Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Ier. 10,1 

Audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israel.
Numérotation du verset Ier. 10,2 

Hec dicit Dominus iuxta vias gentium: Nolite discere et a signis celi, nolite metuere que timent gentes
Numérotation du verset Ier. 10,3 

quia leges populorum
vane sunt
quia lignum
de saltu precidit opus manuum artificis in ascia
Numérotation du verset Ier. 10,4 

argento et auro decoravit illud clavis
et malleis compegit ut non dissolvatur
Numérotation du verset Ier. 10,5 

in similitudinem palme fabricata sunt
et non loquentur
portata tollentur
quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
Numérotation du verset Ier. 10,6 

non est similis tui Domine
magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
Numérotation du verset Ier. 10,7 

quis non timebit te o rex gentium
tuum est enim decus
inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
Numérotation du verset Ier. 10,8 

pariter insipientes et fatui probabuntur
doctrina vanitatis eorum lignum
est
Numérotation du verset Ier. 10,9 

argentum
involutum
de Tharsis
affertur et aurum de Ophir1
1 Ophir] scrips. , Ophyr Rusch , Ophaz Clementina , Ofaz Weber
opus artificis et manus erarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum
universa hec
Numérotation du verset Ier. 10,10 

Dominus autem Deus verus est
ipse Deus vivens
et rex sempiternus
ab indignatione eius commovebitur terra
et non sustinebunt gentes
comminationem eius
Numérotation du verset Ier. 10,11 

sic ergo dicetis eis dii
qui celos et terram non fecerunt pereant de terra et de his que sub celis sunt
Numérotation du verset Ier. 10,12 

qui
facit terram in fortitudine sua
preparat orbem
in sapientia sua
et prudentia sua extendit celos
Numérotation du verset Ier. 10,13 

ad vocem suam dat multitudinem aquarum
in celo et elevat nebulas
ab extremitatibus
terre
fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
Numérotation du verset Ier. 10,14 

stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus
in eis
Numérotation du verset Ier. 10,15 

vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis sue peribunt
Numérotation du verset Ier. 10,16 

non est his similis pars Iacob
qui enim formavit omnia
ipse est et Israel virga
hereditatis eius Dominus exercituum
nomen illi.
Numérotation du verset Ier. 10,17 

Congrega
de terra
confusionem tuam que habitas in obsidione
Numérotation du verset Ier. 10,18 

quia hec dicit Dominus ecce ego
longe proiciam
habitatores terre in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
Numérotation du verset Ier. 10,19 

ve mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane
hec infirmitas mea
est et portabo illam
Numérotation du verset Ier. 10,20 

tabernaculum meum
vastatum est
omnes funiculi mei
dirupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt
non est qui extendat ultra tentorium meum
et erigat pelles meas
Numérotation du verset Ier. 10,21 

quia stulte egerunt pastores
et Dominum non quesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex
eorum dispersus est
Numérotation du verset Ier. 10,22 

vox auditionis ecce venit et commotio magna
de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem
et habitaculum draconum
Numérotation du verset Ier. 10,23 

scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est
ut ambulet et dirigat gressus suos
Numérotation du verset Ier. 10,24 

corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
Numérotation du verset Ier. 10,25 

effunde indignationem tuam
super gentes que non cognoverunt te et super provincias que nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob
et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

