut quando illi petierunt Regem, 1Rg. 8.a.
marg.| {a} Non est anima mea ad populum istum ut e tiam pro amicis eos exaudiam quos tamen scio tante esse caritatis, ut pro inimicis aliquando orarent. Hic dicit Gregorius Virtus vere orationis est celsitudo caritatis : et tunc quisque quod recte petit adipiscitur, cum eius animus non in petitione odio inimici fuscatur. Ideo Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
marg.| {b} Istum quia enim eius sunt implete iniquitates, merito captivitatis etiam est tempus impletum : Sicut e contrario dicitur, Gn. 15.d. Nondum implete sunt iniquitates Amorrheorum. Ideo patet quod penitentia populi premissa, non vera sed ficta fuit et ideo exaudiri non meruit. Unde Mt. 7.c. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in Regnum celorum. Simile, Ez. 14.e. Si bestias pessimas premisero super terram, ut vastent eam et fuerint in ea tres viri isti : Noe, Daniel et Iob, vivo ego, dicit Dominus, non liberabunt filios, neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. Ideo autem tres illos tantum ponit ibi, propter exemplum rei, de qua agitur, quia nec Noe oratione sua Diluvium differre potuit ; nec Daniel imminentem populi sui captivitatem ullis fletibus mitigavit, immo et de captivis fuit ; nec Iob. domum suam et filios et res suas a consumptione liberavit. Vel ideo tres illos nominat, ut habeant spem Iudei de liberatione, si penituerint, quia et Noe post Diluvium consolationem in prole sua suscepit, que conservata est. Et Daniel letitiam in populi liberatione, quam oratione sua impetravit. Dn. 9. Et Iob, in Regni sui et divitiarum restitutione : Iob. ultimo Si ergo tam sancti populum peccatorem orationibus et lacrimis liberare non potuerunt, non credat qui in peccatis existens, quantiscunque meritis parentum carnalium, vel spiritualium posse salvari, quia anima, que peccaverit, ipsa morietur. Filius enim non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii, ut dicitur Ez. 18.e.
marg.| {c} Eiice illos a facie mea id est predic eiiciendos, vel ostende abiectos, scilicet non loco, quia Deus ubique est, sed voluntate et misericordie impensione. Gn. 4.b. Ecce hodie eiicies me a facie terre et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra. Unde Ps. 50. Ne proiicias me a facie tua, que est tamquam Sol, cum lucet in virtute sua, ut dicitur Apc. 1.d. Et ideo in tenebris erit, qui ab eo eiicietur, que eiectio proprie fiet in Iudicio. Unde Is. 26.b. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei.
marg.| {d} Et egrediantur in t enebras exteriores.
marg.| {e} Quod si dixerint ad te etc.   qui ad mortem, ad mortem et   qui ad gladium, ad gladium etc.   Priu s ponit commune, scilicet mortem, postea per species dividit, quasi quidam morientur, in agro, gladio ; quidam in civitate, fame ; quidam autem ibunt in captivitatem.
marg.| {g} Et visitabo super eos quatuor species id est contra eos, ut licet super dicat oppressionem, quia non poterunt se defendere.
marg.| {h} Gladium ad occisionem et canes ad lacerandum etc.   Hic non ponit nisi duas species, scilicet gladium et bestiarum vorationem, alie due sunt fames et captivitas, quas predixit. Sub qua etiam fame prius comprehendit pestilentiam, quia ut frequentius famem sequitur pestilentia. Unde Ez. 14.g. dicit se Dominus {4. 218vb} immittere quatuor Iudicia pessima super populum et tamen ibi quinque enumerat, scilicet famem, gladium, bestias, captivitatem, pestilentiam. Sed famem et pestilentiam pro eadem sumit. Bestias autem vocat canes et volatilia, ut hic dicitur, quibus tradita sunt corpora Iudeorum devoranda. Ut enim hic dicit Hieronymus . offenso creatore contra suos offensores insurgit omnis creatura. Unde Sap. 5.d. Pugnabit cum illo Orbis terrarum contra insensatos.
marg.| {i} Et dabo eos in fervorem universis Regnis id est in rancorem ferventem in odium. Et hoc dicit ne promittant sibi prosperitatem in terra captivitatis sue
marg.| {k} Propter Manassem etc.   quem imitati sunt in culpa : ipse enim civitatem Hierusalem replevit cruore occisorum multorum, ut dicitur 4Rg. 21. et 2Par. 33.e. Et Isaiam etiam serra lignea serravit et filium suum ad honorem idolorum per ignem Tophet traiecit. Sed postea de his omnibus penituit in captivitate. Ipsi ergo imitati sunt eum in culpa, sed non in pena. Unde.
marg.| {l} Super omnibus, que fecit in Hierusalem id est propter omnia mala in quibus eum imitati sunt. Et habetur exemplum hic quomodo subditis immittat Dominus incommoda propter Prelatorum peccata, sicut sepe in libro Regum reperitur, Dominus populum suum delevisse propter peccata Regum precedentium.
