Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Ier. 3,1 

Vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa
tu autem fornicata es cum amatoribus multis
tamen revertere ad me dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,2 

leva oculos tuos
in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram
in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
Numérotation du verset Ier. 3,3 

quam ob rem
prohibite sunt stille pluviarum et serotinus imber non fuit frons
mulieris meretricis facta est tibi
noluisti erubescere
Numérotation du verset Ier. 3,4 

ergo saltem amodo voca me pater meus dux virginitatis mee tu es
Numérotation du verset Ier. 3,5 

numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti et pro verbis penitentie verbis superbie blasphemasti. Implesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra virum fortitudinem tuam ut possis facere quod sermone tractasti.1
1 et pro verbis penitentie... tractasti] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 3,6 

et dixit Dominus ad me in diebus Iosie regis
numquid vidisti que fecerit aversatrix Israel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum
et fornicata est ibi
Numérotation du verset Ier. 3,7 

et dixi cum fecisset hec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit prevaricatrix soror eius Iuda
Numérotation du verset Ier. 3,8 

quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
Numérotation du verset Ier. 3,9 

et facilitate fornicationis sue contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno
Numérotation du verset Ier. 3,10 

et in omnibus his non est reversa ad me prevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,11 

et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam
aversatrix Israel comparatione prevaricatricis Iuda
Numérotation du verset Ier. 3,12 

vade
et clama
sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israel ait Dominus et non avertam faciem meam
a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
Numérotation du verset Ier. 3,13 

tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prevaricata es et dispersisti vias tuas alienis
sub omni ligno frondoso
et vocem meam non audisti ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,14 

convertimini filii revertentes
dicit Dominus quia ego vir vester
et assumam vos unum
de civitate
et duos
de cognatione
et introducam vos in Sion
Numérotation du verset Ier. 3,15 

et dabo vobis pastores
iuxta cor meum et pascent vos
scientia
et doctrina
Numérotation du verset Ier. 3,16 

cumque multiplicati fueritis
et creveritis in terra
in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra
Numérotation du verset Ier. 3,17 

in tempore illo vocabunt Hierusalem
solium Domini et congregabuntur ad eam
omnes gentes
in nomine Domini in Hierusalem
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
Numérotation du verset Ier. 3,18 

in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israel et venient simul de terra aquilonis
ad terram
quam dedi
patribus vestris
Numérotation du verset Ier. 3,19 

ego
autem dixi
quomodo ponam te in filiis
et tribuam tibi terram
desiderabilem hereditatem preclaram exercituum
gentium et dixi patrem
vocabis
me et post me
ingredi non cessabis
Numérotation du verset Ier. 3,20 

sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum
sic contempsit
me
domus Israel dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 3,21 

vox in viis
audita est ploratus et ululatus filiorum Israel quoniam iniquam fecerunt viam suam
obliti sunt Domini Dei sui
Numérotation du verset Ier. 3,22 

convertimini filii revertentes
et sanabo aversiones vestras
ecce nos venimus ad te
tu enim es Dominus Deus noster
Numérotation du verset Ier. 3,23 

vere mendaces erant colles multitudo montium
vere in Domino
Deo nostro salus Israel
Numérotation du verset Ier. 3,24 

confusio
comedit laborem patrum nostrorum
ab adolescentia nostra greges eorum
et armenta eorum filios eorum et filias eorum
Numérotation du verset Ier. 3,25 

dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro
peccavimus nos
et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus
vocem Domini Dei nostri