Capitulum 10

marg.| Audite verbum etc.   Hic Primo reprobat et reprobandos demonstrat falsos deos Gentium, quos etiam colebant plurimi Iudeorum. Secundo calamitatem et captivitatem Iudeorum, qui predictos deos colebant ostendit, ibi : Congrega de terra. Tertio, orationem penitentium inducit, ibi : Scio Domine, quia non est hominis. In prima autem parte, que est de reprobatione falsorum deorum. Primo signa celi, sive Poli militiam, Solem. Lunam, stellas, timenda non esse sive adoranda dicit. Secundo, idolorum fictitiorum materiam vilem et fragilem et ipsorum idolorum impotentiam, ostendit, ibi : Quia lignum de saltu. Tertio, Dei potentiam et magnitudinem subiungit, comparando, eam idolorum fragilitati et inutilitati, ibi : Non est similis tui. Quarto, ex predictis idola esse anathematizanda et detestanda concludit, ibi : Sic ergo dicetis eis. Quinto, ad Dei sapientiam et potentiam prosequendam redit : ibi : Qui fecit terram. Sexto. ostensa Dei potentia et sapientia, stultas ostendit esse omnes gentium nationes ab eo recedentes confitentes in sculptili et veros Iudeos, qui sapientes sunt, non hanc partem elegisse, subdit, ibi : Stultus est omnis homo. Dicit ergo.
marg.| {s} Audite verbum quod locutus est Dominus super vos id est contra vos et in vestram ignominiam, qui colitis idola et malitiam celi.4.204va} Dehortatur autem hic eos Dominus ab idololatria, propter idolorum impotentiam et vilitatem, provocans eos ad cultum Dei propter eius potentiam, nobilitatem et sapientiam, quam ostendit, dicens.
marg.| {a} Iuxta vias Gentium nolite discere id est iuxta eorum consuetudines, sive iuxta ea, que addiscunt et docent.
marg.| {b} Et a signis celi id est a signis celestibus, id est a Sole, Luna et stellis, que sunt posita in signum annorum, temporum, mensium et dierum, ut dicitur Gn. 1.b.
marg.| {c} Nolite metuere tamq uam habeant aliquid in se quod sit divinum quod sit metuendum. Non enim sunt dii, licet hoc credant Gentes, qui dicunt deos esse talia. Timenda sunt autem hec quantum ad hoc quod sunt signa tempestatis, frigoris, serenitatis et caloris, sicut dicitur super illud Lc. 22.e. Erunt signa in Sole et Luna et Stellis etc.   Et e tiam super. Gn. 1. Ideo dicit.
marg.| {d} Que timent gentes quasi nolite ea timere illo modo, quo timent gentes, scilicet reverendo et colendo. Ab eis enim estimant regi genus humanum et ex causis celestium terrena moderari. Dt. 4.c. Cave ne forte oculis elevatis ad celum videas Solem et Lunam et omnia astra celi et errore deceptus adores ea et colas, que creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, que sub celo sunt. Ideo autem hoc nolite facere.
marg.| {e} Quia leges etc. id est ritus eorum de idolis colendis. Exponit tamen Hieronymus sic, id est omnis humana sapientia futilis est in se, nullam habens utilitatem. Contra Eccl. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est. Sol. Non sumitur hic sapientia pro cognitione, sed pro cultu idolorum ab homine invento, sive pro legibus et consuetudinibus gentium de idololatria, sicut cultus Dei dicitur sapientia et pietas.
marg.| {f} Quia lignum de saltu precidit. Des cribit materiam idolorum, quasi , ideo leges Gentium vane sunt : quia docent colere idola, que sunt ; quod ostendo per materiam idolorum et artificem. Unde, lignum de saltu precidit, homo scilicet ad idolum faciendum et ita materiam idolorum est vilis et corruptibilis.
marg.| {h} Opus manuum etc.   dola tum, quia in illo ligno operatur artifex. In hoc ergo notatur mortalitas et temporalitas idoli, cum artifex sit mortalis, mortalia sunt illa, que fabricat : non enim potest facere maius se, sed ille, qui est immortalis potest facere mortalia, que sunt minora ipso. Sap. 15.d. Nemo sibi similem homo poterit Deum fingere : cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis, melior est ipse his quos colit, quia ipse vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. Vel sic iunge : Lignum de saltu precidit opus manuum artificis, id est artifex operans, sive operosus, precidit etc.   et h oc, in ascia. Et ita notatur auctor et instrumentum et materia. Sed quia lignum non de facili crederetur esse Deus, si appareret sicut est, ideo dicit.
marg.| {k} Argento et auro decoravit illud ut s ic fulgor deciperet simplices. Non solum autem pulchros faciebant, sed et fortes et stabiles. Unde.
marg.| {l} Clavis et malleis compegit id est per clavos ictu malleorum infixos. De hac materia satis habetur Sap. 13. 14. et 15. fere per totum. Et Is. 44.b. Plaste idoli omnes nihil sunt ; et alia multa ibidem. De hoc Bar. 6.a. Ligna expolita a fabro, ipsa etiam inaurata et argentata falsa sunt et non possunt loqui. Et infra b. Hi non liberantur ab erugine et tinea : Extergent faciem eorum propter pulverem domus ibidem : Sine pedibus in humeris portantur, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium etc.   Is. 40.e. Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens, querit, quomodo statuat simulachrum, ut non moveatur. Is. 41.b. Confortavit eum clavis, ut non moveatur.
marg.| {m} Ut non dessolvatur a pa riete cui infigitur, vel ne compactio membrorum solvatur. In hoc notatur idolorum impotentia, que nec per se stare possunt, nisi clavis et malleis compingantur.
marg.| {n} In similitudinem etc. id est artificiose et subtiliter, quia sicut palma arbor est pulchra, {4. 204vb} et quandoque pingitur artificiose et subtiliter decoratur, ita sculptura idoli honesta est et formosa. Vel hoc dicit quantum ad hoc quod de palma fiunt idola. Vel, in similitudinem palme, id est similia sunt palme depicte, que superinductis coloribus preciosis exterius, interius nihil veritatis, vel fructuositatis habet ; ita idola habent pulchritudinem metallorum et picture arte decorata sunt, sed utilitatem non habent, que fructum prebeat artifici, sicut nec palma depicta habet utilitatem fructus, sed speciem. Non pinguntur palme, ut fructum habeant, sed ut pulchre sint usu.
marg.| {o} Et non loquentur. Nih il enim in se vitale habent. Unde, Ps. 113. Os habent et non loquentur etc.
marg.| {p} Portata tolluntur : Un de fortior, qui portat.
marg.| {q} Quia incedere non valent. Und e Ps. 113. Pedes habent et non ambulabunt.
marg.| {r} Nolite ergo etc.   Hoc dicit contra quorumdam errorem, quia quidam solent Demones colere et illos exorare, ut beneficia prestent, sed nec possunt iurare eos, nec nocere. Unde Sap. 13.d. Non erubescet loqui cum illo, qui sine anima est et pro sanitate etc.   Unde dicitur idolis, Is. 41.f. Bene quoque aut male si potestis facite, quasi nihil potestis facere.
Numérotation du verset Ier. 10,mystice 
marg.| {f} Quia lignum de saltu precidit. Arb ores in saltu infructuose sunt : Hi sunt Canonici in Capitulis, ubi vix reperietur unus bonus. Tunc preciditur lignum de saltu, quando de tali infructuosa congregatione aliquis ad Prelaturam eligitur. Idc. 9.b. Iverunt ligna, ut eligerent super se Regem. Vere enim Regem eligunt, non patrem, vel Prelatum, quia nostri Prelati in omnibus se gerunt ac si Domini et Reges essent : Totum enim ius Regis faciunt, sicut describitur ius Regis. 1Rg. 8.c. Hoc erit ius Regis, qui vobis imperaturus est : Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque equites et precursores quadrigarum suarum : Agros vestros et optima queque vestra tollet : Et cetera, que ibi ponuntur. Is. 44.b. Succidit cedros, tulit ilicem et quercum, que steterat inter ligna saltus. Iste due arbores fructum, vel cibum portant bestiis, vel porcis utilem. Unde si quereretur a porcis quem Regem vellent sibi eligere, non eligerent nisi quercum, vel ilicem. Tales sunt illi, qui non eligunt aliquem, nisi quia ille bene pascit eos. Is. 3.a. Apprehendet virum fratrem suum domesticum patris suis et dicet, vestimentum tibi est, Princeps noster esto. Isti ergo edificant Ecclesiam de lignis infructuosis Domino, sed non sibi. Sed 3Rg. 6. dicitur : Edificavit Salomon Templum de lignis Libani, que fructifera erant per bonam vitam et odorifera per bonam famam. Et ut dicitur ibidem, ostia Templi fecit de lignis olivarum, quia Prelati Ecclesie visceribus misericordie debent affluere et totam Ecclesiam doctrina et exemplo illuminare.