Numérotation du verset Ier. 15,mystice 
marg.| {f} Qui ad mortem etc.   Per mortem significatur luxuria. Reddit enim hominem fetidum et abominabilem, ut mors. Eccles. 9.b. Omnis mulier, que est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Unde de muliere adultera dicitur Eccles. 23.d. Derelinquent in maledictum memoriam eius et dedecus illius non delebitur. Per gladium, superbia, que est gladius bis acutus, id est ex utraque parte scindens, que primo scindit se et post alios, infra 47.d. Usquequo concideris, o mucro Domini, usquequo non quiesces ? Per famem, avaritia. Eccles. 5.d. Avarus non implebitur pecunia. Per captivitatem, tristitia, vel acedia, que captivat et comprimit cor hominis. Ps. 118. Dormitavit anima mea pre tedio. Per occisionem, ira : quia, qui odit fratrem suum, homicida est. Per canes, invidia, ex qua procedit detractio. Per volatilia, inanis gloria. De his Gal. 6.a. Non efficiamur inanis glorie cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Per bestias terre, gula.
marg.| {m} Quis enim miserebitur tui, Hierusalem scilicet ex quo tui non misereor, quis potest tui misereri ? Non ergo confidas in regionibus alienis, non enim tam misericors potest esse creatura sicut creator. Deo ergo nobis offenso nullus contra eum potest nos iuvare ; sicut illi nemo potest iam misereri, vel eum defendere, quem Rex suspendio adiudicavit, sic maxime apud illum, scilicet Deum, qui est summe misericors, ita etiam quod promptior sit suis misereri, quam eis irasci, nullus iuvare potest suis orationibus, eos quibus irascitur, dum perseverant in peccatis. Iob. 9.b. Deus, cuius ire nemo resistere potest. Eccles. 7.b. Considera opera Dei quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit.
marg.| {n} Aut quis contristabitur pro te comp atiendo ? quia nullus.
marg.| {o} Aut quis ibi etc. quasi dicat : omnes derelinquent quod maxime factum est per destructionem Romanorum, quando pro peccato quod commiserunt Dominum suum crucifigendo, dicitur eis, Mt. 23.d. Relinquetur vobis domus vestra deserta. Angeli enim, qui eam custodiebant, reliquerunt eam. Unde dixerunt : Recedamus ab his sedibus. Quando enim tantum peccabant in proximum, orari poterat pro eis, sed quando in Deum, quis misereri ? 1Rg. 2.e. Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus ? si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Iam enim non contristamur super Iudeo, sed gaudemus et propter Christi passi compassionem et quia eorum perditio salus nostra facta est, ut dicitur Rm. 11.b. Ideo Lam. 2.d. dicitur : Cui comparabo te et cui adequabo te, virgo filia Sion ? etc. vel in malo expone.
marg.| {m} Quis enim miserebitur tui ? quasi , de hoc dolent pauci, vel nulli quod terra sancta Christi sanguine dedicata a Gentibus conculcatur, cum Eli, licet malus esset, audita captione Arce expiravit pre dolere, 1Rg. 4.d. Prius autem audita morte filiorum non movit se, sed tunc post quando audivit captam Arcam. Capta autem Hierusalem captum est Templum Domini quod in infinitum maius est, quam Arca. Sed Matathias de hoc dolebat, 1. Machab. 2.a. Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte etc.
marg.| {o} Aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ? Aliq uando {4. 219ra} pro pace illius terre petenda, solebat fieri processio quolibet mense, maxime in primitiva Ecclesia, Ps. 121. Rogate, que ad pacem sunt Hierusalem. Item Ps. 136. Adhereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero   ] etc. {a}   Tu reliquisti me aver tendo te ab incommutabili bono quod est causa tante calamitatis predicte.
marg.| {b} Retrorsum abiisti conv ertendo te ad bonum commutabile, id est ad idola, que olim abieceras. 2Pt. 2.d. Si refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Tales enim sunt canis reversus ad vomitum. Sicut Iudei carnes derelictas in Egypto desideraverunt in deserto et perierunt, Nm. 11.b. Sed dicitur Phil. 3.c. Posteriorum oblitus etc.   Unde Lc. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est Regno Dei. Vel,   Retrorsum id est ad ea, que debent esse retro, scilicet temporalia, sup. 2.f. Verterunt ad me tergum et non faciem.
marg.| {c} Et extendam manum meam super te etc.   Exte nsio manus significat iram Dei consummatam ad disperdendum, Ez. 20.f. In brachio extento et in furore effuso regnabo super vos, Is. 9.c. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
marg.| {d} Laboravi rogans quasi sepissime ad salutem provocavi eos, in qua frequentatione alius fessus esset. Ps. 68. Laboravi clamans, rauce facte sunt fauces mee. Vel ad litteram, multum laborat in discurrendo et predicando Iudeis. alia littera habet,   Laboravi rogatus : Si cut vir qui ad multas et instantes preces multorum dimisit peccatum sue uxori adulteranti, ad ultimum potest dicere. Laboravi rogatus. Unde Lc. 11.b. Ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. Vel,   Laboravi per Prophetas exhortantes sepe eos ad dimittendum peccata.
marg.| {e} Et dispergam eos ventilabro id est per exercitum Chaldeorum, qui erit ventilabrum in manu Domini, quia per eum Dominus eos disperdet, sicut et Assur dicitur virga furoris in manu Domini Is. 10.b.
marg.| {f} In portis terre id est in Chaldea, que est quasi extrema pars terre, quia in finibus eius est, quasi porta est extrema pars edificii, ut sic saltem necessitate pene coacti dimitterent male agere.
marg.| {g} Interfecit etc.   et tamen a viis suis non sunt reversi quasi multa mala intuli eis, ut peniterent et tamen non penituerunt. Vel lege preteritum pro futuro, supra 5.a. Percussisti eos et non doluerunt : Cor enim talium induratum est quasi lapis, ut Iob. 41.c. quod de diabolo dicitur. Unde cor diaboli habent, qui per flagella non corriguntur.