Capitulum 3

Numérotation du verset Ier. 3,1 
marg.| Vulgo dicitur etc.   In h oc tertio capitulo loquitur ad duas tribus metaphorice, quasi vir zelotypus de uxore sua, que ipso relicto se uni, vel pluribus copulavit, quam nunc blandiendo, nunc comminando ad se nititur revocare. Dividitur autem hoc capitulum in quinque partes. In prima ostendit Dominus clementiam suam in hoc quod vir uxorem suam in adulterio deprehensam non recipiat, ipse tamen duas tribus de adulterio convictus blande revocat. In secunda parte, ut magis erubescant, ad considerationem suorum operum exhortatur, ibi :   Leva oculos tuos. In tertia parte facit comparationem inter duas tribus et decem, ostendens eas gravius peccasse quam decem, quia cum vidissent decem tribus pro peccatis suis captivatas fuisse, non tamen emendaverunt se et quia in loco sancto idola coluerunt, unde vocat duas tribus adversatricem Israel et duas tribus prevaricatricem Iuda quod gravius est, ibi :   Et dixit Dominus ad me. In quarta parte dirigitur sermo ad duas et ad decem tribus et earum reversio predicitur, non quod decem tribus sint reverse, sed aliqui de illis, ibi :   Vade et clama. In quinta ostendit, quomodo data licentia redeundi a Cyro, illi de duabus tribubus inierunt consilium cum illis, qui de decem tribubus eis fuerant captivati, quando vel qualiter redirent, ibi :   In diebus illis ibit domus Iuda etc.   Dici t ergo.
marg.| {m} Vulgo dicitur : id est in vulgari locutione.
marg.| {n} Si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo scilicet mulier per adulterium.
marg.| {o} Duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra vir ?
marg.| {p} Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Hebr ei habent, terra illa, per quod innuitur quod de terra Israel loquitur, que adultere mulieri comparatur, quia a vero sponso recessit per idololatriam se copulans idolis. De hoc Dt. 24. Cum uxor a viro suo egressa duxerit virum alterum et ille postea oderit illam et dederit ei libellum, dimiseritque eam de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta et abominabilis facta est coram Domino. Quod et intelligitur hoc modo, nisi illa honeste inceperit conversari et de peccato penituerit et tunc misericorditer debet eam recipere maritus. Et hoc potest dici mystice contra quosdam hereticos, qui tempore Hieronymi erant, qui cum non auderent predicare publice suam heresim, veniebant ad simplices Sacerdotes et sub falsa humilitate confitebantur peccata sua, quasi vellent redire ad pristinam fidem Ecclesie. Sed ipsi hoc faciebant, ut caute simplices ad suam heresim traherent. Dicebant enim, mihi aliquando visum est de tali sacramento sic sentire propter has et has rationes et maxime, quia ille magnus ita dixerat. Si ergo viderent, Sacerdotem dubitare super hoc aperte, assererent, si autem arguebantur, dicebant ei se consentire : Tales revera non recipit Dominus.
marg.| {q} Tu autem fornicata es cum amatoribus multis l. i dolis quasi fornicariis.
marg.| {r} Tamen revertere ad me, dicit Dominus etc.   In p rimo ergo ostenditur nobis exemplum iustitie. In secundo exemplum pietatis et misericordie, qua plures fornicatores suscipiet penitentes, in quo respondetur, cum peccantibus Dominus ex tanta pietate compatiatur, quanta sit nostra ingratitudo et nostra improbitas in peccatis perseverare. Non enim cessat Dominus a peccatis nos revocare : Et ideo, ut dicit hic Gregorius tanto graviori improbitate Dominus a nobis contemnitur, quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Unde Is. 30.e. Erunt oculi tui videntes preceptorum tuum et aures tue audient verbum post tergum monentis. Et Ct. 6.d. Revertere, revertere Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te, scilicet oculo illo, quo respiciens Petrum flevit amare. Mt. 26.g. Et quo vidit Mattheum sedentem in telonio, in cuius aspectu ille subito perfecte conversus, ita ut ad unum verbum, scilicet sequere me, relictis omnibus sequebatur eum. Mt. 9.a. Est enim Dominus, ut caladrius positus ante infirmum ; si oculos in illum dirigat, signum est sanitatis future, si autem avertat, signum est future mortis. Hec pietas notatur in illo patre, qui filium prodigum revertentem blande et letanter suscepit : Lc. 15.d. Inde est quod Dominus voluit crucifigi habens faciem ad Occidentem et Crux adhuc portatur in Ecclesiis, ut ostendatur quod pro peccatoribus ad occasum eternum tendentibus passus est Dominus. Unde Za. 1.a. Convertimini {4. 183va} ad me et ego convertar ad vos.
marg.| {a} Leva oculos tuos in directum id est o tu Hierusalem, circumspice huc et ilLc.
marg.| {b} Et vide, ubi nunc prostrata sis id est quomodo tu colis idola, per que fornicaris a Deo.
marg.| {c} In viis sedebas exspectans eos : Iu dei Phana Baal faciebant in biviis, ubi erat concursus populorum, ut sic plures invitarent ad idololatriam, sicut meretrix, ibi sedet, ut plures decipiat.
marg.| {d} quasi latro occi dens eos spiritualiter per inductionem ad idololatriam, sicut latro occidit corporaliter. Quod sic iunge. quasi   latro etc.   quia sicut solent latrones iuxta vesperam in desertis locis viatoribus insidias parare, sic tu in bivio sedebas colens idola, ut ad hoc invitares transeuntes et sic spiritualiter interficeres ; ubi nos habemus quasi   latro in H ebreo habetur, quasi Arabs, quia gens illa latrociniis valde dedita est, scilicet gens Arabum, unde descendentibus de Hierusalem in Iericho obsidet vias et parat insidias, quia in via illa est desertum, sicut habetur Lc. 10.e.
marg.| {e} Et polluisti terram etc. id est malo idololatrie tue. De hoc Os. 6.c. Galaad civitas operantium idolum supplantata sanguine et quasi fauces virorum latronum, particeps Sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem.
marg.| {f} Quamobrem prohibite sunt etc. id est tantum est peccatum tuum quod etiam iumenta tua interfecta sunt pre siccitate et terre sterilitate. Unde.   Quamobrem prohibite sunt etc. id est pluvie, que in stellarum constellatione abundant. Sunt enim stelle signa pluviarum, unde maiores sunt circa Septembrem. Vel ibi est   stille. De quibus Iob. 36.d. Qui aufert stillas pluviarum et effundit imbres ad instar gurgitum.
marg.| {g} Et Serotinus imber non fuit de q uo magis dolent in terra Palestine, cum deficit. Dicitur imber serotinus, qui venit ad maturandum fruges ; temporaneus autem dicitur, qui venit iactis seminibus, qui si deficit, nihil valere potest temporaneus. Vel stillas pluviarum vocat Doctores et Predicatores, qui debent esse ignei per caritatem et zelum ; clari per intelligentiam et exemplum ; fixi per eternorum contemplationem, lumine doctrine mundum illuminantes. Unde Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Unde Apc. 6.c. Factus est Sol niger, sicut saccus cilicinus. Quia vita Predicatoris in conspectu Dei fulgens, despecta videtur in conspectu mundi. Vel expone in malo de malis Predicatoribus. Unde infra 4.f. Aspexi celos et non erat lux in eis, qui erunt Sol in patria, quia Sol de die lucet. Per diem autem patria eterna intelligitur. Sed modo sunt stelle, que de nocte lucent, quia tenebras mundi, verbo et exemplo debent illuminare quod est pluviis doctrinarum mundum irrigare. Sed.
marg.| {f} Prohibite sunt stelle pluviarum quia propter peccata populi sepe fit, ut Dominus claudat ora Predicatorum. Unde Ez. 3.g. Erit tacens non quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. Isai, 5.b. Mandabo nubibus, ut non pluant super eos imbrem. Vel.