marg.| {g} Precidit. In quo notatur quod tales, quando electi sunt, peiores fiunt quam ante.
marg.| {h} Opus manuum artificis. In hoc notatur calliditas et dolositas eligentium eos. Multi enim electi non sunt nisi opere hominum et non Dei voluntate, sed hominum fraudulenta dolositate electi sunt. Sed dicitur in Ps. 27. Opera manuum eius destrues illos et non edificabis eos. Sed Ps. 101. Opera manuum tuarum sunt celi, id est illi de quibus alius Ps. 18. Celi enarrant gloriam Dei etc.
marg.| {i} In ascia. In hoc intelligitur litigatio in qua eliguntur. Ascia enim est instrumentum formam habens malleoli, ad religanda dolia vacua, sed nisi interponatur lignum, dum ea percutitur, ligaturas dolii frangit. Sed hi nullam memoriam lignum ligni crucis habent. Ps. 73. In securi et ascia deiecerunt eam, id est Ecclesiam. Sed 3Rg. 6.a. In edificatione Templi non sunt audita securis, malleus et ferramentum, id est oppressiones et schismata.
marg.| {k} Argento et auro decoravit illud id est sapientia et eloquentia quibus fulget, ut adoretur sicut Deus. Mos est rusticorum illas solas vocare reliquias sanctas, que bene argentate et inaurate sunt, sed in his non est nisi species et non veritas. Za. 11.d. O pastor et idolum.
marg.| {l} Clavis et malleis compegit id est appellationibus et contritionibus et expensis multis.
marg.| {n} In similitudinem palmarum ; na m sicut dicitur, qui plantat, numquam de fructu eius edit, quia ad minus quando eam plantat habet viginti annos, vel plus, sed ipsa non fructificat, nisi post centesimum annum : Sic qui talem eligunt, numquam fructum ab eo accipiunt, nec in spiritualibus, nec in temporalibus, sed magis a Deo opprimuntur. Unde Idc. 9.b. Illi ligna de saltu elegunt rhamnum, sed de rhamno egressus est ignis, qui ea combussit.
marg.| {o} Et non loquentur quia predicare nesciunt. Is. 50.d. Canes muti non valentes latrare.
marg.| {p} Portata et cetera cum prius forte patres eorum vix possent habere {4. 205ra} iumentum ad aratrum. Ps. 19. Hi in curribus et hi in equis. Hec etiam omnia de hereticis possunt exponi, qui speciem tantum veritatis habent, sed veritatem eius abnegant.
marg.| {a} Non est similis tui. Ost ensa idoli infirmitate, ostendit Dei potentiam et fortitudinem, ut ex ea impotentiam idoli convincat, dicens.
marg.| {a} Non est similis tui, Domine in d iis Gentium, quia illi inutiles, ut dictum est.
marg.| {b} Magnus tu Bar. 3.c. Magnus et immensus, excelsus et non habens finem.
marg.| {c} Et magnum nomen tuum id est potentia tue Maiestatis, quam ostendis in operibus tuis, reddit te nominabilem et famosum. Cum ergo tantus sis.
marg.| {d} Quia non timebit te, o Rex gentium ? quia nullus est, qui non debeat te timere, quia nullus sapientiam et cognitionem tuam effugit, nullus potentie tue manum evadit. Tu enim es summe sapiens et summe potens. Iob. 36.c. Ecce Deus Excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus, infra 32.d. Fortissime, magne et potens Dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu, cuius oculi aperti super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.
marg.| {e} Tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium id est super omnes habes honorem sapientie, sive omnes excedis in sapientia. Hieronymus In veritate est decor, in mendacio turpitudo. Et est argumentum quod omne mendacium est peccatum. Non enim loquitur hic nisi de turpitudine spirituali.
marg.| {f} Et in universis Regnis eorum nullus est similis tui quia omnes excedis in fortitudine et sapientia, scilicet omnes Reges et omnia Regna. Cum ergo sis sapientior sapientibus et potentior potentibus, quis non timebit te ?
marg.| {g} Pariter insipientes etc. quasi in comparatione sapientie tue omnes probantur esse fatui et insipientes, quantumcunque etiam sapientiam mundi videantur habere. Excedis enim, immo deprimis omnem potentiam humanam et sapientiam et omnium Philosophorum et hereticorum et avarorum, scilicet filiorum Agar, qui exquirunt sapientiam, que de terra est, ut dicitur Bar. 3.c. et 1Cor. 1.c. Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ; quod sumitur de Is. 29.e. secundum aliam litteram. Omnes enim alii sapientes, sive Philosophi, sive quicumque alii dicentes se esse sapientes, id est reputantes stulti facti sunt. Quia.
marg.| {h} Doctrina vanitatis eorum lignum est id est de ligno, id est ligneo idolo colendo, quasi ideo fatui sunt, vel stulti, quia doctrina eorum docet colere idola lignea. alia littera habet. Pariter sapientes et fatui, quasi tui comparatione pares sunt omnes, scilicet et sapientes et insipientes. Respectu enim tui omnium sapientia insipientia est. Et in hoc confunditur sapientia sapientium, que equatur insipientie, vel fatuitati. Vel.
marg.| {g} Pariter insipientes et fatui probabuntur id est examinabuntur a Deo, secundum illud Ps. 10. Dominus interrogat iustum et impium. Et ideo timendum. Principium enim sapientie timor Domini. Prv. 1.a. et Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Prv. 14.d. In timore Domini fiducia fortitudinis. Ideo hoc considerans, dixit : Quis non timebit te, Rex gentium ? Tria autem sunt, que timorem incutiunt, id est iudicii districtio, incertitudo venie, incertitudo finis, districtio iudicii in hoc est quod nihil impunitum reliquit, nec etiam verbum otiosum. Unde. Eccl. ultimo d. Cuncta adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit. De incertitudine venie. Eccl. 5.b. De propitiatu peccatorum noli esse sine metu, De incertitudine finis, id est {4. 205rb} iustitie finalis. Eccl. 9.a. Sunt iusti, atque sapientes et opera eorum manu Dei sunt et nemo scit, utrum amore, vel odio dignus sit, scilicet finaliter. Et ideo valde timendum est, quia si in tota vita sua homo iustus fuerit et in fine peccaverit, omnium priorum iustitiarum eius ad Deum non erit recordatio, ut dicitur Ezechie 18.e.
marg.| {h} Doctrina vanitatis eorum id est vana eorum doctrina.
marg.| {i} Lignum est argento involutum id est de colendo idolo ligneo ob decorem et fulgorem argento supervestito et involuto. Unde autem illud argentum accipiunt, sudbit.
marg.| {l} De Tharsis affertur illu d argentum quo idola lignea supervestiuntur. Vel sic puncta.
marg.| {h} Doctrina vanitatis eorum, lignum est lege ut prius.
marg.| {k} Argentum involutum de Tharsis affertur et quasi diligenter affertur argentum non apertum, sed involutum, sicut mercatores mercimonia sua bene involvunt. Secundum Iosephum, Tharsis est regio, unde afferebatur aurum Salomoni, ut dicitur 2Par. 8.d. et 3Rg. 9.d. Tamen prout sumitur in Iona, ubi dicitur. Ut fugeret in Tharsis, sumitur pro civitate Cilicie, ubi dicit Glossa Vel, secundum Hieronymum :   Pelagus Tharsis hic dicitur. Unde secundum hoc est sensus.   De Tharsis id est de mari, vel per mare, vel quia in arenis maris solet aurum reperiri. Unde de Zabulon, qui habitabat in littoribus maris, dicitur Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac sugent et thesauros absconditos arenarum.