Numérotation du verset Ier. 15,mystice 
marg.| Ventilabrum est sententia iudicii. Unde Lc. 3.d. Cuius ventilabrum in manu eius et purgabit arcam suam et Congregabit triticum in horreum suum ; paleas autem comburet igni inextinguibili. Per portas dies Iudicii, in qua aperietur porta Paradisi bonis et porta Inferni malis. Prv. ultim. c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terre. Vel quia per portam in domum intratur et exitur, per portas nativitas et mors significantur, in quibus ventilatur homo, quia in eorum recordatione separatur a paleis vanitatis et levitatis, retinens sola grana virtutum. Gn. 49.c. Isachar asinus fortis, habitans inter terminos.
marg.| {h} Multiplicate sunt mihi vidue eius inte rfectis, scilicet viris suis. Et ita verum est quod dixi.   Interfeci ] etc. {4. 219rb} {i}   Super arenam maris que innumerabilis et sterilis est sic ipsi remanserunt steriles a conceptu, quia non erant viri, Unde.
marg.| {k} Induxi eis id est ad eorum damNm.
marg.| {l} Super matrem adolescentis vastatorem. quasi interfeci filios matrum. Et hoc non in nocte, quasi per insidias. Sed.
marg.| {m} Meridie quasi aperta luce, ut sic appareat maior violentia vastantium. Quod enim aliquando solet homo insidiose agere, hoc facit ex timore.
marg.| {n} Misi terrorem host ium.
marg.| {o} Super civitates Iude e. Is. 1.b. Civitates vestre succense sunt igni etc.
marg.| {p} Repente id est subito, ut non sit spes de effugio.
marg.| {q} Infirmata est id est liberis orbata.
marg.| {r} Que peperit septem id est multos. Vel,   Infirmata est id est timuit, que ante non timebat, quando habebat   septem id est multos filios, qui iuvare eam poterant Verbum enim Hebreum, Saba, ubi habemus septem filios, ut dicit Hieronymus potest sonare et iuramentum et septem et plurimos.
marg.| {s} Defecit anima eius id est omne gaudium, omnis consolatio, omnis audacia fortitudinis, 1Rg. 2.a. Que multos habebat filios, infirmata est.
marg.| {t} Occidit ei Sol, cum adhuc esset dies secu ndum eius estimationem et hoc pre dolore et nimia lacrimarum effusione, quasi quod debuit esse consolatio, que intelligitur per Solem, versum est in causam doloris, scilicet multiplicatio prolis.
marg.| {u} Confusa est et erubuit vide ns se solam et vacuam, que ante erat plena liberis.
marg.| {x} Et residuos eius si a liqui erunt.
marg.| {y} In gladium dabo etc.   ut n ullus possit evadere iram Dei et mortem.
Numérotation du verset Ier. 15,mystice 
marg.| {h} Multiplicate sunt etc.   Per viduas significantur anime a vero sponso divise per peccatum. Unde Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo. Vel vidue sunt Ecclesie suis Pastoribus viduate, que hodie multiplicate sunt, quia Prelati dant eis libellum repudii, quando vocantur ad maiora beneficia ; vel cum beneficia recipientes, numquam ibi resident quod peius est, Prv. 7.c. Non est vir in domo sua, abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit, in die plene Lune reversus est in domum suam, id est in Autumno, qui est plenitudo fructuum.
marg.| {l} Super matrem adolescentis vastatorem. Sep e mens tamquam mater, bona proposita concipit, sed sepe si pariat, opus non confirmat per stabilitatem perseverantie. Diabolus enim, qui est vastator horum puerorum, irruit.
marg.| {m} Meridie id est per tentationem apertam, vel per tentationem prosperitatis, vel vane glorie, que est sagitta volans in die, vel per peccatum Prelati apertum quod est Demonium meridianum. De his Ps. 108. Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua.
marg.| {q} Infirmata est, que peperit etc.   Hoc factum est, quando populus Iudeorum est obcecatus, Sole iustitie ei occidente, ut plenitudo Gentium intraret. Unde illo populo facto sterili, gentium populus factus est fecundus. Unde Is. 54.a.   Lauda sterilis etc.   De h ac obcecatione Iudeorum, Iob. 5.c. Per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie, quia in ipsa presentia veritatis et luce obcecati sunt. Unde Io. 15.c. Quia si non venissem et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Unde ipsi dicunt, Is. 59.b. Palpavimus sicut ceci parietem et quasi absque oculis attrectavimus, impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Ipsi enim aperta Christi miracula videbant et adhuc tamen eum quasi palpantes inquirebant, cum dicebant : Quousque animam nostram tollis ? Si tu es Christus, dic nobis palam, ut dicitur Io. 10.e. Unde Is. 21.c. Custos, quid de nocte, custos, quid de nocte ? Et dixit custos. Venit mane et nox, quia Christo veniente facta est nox Iudeis et lux Gentibus. Vel.