marg.| {f} Prohibite sunt stelle pluviarum quia Prelati, qui debent esse illuminatores et irrigatores Ecclesie, potius errores seminant et per exemplum suum alios corrumpunt. Unde alia littera habet. Habuisti pastores multos in offensionem tui. Quod et Dominus permittit propter peccata populi. Unde Iob. 34.d. Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Am. 4.b. Ego prohibui a vobis imbrem, cum adhuc superessent tres menses usque ad messem.
marg.| {g} Et serotinus imber non fuit id est gratia, per quam fructificat et maturescit semen boni propositi, vel bone voluntatis in nobis, ut crescat in opus, vel perfectionem. Temporaneus autem imber est gratia operans, vel liberans voluntatem, ut bene velit. He due ale sunt quibus volat mulier in desertum penitentie. Apc. 12.d. He sunt duo verba sponse. Ct. 4.b.
Numérotation du verset Ier. 3,mystice 
marg.| {a} Leva oculos tuos in directum : quasi super {4. 183vb} omnia transitoria leva oculos cordis, ad consideranda eterna. Unde Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram, id est quasi de hoc pactum fecerunt, quia tales cum inferno fecerunt pactum, ut dicitur Is. 28.d. Hi habent oculos talpe, que non querit nisi terram. Vel,   in directum : in tentionem referas ad Deum. Gregorius. Distorti non nisi ad regulam corriguntur. Ct. 1.b. Recti diligunt te Ez. 1. Pedes eorum pedes recti et ideo quocunque ibat spiritus, ibant animalia et rote simul.
marg.| {c} In viis sedebas exspectans eos, quasi   latro etc. ad litteram exponitur hic de meretricibus. Prv. 7.b. Considero vecordem iuvenem, qui transit per plateas iuxta angulum et prope viam domus illius graditur in obscuro, advesperante die, in noctis tenebris et caligine ; et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio preparata ad capiendas animas, garrula, vaga, quietis impatiens. Ideo dicitur Ecclesiastic. nono b. Noli circumspicere vias civitatis, nec aberraveris in plateis illius. Vel.   Exspectans eos id est Demones, ut exponatur hoc de prevenientibus tentationes diaboli et quasi illis occurrentibus, ut cum eis vadant et se associent ad faciendum malum. Lam. 1.b. Abierant absque fortitudine ante faciem subsequentis.
marg.| {h} Frons mulieris meretricis facta est tibi etc.   Hoc respicit ad hoc quod ipsa dixerat se esse innocentem et absque peccato et ad hoc quod flagellaverat et tamen non recepit disciplinam, immo nec erubuit, immo quia magis in hoc peccabat quod sua scelera denegabat. Dic ergo,   Frons mulieris meretricis etc.   que verecundiam omnem amisit, ut que dicuntur mulieres vie, que omnibus se exponunt nullum erubescentes. Quod et potest dici de omni homine, qui in peccatis suis gloriatur. Ez. 16.b. Exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut eius fieres ibid. c. Fecisti tibi lupanar et edificasti tibi prostibulum in cunctis plateis, ad omne caput vie edificasti tibi signum prostitutionis tue. Sic isti publice et inverecunde adorabant idola sua. Is. 48.a. Scivi, quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua erea. Ez. 3.b. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde. Hi sunt peiores Demonibus, qui, ut dicitur, de aliquibus vitiis erubescunt tentare homines, ut dicitur Ez. 16.g. De filiis Palestinarum, que erubescunt in sceleribus Hierusalem.
marg.| {i} Ergo saltem etsi amplius non vis facere.
marg.| {k} Amodo voca me, pater meus scilicet creatorem.
marg.| {l} Dux qui doceo quomodo ab errore tuo debeas recedere.
marg.| {m} Virginitatis mee tu es in p atribus, qui idola non coluerunt, quasi antequam idola colerem, fuisti dux virginitatis mee. Ipse enim animas eorum et omnium fidelium despondet amplexibus suis. 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Debet autem eum homo vocare patrem, non tantum ore, sed et corde et opere, quia non omnis, qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in Regnum celorum, ut dicitur Mt. 7.c. Nec omnes qui dicunt Pater noster ore, sunt eius filii, sed si quis eum timet et reveretur filiali reverentia, secundum illud Mal. 1.b. Si ego pater, ubi honor meus ; si ego Dominus, ubi timor meus ? Item qui eum imitatur secundum possibilitatem suam, tamquam filius patrem 1Cor. 11.a. Estote imitatores mei, sicut et ego Christi, secundum illud Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera eius facite. Item qui eius disciplinam patienter patitur. Unde Hbr. 12.b. Castigat omnem filium quem recipit : Si ergo extra disciplinam estis etc.   Hec tria faciunt hominem Deum vocare patrem suum. Tertium est dux virginitatis, quando virginitas et alia bona que facimus, per que ei desponsamur, ipsi soli attribuuntur. Hoc autem congrue potest dici de illis, qui in peccatis suis perseverant.   Amodo saltem sati s peccasti, modo quiesce. 1Pt. 4.a. Sufficit enim preteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis etc.   De F ine autem dicit ibid. b. Omnium autem finis appropinquabit : Estote itaque prudentes, sobrii et vigilate in orationibus. Et hoc est.
marg.| {k} Voca me pater meus ut i n oratione Dominica dicimus :   Pater noster etc.   Quan to ergo ut dicitur Ierenym. Deus est clementior, qui salutis viam post fornicationem ostendit, tanto miserior peccator, qui post tot et tanta vulnera non vult recipere sanitatem, quam tamen ita benigniter offert medicus.
marg.| {n} Numquid irasceris in perpetuum quasi ita dicas mihi, ecce tamquam dux monet ab errore idololatrie recedere et ad se viam redire, ut virginitatem, quam dedit ante, iterum det.
marg.| {o} In perpetuum id est diu.
marg.| {p} Aut perseverabis in finem id est diutissime, quasi {4. 184ra} ita dicas mihi. Tunc enim dimittam tibi irasci, quando dimittes a me fornicari. Dominus enim ultimus recedit ab anima, qui non relinquit, nisi quando relinquitur et primus se offert revertenti, quia nisi prius revertatur ad nos, ad eum non possumus reverti. Simile dicit penitens in Ps. 12. Usquequo, Domine, oblivisceris in finem : usquequo avertis faciem tuam a me ? De hoc Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine in eternum, quia caro est, id est fragilis.
marg.| {a} Ecce locuta es verb is superbe, que humiliter debuisses petere veniam. Unde subdit.
marg.| {d} Et pro verbis penitentie scilicet que magis deberes habere in ore humiliter petendo veniam.
marg.| {e} Verbis etc.   quod dici potest contra illos, qui non solum peccant, sed et de peccatis se iactant. Unde Ps. 51. Quid gloriaris in malitia quod est blasphemare Dominum. In hoc enim apparet magna ingratitudo hominis. Iob. 24.d. Dedit ei Deus locum penitentie et ipse abusus est eo in superbia.
marg.| {a} Ecce locuta es quoa d peccatum oris.
marg.| {f} Et implesti cogitationem etc.   quoa d peccatum cogitationis. Unde exponit se   Cogitationem tuam malam scilicet opere. Unde Mi. 2.a. Ve qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris ibid. Contra Dominum est manus eorum, quoniam concupierunt agros et violenter tulerunt domos et rapuerunt. Humanum est enim cogitare malum, sed diabolicum est opere cogitationem adimplere.
marg.| {b} Et fecisti mala quoa d peccatum operis.
marg.| {c} Et potuisti quoa d peccatum consuetudinis. Tunc enim homo potens est in peccato, cum consuetudinem et continuationem habet in illo. Unde exponit se.
marg.| {g} Ostendisti etc. scilicet Deum sponsum tuum.
marg.| {h} Fortitudinem tuam scilicet potentiam tuam in adulterando.
marg.| {i} Ut possis etc.   Unde dixit.   Et potuisti id est potentem te contra me virum tuum factis ostendisti. Sicut adultera in despectum mariti coram eo facit signa luxurie cum adultero et multiplicat ea per consuetudinem quod est ostendere fortitudinem, quasi dicat : illum non timeo, magis possum contra eum, quam ipse contra me. Unde ad talem dicit Dominus. Is. 57.b. Iuxta me, id est coram me, disco operuisti et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis fedus, dilexisti stratum eorum manu aperta et ornasti te regio unguento et multiplicasti pigmenta tua.
