Hugo de Sancto Caro

Capitulum 28

Numérotation du verset Ier. 28,1 

Et factum est in anno illo in principio regni Sedechie regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta
de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens
Numérotation du verset Ier. 28,2 

hec dicit Dominus exercituum Deus Israel contrivi
iugum
regis Babylonis
Numérotation du verset Ier. 28,3 

adhuc duo anni dierum
et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini que tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 28,4 

et Iechoniam
filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iude qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis
Numérotation du verset Ier. 28,5 

et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant
in domo Domini
Numérotation du verset Ier. 28,6 

et ait Ieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua que prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
Numérotation du verset Ier. 28,7 

verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi
Numérotation du verset Ier. 28,8 

prophete qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prelio et de afflictione et de fame
Numérotation du verset Ier. 28,9 

propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate
Numérotation du verset Ier. 28,10 

et tulit Ananias propheta
catenam
de collo Ieremie prophete et confregit eam
Numérotation du verset Ier. 28,11 

et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium
Numérotation du verset Ier. 28,12 

et abiit Ieremias prophetes in viam suam
et factum est verbum Domini ad Ieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Ieremie prophete dicens:
Numérotation du verset Ier. 28,13 

vade et dices Ananie hec dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
Numérotation du verset Ier. 28,14 

quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terre dedi ei
Numérotation du verset Ier. 28,15 

et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam
audi Anania
non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
Numérotation du verset Ier. 28,16 

idcirco hec dicit Dominus ecce emittam te a facie terre hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es
Numérotation du verset Ier. 28,17 