marg.| {t} Occidit ei Sol etc.   omni s Prosperitatis spiritualis et consolationis Ecclesie quod fit quando.
marg.| {q} Infirmata est, que peperit septem id est quando predicator, qui alios debet generare, infirmatur peccato mortali. Am. 8.c. Occidet Sol in Meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis. Unde Ps. 57. Supercecidit ignis et non viderunt Solem. Vel.
marg.| {q} Infirmata est, que peperit septem quia dicitur Is. 9.a. Multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam.
marg.| {z} Ve mihi mater mea etc.   Ad e xprimendum dolorem suum maximum quem habebat Propheta, de populi
marg.| {Δ} sui
marg.| {z} Ve mihi etc.   De C hristo planior est expositio, ut ly   ve ] {Θ} non sonet in
marg.| {4. 219va} Δ sui calamitate, scilicet peccati, vel pene superventure, conqueritur ad modum pueri conquerentis contra matrem, quia se non potest vindicare. Et loquitur ad litteram, matri sue.
marg.| {a} Virum discordie : om nes enim eum deridebant, quando predicabat eis, magis quam ei obedirent.
marg.| {b} In universa terra syna goge, id est in Iudea, ubi iudicor a Iudeis.
marg.| {c} Non feneravi ; quasi , nullos contractus cum eis inii, nec aliqua negotia cum eis tractavi, unde nescio quare me persequuntur. Aliquando enim usure sunt causa litis, vel Odii. alia littera habet ;   Non profui, nec profuit etc. alia littera.   Non debui, nec debuit mihi quisquam quasi , mandata mea, dicit Dominus, eis tribui, sed ipsi ea non receperunt per obedientiam et ideo eis non profecerunt et per hoc nec mihi. Quodammodo enim Dominus lucrum et perfectum suum reputat, cum ad eum convertimur, ut medicus in egrotantis curatione fructum laboris sui conspiciens. Vel,   Non debui etc.   Nemo enim mihi dedit se, id est cor suum, vel aliquid pauperibus propter me, quibus benefacere reputo mihi fieri, ut sic in aliquo me sibi constitueret debitorem. Sic enim mihi feneraretur quod pro minimo suo dato infinitum bonum ei daretur. Unde Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. Item nulli feneravi. Nullus enim tantum voluit accipere, quantum paratus fui ei dare. Omnia enim bona sua promittit Deus convertentibus se ad eum. Vel.
marg.| {e} Non feneravi fene rator non potest fenerare nisi aliquis accipiat aliquid ad fenus. Sic nullus voluit accipere talentum verbi Dei, ut cum eo fenus bonorum Domino redderet, ut sic a Deo fenus vite eterne omni bono preponderans acciperet et sic Dominus feneraret. Unde Dominus arguit servum pigrum, qui pecuniam Domini sui abscondit, nec eam multiplicavit, ut fenus Dominus reportaret. Unde dicit ei Dominus Mt. 25.c. Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis et ego veniens recepissem quod meum est, cum usuris. Quod ergo Iudei non fecerunt Ieremie, Dominus sibi non factum reputat. Unde Lc. 10.c. Qui vos audit, me audit et qui vos spernit, me spernit.
marg.| {Θ} non sonet in maledictionem culpe, sed pene, qua plenus fuit Christus inquantum homo. Unde Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum, id est penarum universitas, Christum. Iste fuit vir rixe et discordie in universa terra, quia usque hodie quidam ei adherent, licet pauci et quidam, id est multi contradicunt ei. Unde Lc. 2.e. Positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur. Io. 7.f. Dissensio facta est in turba propter eum, quia quidam dicebant, quia bonus est, alii autem quod non, sed seducit turbas. Unde.
marg.| {d} Omnes maledicunt mihi : ut Iudei blasphemando, heretici non credendo, peccatores mandatis non obediendo, vel perverse vivendo. Simile vie, scilicet pene et doloris dicit Dominus. Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in autumno racemos vindemie,   Mater mea id est Synagoga, de qua secundum carnem natus sum, Vel o sapientia eterna, sive Pater, Mi. 7.a. habet littera alia. Ve mihi anima mea, quia periit revertens de terra, ubi nos habemus. Periit sanctus de terra. Et loquitur ibi secundum humanitatem. Vel,   In universa terra quia quicumque persequitur Christianos, Christum persequitur et maledicit. Unde Act. 6.a. Saule, Saule, quid me persequeris ? Eum etiam persequuntur, qui signa contraria vite Christiane gerunt. Qui dicunt, Is. 53.b. Reputavimus eum virum leprosum, scilicet qui vitam eius abominantur.