marg.| {k} Ei dixit etc.   Hic exprobat Dominus peccata duarum tribuum loquens sub metaphora duarum sororum de duabus et decem tribubus, que de una stirpe nate sunt, scilicet Abraham, Isaac, sicut Ez. 16. et 23. ostenditur quod due magis peccaverunt.
marg.| {l} In diebus Iosie regis sub quo Ieremias exorsus est prophetare, ut sup. 1.a.
marg.| {m} Numquid vidisti etc. id est decem tribus ? quid est istud quod fecit ? Ecce.
marg.| {n} Abiit sibimet etc. quasi ad libitum ibat, tamquam que non esset ligata aliquibus preceptis, id est per voluntatem suam.
marg.| {o} Et fornicata est ibi cum idolis, quasi exponens se omni idololatrie, que per fornicationem hic intelligitur, quia in Dan et in Bethel constituerunt vitulos, ut dicitur. 3Rg. 12.g.
marg.| {p} Et dixi etc.   post tanta peccata.
marg.| {q} Et vidit etc. id est due tribus. Plus dicit, cum vocat eam prevaricatricem, quam dixerit de decem tribubus, vocans eas adversatricem. Plus enim peccaverunt due tribus, quia templum habebant, Sacerdotes et Prophetas et Levitas ; peccaverunt etiam sine causa ; Sed decem tribus hec omnia non habuerunt et non nisi ex causa peccaverunt, ne regnum amitterent. Licet ergo vidissent due tribus decem tribus propter idololatriam esse ab Assyriis captivatas et ideo exemplo illarum sibi magis {4. 184rb} debuissent cavere, tamen vicerunt decem tribuum scelera et peccaverunt magis, intantum enim peccaverunt quod in Templo Dei posuerunt idola. Illa ergo adversatrix dicitur, quia Deo adversata est, ponens vitulos in Dan et Bethel, ut sic non irent Iudei in Hierusalem adorare.
marg.| {r} Quia pro eo etc. scilicet Religionis Dei, que apud eam vigebat, quam dimisit imitatione sororis sue.
marg.| {s} Dimisissem eam scilicet ultimus. Neminem enim dimittit Deus, nisi prius dimissus.
marg.| {t} Et dedissem ei libellum repudii quasi ad tempus dimisi, paratus recipere, si peniteret. Precipitur enim Dt. 24.a. Mulieri displicenti viro dari libellum repudii, in quo scripte tenentur cause repudiationis. Sed nonne Is. 50.a. Dicitur. Quis est iste liber repudii matris vestre, quo dimisi eam ? Ibi Glossa Libellum repudii, quo dimisissem, vos ostendere non potestis. Ergo numquam Dominus dedit libellum repudii. Solutio : Super Isaiam ibidem dicit alia Glossa Dicitis Iudei quod abieci matrem vestram, sed ipsa prior abiecit me, quasi , ego dimisi eam, quia ipsa prior dimisit me, unde non dedi libellum proprie. Qui enim prior dimittebat, libellum proprie dabat. Hic autem dicitur tantum dedisse, quia dimisit eam quamvis posterior et ponitur antecedens pro consequente. Qui enim dabat libellum non poterat de cetero accipere illam, quam dimiserat, sed Dominus semper paratus erat recipere Synagogam si peniteret et ideo proprie libellum non dedit. Preterea, nec Dominus libellum dari precepit in lege, nisi tantum permittendo hoc ob duritiam cordis Iudeorum, ut dicitur Mt. 19.a. Dimittens enim uxorem peccabat, sed preceptum tamen erat dimittenti, ut non dimitteret sine libello, id est daret libellum dimittendo, in quo scriberentur cause quare dimittebat.
marg.| {u} Et non timuit prevaricatrix Iuda soror eius Lice t vidisset quod pro consimili peccato dimisissem decem tribus et captivari eas permisissem.
marg.| {x} Sed abiit et fornicata est etiam ipsa me r elinquendo et ad idola se convertendo,
marg.| {4. 184va} {Δ} {a} Et facilitate fornicationis sue. Mul totiens est mulier fornicaria, tamen non habet facultatem explendi fornicationem suam, quia non est dives, vel quia non habet paratum leccatorem suum. Sed due tribus et prosperitatem habebunt et idola parata et animalia ad sacrificium. Vel   facilitate quia de facili colebant queque idola. Et ob hoc.
marg.| {b} Contaminavit terram quia aliis fuit occasio similiter peccandi, sicut meretrix quando habet facultatem fornicandi, maculat totam viciniam.   Et mechata est cum lapide et ligno id est cum idolis lapideis et ligneis.
marg.| {d} Et in omnibus his non est etc.   in toto corde suo scilicet intellectu et affectu. Ioel. 2.c. Convertimini ad me in toto corde vestro. Vult enim Dominus sibi offerri cor in holocaustum, sed corpus in sacrificium scilicet ut de corde nihil sibi retineat homo, sed de corpore tantum sibi necessaria retineat.
marg.| {e} Sed in mendacio, ait Dominus. Hoc dicit, quia quidam eorum propter communicationem Prophetarum simulabant se penitere, sed falso. Orabant enim ore in Templo et huiusmodi exteriora signa simulate faciebant, secundum illud Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat etc.
marg.| {f} Iustificavit etc. id est minus peccavit congregatio decem tribuum in comparatione duarum tribuum. Et est simile, Ez. 16.f. Iustificata est soror tua Sodoma ex te. Et Lc. 18.c. Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Et Mt. 12.d. Regina Austri consurget in iudicio contra generationem istam. Et ibid. b. Ipsi iudices vestri erunt. Dicit autem Glossa quod ideo dicit   Iustificavit etc.   quia statim in principio periit, cuius cruciatibus potuit emendari prevaricatrix Iuda. Ergo secundum Glossa videtur quod Adam statim eiectus de Paradiso minus peccavit, quam aliquis homo, quia in principio sue creationis peccavit. Non sequitur, quia optima habebat naturalia.
Numérotation du verset Ier. 3,moraliter 
marg.| Vel moraliter {a} Et assumam etc. scilicet mundi, que est civitas, in qua pauci sunt viri viriliter agentes, ut dicitur Eccl. 9.d. b.   Et duos de cognatione scilicet Religiosorum, unde vocant se fratres. Innuit ergo hic quod et de secularibus et de Religiosis salvabuntur aliqui. Et tamen cum pauciores sint claustrales, quam seculares, dicit duos salvari de Religione et unum de seculo, ad innuendum quod securior et melior est Religio, quam seculum et plures damnabuntur de seculo, quam de Religione. Si quis ergo dicat quod non intrabit Religionem, quia non omnes de Religione salvabuntur, ergo nec debet manere in seculo, quia multo plures de seculo damnabuntur, quam de Religione. Beati ergo erunt illi, quos assumet Dominus. Unde Ps. 64. Beatus, quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis. Sed infelix, qui a Domino relinquetur. Mt. 24.d. Unus assumetur et unus relinquetur, id est illi glorificabuntur, qui unitatem querunt et illi damnabuntur, qui divisionem, vel discordias querunt.
marg.| {4. 185rb} {c} Et introducam vos in Sion id est in civitatem supernam, que in alto est, ut specula. Is. 33.c. Oculi eius terram cernent de longe, sed Deum de prope, quia semper pre oculis habebunt speculum eternitatis. Unde ibidem, in decore suo videbunt.
marg.| {d} Et dabo vobis Pastores Apos tolos et Apostolicos viros, qui debent pascere verbo et exemplo et temporali subsidio, ut dicitur Io. 21.d. Pasce, pasce, pasce.
marg.| {e} Iuxta cor meum. In corde sita est sapientia. In hoc notatur quod debent esse sapientes a sapientia divina, qui alios debent pascere sapientia. Sed Os. 9.b. Scitote Israel stultum Prophetam insanum. Et Is. 19.b. Stulti principes Thanneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Item in corde est voluntas. In quo notatur quod debent fieri, vel eligi Prelati secundum voluntatem Dei, quasi non propter pecuniam, vel propter populi favorem, vel propter temporalia habenda. Unde Os. 8.a. Ipsi regnaverunt, sed non ex me, Principes extiterunt et non cognovi, id est non approbavi ; aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola. In hoc notatur eorum avaritia, vel superbia de scientia et de loquentia eorum, vel de caritate dignitatis eorum. Item a corde dependet tota vita hominis, hoc significat quod debet ab eis descendere fons vite in subditos, scilicet per predicationem et exemplum eorum. Sed heu ut infra 23.c. Potius ab ipsis egreditur pollutio super omnem terram. Os. 9.c. Ephraim ducit filios suos ad interfectorem, id est per malum exemplum occidit eos. Sed Ez. 3.e. Sanguinem eius de manu tua requiram.   Et pascent vos scientia quoa d ea, que sunt fidei.