marg.| {m} Et aurum de Ophir vel Ophaz, Insula quedam est, ad quam mittebat Salomon pro auro afferendo. Vel secundum Hieronymum, apud Hebreos appellatur aurum Ophaz quod dicitur aurum obrizum. Unde sic est sensus. Aurum de Ophir, id est aurum obrizum, ut sit partitiva constructio : Aurum autem obrizum dicitur aurum optime radicis, vel optime radians. Et, ut dicitur super Iob. 31. aurum obrizum est rude aurum, sive rudis moles auri quod licet sit rude, tamen in visceribus terre radios emittit, propter sui maximam puritatem. Preterea, aurum obrizum tale est intus, quale est extra, quando aurum brunitum est, lucidius est extra, quam intus.
marg.| {n} Opus artificis et manus erarii quasi dixi quod doctrina eorum est lignum, quia docent colere lignum quod lignum est opus artificis, id est opere artificis decoratum auro obrizo et argento.
marg.| {o} Et manus erarii quia sicut auro et argento induebat quedam idola, ita et quedam ere. Vel, artificis dicitur, quantum ad lignum ; erarii, quantum ad aurifabrum. Vel, quia quedam idola de ere ornabat, ideo dicit erarii.
marg.| {p} Hiacynthus et purpura indumentum eorum. Ind uebantur enim idola ad similitudinem hominum, ut magis propter superficiem homines deciperentur. Ez. 16.b. Fecisti ibi idola hinc inde consuta, id est valde stricte suta, sicut homines strictis vestibus induuntur ad decorem. Vel hoc dicit, quia in similitudinem purpure et Hiacynthi distinguebatur ibi aurum et argentum.
marg.| {q} Opus artificium universa hec idol a, alia littera.   Sapienter. Et loquitur Ironice, quasi hoc faciant sapientes Gentilium. Vel, artificum quasi dii credantur esse, sed sunt opera manuum hominum.
Numérotation du verset Ier. 10,mystice 
marg.| {h} Doctrina vanitatis id est sapientia Philosophorum, vel inanium Theologorum, que dicitur lignum, quia, vile et inutile. Tamen.
marg.| {k} Argento involutum quia eloquentie venustate et verborum artificio deceptionem doctrine sue et vanitatem tegunt. Non enim querunt in doctrina sua, nisi vanitatem et ideo tota doctrina eorum est in verborum compositione et involutione. Sed dicitur Eccl. 4.c. Non abscondes sapientiam in decore eius. Ideo dicit, involutum, quia verbis compositis eam involvunt, vel quia divina sapientia obscura est et occulta. Unde Iob. 28.c. Traditur sapientia de occultis, sed expositionibus fit aperta.
marg.| {l} De Tharsis affertur. Tha rsis est mare. Mare autem speciem celi habet ; sic doctrina eorum vana, est similis Catholice et celesti doctrine.
marg.| {p} Hiacynthus et purpura indumentum eorum id est idolorum, que significant Prelatos, qui mollibus induuntur. Mollia enim indumenta mollitiem animi declarant. Sed dicit Hieronymus ad Rusticum. Sordes vestium candide mentis indicia sunt.
marg.| {r} Dominus autem Deus verus est quasi idola mendaciter vocantur dii, sed Dominus est Deus verus.
marg.| {s} Ipse { 205va}   Deus vivens sed illa mortua.
marg.| {a} Et Rex sempiternus sed illa transitoria.
marg.| {b} Indignatione commovebitur terra id est qui terrena habent opera et terrena fingunt simulacra.
marg.| {c} Et non sustinebunt gentes comminationem eius : id est non poterunt sustinere penam, quam Deus eis comminatur, sed deficient omnino ad tactum eius gentes, id est idola colentes, sed populus Domini potest sustinere manum Domini, quia Dominus eum percutiet ad correctionem, non ad interitum. Si ergo non poterunt mali sustinere eius comminationem, quomodo sustinebunt ipsius pene comminate inflictionem ?
marg.| {d} Sic ergo dicetis eis id est artificibus, vel cultoribus idolorum. Ex predictis infert quod idola sunt anathematizanda.
marg.| {e} Dii ; qui celos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his supp le locis.
marg.| {f} Que sub celo sunt quasi nusquam sint et ille solus appelletur Deus, qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset Ier. 10,mystice 
marg.| {e} Dii dicu ntur Predicatores, qui cooperatione sue predicationis gratia Dei adiuvante faciunt homines esse celos, per celestium contemplationem et terram per stabilem et perseverantem in bono conversationem. Nota quod hanc ultimam clausulam habent Hebrei scriptam Chaldaice quod ideo fecit Ieremias, ut hanc Hebrei sententiam, quando Chaldeos corriperent, vel quando ab eis ad idololatriam invitarentur, ad manum haberent et Chaldei suum idioma intelligerent.
marg.| {g} Qui facit terram quasi illa nihil sunt, sed iste est verus Deus, qui facit terram creando.
marg.| {h} In fortitudine sua quia potentie, que Patri tribuitur, opus creationis appropriatur.
marg.| {i} Preparat Orbem in sapientia sua disp onendo. Sapientie enim, que Filio appropriatur, attribuitur dispositio.
marg.| {l} Et prudentia sua extendit celos Sole , Luna, Stellis ornatos. In quo notatur ornatus, vel ordinatio, que attribuitur Spiritui sancto, cui attribuitur bonitas, sive prudentia, quasi omnia, tam superiora, quam inferiora ipse fecit continentia et contenta, potenter, sapienter, prudenter. Vel fortitudinem et prudentiam et sapientiam Dei Patris, qui fecit omnia, vocat filium, qui est virtus et sapientia Dei Patris, ut dicitur 1Cor. 1.d. In quo et per quem Deus Pater omnia fecit, disposuit et ornavit. Unde Ps. 103. Omnia in sapientia fecisti, Gn. 1.a. In principio eravit Deus celum et terram, id est in Filio et per Filium, Origenes autem sic exponit : Qui facit terram in fortitudine sua, id est qui sua fortitudine terram solidavit et stabilem super nihilum sedere fecit. Alia enim super terram fundata sunt, sed terra super nihilum, ut dicitur Iob. 26.b. Quod autem dicitur in Ps. 135. Qui fundavit terram super aquas, non hoc dicit quod super aquam sit terra fundata, sed quia aqua est ei adiacens, sicut castrum dicitur fundari super fluvium. Aliter enim, si terra super aliquid fundaretur, mobilis esset. Unde ideo immobilis, quia super nihilum fundata est. Unde, Qui fundasti terram super stabilitatem suam. In medio enim mundi, id est aliorum elementorum terra sita est et ideo infima est inter alia elementa. In omni enim corpore spherico quod medium est, infimum est.
Numérotation du verset Ier. 10,moraliter 
marg.| {g} Qui facit terram in fortitudine sua id est carnem nostram, cui dicitur : Terra es et in terram ibis, corroborat ad vincendum tentationes. Coloss. 3.a. Mortificate membra, vestra, que sunt super terram, scilicet ut subiiciantur voluntati spiritus. Rm. 8.c. Si Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
marg.| {i} Preparat orbem in sapientia sua quia non solum terram carnis corroborat per flagellorum castigationem, sed orbem, id est animam preparat, id est ad celestia erigit per sapientiam, id est celestium contemplationem. Orbis enim Grece dicitur. Οὶχουμένη inhabitatio, hec est anima, que est Dei habitatio, ut Io. 14.c. Mansionem {4. 205vb} apud eum faciemus, dicit Trinitas. Ps. 50. Spiritu principali confirma me, id est in Patre, Spiritum rectum innova in visceribus meis, id est Filium ; Spiritum sanctum tuum ne auferas a me, quoad tertiam personam.
marg.| {l} Et prudentia sua extendit celos id est Christus, qui est prudentia sua extendit animas, quas inhabitat, in anteriora posterioribus oblitis. Vel, Qui facit terram in fortitudine sua, id est qui iustificat peccatorem terrenis omnino deditum et hoc quasi cum violentia, quem Demones terrere et comprimere, sicut terram consueverant. Licet autem iustificatio sit misericordia Dei, tamen potentia eius dicitur esse quantum ad hoc, scilicet ut homo illectus peccandi consuetudine, quasi vi abstrahatur a peccatis. Propter hoc dicit Augustinus Quod maius est, de impio facere pium etc.   Unde Io. 6.e. Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Ps. 67. Qui eduxit vincantos in fortitudine.
marg.| {i} Qui preparat Orbem id est Ecclesiam, extra quam nihil vivit spiritualiter. Sap. 1.b. Spiritus Dominus replevit Orbem terrarum.