marg.| {e} Si non reliquie tue in bonum etc.   Hic respondet Dominus Ieremie, promittens ei auxilium suum in tempore tribulationis, quasi noli conqueri contra me de hoc quod illi, ad quos te misi, ita tibi discordant et maledicunt, quia in hoc ipso tempore, quo te persequebantur, dedi tibi auxilium, scilicet patientie et spem premii eterni. Quia :   si non reliquie tue in bonum etc. quasi tribulatio {4. 219vb} tua quidem in principio est amara, sed in fine, qui per reliquias intelligitur, erit dulcis, cum videbis me tibi occurrere ad auxilium.
marg.| {f} Si non quasi , si hoc non fecero, non credas mihi amplius.
marg.| {g} Occurri tamq uam consolator et protector, ne in tribulatione deficeres. Ecce quod Dominus, qui suos in tribulatione videtur deserere, duo promittit eis, scilicet occurrere in ipso tribulationis tempore et extrema eorum fore in bonum, licet principium videatur amarum. De 1. Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione etc.   De s ecundo, Hbr. 12.d. Omnis disciplina in presenti videtur non esse gaudii, sed meroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet Iustitie. Io. 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium. Ps. trigesimo sexto. Reliquie homini pacifico, id est patienti, 2Cor. 1.a. Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Editio vulgata sic habet :   Fortitudo mea defecit in his, qui maledicunt mihi, fiat, Domine, dirigentibus illis, si non astiti tibi in tempore afflictionis eorum et in tempore tribulationis eorum in bona contra inimicum. Hic dicit Filius, vel propheta, quia eius fortitudo defecit illis, quia non intellexerunt quod ibi in infirmitate abscondita fuit fortitudo eius : Nam virtus in infirmitate perficitur. Vel dicitur virtus eius deficere, vel minui in peccatoribus, sicut crescere in iustis. Unde Lc. 2.g. Proficiebat Iesus sapientia et etate et gratia apud Deum et homines. In se enim numquam proficiebat, sed apud nos, cum eius fides in nobis augetur et multiplicatur. Sicut enim in iusto crescit lux iustitie usque ad perfectum diem, vel profectum in bono, ut Prv. 4.c. ita et in malis semper magis deficit et sic deficiunt a fortitudine Dei, que maxime apparet in iustificatione, quia magis est de impio gaudendum etc.   Fiat, Domine etc. quasi maledicta, que loquuntur inimici eveniant mihi et illi dirigantur in bonum, sive in tempore tribulationis, quando vastabat eos inimicus, steti, in conspectu tuo rogans te pro illis. Dixi enim Lc. 23.e. Pater ignosce illis etc.   Vere enim in tempore afflictionis nostre pro nobis stetit in conspectu Patris, factus nobis propitiatio, quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, ut dicitur Rm. 5.b. In peccatis enim nostris nos affligebat Diabolus. Sic et Ieremias sepe pro populo suo oravit.
marg.| {h} Numquid federabitur etc.   Hic ostendit Iudeos nullo modo posse confederari, vel reconciliari Chaldeis, sicut ferrum ferro non potest conglutinari, vel eos non posse confederari Ieremie, audiendo eius monita, quasi dicat : non doleas, o Propheta, vel mireris, si populus tuus tibi inimicetur. Te enim eis dura nuntiante et aspera, ipsi non possunt te amare, qui duri sunt et congelati in peccati frigiditate, ut nec minis, nec promissionibus, vel infirmitatum necessitatibus emolliri possint, sicut nec ferrum, vel es. Cor enim eorum est cor Diaboli : De quo Iob. 41.c. Cor eius indurabitur tamquam lapis. Unde dicuntur esse ferrum et es ab Aquilone, quia in peccati frigiditate indurati sunt. Dicitur enim Aquilo, quasi ligans aquas. Unde supra 1.c. Ab Aquilone, pandetur omne malum. Unde dicit Diabolus, Is. 14.d. Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Et sic non potest ferrum frigidum ferro frigido conglutinari, multo minus ergo es, cum sit alterius nature. quasi ergo dicat, si Iudei existentes in frigiditate peccati intra se non concordant, qui tamen sint similes, sicut ferrum ferro, multo minus ipsi tibi concordabunt, qui es eis dissimilis, scilicet in vita. Tu es enim es per predicationis sonoritatem, ipsi autem sunt ferrum per duritiam. 1Io. 3.c. Nolite mirari, si odit vos mundus, quia si de mundo fuissetis, id est mundo similes, mundus quod suum erat, diligeret ; sed quia de mundo non estis, propterea odit vos mundus, Io. 15.c. Quia volatilia ad sibi similia congregantur, ut dicitur Eccles. vigesimo-septimo b. Ipsi enim sunt ab Aquilone, tu ab Austro, quia Dominus ab Austro veniet, sed Diabolus ab Aquilone et ideo non possunt coniungi. Unde Mt. 6. Non potestis servire Deo et Mammone ; Deus enim colligit ; Diabolus autem dispergit, quicquid ille colligit. Mt. 12.c. Qui non colligit mecum, dispergit. Quomodo autem Iudei sint ferrum, dicitur supra 6.g. Omnes isti principes declinantium ambulantes fraudulenter, es et ferrum universi corrupti sunt. Vel.