marg.| {g} Et doctrina quoa d ea, que sunt operationis.
marg.| {k} Non dicent ultra, Arca testamenti Domini. Dic it hoc Ier. exponendum de novo Testamento, cum quo non debet salvari vetus Testamentum, licet hoc dicerent quidam, qui vocabantur Hebionite et quidam etiam, qui dicebantur Nazarei, qui dicebant novum Testamentum non sufficere ad salutem sine observantia veteris. Duo enim fuerunt genera Nazareorum. Quidam qui propter simillimam vitam, quam cum Christo habebant, dicti sunt Nazarei et hi boni fuerunt, qui etiam scripserunt Evangelium quod authenticum est. Alii fuerunt heretici, qui dicebant Evangelium sine lege non sufficere, qui et Nazarei vocabantur, propter falsam et simulatam Religionem. Dicit autem Hieronymus ideo per Arcam Testamenti significari legem veterem, quia ipsa custos fuit legis Mosaice. Sed contra 2Par. 5.c. Nihil aliud erat in Arca nisi due tabule, quas posuerat in Oreb, quando legem Dominus dedit filiis Israel, sed in illis non erat nisi Decalogus, que non dicitur lex, quia de ea dicitur Hbr. 10.a. Quod lex est umbra futurorum quod non potest dici de Decalogo. Solutio: Intellige sic, nihil aliud, id est ita principium. Simile 2Par. 10.d. Ubi dicitur quod nulla tribus secuta est Roboam nisi tribus Iuda, id est non ita principaliter. De hoc dicitur Dt. 31.f. Ubi precipitur quod Deuteronomius penderet in latere Arce. Hec ergo est prophetia de cessatione legalium in adventu Christi. Unde Ps. 39. Holocaustum et pro peccato non postulasti. Eccl. 43.b. Aperti sunt thesauri, id est Sacramenta novi Testamenti et avolaverunt nebule, id est obscuritates legalium. Vel $moraliter
marg.| {h} Cum multiplicati fueritis in t erra, viventium multiplicati per stolam anime.
marg.| {i} Et creveritis per stolam corporis. Per Arcam significantur Prelati, in quibus debent esse tria, scilicet doctrina legis, quoad tabulas, virga correctionis, manna consolationis. Per que tria modo Prelati multiplicantur et crescunt in terra, quia in omnem terram exivit sonus eorum, id est doctrina et fama et exemplum. Sed in patria eterna.
marg.| {k} Non dicent etc.   quia his non indigebunt. Tunc erunt docibiles Dei, ut dicitur Io. 6.e. id est docti a Deo. Unde infra 31.f. Non docebit vir ultra proximum suum et vir fratrem suum, dicens, cognosce Dominum, omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum. Et 1Cor. 14. Cessabit omnis Prelatio.
marg.| {o} In tempore illo. Pos tquam reversi fuerant Iudei de captivitate, omnes gentes habebant Hierusalem in maxima reverentia et dicebant eam esse solium Regni. Unde ut habetur Act. 2.a. Omnes gentes de diversis mundi partibus ibi congregabantur.
marg.| {p} Vocabunt Hierusalem solium Domini. Cum iam non dicatur quod ipse sedeat super Cherubim, ut olim dicebatur, quando enim propitiabatur populo, tunc apparebat gloria eius, id est claritas, vel fumus super propitiatorium inter duo Cherubim ; sed modo, scilicet post captivitatem, ipsa civitas eius solium, quasi Dominus tunc valde honorabit illam civitatem totam et non solum Templum quod solium prius honorabatur, antequam, scilicet esset destructum.
marg.| {4. 185va} {a} Et congregabunt etc.   quia Deum honorabunt, sicut et Iudei. Ut enim habetur in principio Esdre, multi alii tunc cum Iudeis fuerunt in Hierusalem proselyti facti. Unde Is. 14.a. Miserebitur Dominus et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam. Adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob.
marg.| {b} Et non ambulabunt etc.   Non enim legitur quod Iudei post illam reversionem umquam postea fuerunt idololatre. Sed verius est hec prophetia de Adventu Christi, quando abolitis figuris legalibus iam non apparebit Dominus sicut patribus super picturas Cherubim, ut solebat, sed erit Hierusalem, id est Ecclesia solium eius, quia mentes fidelium sunt sedes et thronus Dei. Hierusalem enim interpretatur visio pacis. In pace enim factus est locus eius. Sed si Dominus per gratiam in omnibus sedet et ita omnes tam Angeli quam anime sunt Throni Dei, quomodo ergo specialiter quidam Ordo inter Angelos dicitur Throni ? Sol. in omnibus Sanctis sedet Deus ad iudicandum ipsos et ideo dicuntur Throni Dei, sed specialiter sedet in illis, qui specialiter throni dicuntur ad iudicandum alios.
marg.| {a} Et congregabuntur etc. scilicet Iudei et Gentiles in unitate fidei. Vel Religiosi, qui se congregant in uno loco, sub uno modo vivendi et sub uno Prelato. Os. 1.d. Congregabuntur filii Iuda etc.   Ez. 37. Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel et Rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra due gentes, nec dividentur amplius   ] etc. {c}   In diebus illis data a Cyro licentia redeundi, non statim redierunt, sed morati sunt per duos annos et inierunt inter se consilium illi de duabus tribubus cum illis de decem, qui cum ipsis fuerant captivati, quando, scilicet vel quomodo redirent.   Unde, in diebus illis etc. scilicet quando erit data licentia a Cyro redeundi de captivitate.
marg.| {d} Ibit id est inibit consilium.
marg.| {e} Domus Iuda id est captivi de duabus tribubus.
marg.| {f} Ad domum Israel id est cum captivis de decem tribubus, qui cum illis erant.
marg.| {g} Et venient simul etc. id est illi de duabus tribubus et illi pauci de decem redibunt de captivitate Chaldeorum, sive Babyloniorum.
marg.| {h} Ad terram etc. id est promisi.
marg.| {i} Patribus vestris scilicet Abraham, Isaac et Iacob.
marg.| {k} Ego autem dixi. Quo modo ponam te in filios, id est quomodo multiplicabo te, ut habeas multos, vel quomodo habebo te pro filiis, quando totiens et tantum me dereliquisti ? Vel.   Quomodo ponam te in filios id est dimittam, quasi , quomodo te relinquam inter filios Gentium captivum, quasi , non dimittam.
marg.| {l} Et id est sed.
marg.| {m} Tribuam tibi terram desiderabilem ne m iscearis Gentibus et discas cultum earum.
marg.| {n} Hereditatem preclaram etc. id est quam exercitus gentium desiderans congregavit se ad eam capiendam, vel possidendam, quam pre aliis terris cupiebat et ideo vocat eam preclaram.
marg.| {o} Et dixi. Ecc e quomodo dabo tibi terram illam, scilicet si tantum volueris penitere, quasi si hoc facias, reducam te in terram sanctam.
marg.| {p} Patrem vocabis me e xhibendo mihi cultum divinum, vel latriam et non idolis.
marg.| {q} Et post me etc. scilicet per imitationem, vel obedientiam mihi exhibitam. Quamvis autem ita tibi promisissem et modum habendi quod promisi tibi, docuissem.