marg.| {k} In sapientia sua quia de Demonibus sapienter triumphavit, cum in Cruce pendens, Ecclesiam sibi copulavit.
marg.| {l} Et prudentia sua extendit celos id est viros perfectos, ut essent Dei capaces. Is. 40.e. Qui extendit quasi nihilum celos, id est sine difficultate et expandit eos, quasi tabernaculum ad habitandum. Vel, Extendit celos, id est sacram Scripturam, aperte eam omnibus predicando. Unde. Qui extendit celos, sicut pellem.
marg.| {m} Ad vocem suam id est ad imperium suum.
marg.| {n} Dat multitudinem aquarum id est copiose pluvias effundit.
marg.| {o} In celo aeri o, a quo descendunt et in quo concrescunt ipse aque.
marg.| {p} Et elevat nebulas ab extremitatibus terre. Loq uitur secundum opinionem hominum, quibus ab extremis terrarum finibus nebule surgere videntur. Vel extrema terre vocat imas terrarum valles, vel aquas terrarum oras ambientes, a quibus videntur oriri nebule. Ps. 134. Producens nubes ab extremo terre, vel a Circumdatione finium terre, ut dicit ibi Glossa Hoc autem dicit, quia calor solis attrahit sibi fomentum ab extremo terre, id est ab aquis, que dicuntur extrema terre, quia eam totam ambiunt. {4. 206ra} Δ et inde concrescunt et creantur nubes.
marg.| {a} Fulgura in pluviam facit id est fulgurationes convertit in pluviarum inundationes. Statim enim deficiunt, vel cessant fulgura per pluvias. Secundum Origenem, fulgura ex nubium collisione generantur, vel ex nubibus, de quibus fiunt imbres, sicut ex duris lapidibus sibi complosis generatur ignis ; collise autem nubes resolvuntur et sic fulgura deficiunt. Vel, Fulgura in pluviam facit, quia fulgura sine pluvia terrerent et nihil darent. Fulgur enim terrorem facit : et pluvia gaudium. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia.
marg.| {b} Et educit ventum de thesauris suis id est de secretis suis. Unde enim veniunt, vel oriantur, nescimus, sed scimus quod iussu Dei fiant, ut dicit Glossa super illud Ps. 134. Qui producit ventos, de thesauris suis ; sed qua causa venti flant, nescimus. Vel, De thesauris, id est de occultis nature sinibus. Occultum enim est, unde in aere illi motus fiant, qui ventum procreant. Hebrei autem dicunt unum celum esse per se, in quo tamquam in thesauro dicunt ventos esse repositos : quos Dominus, cum opportunum visum fuerit, educit. Et idem dicunt de nive et grandine. Quibus consentire videtur illud. Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis ? aut thesauros grandinis aspexisti ? Tamen contra has expositiones videtur esse. Origenes, qui dicit hic in Glossa Venti qui terras perflant, in thesauris Dei non sunt, quia natura eorum manifesta est, scilicet Philosophis, sed sunt thesauri, ut Spiritus sapientie et Spiritus intellectus et sic de aliis. Qui thesauri sunt in Christo absconditi, ut dicitur Coloss. 2.a. Quod hic intelligitur non ad litteram de ventis, qui terram perflant, sed de spiritualibus. Solutio : Natura ventorum ad litteram ignota est simpliciter, tamen quoad quid manifesta, scilicet respectu donorum Spiritu sancti, que mentem perflant, que omni humano sensui sunt ignota, quia nescit homo, unde veniat Spiritus sanctus, aut quo vadat, ut dicitur Io. 9.a.
Numérotation du verset Ier. 10,mystice 
marg.| {m} Ad vocem suam qua loquitur ad cor interius inspirando scientiam, vel infundendo gratiam.
marg.| {n} Dat multitudinem aquarum expo sitionum, vel doctrinarum.
marg.| {o} In celo sacr e Scripture. Vel,
marg.| {m} Ad vocem suam pred icationis.
marg.| {n} Dat multitudinem aquarum id est copiositatem lacrimarum in celestibus predicatoribus. Vel,
marg.| {m} Ad vocem dat multitudinem quan do dat Predicatori gratiam cum verbo. Nihil enim proficit exterius vox doctoris, nisi intus operetur gratia conditoris. Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis.
marg.| {p} Et elevat surs um ad celestia, per desiderium, vel spem Vel, elevat indignitatem, vel prelationem.
marg.| {q} Nebulas vel nubeculas, id est sanctos Predicatores.
marg.| {r} Ab extremitatibus terre ad littera m, de ultimis sinibus terre, ut Apostolos. Vel, Ab extremitatibus, terre, id est de maximis peccatoribus maximos fecit Predicatores, ut Paulus de persecutore factus est Predicator, Act. 9. Mattheus de Teloneo assumptus est in Apostolum. Mt. 9. Predicatores autem dicuntur nubes, Vel nubecule, quia pluunt doctrinis, coruscant miraculis, intonant minis, circumferuntur ventis, id est persecutionibus impiorum. Unde Mt. vigesimo c. Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam. Vel quia per ventum Spiritus sancti feruntur, ut dicitur Iob. 37.c. Nubes spargunt lumen suum et illustrant cuncta per circuitum, quocunque eas voluntas gubernantis duxerit. Et sicut ex nubium collisione fulgura procedunt et sicut ignis exit ex duris lapidibus simul complosis, sic ex Sanctorum collisione, id est mutua collocutione coruscans et illuminans doctrina procedit. Moyses enim et Iosue, tamquam nubes colloquentes, Pentateuchum et librum Iosue, tamquam micantia lumina ediderunt. Sic Ieremias et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura micant, id est verba et scripta lucentia et micantia dicuntur autem nubecule propter humilitatem et sue fragilitatis considerationem. De his nubibus Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Is. 5.b. {Θ} Mandabo nubibus   ] etc. {a}   Fulgura in pluviam facit. Predicator es sunt fulgura comminando, sunt pluvia mulcendo et fecundando. Fulgura autem comminationum pro loco et tempore et personis, convertenda sunt in pluviam consolationis. Fulgur magis solet cadere in montibus et capitibus Ecclesiarum, id est super superbos Prelatos, tam Ecclesiasticos, quam seculares, sed modo cadunt in vallibus et tegulis, quia Prelati modo faciunt omnes comminationes super minores. Vel fulgura sunt mine et flagella, que mali inferunt bonis, sed Dominus hec flagella bonis convertit, in pluviam gratie amplioris, vel eterne retributionis. Ps. 59. Da mihi auxilium de tribulatione. Dn. 3.e. Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Flagella enim sunt, quasi stimulus iustorum, ut strenue currant per viam mandatorum. Ps. 32. Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Mare, sunt potentes et persecutores. Aque, sive fluctus maris, sunt vexationes tribulationum, quibus iustos impellunt. Has aquas Dominus in utre congregat, ut inde potentur et reficiantur iusti in eterna beatitudine, vel in presenti per gaudium conscientie. Ponens in thesauris abyssos, quia iustis reservat premii thesaurum, per fluctus, id est tormenta abyssorum, id est persecutorum, qui sunt sine candore virtutum. Vel congregat Dominus aquas maris, quasi in utre, cum vagos et inquietos ad flatum transfert tranquillitatis. Et ponit in thesauris abyssos, cum iustificatos in eterna beatitudine, tamquam in thesauris, reponit.
marg.| {b} Et educit ventum, de thesauris suis id est Predicatores, qui sunt venti propter velocitatem et strenuitatem discurrendi et quia leves debent esse, pondere peccatorum non depressi. Hos de thesauris suis, id est de secretis contemplationis educit Dominus ad publicum predicationis. In contemplatione enim hauriunt quod postmodum per predicationem effundunt : Unde Ps. 47. Circumdate Sion et complectimini eam, id est sitis assidui in studio et contemplatione et postea narrate in turribus eius, scilicet in predicatione. De his ventis Iob. vigesimo-octavo. d. Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura. Pondus ventorum, est caritas Predicatorum. Vel.
marg.| {4. 206rb} {b} Educit ventum id est statum inspirationis gratie.