marg.| {h} Numquid federabitur ferro ferrum ab Aquilone id est per frigiditatem ? quasi , non, sed potius per ignem, {4. 220ra} vel calorem, scilicet caritatis, que facit subditos obedire duris preceptis Prelatorum et sic federatur ferrum ferro. Quia ergo possent desolari predicatores quod nihil prodesse poterint, cum non possit ferrum ferro federari, ideo dicitur eis Ez. 3.b. Ut adamantem et silicem posui faciem tuam, dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum. Vel per ferrum frigidissimum et indomabile, Babylonii significantur, qui ad litteram ab Aquilone venient, qui sunt eis indomabiles et omnia domantes et Iudeis duris et frigidis non poterunt amicitia copulari, ut parcant eis.
marg.| {a} Divitias tuas Redi t ad comminationem et loquitur ad populum ; unde dicitur hostibus. Na. 2.c. Diripite argentum, diripite aurum.
marg.| {b} In direptionem dabo gratis quan tum ad Chaldeos, qui non meruerunt accipere, sed merito quantum ad Iudeos, qui meruerunt amittere.
marg.| {c} In omnibus peccatis id est pro omnibus peccatis, que exercuisti in cunctis terminis terre tue. Ex quo patet quod non sunt vere divitie, que cum peccato habentur. Unde Eccles. 5.c. Est alia infirmitas pessima, quam vidi sub Sole, divitie conservate in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima. Iob. 21.a. Quare impii vivunt, sublimati, confortatique divitiis ? Sed ille sunt vere divitie, de quibus dicitur Is. 33.a. Divitie salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus eius   In direptionem inimicis dici t Glossa Sic multi congregant, que numquam comedunt, vel non diu possidebunt. Unde Eccles. 14.a. Qui coacervat ex animo suo iniuste, aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur. Vel per thesauros intelligentia sacre Scripture intelligitur, que ablata fuit a Iudeis propter peccata eorum et data gentibus. Unde Mt. 21.d. Auferetur a vobis Regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Is. 3.a. Auferet Dominus a Hierusalem et a Iuda validum et fortem et omne robur panis et omne robur aque et fortem et virum bellatorem et iudicem et Prophetam et Ariolum et senem Principem etc.
marg.| {d} Et adducam inimicos tuos etc.   Chal deos ad vastandum te.
marg.| {e} Quia ignis : id est omnimoda tribulatio.
marg.| {f} Succensus est in furore meo etc.   a vo bis, qui me provocastis. Sicut dicitur. Tu paras tibi laqueum, per quem suspenderis. Vel :   Ignis succensus : In ferni. Is. 50. Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri et in flammis, quas succendistis vobis. Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad Inferni novissima.
marg.| {g} Tu scis. Hic ostendit Propheta, se dignum exaudiri, ut liberetur a tribulatione, quam patitur, quia sermones Domini devote suscepit et in tribulatione pro Domino gavisus fuit   Tu scis scilicet quare peto, vel iustam me habere causam precandi, vel impetrandi.
marg.| {h} Domine, recordare mei scilicet hoc faciendo quod sequitur.
marg.| {i} Et visita me etc.   Unde Iob. 10.c. Visitatio tua custodivit spiritum meum.
marg.| {k} Noli in patientia tua suscipere me ; it a, scilicet quod non vindices me de adversariis. supra 11.d. Videam ultionem tuam ex eis, Vel   Noli in patientia tua suscipere me id est de meipso, secundum quod merui, noli habere patientiam, quasi , noli ante penitentiam meam peractam terminare vitam meam. Desiderant enim Sancti penam temporalem, quia per hanc sciunt se evadere eternam. Unde supra 10.c. Corripe me, Domine, verumtamen in {4. 220rb} iudicio et non in furore tuo. Augustinus Hic ure, hic seca. Sic et petiit filia Iepte a patre suo. Idc. 11.g. Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam, scilicet antequam finias vitam meam. Iob. 10.d. Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam etc.   Hab. c. d. Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat. Vel potest hoc dicere Filius ad Patrem. Non enim Pater sustinuit in patientia mortem filii, propter quam Iudei per Romanos subversi sunt et adhuc in miseria et despectu ubique sunt. Dicit etiam Ieremias, vel filius.
marg.| {l} Scito, quoniam sustinui propter te opprobrium scilicet a contemnentibus sermones meos et in Cruce super me capita sua moventibus et me ignominiose conspuentibus et vilissime crucifigentibus. Ps. 68. Opprobria exprobantium tibi ceciderunt super me. Hieronymus Felix conscientia, que propter Deum patitur opprobria. Ideo dicitur Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii etc.   Unde Phil. 1.d. Donatum est vobis pro Christo, non tantum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini.
marg.| {m} Inventi sunt sermones tui scilicet esse veri, id est vera sunt verba, que ex ore meo loquebaris, propter quorum veritatem et bonitatem.
marg.| {n} Comedi eos id est in cibum et dulcedinem mihi sunt, ut mihi sint in gaudium, qui malis sunt in opprobrium. Et ideo debes me liberare, quia non sum talis, ut mali Iudei. Apc. 10.d. Accepi librum de manu Angeli et devoravi illum et erat in ore meo, tamquam mel dulce. Gregorius : Librum devoramus, cum verba vite cum dulcedine et aviditate sumimus. Ez. 3.a. Venter tuus comedet et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud et factum est in ore meo, sicut mel dulce. Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis etc.