marg.| {r} Sed quomodo contemnat etc.   que quanto magis videt se diligi, vel zelari, vel signa amoris sibi impendi a marito, vel amatore suo, tanto magis ipsum contemnit. Sic Israel quanto magis diligebatur a Domino effectu, tanto magis ipsum contemnebat. Sed hec melius exponuntur de Christi adventu, quando de utrisque tribubus, scilicet {4. 185vb} de duabus et decem, aliqui Aquilonem relinquentes, id est a diabolo recedentes, qui est dirissimus ventus Aquilonis, quia fortissime affligit et tentat iustos, Domino et Evangelio crediderunt. Secundum illud Ct. 4.d. Surge, Aquilo et veni, Auster. Aliqui enim de decem tribubus crediderunt, ut Apostoli. Unde Ps. 67. Principes Zabulon et Principes Nephtalim. Per Israel et Iuda, Iudei et gentes, qui coniuncti sunt in uno angulo, scilicet in unitate fidei, quando ille, qui est pax nostra, fecit utraque unum, ut dicitur Eph. 2.c. Unde et vocatur lapis angularis. Vel laici et clerici, qui simul exire debent de regione Aquilonis, id est peccati. Za. 2.b. O o o fugite de terra Aquilonis, scilicet ut eatis in terram celestem ibid. O Sion fuge, que habitas apud filiam Babylonis ibi enim non est requies. Thr. 1.a. Migravit Iudas propter afflictionem servitutis et habitavit inter gentes, nec invenit requiem ibi diabolus affligit et redigit in servitutem faciens nos servire in luto, latere et paleis, ut dicitur Ex. 1.c.
marg.| {k} Quomodo ponam te in filios etc.   qui tantum fuisti servus diaboli, o tu, popule Iudeorum, quomodo adoptabo te in filios sicut adoptavi credentes de Gentibus quod tamen faciam in fine, quando reliquie salve fient. Quotquot enim ad Deum convertuntur, fiunt eius filii, ut dicitur Io. 1.a. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine eius. Vel ponam te in filios, id est ut habeas filios, id est operum multiplicationem, que tam diu fuisti sterilis. Sensualitas enim hominis debet esse uxor rationis, que est sicut vitis abundans, id est in operibus quod tunc est, quando est in lateribus domus, id est quando sensualitas est in latere, non in capite, tunc est uxor rationis, subiecta eius imperio et tunc sunt filii sicut novelle olivarum in circuitu mense Domini, id est multum fertiles sunt sicut novelle olive, in quibus debet homo delectari sicut delectatur in mensa. Sed sunt quidam, qui desperant de generatione filiorum, quia diu fuerunt steriles et in peccatis perseverantes. Et ideo desperant de filiis, id est de bonis operibus, cum tamen Abraham et Sara desperata etate cum ambo essent seniles, genuissent Isaac. Ideo multi in peccatis perseverantes derident predicatorem, cum eis predicat quod filios generent, id est bona opera, sicut Sara risit, cum promissum fuit ei parere. Gn. 19.c. Videbatur eis, quasi ludens loqui. Vel.
marg.| {k} Quomodo ponam te in filios qui non diligis esse nisi in prosperitate, cum tamen omnem filium, quem recipit, corrigat et flagellet ?
marg.| {n} Hereditatem preclaram exercituum gentium. alia littera habet. Hereditatem Dei fortissimi gentium, id est quam nobis acquisivit Christus per suum fortissimum brachium, scilicet in Cruce per sanguinem proprium. Vel ad quam acquirendam fortissimi exercitus laboraverunt, scilicet Apostolorum et Martyrum et Confessorum et ideo non ibi ociosi intrabunt, sed ut dicitur. Mt. 11.b. Regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Sed tot labores Sanctorum iam precesserunt et passiones et Christi passio, per que nobis acquisita est illa hereditas eterna quod iam pro parvo habebimus illam, scilicet pro parva penitentia, ita ut nobis possit vere dici illud Io. 4.e. Alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis : Hereditatem preclaram, quasi eius claritatem omni temporali claritati debemus preponere. Ps. 15. Hereditas mea preclara est mihi.
marg.| {p} Patrem vocabis me scilicet per veram confessionem oris et cordis.
marg.| {q} Et post me ingredi, non cessabis per imitationem operis, quia per hec duo habebis hereditatem : Non cessabis, scilicet tua reputatione, secundum illud Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Ps. 37. Et dixit nunc cepi. Ps. 79. Tota die contristatus ingrediebar. Eccl. 43.a. Luminare quod minuitur consummatione. Is. 27.b. Florebit et germinabit Israel, quasi , quando est in flore, adhuc debet se reputare esse in germine. Am. ultimo d. Comprehendet arator messorem et calcator uve mittentem semen.
marg.| {r} Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum etc.   Quan to plus Dominus quosdam ad penitentiam exspectat, divites, vel superbos, quos ponit in prosperitate et non flagellat, tanto magis illi eum contemnunt. Is. 57.b. In multitudine vie tue laborasti, nec dixisti, quiescam, viam manus tue invenisti, propterea non rogasti. Sicut naute in periculis constituti timent, sed cum securi sunt, tunc vacant lusibus et potibus. Os. 13.b. Adimpleti sunt et saturati sunt, elevaverunt cor suum et obliti sunt mei. Immo contempserunt me, ut hic dicitur et Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit etc.   Gn. 40.d. Succedentibus prosperis, prepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
marg.| {4. 186ra} {a} Vox in viis etc.   Hic predicit eorum captivitatem propter eorum obstinatam malitiam.
marg.| {c} Audita est id est cito audietur.
marg.| {b} In viis quasi non in secreto et in thalamis flebitis, quando ducemini in captivitatem, sed in aperto et publico. Vel. In viis, per quas ducemini in captivitatem.
marg.| {d} Ploratus etc.   pre nimio dolore.
marg.| {f} Filiorum Israel quan do ducentur captivi.
marg.| {g} Quoniam iniquam etc. id est peccatis suis fecerunt quod sic per viam ducantur ad captivitatem.
marg.| {h} Obliti sunt etc.   et b eneficiorum eius. Vel loquitur admonens, eos ad penitentiam quod si volunt quod Dominus recipiat eos revertentes, oportet quod veniant ad eum in fletu et ululatu, sicut pius pater filium revertentem et penitentem benigne suscepit et omnia amissa ei dedit. Lc. 15.e.
marg.| {e} Ululatus est vox confusa, quam debet habere penitens pre timore Inferni, scilicet plantum, infra 6.g. Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum. Ps. 37. Rugiebam a gemitu cordis mei.
marg.| {b} In viis quib us revertuntur ad penitentiam. Vel. In viis, quibus sibi vident appropinquare mortem suam, vel iudicium, infra 31.b. In fletu venient et in misericordia reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta. Vel.
marg.| {e} Ululatus cont ritionis, vel vere confessionis in viis, id est operibus satisfactionis.
marg.| {i} Convertimini filii etc.   Hic monet eos ante captivitatem, quasi dicat : si vultis reverti, non captivabimini. Vel in captivitate monet eos, quasi si vultis reverti per penitentiam, a captivitate reducimini. Convertimini ab actu peccati et a voluntate et omnibus circumstantiis. Ideo dicit.
marg.| {i} Convertimini etc. id est ex toto vertimini. Qui ergo unum sine alio dimittit, non convertitur, sed vertitur. Ioel. 2.c. Convertimini ad me in toto corde vestro. Ideo Gn. 19.d. Non stes in omni circa regione. Ideo legitur Ex. 10.f. Cum diceret Pharao Moysi. Ite, sacrificate Domino, oves tantum vestre et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum, ait Moyses. Cuncti greges pergent nobiscum, non remanebit ex eis ungula, que necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri. Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum.
marg.| {k} Et sanabo etc. id est auferam penam pro aversionibus debitam, vel iam inflictam. Vel, aversiones, id est peccata, que sunt aversio ab incommutabili bono. Et ideo dicit : Convertimini, scilicet qui fuistis, revertentes, vel, Convertimini filii revertentes, id est exterius per signa penitentie et peccata dimittendo.
marg.| {l} Ecce nos etc. quasi ita vos dicatis, ut misereat vestri quod est signum penitentie et hoc mihi dicatis. Hoc debent dicere omnes revertentes ad Dominum, quia ipse est locus, ubi solum requiescere possunt. Unde August. Inquietum est cor nostrum, Domine, donec quiescat in te. Unde ibi solum tendere debemus tamquam ad centrum nostrum. Za. 1.a. Convertimini ad me et ego convertar ad vos. Unde.
marg.| {m} Tu enim es etc.   Et d icatis etiam hoc.