marg.| {c} De thesauris suis id est de se, in quo sunt thesauri sapientie et scientie Dei absconditi. Coloss. 2.a. De plenitudine eius nos omnes accepimus, ut dicitur. Io. 1.b. Vel,
marg.| {b} Educit ventum id est dat Spiritum sanctum.
marg.| {c} De thesauris id est de occultis suis, quia nemo scit unde veniat, aut quo vadat, ut dicitur Io. 3.a. et Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum, si abierit, non intelligam. De hoc vento Os. 13.d. Adducet Dominus ventum urentem, siccabit venas eius, scilicet urentem vitia. Unde Dt. 4.d. Dominus noster ignis consumens est. Hic ventus desiccat venas mortis, id est vires animales, per quas omnes operationes currunt, sicut sanguis per venas. Vel.
marg.| {b} Educit ventum id est quatuor virtutes Cardinales. De quibus Za. sexto. b. Isti sunt quatuor venti celi, qui egrediuntur, ut coram Dominatore universe terre, id est faciunt hominem paratum stare ad voluntatem Dei faciendam. Ez. trigesimo-septimo. c. A quatuor plagis terre veni spiritus et insuffla super interfectos istos. Fortitudo flat ab Aquilone, quia ab Aquilone panditur omne malum, contra quem fortitudo habenda est. Temperantia a Meridie, id est a fervore prosperitatis, contra quem temperantia est habenda. Eccl. 31.b. Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Prudentia ab Oriente, id est de futuris, que possunt oriri et evenire, quia qui prudens est, a longe providet futura. Prv. quarto. d. Oculi tui recta videant et palpebre tue precedant gressus tuos. Iustitia ab Occidente, id est a peccatis. Ps. centesimo decimo-octavo. Feci iudicium et iustitiam etc.   Hi v enti educuntur de thesauris Domini, id est de occultis eius, quia nobis ab eo occulte veniunt. Nemo enim scit, utrum sit dignus ira, vel odio, ut dicitur Eccl. nono. a. Thesaurus enim tripliciter accipitur. Aliquando pro pretiositate, ut Prv. vigesimo-primo. c. Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Aliquando pro reservatione, ut Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo. Aliquando pro occultatione, ut hic.
marg.| {d} Stultus factus est omnis homo. Pri us ostendit impotentiam et vilitatem idoli et potentiam et dignitatem et sapientiam Dei, ex quibus hic concludit stultitiam eorum, qui derelicto Deo idola colunt.
marg.| {e} A scientia sua id est propter scientiam suam et studium quod convertit in facturam idoli. Vel, A scientia sua, qua sciunt facere pulcherrimum idolum. Illa infatuavit eum in tantum, ut propter pulchritudinem illud crederet esse Deum et adoraret. Vel, Stultus a scientia sua, id est si scientiam suam scientie Dei comparet, eam stultitiam reputabit. Iob. 4.d. Numquid homo comparatione Dei iustificabitur ? Quia sapientia huius mundi et cuiuscunque hominis, stultitia est apud Deum, id est sapientie Dei comparata. Quod enim stultum est Dei, sapientius est hominibus. Psalmo centesimo trigesimo-octavo. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Eccl. septimo. c. Dixi, sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me multo magis, quam ante erat. Vel.
marg.| {c} A scientia sua quia scientia multos obcecat et inflat per elationem, ut dicitur 1Cor. 8.a. Iob. 8.c. Per diem incurrent tenebras. Is. 47.c. Scientia tua hec ipsa decepit te, infra 49.b. Periit consilium a filiis ; inutilis facta est scientia eorum.
marg.| {f} Confusus est omnis artifex in sculptili id est in confidentia habita in sculptili frustratus est, vel confusus in factura sculptilis, vel in cultu eius.
marg.| {g} Quoniam falsum est quod conflavit quia non habet illam potentiam, quam videtur habere, vel quia aures habet et non audit ; oculos et non videt et huiusmodi. Unde.
marg.| {h} Et id est quia.
marg.| {i} Non est spiritus in eis id est vita, vel anima.
marg.| {k} Vana sunt idol a et sculptilia.
marg.| {l} Et opus risu dignum id est irrisione. Finem autem eorum subiungit breviter, dicens.
marg.| {m} In tempore visitationis sue peribunt id est idola et cultores eorum tempore adventus Chaldeorum.
marg.| Moralite {r} {f} Confusus est omnis artifex in sculptili Per sculptile Prelatus Ecclesie significatur, quia a multis adoratur et conflatur, vel sculpitur, id est eligitur a voluntate multorum. Sed dicitur in Ps. 96. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia   ] etc. {h}   Et non est spiritus in eis id est benignitas, quam credebant in eo esse illi, qui eum conflaverunt. Hab. 2.d. Ecce iste coopertus est {4. 206va} auro et argento : et omnis spiritus non est, in visceribus eius. Sic omnia falsa dogmata hereticorum per speciem eloquentie exterioris, vel falsam et apparentem similitudinem veritatis, exterius argentea sunt, sed interius vacua ab omni sapientia aurea   Peribunt. Ps. 145. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
marg.| {a} Non est his similis pars Iacob id est Deus, quem Iacob et eius successores et imitatores elegerunt pro parte sua. Vel, Non ex his similis, id est idolis predictis, que sunt mortua, id est sine spiritu et vita. Nm. 18.c. Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. Ps. 72. Pars mea Deus in eternum.
marg.| {b} Qui enim formavit omnia tam in anima, quam in corpore, sive tam corporalia, quam spiritualia, contra Manicheos, scilicet Deus Iacob.
marg.| {c} Ipse est id est verum esse habet quod non habent idola. Ex. 3.d. Qui est, misit me ad vos.
marg.| {d} Et Israel virga hereditatis eius id est hereditas eius, id est Dei populus Israel, populus eius, que hereditas solet virga mensurari et ideo dicitur virga. Dt. 32.a. Pars Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. Vel, Israel est genitivi casus et premittitur, ut locum habeat sequens relatio. Unde   Israel Deus est   virga hereditatis eius id est Israelis, id est pars eius populus Domini dicitur Iacob per vitiorum supplantationem, Israel per Dei contemplationem. De hoc Nm. 23.c. Non est idolum in Iacob, neque videtur simulachrum in Israel, Dominus Deus eius cum eo est.
marg.| {e} Dominus exercituum nomen illi. In Hebreo habetur, Dominus Sabaoth, id est virtutum, vel exercituum, quasi , nomen meum est Dominus. Unde mihi soli hoc reservatur. Unde nihil aliud debet dici Deus, vel Dominus. Unde Is. 42.b. Ego Dominus, hoc nomen meum. Gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus.
marg.| {f} Congrega. Pos t reprobationem idolorum, hic penam Iudeorum, qui pro maiori parte idola coluerunt, subiungit. Et loquitur Propheta populo Israelitico quod scilicet quicquid habet foris rerum, vel substantiarum, in urbem munitissimam congreget et longe obsidioni alimenta paret, quia predicit captivitatem imminentem et quasi proximam. Unde, Congrega, o Hierusalem.
marg.| {g} De terra id est de agris.
marg.| {h} Confusionem tuam sive substantiam secu ndum Septuaginta. Quicquid enim habes, confusione dignum est.
marg.| {i} Que habitas in obsidione id est que in proximo habitatura es ibi, scilicet in civitate obsessa et ideo congrega victualia, que vocat confusionem suam, quia talis congregatio victualium vertetur ei in confusionem, quia licet in victualibus confidas, nihilominus tamen destrueris. Vel sic, Omnia tua congrega, si potes et pone in locum munitissimum, ne hostes ea rapiant. Et secundum hoc loquitur eis ironice. Ita enim Iudei confidebant in munitione civitatis quod pro nihilo reputabant adventum hostium et ideo nitentur eis resistere et hoc erit eis ad confusionem, quia ab eis destruentur. Unde.
marg.| {l} Ecce ego longe proiiciam habitatores terre id est Iudee, scilicet a terra sua in Chaldeam, que valde remota est a Iudea.