et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo

Capitulum 28

marg.| Et factum est. In hoc capitulo duplex prophetia inseritur. Una pseudo-prophete, populum decipientis. Alia veri Prophete, populum corripientis. Sic enim ubique est quod veritatis preconibus falsos precones opponit Diabolus, ut per illos fructum illorum impediat. Et dividitur hoc capitulum in 4. partes. Primo, ponitur prophetia Ananie pseudo-prophete, que licet vera in parte fuerit, falso tamen nuntiata est, quia spiritu suo, non spiritu Domini loquebatur. Secundo, ponitur caritas Ieremie, qua optavit fieri quod ille mentiebatur, ibi : Et dixit Ieremias, Tertio, licet potuisset dixisse Ieremias Ananie, mentiris, populum decipis et huiusmodi, tamquam qui bene sciebat veritatem, tamen quia ille eadem in Ieremiam posset torquere, exemplum ponit antiquorum Prophetarum, tam bonorum, quam malorum, ut ex eorum consideratione perpendatur, quis sit verus Propheta Ananias, scilicet vel Ieremias ibi : Verumtamen audi. Quarto inspiratus a Domino Ieremias dure increpat Ananiam et de mendacio reprehendit, penam imminentem ei predicit, ibi : Et factum est verbum Domini ad Ieremiam.
marg.| {e} Et factum est etc.   in anno quarto. Qua rtus annus dicitur principium Regni eius comparatione bonorum Regum, qui diu regnaverunt, ut David et Ezechias, ut ita quasi nihil regnasse iste malus reputetur. Unde Eccl. 10.b. Omnis potentatus brevis vita. Et intellige hoc factum esse tamquam Ezechiel inceperat prophetare illis, qui transmigraverant cum Ieconia, quia quinto anno transmigrationis cepit prophetare.
marg.| {f} Dixit ad me etc.   pseu do, vel quia populo videbatur et dicebatur Propheta.
marg.| {g} Contrivi id e st {4. 241vb} conteram.
marg.| {h} Iugum Regis Babylonis id est imperium, vel dominium. Habuit iste Propheta copiam loquendi coram isto, quia leta libenter audiuntur et ita per hec mendacia sepe diliguntur, quia natura corrupta delectatur in vanis. De natura enim bene instituta dicit Augustinus in Enchiridion. Usque adeo natura humana effugit falsitatem et errorem devitat, ut falli nolint etiam, qui amant fallere.
marg.| {i} Adhuc duo anni dierum ut s ic breve tempus gaudii magnitudinem augeret. Et dicit, Anni dierum, ad differentiam annorum septimanarum, quos vocat Dn. 9.g. hebdomades, in quibus sunt tot septimane, quot sunt dies in annis Dierum, id est infra duos annos.
marg.| {k} Et ego etc.   Ecce quomodo Ieremie contrariatur, qui dixerat transferenda esse illa, que in Hierusalem remanserant post Iechonie transmigrationem, iste autem dicit etiam asportata, sive translata ibi esse reportanda in Hierusalem.
marg.| {l} Et omnem transmigrationem Iude) id est omnes, qui transmigraverant, quasi non tantum vasa referentur.
marg.| {m} Amen, sic faciat Dominus quasi opto quod sic eveniat, sicut tu loqueris quod sic intellige, id est optarem, si hoc esset optabile. Sicut illud Rm. 9.a. Optabam fieri anathema pro fratribus meis, id est optarem, si esset optabile. Simile Mi. 2.c. Utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer ; quod sic intelligitur, id est hoc vellem, si esset volendum, vel optabile mendacium, id est falsum non habens spiritum, scilicet quo ad hoc quod predixi de destructione populi mei. Unde sumit mendacium improprie, id est falsum. Quo etiam modo dicit Ier. hic in Glossa Ionam esse mentitum, Ione 3.b. Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur quod intelligitur, id est dixit falsum, vel dicitur esse mentitus, non in veritate, sed secundum hominum opinionem, qui viderunt evenire contrarium. Non enim mendax fuit, quia putavit dicere verum. Vel quia hoc verum fuit secundum causas inferiores, quia sic merita illorum exigebant, vel hoc retorquebat, non ad corporalem, sed ad spiritualem subversionem. Vel cum dixit, amen, respectum habuit Ieremias ad captivitatis reductionem, que futura post 70. annos, non post biennium, vel ante, ut iste dixerat. Ne tamen per hoc quod dixerat, amen, videretur probare testimonium pseudo-prophete, veritatem subiungit dicens : Verumtamen audi   ] etc. $moraliter
marg.| {l} Et omnem transmigrationem Iude etc.   Conteram enim iugum Regis Babylonis. Lic et hoc verbum velut falsus propheta dixerit, tamen quantum ad hanc partem verum fuit et secundum litteram et secundum mysterium. Quando enim iugum vel servitus Diaboli super Iudam, id est super aliquem, qui aliquando fuit religiosus, imponitur, tunc migrat homo in Babylonem, id est in confusionem et conscientie anxietatem Hierusalem, id est a pace pectoris, quam habebat. Unde Thr. 1.a. Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, id est imitatus est gentiliter viventes, nec invenit requiem, sed contrito iugo redit homo in Hierusalem, id est in pacem. Unde Io. 16.g. In mundo pressuram habebitis ; in me pacem. Is. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe, sicut exultant victores capta preda, quando dividunt spolia ; iugum enim oneris eius et virgam humeri eius et sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian, quando, scilicet confractis lagenis filii Israel sonantes tubis lampades in manibus tenuerunt et sic territi fugerunt Madianite. Confringitur lagena in contritione. Unde Is. 30.c. Comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione prevalida et non invenietur de fragmentis testa, in qua portetur ignis de incendio, aut hauriatur {4. 242ra} parum aque de fovea. Ita enim debet homo minutatim circumstantias peccati recolere, ita ut nihil sit ibi ignis, vel aque, id est ardoris in peccato, vel delectationis male Is. 10.g. Confringet Dominus lagunculam in terrore. Sonat tuba in confessione, tenetur lampas in manu satisfactione, per ostensionem boni exempli in conversatione et sic conteritur iugum Diaboli. Vel aliter. Omnem transmigrationem etc.   Quan do Iudas, id est confitens venit in Babylonem, id est peccati sui confusionem, tunc liberat eum Dominus reducens in Hierusalem, id est pacem, quia conteritur iugum Diaboli, id est peccatum. Unde Mi. 4.d. Veniens usque ad Babylonem, tibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. Vel Iudas, id est laudans Deum in choro et oratione, frequenter venit in Babylonem, id est in mentis confusionem, propter tumultum malarum cogitationum occurrentium et tunc non est speciosa laus in ore peccatoris, ut dicitur Eccl. 15.e. Sed Dominus in devotione convertit eum in Hierusalem, id est pacem, quia tunc conteritur iugum Diaboli. Unde Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei, id est in contritione confringitur et superatur iugum Diaboli ; sed in oleo devotionis putrescit, quia ibi peccatum fetidum et abominabile fit homini.