marg.| {n} Vere mendaces etc. id est cultus idololatrie exhibitus in montibus, per quem falsi Prophete promittebant nos habituros perpetuam prosperitatem. Unde Lam. 2.e. Prophete tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam provocarent. Viderunt autem assumptiones falsas et eiectiones.
marg.| {o} Et multitudo montium. ad litteram, in multis montibus idololatrabant. alia littera. Altitudo montium, id est superbia Pseudoprophetarum elevantium se contra Dominum. Sic et delitie et divitie et honores potentum huius seculi vane sunt et false, supra 2.a. Ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt. Ps. 51. Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum etc.   Ideo subdit.
marg.| {p} Vere in Domino etc.   Gn. 47.f. Salus nostra in manu tua est. Os. 13.c. Perditio tua ex te, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Unde ubi habemus, sanabo aversiones, dicit alia littera. Conversiones, quia quantumcunque nos.4.186rb} ad eum convertimus et quantumcunque voluntatem habeamus convertendi nos ad eum, tamen oportet quod ab illo iuvemur et voluntas nostra ab ipso trahatur. Si ipso enim omnes iustitie nostre iniustitie sunt et omnis potentia nostra infirmitas est. Ideo Rm. 8.e. Ipse spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Unde sic lege : Sanabo conversiones, id est supplebo earum defectum.
marg.| {q} Confusio etc. id est peccata, quibus debemus confundi et omnes ea facientes destruxerunt possessiones patrum nostrorum. Et hoc.
marg.| {r} Ab adolescentia quia aliqui erant tempore Ieremie, qui in adolescentia sua viderant patres suos propter peccata sua multa mala pertulisse et in corpore suo et in rebus suis et in filiis. Unde.
marg.| {s} Greges etc.   Sic etiam possunt dicere discipuli hereticorum quod omnem laborem hereticorum, quem habent in exponendo Scripturas ad confirmandum suas hereses, sequitur confusio. De quibus Ps. 63. Defecerunt scrutantes scrutinio, id est heretici, qui scrutantur expositiones Scripturarum. Ps. 52. Confusi sunt etc.   infra 20.c. Confundantur, quia non intellexerunt etc.   Sic sepe accidit in Ecclesiis quod aliquis Prelatus nititur sublimare parentes suos in prebendis, sed quando moritur, tunc sequens Episcopus illos destituit, ut suos promoveat. Unde possunt illi tunc dicere : Confusio   ] etc. {c}   Dormiemus etc. id est moriemur pro peccatis nostris.
marg.| {u} Et operiet etc. id est pena, que infligitur pro peccatis nostris, ignominiose abundabit in nobis.
marg.| {x} Quoniam etc.   Sic debent confiteri penitentes, quia ut dicit Hieronymus pars salutis est nosse peccata et confiteri. Ideo dicit, pars, quia non sufficit confessio sine contritione et satisfactione. Is. 43.d. Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris.
marg.| {z} Et non audivimus etc.   quin non audivimus vocem Moysi, in quo et ad quem Dominus locutus est. Et ideo non audiendo eum, non audivimus Dominum. Unde Io. 5.g. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, ille enim de me scripsit.
marg.| {y} Ab adolescentia etc. id est a tempore, quo egressi sumus de Egypto.
Numérotation du verset Ier. 3,mystice 
marg.| Mystice secundum Originem, per Israel intelliguntur Iudei, per Iuda Christiani, quorum, ut ipse dicit, maiora in fine futura sunt peccata quam fuerunt in principio Iudeorum et etiam illorum, qui erant de Iuda. Unde Mt. 24.b. Cum multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Sed contra Ct. 6.d. Dicitur de Ecclesia quod est terribilis, ut castrorum acies ordinata. Sed in castrorum acie fortiores ponuntur in principio et in fine, sed in medio debiles. Dn. 12.c. Ubi loquitur de fide mundi : Dealbabuntur, quasi ignis probabuntur multi. Loquitur enim ibi de illis, qui erunt tempore Antichristi. Solutio : Tempore proximo ante tempus Antichristi erunt multi pessimi et pauci boni. Et ad hoc tempus respicit hic Origenes: In ipso autem tempore Antichristi erunt optimi, quia cum superbit impius, incenditur pauper et fit fortis et hoc tempus respicit Daniel et sic etiam in fine exercitus erunt fortiores. Unde potius de moderno tempore loquitur Origenes hic. Unde Lc. 18.b. Putas filius hominis veniens invenies fidem super terram ? Si ergo attenderimus, que passi sunt Iudei propter incredulitatem suam, magis crederemus. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, quanto magis nobis non parcet, qui quasi excisi de naturali oleastro, inferti sumus in bona oliva, ut dicitur Rm. 11.c. Vel per Israel propter multitudinem laici, per Iuda Clerici, qui deberent est confitentes Domino, sed imitantes peccata laicorum peiores facti sunt illis. Is. 23.a. Erubesce Sidon, ait mare, Lam. 4.a. Maior effecta est iniquitas filie populi mei peccato Sodomorum. Et ibid. b. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame. Occisi fame sunt illi, qui obsidentur in civitate. Occisi gladio sunt, qui foris a civitate reperti sunt. Sic clerici in civitate sunt, quia filii electi sunt et ad eos pertinet Religio Ecclesie, sed laici sunt foris.
marg.| {n} Abiit sibimet super omnem montem etc.   Et infra addit tertium.   Et mechata est cum lapide. Per montem excelsum, superbia ; per lignum frondosum, vel nemorosum, carnis voluptas ; per lapidem, cordis duritia, que proprie est in avaris, intelligitur, quorum corda nulla misericordie, vel compassionis mollitie leniuntur, quia sunt sine misericordia, sine affectione, sine fide. Per hec ergo tria anima misera fornicatur a Deo. De his tribus, Ez. 16.c. Fornicata es cum filiis Egypti vicinis tuis magnarum carnium, quoad peccatum luxurie. Et post pauca. Et fornicata es in filiis Assyriorum, quoad peccatum superbie. Assyrii enim interpretantur diligentes. Et post. Et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis, quoad peccatum avaritie. Chanaan interpretatur commota, in quo significatur sollicitudo avarorum. Chaldeus interpretatur ferox, quia tales habent viscera crudelia, in quibus non est caritas patris, quia claudunt viscera sua fratri necessitatem habenti.
marg.| {Θ} {a} Et facilitate etc.   Null i enim tantam opportunitatem peccandi habent sicut clerici, quia in divitiis abundant et otiosi sunt et honorantur, que tria causa sunt peccati. Unde Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue superbia, saturitas panis et abundantia et otium ipsius. Et preterea, quia non habent correctores. Quis enim medebitur incantatori percusso, ut dicitur Eccl. 12.c. Unde gratiam Dei transferunt in luxuriam, ut in Canonica Iude, quia libertate sua abutuntur, habentes velamen malitie sue libertatem, ut dicitur 1Pt. 2.c.
marg.| {c} Et mechata est cum lapide et ligno quia ad litteram gloriantur in lapideis domibus, vel palatiis. Unde potest dici quod diabolus in domibus eius cognoscetur, non Dominus. In talibus enim domibus non fuit Dominus natus, sed potius in presepio, quia non erat ei locus in diversorio. Unde Hab. 2.c. Lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas est edificiorum, respondebit. Unde Lc. 19.f. Cum turbe in occursum Domini in civitatem, dicerent. Benedictus qui venit in nomine Domini. Et quidam de Phariseis dicerent ei. Magister increpa discipulos tuos. Dixit. Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
marg.| {e} Sed in mendacio Dicu nt enim. Ego hec edificavi non propter me, sed propter Ecclesiam, cui eam dabo, vel huiusmodi alias excusationes ponunt. Et est hic argumentum quod qui non ex toto corde ad Deum convertuntur, non in veritate, sed in mendacio convertuntur.4.184vb} infra 12.a. Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum.