marg.| {n} In hac vice id est in instanti tempore. Hoc dicit, quia alia vice Iudeos punivit per Sennacherib et commovit eos et postea per Pharaonem Nechao et tertio per Chaldeos, in primo eorum adventu. Sed in his omnibus civitatem eorum non destruxit, sicut hac vice in ultimo adventu Chaldeorum. Ubi nos habemus, longe proiiciam, alia littera habet : Instar funde cum omni impetu abiiciam.
marg.| {p} Et tribulabo eos, ita ut non inveniantur quasi tanta erit tribulatio et afflictio et occisio, ut non inveniantur propter paucitatem relictorum. Secundum {4. 206vb} Hieronymum. et secundum Septuaginta non est ibi,   Non sed sic : Tribulabo eos, ut inveniantur, quasi sic angustabo eos in obsidione et coangustabo, ut omnes in urbe reperiantur et fugere non possint inde, vel se abscondere. In Hebreo habetur, ut   inveniant scilicet mala, que comminatus sum eis.
Numérotation du verset Ier. 10,moraliter 
marg.| {f} Congrega de terra confusionem tuam id est acerva thesauros et divitias, que vertantur tibi, o avare, in eternam damnationem, vel confusionem. Phil. tertio. d. Gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt.
marg.| {i} Que habitas tamq uam heres et mansionarius, non tamquam advena et peregrinus.
marg.| {k} In obsidione id est in hoc mundo, qui undique obsidetur ab hostibus. Apocalyps. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra. Hab. secundo. c. Ve, qui congregat avaritiam malam domui sue, ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali, cogitasti confusionem domui tue.
marg.| {l} Ecce ego longe proiiciam a te rra viventium.
marg.| {m} Habitatores terre id est peregrinos.
marg.| {n} In hac vice scilicet perfecte, scilicet in morte. Et hic notatur magna ira Dei, qui quasi cum impetu funde dicitur eos a se proiicere. Qui enim lapidem funda proiicit, longe diu ante circumrotat et circumvolvit ; sic temporalium amatores modo per diversas curas circumrotantur, ut tandem longius a Deo proiiciantur. 1Rg. 25.e. dixit Abigail ad David : Si surrexerit homo aliquando persequi te querens animam tuam, erit anima Domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro inimicorum tuorum anima rotabitur quasi impetu et circulo funde. Anima enim amicorum Domini, ne per peccatum, vel illicita desideria defluat, circumligatur, quasi fasciculus ; sed anima inimicorum, ut longius proiiciatur, rotatur. Unde Ps. 11. In circuitu impii ambulant. Sicut autem fit strepitus in iactu lapidis a funda : sic in morte avarorum est strepitus, quia statim commovetur terra erga eos, dicens : multa mala fecit et repetuntur debita et usure et non possunt haberi. Unde Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu.
marg.| {o} Et tribulabo eos, ita ut inveniantur. In iudicio enim effugere non poterunt, quia undique circumdabit eos tribulatio. Tunc enim invenietur iniquitas eorum ad odium. Nihil enim fecerunt quod non puniatur.
marg.| {p} Ve mihi super contritione mea. Loq uitur in persona Hierusalem, quam introducit loquentem et plangentem captivitatem suam, quasi esset presens.
marg.| {q} Pessima plaga mea id est desperata et insanabilis, quasi vehementer affligor penam sustinens insanabilem. alia littera habet : Ve super contritione tua, pessima plaga tua, infra 30.c. Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Et paulo post : Quid clamas super contritione tua ? Insanabilis est dolor tuus ; propter multitudinem iniquitatis tue et dura peccata tua feci tibi hec.
marg.| {r} Ego autem vide ns plagam meam et cognoscens culpam meam.
marg.| {s} Dixi conf itendo iustam Dei vindictam.
marg.| {t} Plane hec infirmitas mea est id est mihi competens secundum merita peccatorum meorum, quasi plenum est et evidens quod hec pena mihi debuit infligi, quia eam merui.
marg.| {u} Et ideo portabo illam id est patienter sustinebo. Mi. 7.b. Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei, quasi penam hanc mihi acquisivi. Unde littera Sept. est : Plane hoc vulnus meum quod apprehendit me, quasi hoc vulnus mihi procuravi et iuste apprehendit me, quasi iam cepit et diu tenebit, infra 15.d. Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis renuit curari ? Plaga corporis est mala, peccati peior, sed plaga Inferni pessima, ideo dicit, pessima.
marg.| {x} Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt. Siv e,   Omnes pelles mee concise sunt secu ndum aliam litteram, quasi de facili omnes muri et omnia menia et presidia eorum destruentur, ac si tabernaculi, vel tentorii, non civitatis esset destructio. Et ideo habitationem eorum vocat tabernaculum. Turres autem et alias munitiones, que sustentant civitatem, vocat funiculos, quia sicut funiculi tabernaculum tenent. Dico autem, facilem fuisse illam destructionem, non quia non fuisset longa obsidio, quia in tribus annis et dimidio obsessa fuit, sed loquitur de dirutione murorum et aliarum munitionum iam capta civitate, que tanta fuit, ut nec vestigia remanerent.
marg.| {4. 207ra} {a} Filii mei exierunt a me duct i in captivitatem. Sept. habent : Oves mee exierunt et pecora quod secundum Hieronymum stare non potest secundum historiam. Tandiu enim fuit illa civitas obsessa, quia tanta ibi fuit famis angustia quod nullo modo credebile est quod durarent ibi pecora usque ad civitatis captionem.
marg.| {b} Et non subsistunt fili i, id est non comparent, quia mortui sunt. Nec enim omnes translati sunt in Chaldeam, sed magna eorum pars interfecta est et deleta.
marg.| {c} Non est, qui extendat ultra tentorium meum etc.   Serv at metaphoram Tabernaculi, quasi ita sunt destructi omnino, ut nec habeat spem reedificationis, quia non est qui extendat etc. id est qui mihi preparet habitationem, vel instauret muros et alia, que habebam. Vel ad litteram loquitur secundum morem Palestine, in qua tabernacula de pellibus eriguntur, quibus solent uti propter aeris intemperiem. Vel, Non est, qui extendat etc.   Tent oria et tabernacula sunt pauperum habitationes, quasi , non est etiam aliquis, qui pauperem et fragilem habitationem mihi edificet. Causam autem tante desolationis et frustrationis omnis spei subdit esse tantum in pastoribus eorum.
marg.| {d} Quia stulte egerunt pastores quasi in pastoribus non confido quod me reedificent, qui destructionis mee causa fuerunt.
marg.| {d} Pastores id est Reges et Sacerdotes,   stulte idol a colendo.
marg.| {e} Et Dominum non quesierunt post peccata penitendo et bona opera multiplicando.
marg.| {f} Propterea non intellexerunt Deum , vel mala eis venientia. Ita infatuati erant propter mandatorum Dei transgressionem, ut sibi de malis imminentibus non providerent, nec Deum comminantem cognoscerent. Sicut enim a mandatis Domini illuminatur intellectus ad cognoscendum, ut dicit Ps. 118. A mandatis tuis intellexi ; ita a negligentia et contemptu eorum sequitur infatuatio et ignorantia cognoscendorum.
marg.| {g} Et omnis grex eorum dispersus est id est populus ei subditus in captivitatem translatus est. Cuius translationis causa fuit peccatum Prelatorum quod de facili imitantur subditi, Unde Za. 13.c. Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. Am. 9.a. Percute cardinem et commoveantur superliminaria. Avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam, infra 50.a. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos.
marg.| Sic autem et Mystice deplorat Ecclesia, videns totius ruine sue esse causam peccata Prelatorum, qui Dominum non quesierunt, sed magis mundi gloriam et vanitatem. Que Ecclesia vocat se tabernaculum, quia in ea accipiuntur arma, scilicet Sacramentorum et virtutum ad pugnandum contra diabolum. Unde Lam. 2.b. Dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Sicut fructibus bonis collectis dimittitur hortus sine spe ; sic Prelati collectis fructibus decimarum et reddituum suorum in Ecclesia, de omnibus aliis, scilicet spiritualibus non curant, sed omnino derelinquunt, quia aliud, quam temporalia ibi non querunt. Is. 1.c. Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, que vastatur. Dicit etiam funiculos suos dirutos, id est precepta et prohibitiones, sup. 2.d. Confregisti iugum, rupisti vincula, dixisti, non serviam. His enim funiculis tenetur Ecclesia ne cadat.