marg.| {o} Et factum est mihi verbum tuum pro quo contumelias sustinui.
marg.| {p} In gaudium quia in tribulatione consolatur.
marg.| {q} Et in letitiam cordis mei quia pro tribulatione momentanea promittit bona eterna. Za. 1.c. Dixit Dominus Angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria, scilicet positis in tribulatione captivitatis. Ideo dicitur Io. 6.g. Verba, que ego loquor, spiritus et vita sunt. Quare autem sint in consolationem, subdit.
marg.| {r} Quoniam invocatum est nomen tuum super me etc. quasi , quia propter nomen tuum passus sum.
marg.| {s} Non sedi in concilio sive secreto, dicit Hieronymus , quasi , ideo me debes exaudire, quia non fui in concilio.
marg.| {t} Ludentium id est vana facientium. Vel,   concilio id est congregationi et machinationi eorum non acquievi. Ps. 25. Non sedi in concilio vanitatis etc.   Cont ra euntes ad choreas. Unde de Nazareis dicitur Lam. 4.b. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis. Tb. 3.c. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me prebui.
marg.| {u} Et ideo gloriatus sum a facie id est a presentia.
marg.| {x} Manus tue exte nse ad percutiendum me, scilicet pena temporali, sic patienter et gaudenter in tribulatione exspectando tuam liberationis mee sententiam.
marg.| {y} Solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me quasi , dum considero amaritudinem tribulationis, quam nunc patior a presentia manus tue extense super me, tamen adhuc solus sedeo, id est a tumultu vanorum operum et affectuum, tremens abstineo, quia magis timeo futura supplicia eterna, que incurrerem, si non ab his abstinerem : Et ideo presentia tormenta patiar in mei consideratione et discussione totus tremens, Seneca. Nihil tamen damnosum bonis moribus, quam in spectaculis residere. Recede inde quantum potes, fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Unus mihi pro populo, populus pro uno, satis est unus, satis est nullus. Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit. Hieronymus ad Eustochium. Nolo te videri frequenter, carus sit tibi egressus in publicum, zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam, stulte virgines foris vagentur, tu intus esto cum sponso tuo. Hic instruuntur quidam, qui quando in tribulatione sunt, volunt recipere consolationes colloquiorum, Immo dicit Ieremias :   Solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. Tal ibus enim dat Dominus consolationem. Intus enim invenitur Iesus, non extra. Ps. 10. quia Dominus in templo sancto suo. Ps. 84. Loquetur enim pacem in plebem {4. 220va} suam et in eos, qui convertuntur ad cor. Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. Ps. 101. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tales sunt Reges et Consules terre ; qui edificant sibi solitudines, ut dicitur. Iob. 3.c. Unde 1Rg. 20.c. habetur quod Ionathas exivit cum David in agrum et ibi fedus inierunt. Pax enim invenitur in solitudine. Sic solus sedebat in amaritudine Elias, cum dicebat 2Rg. 19.b. Dereliquerunt pactum Domini filii Israel. Altaria tua destruxerunt, Prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et querunt animam meam. Vel   Solus sedebam etc.   Qui enim de hoc mundo sunt, in deliciis sunt, sed qui mundum dereliquerunt, in amaritudine et tribulatione sunt. Unde. Io. 18.g. Regnum meum non est de hoc mundo ; si enim de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudeis. Sed nonne Christus a facie manus Domini non sedebat solus, quando abscondit se et exivit de Templo, cum volebant eum Iudei lapidare, ut dicitur Io. 8.g. Preterea docet Christus cedere tribulationibus, sive eas fugere. Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint etc.   Solu tio. Duplex est cessio, qua ceditur tribulationibus, scilicet corporalis et spiritualis. Corporaliter aliquando est cedendum eis, scilicet propter aliquam utilitatem. Sic cessit Dominus, Io. 8. Et sic docuit Mt. 10. Et sic intelligitur illud, Eccles. 4.d. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fulminis. Sed numquam spiritualiter cedendum est, ut scilicet propter eas vitandas dimittatur Deus, qui est locus noster. Unde Eccles. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
marg.| {a} Quare factus est dolor meus perpetuus quasi , nullam consolationem temporalem in tribulatione mea quesivi, sed tantum futuram tuam exspectavi   Tribulatio enim, que habet remedia presentium consolationum, non est perpetua, cum habeat intervalla ut s ic saturarer in presenti cum Domino opprobriis, ut in futuro cum eo satiarer eternis gaudiis, quando cumulus myrrhe vertetur in cumulum glorie et tristitia in gaudium.
marg.| {b} Et plaga mea desperabilis : qu ia fortiores me erant, qui me persequebantur et confortati sunt super me.
marg.| {c} Renuit curari : id est in presenti consolationem recipere. Unde Ps. 76. Renuit consolari anima mea, sciens quod solum lugentibus promittitur consolatio, ut dicitur Mt. 5.a. Sed in hoc est consolatio mea in tribulationibus meis quod.
