Hugo de Sancto Caro

Capitulum 37

Numérotation du verset Ier. 37,1 

Et regnavit rex Sedechias filius Iosie pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda
Numérotation du verset Ier. 37,2 

et non obedivit ipse et servi eius et populus terre verbis Domini que locutus est in manu Ieremie prophete
Numérotation du verset Ier. 37,3 

et misit rex Sedechias Iuchal filium Selemie et Sophoniam filium Maasie sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum
Numérotation du verset Ier. 37,4 

Ieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus pharao egressus est Egyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 37,5 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens
Numérotation du verset Ier. 37,6 

hec dicit Dominus Deus Israel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Egyptum
Numérotation du verset Ier. 37,7 

et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni
Numérotation du verset Ier. 37,8 

hec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt
Numérotation du verset Ier. 37,9 

sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui preliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni
Numérotation du verset Ier. 37,10 

ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum pharaonis
Numérotation du verset Ier. 37,11 

egressus est Ieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium
Numérotation du verset Ier. 37,12 

cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos porte per vices nomine Hierias filius Selemie filii Ananie et apprehendit Ieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis
Numérotation du verset Ier. 37,13 

et respondit Ieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed comprehendit Hierias Ieremiam et adduxit eum ad principes
Numérotation du verset Ier. 37,14 

quam ob rem irati principes contra Ieremiam cesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribe ipse enim prepositus erat super carcerem
Numérotation du verset Ier. 37,15 

itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Ieremias diebus multis
Numérotation du verset Ier. 37,16 

mittens autem rex Sedechias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Ieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis
Numérotation du verset Ier. 37,17 

et dixit Ieremias ad regem Sedechiam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris
Numérotation du verset Ier. 37,18 

ubi sunt prophete vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc
Numérotation du verset Ier. 37,19 

nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribe ne moriar ibi
Numérotation du verset Ier. 37,20 

precepit ergo rex Sedechias ut traderetur Ieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis quotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Ieremias in vestibulo carceris