marg.| {a} Filii mei exierunt a me et non subsistunt quia non sunt reversi per penitentiam. Lam. 1.f. Idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquas, quia factus est a me longe consolator convertens animam meam, facti sunt filii mei perditi quoniam, invaluit inimicus, infra 31.c. Rachel plorans filios suos, nolit consolari, quia non sunt.
marg.| {4. 207rb} {c} Non est, qui extendat ultra tentorium meum etc.   cum tamen dicatur Prelatis Is. 54.a. Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad sinistram penetrabis et semen tuum gentes hereditabit, quasi dicat : . O Prelati per predicationem et exemplum multiplicate filios Ecclesie.
marg.| {h} Vox auditionis ecce venit. Vox est Prophete, predictam sententiam, quam dixerat de Hierusalem, confirmantis, Vox auditionis ecce venit, quasi , ecce rumores iam venerunt de exercitu Babylonis cum impetu veniente, vel sonitus et fremitus Babylonici exercitus venientis super vos auditur.
marg.| {i} Et commotio magna veni t.
marg.| {k} De terra Aquilonis id est cum tanto exercitu et impetu veniet, ut quasi terra videatur moveri a fragore eius.
marg.| {l} Ut ponat civitates Iuda non solum Hierusalem, sed et omnes alias.
marg.| {m} In solitudinem habi tatoribus interfectis.
marg.| {n} Et habitaculum draconum. Vel secundum Septuaginta. Cubile struthionum. Vel secundum Symmachum, Sirenarum, quasi pro hominibus faciet ibi dracones et alia venenosa animalia habitare. Struthio enim sepe habitat in locis desertis et ibi oritur et maxime in calidis regionibus habitant dracones et alia venenosa animalia.
marg.| Sic Moraliter, exercitus diaboli venientes contra Ecclesiam, ponit eam in solitudinem, ut iam ibi fere nulli boni inveniantur. Lam. 1.a. Quo modo sedet sola civitas plena populo. Facit etiam eam habitationem draconum. Draco est animal intus venenose nature et tamen habet pellem quasi auream et fumum quasi ignis videtur emittere et valde sitibundum est animal ; sic multi exterius apparent boni, sed intus sunt venenosi et alios corrumpentes et cupidi. Is. 13.d. Non pastores requiescent ibi, sed bestie et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi struthiones.
marg.| {o} Scio, Domine. Pri us ostendit obsidionem et captionem civitatis et dirutionem omnium civitatum et desperationem reedificationis et draconum et animalium venenosorum habitationem. Hic autem Propheta in persona sui, vel populi penitentis ad preces se convertit. Sic enim dicendo docet populum formam orandi.
marg.| {p} Quia non est hominis via eius ut scilicet prospere incedat.
marg.| {r} Nec viri est, ut ambulet et dirigat id est ambulando dirigat.
marg.| {u} Gressus suos id est propositum suum, vel ad litteram, iter certum compleat, quasi dicat : quicquid a Babyloniis sustinemus, non est tantum eorum sapientie et fortitudinis, sed magis ex permissione tua, Domine, peccatis nostris exigentibus, id est Chaldei non nos possent destruere, nisi propter peccata nostra esses nobis iratus.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Non est hominis. quasi etiam quantumcunque rationalis et discreti.
marg.| {q} Via eius id est vie, vel vite bone electio per mentis discretionem.
marg.| {r} Nec viri id est virtuosi, vel virilis.
marg.| {s} Ut ambulet per bonam operationem.
marg.| {t} Et dirigat gressus suos per bonam intentionem, quia nec discretio hominis sufficit ad eligendum bona, nec eius potentia ad exequendum ; sed Dominus, qui operatur in nobis et velle et perficere, ut dicitur Phil. 2.b. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Ps. 36. Apud Dominum gressus hominis dirigentur. Prv. 16.a. Hominis est animum preparare et Domini est gubernare linguam ibid. b. Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. Sicut in navi unus navigat et alius remigat ; Sic Dominus gubernat navem nostram, tamen nostrum est eam preparare, vel movere ad bonum.
marg.| {x} Corripe me Domine. Hec oratio tria complectitur.
marg.| Primo enim confitetur suam scientiam et potentiam esse insufficientem, ut dictum est ibi : Non est hominis.
marg.| Secundo, petit misericordem correptionem, ibi : Corripe me. Tertio hostium subversionem, ibi : Effunde indignationem.
marg.| {x} Corripe me flag ellando pro peccatis.
marg.| {y} Verumtamen in iudicio id est in pena ad correptionem secundum iudicium misericordie tue, pro mea possibilitate discrete mensures afflictionem, ut cum ea des mihi proventum, ut possim sustinere, ut dicitur 1. Corinthior. 10.c. Vel ideo talis pena dicitur iudicium, quasi non ad iudicium damnationis me punias, sed temporalis diiudicationis, vel discretionis. Per eam enim discernuntur, vel disgregantur boni a malis, sicut granum a paleis {4. 207va} disiungitur per flagella. Ps. 42. de hoc iudicio. Iudica me, Deus et discerne causam meam etc.   De i udicio autem condemnationis. Ps. 142. Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine. Vel. In iudicio, quasi sicut in omni iudicio tuo concurrunt misericordia et veritas, sic hic reperitur misericordia.
marg.| {a} Et non in furore tuo id est non ad interitum damnationis, vel civitatis nostre perpetuam et omnimodam destructionem.
marg.| {b} Ne forte ad nihilum redigas me si o mnino districte me et mea iudicare volueris. Si enim iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit ? Is. 64.c. Ne irascaris Domine satis, id est nimis, secundum Sept. et ne memineris iniquitatis nostre. Ps. 6. et 37. Domine ne in furore tuo arguas me ibi Augustinus Hic ure, hic seca, ut in futuro parcas. Hab. 3.d. Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis. quasi ergo diceret : Corripe me, ut pater, non ut adversarius. Castigas enim filium, quem recipis. Hbr. 12.b. Sed in hostes non iudicium moderate correptionis, sed omnimodam.
marg.| {c} Effunde indignationem tuam id est penam. Non est autem imprecatio, sed predictio, vel divine iustitie assertio et congratulatio. Simile in Ps. 78. Effunde iram tuam in gentes, que te non noverunt et in Regna, que nomen tuum non invocaverunt.
marg.| {d} Que non cognoverunt te per fidem.
marg.| {e} Et super Provincias id est regiones.
marg.| {f} Que Nomen tuum non invocaverunt per orationem et adorationem.
marg.| {g} Quia comederunt Iacob et devoraverunt eum id est omnino vastaverunt.
marg.| {h} Et consumpserunt illum popu lum.
marg.| {i} Et decus eius dissipaverunt id est Templum et omnia vasa Templi et omnem decorem civitatis et munitionem ; quasi , ita aggravaverunt iugum super eos quod nulli etati, nulli sexui, nulli dignitati, nulli loco pepercerunt, cum tamen Dominus non tradidisset Iudeos Gentibus, nisi ad hoc, ut illi eos purgarent et non omnino destruerent. Ita exponit hic Hieronymus . Sed illi eos punierunt extra meritum. Sed contra. Idem Hieronymus dicit hic : Que patimur magna sunt et maiora meremur. Solutio : In hoc quod dicit Hieronymus quod iugum suum super eos aggravaverunt, intelligitur non gravaverunt supra meritum, sed supra formam meriti Mandabo ei, ut auferat spolia et diripiat predam, ipse autem non sic arbitrabitur, sed etc.   Is. 10.b. Sic hodie milites et predones et Prelati comedunt et devorant Iacob, id est subditos, qui sunt in labore acquirendi sibi victum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_10)

Notes :