marg.| {d} Facta est mihi quasi   mendacium aquarum infidelium ; He sunt proprie aque deficientes, non de fonte vivo manantes, que, scilicet aliquando ebulliunt et tempore caloris et siccitatis, quando magis essent necessarie, tunc deficiunt, quasi ille defluunt et deficiunt, sic omnis impetus tribulationum et persecutionum peribit. Unde Is. 54.d. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis etc.   Vel, mendacium etc.   est vanitas deliciarum presentium. Sicut ergo fluunt ille et deficiunt in peccatoribus post hanc vitam presentem et succedunt eterna supplicia : sic a iustis transeunt tribulationes et succedunt premia eterna. Ideo dicitur Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis etc.
marg.| {e} Propter hoc hec dicit Dominus. Hic ostendit Dominus Ieremie fructum laboris sui, quia si converterit alios, convertet eum Dominus et coniunget eum sibi inseparabiliter quod est consolatio in tribulatione sua.
marg.| {f} Si converteris popu lum a peccatis.
marg.| {4. 220vb} {g} Convertam te de t ribulatione in letitiam. Prv. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur et qui inebriat, ipse inebriabitur. Iac. 5.d. Qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte et operiet multitudinem peccatorum.
marg.| {h} Et ante faciem meam stabis quasi mihi familiaris et gratus et quasi dapifer meus. Io. 15.b. Vos autem dixi amicos etc. vel in futuro videns me facie ad faciem, sicut Angeli semper vident faciem Patris, ut dicitur Mt. 18.b. 3Rg. 10.b. Beati viri tui et beati servi tui, qui stant coram te semper etc.
marg.| {i} Et si separaveris pretiosum a vili id est per predicationem tuam disiunxeris iustum ab idololatria, ut non commisceatur in cetibus idololatrie eius. Vel,   Separaveris pretiosum a vili id est animam cuiusque, que est pretiosa, quia sanguine Christi empta et heres paradisi, a terrenis affectionibus, vel errorem a veritate, que duo permiscent heretici, secundum illud Is. 3.f. Vinum tuum mixtum est aqua, argentum tuum versum est in scoriam.
marg.| {k} quasi os meum eris quia in te, vel per te loquor et secreta mea revelo quod magnum est. Am. 3.b. Non faciet Dominus verbum quod non revelet ad servos suos Prophetas. Gn. 18.b. Num potero quicquam celare Abraham ? Talibus dicit Dominus Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Lc. 21.c. Ego dabo vobis os et sapientiam etc.   Et s ic sumitur os oris, Vel, quasi   os meum eris id est mihi firmiter et inseparabiliter adherebis. Et sic sumitur os ossis. Ps. 24. Innocentes et recti adheserunt mihi. Alibi Ps. 72. Mihi adherere Deo bonum est. Predicatores ergo cum sint ossa Ecclesie, non est mirum, si eis confractis frangitur Ecclesia. Ps. 41. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me etc.
marg.| {l} Convertentur ipsi ad te etc. quasi bona eorum tibi attribuentur, non tu eis. Quicquid enim boni faciunt subditi per Prelatorum admonitionem, redundat in premium Prelatorum. Unde 1. Thessal. 2.d. Que est spes nostra, aut gladium, aut corona glorie ? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum in adventu eius ? Vel,   Convertentur ipsi ad te quasi ipsi debent te imitari, non tu eos. Debes enim esse forma eorum, non ipsi tua. Ignis in omnia habet naturam convertentem, quia omnia, que attingit, convertit in naturam suam, sed aqua habet naturam convertibilem, que convertitur in illud quod attingit, ut in panem, vel terram. Sic Prelati si essent ardentes per caritatem alios accenderent. Qui autem non ardet, non accendit. Sed sunt magis aqua, quia convertuntur in vitam laicorum, licet laici aliquando convertantur ad bonum per illorum predicationem. Unde sic Prelati fiunt in caudam et subditi in caput, ut dicitur Dt. 28.d. Ipsi erunt in caput et tu in caudam.
marg.| {m} Et dabo te populo huic in murum ereum quia quanto magis persequuntur te, tanto magis verba Domini resonabis, ut non solum habeas premium in his, qui ad te convertuntur, sed et in malis, qui te persequuntur, ut contra eos in presenti habeas potentiam resistendi per verba, quibus non poterunt resistere omnes adversarii tui et in futuro premium patientie : Es durum est et durabile et sonorum, sic Predicator debet esse patiens in tormentis, constans per audaciam et perseverantiam in bonis et sonorus per vocem predicationis. Et debet esse murus, ut se opponat pro domo Israel per defensionem fidei et scutum orationis, supra 1.d. Dedi te in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum eneum super omnem terram. Sed habetur Ez. Decimo tertio, a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel.
marg.| {n} Et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia aque multe non poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam, ut dicitur Ct. ultimo c.
marg.| {o} Quia ego tecum sum, ut salvem te etc.   Is. 43.a. Cum pertransieris per aquas, tecum ero et flumina non operient te, cum ambulaveris in igne, non combureris et flamma non nocebit tibi, quia ego Dominus Deus Salvator tuus, supra 1.b. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_15)

Notes :