Capitulum 37

Numérotation du verset Ier. 37,1 
marg.| Et regnavit. Nul lum ordinem servat Ieremias, ut dixi in sua prophetia, sed prout inspirabat ei Dominus {4. 257rb} loquebatur. Ea que dicta sunt in precedenti capitulo facta fuerunt tempore Ioachim filii Iosie et que hic dicuntur tempore Sedechie. Sed postea iterum agit de eis, que facta sunt tempore Ioachim. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. Primo, ostendit, quando incepit regnare Sedechias, scilicet post Iechoniam filium Ioachim. Secundo, mittit Sedechias nuntios ad Ieremiam, consulens eum super exercitum Chaldeorum, quia ab obsidione recesserat ; quibus dicit Ieremias quod victis Egyptiis revertetur ad Hierusalem obsidendam, ibi : Et misit Rex. Tertio narrat Ieremias quomodo ipse volebat ingredi ad villam suam ad dividendam possessionem suam, sed captus a portario, quasi fugitivus ductus ad Principes, missus fuit in carcerem, ibi : Ergo cum recessisset. Quarto, ostendit quomodo Rex tulit eum de carcere, excusans se quod deceptus posuisset eum in carcerem, ibi : Mittens itaque Rex. Dicit ergo.
marg.| {b} Et regnavit etc.   quem constituit Regem Nabuchodonosor etc.   4Rg. 24. et 25.a. Paral. ultimo Iste Iechonias alio nomine vocatur Ioachim, qui non regnavit, nisi mensibus tribus et diebus decem. Iste autem Sedechias, qui post illum regnavit, erat patruus eius, scilicet frater patris sui Ioachim et filius Iosie.
marg.| {i} In manu Ieremie Prophete qui monebat, ut non rebellarent Chaldeis et a peccatis cessarent.
marg.| {k} Et misit Rex Sedechias Iuchal filium Selemie etc.   Hoc factum est, postquam Chaldei recesserunt a Hierusalem, vel ante, secundum quosdam.
marg.| {l} Ora pro nobis Dominum Deum nostrum etc.   time bat Chaldeos, non dixit, pro me, quia mandatis Dei obedire noluit. Qui enim avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis, ut dicitur Prv. 28.b. Unde Dominus dixit Ieremie supra 7.a. quod non oraret pro populo, nec pro eis laudem acciperet, quia, scilicet nolebant audire legem.
marg.| {m} Non enim miserant eum in custodiam carceris scilicet adhuc.
marg.| {n} Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Egypto etc. scilicet ad auxiliandum Iudeis contra Chaldeos. Erat enim Rex Egypti amicus Sedechie. Sed Nabuchodonosor recessit de obsidione Hierusalem et fugavit Egyptios. Interim cum recessit exercitus Chaldeorum a Hierusalem ad tempus, deceperunt falsi Prophete Sedechiam dicentes Babylonios esse venturos a modo. Ieremias autem contrarium predicabat. Pharao proprio Nomine dicebatur Nechao, ut dicit Iosephus, sed dictus est Pharao communi nomine Regum Egypti. {4. 257va} {a}   Sic dicetis Regi Iuda etc.   inte llige quod cum Chaldei compulsi essent obviare Regi Egyptio, interim misit Rex nuntios ad Ieremiam, utrum reverterentur. Et ipse respondit quod sic.
marg.| {b} Et redient Chaldei vict is Egyptiis et preliabuntur. Sic Diabolus, etsi quandoque ab apparenti impugnatione cesset, post tamen rediens, gravius impugnat. Mt. 12.d. Spiritus nequam rediens adducit septem spiritus nequiores se   ] etc. {d}   Euntes abibunt etc. quasi amplius non redituri.
marg.| {e} Quia non abibunt etsi ad tempus recedant et non impugnent Egyptios, quia illud recedere, est pugnare contra vos, quia auxiliatores vestros impugnant ; sic Diabolus quando non potest hominem superare in uno vitio, impugnat pro posse suo illa bona, que in eo sunt contraria illi vitio.
marg.| {f} Sed etsi percusseritis etc.   Cont ra presumentes loquitur, quia dicebant quod omnes Chaldei occiderentur ab Egyptiis. Sed respondet quod non. Et si omnes etiam occiderentur et aliqui pauci vulnerati relinquerentur, qui non erant occisi, cum illi audacter exirent de tabernaculis suis, destruerent civitatem. Sic multi superantur a levissima tentatione, immo preveniunt tentationem. Lam. primo. b. Abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Lv. 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis etc.
marg.| {g} Singuli de tentorio suo consurgent quia licet singuli debiles sepe sint ad resistendum Diabolo, vel peccato : tamen simul congregati sunt fortes, sicut unam candelam levis ventus extinguit, sed non plures colligatas. Is. 40.f. Flavit in eos ventus et aruerunt. Omnis enim pugna unanimiter aggressa, victoriam parit. Ideo dicitur Eccl. quart. c. Ve soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
marg.| {h} Ergo cum recessisset etc.   ad t empus.
marg.| {i} Propter exercitum Pharaonis debe llandum.
marg.| {k} Egressus est Ieremias etc. id est voluit egredi, scilicet in Anathot quod erat villa sua et significat religiosos, qui volunt ire in patriam suam et dividere possessiones parentibus suis, cum tamen ante omnibus renuntiassent.
marg.| {l} Et divideret ibi possessionem in conspectu civium scilicet agrum, quem ante emerat. Sed hoc non videtur verum, quia quando emit, erat clausus in vestibulo carceris. Ideo potest hoc intelligi de possessione, vel portione, que eum contingebat ratione Sacerdotii, id est iure hereditario.
marg.| {m} Cumque pervenisset ad portam Beniamin que sic vocabatur.
marg.| {n} Et non audivit eum id est non credidit ei.
marg.| {o} Quamobrem irati Principes contra Ieremiam cred entes quod vellet fugere ad Chaldeos, ut Ieremias dicebat.
marg.| {p} Ipse enim scilicet Ionathas, prepositus erat super carcerem.
marg.| {q} Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum quod significat claustrum. Ergastulum, ab ergos, {4. 257vb} quod est labor, quia ibi debet esse labor operationis.
marg.| {r} Et sedit per quietem silentii et contemplationis. Lc. 10.g. Maria sedebat secus pedes Domini.
marg.| {s} Tulit eum quia a labore educetur post hanc vitam, sicut Daniel de lacu Leonum post septem dies. Dn. ultimo g. Dicit Iosephus quod cum Ieremias esset in carcere, predicabat admonens populum, ut portas aperirent Regi Babylonio redeunti, quo facto sic possent salvari, alioquin a terra sua radicitus evellerentur, predicabat etiam quod qui in civitate remanerent, aut gladio, aut fame perirent, si autem ad Chaldeos confugerent, mortem declinarent.
marg.| {t} Putasne est sermo a Domino quod scilicet sic comminaris reversuros esse Chaldeos ?
marg.| {u} Ubi sunt prophete vestri pseu do.
marg.| {x} Nunc ergo audi obsecro Domine mi Rex. Ecc e magna humilitas, qui pessimo homini, tamen quia Rex erat, sic se humiliavit. Eccl. 4.a. Verbum dulce multiplicat amicos etc.   Prv. 15.a. Responsio mollis frangit iram.
marg.| {y} Et ne me remittas in domum Ionathan scribe. Ist e Ionathas significat malos Prelatos, quia hodie magis persequuntur et affligunt religiosos, quam Principes seculares. Unde et in morte Domini crudeliores fuerunt summi Sacerdotes, quam Pilatus, vel Herodes.
marg.| {z} Ne moriar ibi quasi , alibi potius pone, si volueris. Quidam hic excusant Sedechiam dicentes quod non nisi, ut populi coactus Ieremiam misit in carcerem et rogatu Principium, unde ei pio effectu necessaria iussit ministrari, ut hic dicitur. Sed secundum Rabanum non est excusandus. Qui enim Deo infidelis et contrarius fuit, homini amico Dei fidem omnino servare non potuit. Unde Lc. 16.c. Qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est, qui in minori iniquus, in maiori iniquus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_37)

Notes :