marg.| {f} Iustificavit animam etc.   cum tamen dicatur Os. 4.d. Si fornicaris tu Israel, id est o laici, non delinquat saltem Iuda, id est o vos clerici. Sed iam laici sunt iustiores clericis. Unde infra 5.b. Ibo ergo ad optimates et loquar eis. Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei fui. Et Ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
marg.| {g} Vade et clama etc.   Temp ore Iosie, quo Ieremias exorsus est prophetare, iam ducte erant decem tribus in captivitatem ultra montes Caspios. Sed tamen quidam de illis non sunt captivati, sed reversi sunt cum duabus tribubus, cum quibus postea sunt captivati. Videtur ergo Propheta hic innuere reductionem decem tribuum quod verum est pro illis, qui cum duabus captivati sunt, quos in speluncis latentes reperere postquam captivitati sunt fratres eorum, quibus Ezechias mandavit, ut habitarent in terra duarum tribuum, ut 4Rg. 19.
marg.| {h} Contra Aquilonem. Hoc dicit, quia terra Medorum, in qua captivati illi pro una sui parte erat ad Aquilonem, licet pro alia esset ad Orientem. Decem enim tribus captivate erant apud Assyrios, due autem tribus apud Chaldeos et Chaldea similiter ad Aquilonem erat.
marg.| {i} Revertere adversatrix Israel, ait Dominus Diri gitur sermo ad duas tribus et ad decem, scilicet ad paucos de decem   Revertere etc. quasi age penitentiam, ut possit reverti.
marg.| {k} Et non avertam etc. scilicet faciem misericordie. De qua Ps. 79. Ostende faciem tuam et salvi erimus. Aliquando autem per faciem intelligitur austeritas iudicis, ut ibi : Averte faciem tuam a peccatis meis. Ps. Vultus autem Domini super facientes mala.
marg.| {l} Quia sanctus ego sum, dicit Dominus et non irascar in perpetuum quasi , Non sum sicut homo fragilis, qui numquam fere dimittit plene iniuriam sibi illatam, sed firmus sum et non teneo rancorem, sed dimitto ex toto corde. Nm. 23.c. Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur.
marg.| {m} Verumtamen scito iniquitatem tuam etc. quasi non remittam tibi, nisi peccatum tuum penitendo cognoscas. Unde si peccati tui habeas memoriam, miserebor tui. Unde Ps. 50. Peccatum meum coram me est semper, sup. 2.e. Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris. Peccatum autem suum debet quilibet habere in memoria, non ad delectandum, sed ad dolendum et satisfaciendum et cavendum. Dt. 9.b. Memento et non obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine, ex eo die quo egressus es ex Egypto usque ad locum illum, semper adversum Dominum contendisti.   Verumtamen scito iniquitatem tuam quan tum sit damnosa, quoad spiritualium bonorum amissionem. Unde Iac. 2.b. Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, id est dignus amissione omnium bonorum sibi a Deo datorum. Quantum etiam sit venenosa quantum ad corpus. Unde Eccl. 21.a. quasi a facie Colubri fuge peccata etc.   Quan tum etiam ignominiosa sit, quantum ad animam. Unde supra 2.g. Quam vilis facta es etc.   Item quantum timenda et horrenda propter penam futuram. Rm. 6.d. Stipendia peccati mors, gratia autem Dei vita eterna in Christo Iesu Domino nostro.
marg.| {n} Quia in Dominum Deum tuum prevaricata es. Und e Ps. 50. Tibi soli peccavi. Omne enim peccatum est aversio ab incommutabili bono.
marg.| {o} Et dispersisti vitas tuas alienis id est idolis et Demonibus. Diversa enim colebant idola vicinarum gentium. Sed et alienarum.
marg.| {p} Sub omni ligno frondoso prop ter loci amenitatem. Quod et dicitur hereticis, qui variis dogmatibus credunt et voluptatem gule et luxurie consequuntur. De his dicitur in Ps. 50. Qui devorant plebem meam sicut escam panis. De quibus etiam 2Tim. 3.b. Qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, que ducuntur variis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Isti etiam per Aquilonem significantur et similiter omnes peccatores, ad quos dirigitur hic sermo, quia in calore fidei et caritatis non sunt. Unde non potest de eis dici illud. Rm. 12.c. Spiritu ferventes. Sunt enim filii illius, qui dicit. Is. 14.d. Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis.
marg.| {q} Convertimini ad p enitentiam, vel ad Deum, qui ab eo aversi estis.
marg.| {r} Filii revertentes id est ad malum vos vertentes, habentes dorsum contra Templum et faciem ad Orientem. Ez. 8.f. Hec sunt duo ubera sponse, de quibus Cantic. 4.b.
marg.| {s} Quia ego vir vester qui desponsavi vos mihi per legem. alia littera habet. Ego dominator vestri.
marg.| {4. 185ra} {a} Et assumam vos unum de civitate id est de multis assumam paucos. Pauci enim de decem tribubus redierunt de captivitate Hierusalem ; tum quia pauci ducti erant de illis in illam captivitatem, scilicet duarum tribuum et fere omnes pro maiori parte essent traducti in Medos ; tum quia illi, qui de Iudea translati fuerunt, iam mortui erant et filii eorum, qui in Chaldea nati fuerant, habuerunt terram illam pro patria et possessiones ibidem habebant. Unde data a Cyro licentia, voluerunt reverti, ut habetur. 1Esr. 1. Sicut Iudei, qui nati sunt in Francia habent illam pro patria.
marg.| {b} Et duos de cognatione id est de tribu, vel familia paucos.
marg.| {c} Et introducam vos in Sion quasi dicat : ad libitum meum faciam, quosdam introducam in Sion, quosdam non.
marg.| {d} Et dabo vobis etc.   Past ores, Zachariam scilicet et Malachiam, Aggeum et Esdram et Neemiam, sub quibus reducti sunt, qui docuerunt eos legem et cerimonias.
marg.| {h} Cumque multiplicati fueritis id est multi adducti.
marg.| {i} Et creveritis in terra etc.   per prolis successionem.
marg.| {k} Non dicent ultra, Arca testamenti Domini quasi non habebunt arcam et ideo in illa non habebunt fiduciam. Iudei enim tantum in arca confidebant ante suam captivitatem et credebant se non captivari, quamdiu illam habebant. Sed tempore captivitatis invenit Ieremias, ut dicitur. 2Mcc. 2.a. Locum spelunce et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et obstruxit ostium spelunce. Et dixit Ieremias quibusdam locum illum notantibus quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat et tunc Dominus ostendet hoc quod erit in fine ibidem legitur quod invenitur hoc in descriptionibus Ieremie, scilicet hoc. Illum enim locum nullus deinceps invenire potuit secundum Dei dispositionem, ut de cetero non confiderent in Arca, quia illam non habebant. Unde nec Rome est illa Arca, quam fecit Moyses, licet hoc a multis dicatur, sed illa, quam Iudei fecerunt redeuntes de captivitate, ad similitudinem illius.
marg.| {k} Non dicent etc. scilicet nobiscum est, vel conservabit nos.
marg.| {l} Neque ascendet super cor ut s perent in ea.
marg.| {m} Neque recordabunt etc. id est manifestabitur, ubi sit.
marg.| {n} Nec fiet ultra ut h abeant in illa fiduciam. Sed hoc melius exponitur de adventu Christi, in quo et de Iudeis et de Gentibus, quidam sunt conversi ad Dominum. Sed dicit unum et duos, quia multi vocati, pauci vero electi, quia non omnium est fides, ut dicitur. 2Th. 3.a. Et hoc ideo dicit, quia sine fide Trinitatis nemo potest cognoscere Deum ; vel dicuntur duo, quia debent servare duo precepta caritatis ; vel esse in vita activa et contemplativa ; vel esse perfecti in scientia et vita. Sed debent esse unum per mutuam caritatem, que diversa in unum corpus Ecclesie connectit. Vel unum dicit, quia non debent querere nisi unum.
Numérotation du verset Ier. 3,moraliter 
marg.| In Inferno poterunt impii dicere.
marg.| {u} Et operiet etc. quia undique, vel ex omni parte in Inferno punientur mali. Ps. 128. Operiantur sicut diploide confusione sua, id est pena corporis et pena anime.
marg.| {y} Ab adolescentia Ps. 57. Erraverunt ab utero etc. Et Ps. 50. In iniquitatibus conceptus sum. Item Ps. 24. Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_3)

Notes :