marg.| {a} Verumtamen etc.   Si d iceret Ieremias, mentiris quod potuit dicere, ipsum idem Ieremie posset dicere, quia adhuc non erat manifesta rei veritas, propter quam erat controversia, unde iniuriam fecisset ei ante veritatis propalationem si dixisset ei, mentiris, vel populum decipis, vel huiusmodi. Ideo magis curialiter ei loquitur, adducens exemplum veterum Prophetarum, quorum veritatem, vel fraudulentiam rei exitus demonstravit in dictis eorum, quasi , ita etiam rei exitus demonstrabit veritatem meam et falsitatem tuam.
marg.| {b} Quod ego etc.   non solum ad aures, sed etiam intus ad cor veniat verbum.
marg.| {d} Et prophete etc. id est contra eas.
marg.| {e} Et super Regna magna mora liter, id est contra eos, qui divisi sunt, non querentes unam a Domino. Unde Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Omne enim Regnum divisum contra seipsum dissipabitur, ut dicitur Mt. 12.b. Regna enim Diaboli contra se pugnant, ut avaritia contra luxuriam et sic de aliis. Super hos venit afflictio, per omnium malorum presentiam et fames per omnium bonorum absentiam. Prelium dicitur, quando homo in presenti per tentationem superatur, ubi spoliatur gratuitis, vulneratur naturalibus.
marg.| {f} De prelio. Lc. 10.e. Incidit in latrones   ] etc. {g}   Et de afflictione Ez. 7.a. Ecce afflictio venit, venit finis, finis venit, evigilavit adversus te   ] etc. {h}   Et de fame Ps. 109. Vincanti in mendicitate et ferro. Vincanti erunt, quia etiam necessaria sibi acquirere non poterunt. Unde et diviti epuloni una gutta aque negata est, quia nimium chaos inter nos et vos. Lc. 16.g. Propter hec tria dicitur Apc. 8.d. Ve, ve, ve habitantibus in terra. Hec tria.
marg.| {c} Ab initio prophetaverunt. Hoc est contra eos, qui dicunt, unde veniunt modo tot nova, talia non solent predicari. Unde Act. 2.b. Cum loquerentur Apostoli magnalia Dei, stupebant et mirabantur omnes dicentes, quidnam vult hoc esse ; alii autem dicebant deridentes, quia musto pleni sunt. Et Act. 17.e. dicitur Paulo : Nova quedam infers auribus nostris. Sed dicitur 2. Io. 6.b. Non mandatum novum scribo tibi, sed quod habuimus ab initio. Vel de presenti prelium habet homo contra Deum in mortali ibi enim est guerra moralis, afflictio per remorsum conscientie, fames per indigentiam bonorum spiritualium. De primo Act. 9.a. Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris, durum est tibi contra stimulum calcitrare. Vere durum, quia nisi cito facias pacem, veniet dies, quando, ut dicitur Sap. 5.a. Acuet iram diram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum. Fac ergo consilium Domini. Mt. 5.d. Esto consentiens adversario tuo, dum es in via, id est dum tempus {4. 242rb} penitentie habes. De secundo, scilicet afflictione, Lam. 1.g. Foris interficit gladius et domi mors similis est, quoad secundum, scilicet intus in conscientia. De tertio Thr. 1.d. Dederunt pretiosa queque pro cibo ad refocillandam animam. Magna est in anima caristia, quando omnia tam pretiosa, scilicet gratiam Domini et gloriam dat anima pro minima delectatione, de qua non potest etiam impleri anima, sed tantum refocillari. Vel prelium erit in iudicio, in discussione, afflictio in sententie prolatione, fames in Inferni relegatione, ubi erit carentia omnis boni.
marg.| {i} Cum venerit verbum eius id est rei exitus manifestabitur, scilicet pax, vel prosperitas quam ille predicat.
marg.| {k} Scietur Propheta. De hoc autem non poterat iste exprobare Ieremie, quia multa predixerat, que iam advenerant et alia erant futura, quia per exitum vaticinii probatur, utrum verus, vel falsus Propheta fuerat. Quia Eccl. 24.a. A mendace quid verum dicetur ? Unde Dt. 18.d. postquam dixit : Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum ; qui verba eius, que loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam, subdit. Propheta autem, qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, que ego non precepi ei, ut diceret, interficietur ; quod si tacita cogitatione responderis, quo modo possum intelligere verbum quod non est locutus Dominus ? hoc habebis signum : quod in nomine Domini Propheta ille predixerit et non evenerit, hoc Dominus, non est locutus.
marg.| {l} Et tulit Ananias etc.   que forte facta erat de ansulis in modum catene connexis.
marg.| {m} Et confregit eam et i deo eam frangere potuit quod non potuisset, si ferrea fuisset. Ecce loquitur facto quod prius prophetaverat verbo. Ieremias autem tamquam agnus mansuetus tacet coram ipso sic sibi iniurianti et per subtractionem catenarum violentam, ei dolorem magnum incutienti. Ideo autem tacuit, ut dicit hic Glossa quia nondum ei a Domino, quid diceret, fuerat revelatum, ut sic innuatur, Prophetas non loqui tantum suo libero arbitrio, sed Dei voluntate sola, que eis futura inspirat. Sed quomodo ergo dicitur 1Cor. 14.f. Spiritus Prophetarum subiecti sunt Prophetis. Per hoc enim videtur velle dicere quod quando volunt loqui possunt et quando volunt tacere possunt ; Non enim coguntur tacere, vel loqui sicut phanatici. Solutio : Verum est quod loqui, vel tacere possunt ex libero arbitrio, sed loqui prophetice, non, quia non est tantum ex libero arbitrio. Apostolus ergo loquitur de simplici loquela.
marg.| {n} Et abiit Ieremias Propheta in viam suam quasi victus, implens illud propheticum : Factus sum quasi homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Sed numquid ergo exemplo Ieremie si audiamus hereticum heresim predicantem tacere debemus, quoadusque audiamus verbum a Domino, sicut iste tacet audiens pseudo falsa predicantem ? Solutio. Non, quia responsum Domini habemus in Scripturis quod non habebat Ieremias, quid diceret de futuro.
marg.| {p} Et facies pro eis catenas ferreas quasi , qui minorem renuisti penam et monuisti populum, ut minorem renueret, scilicet transmigrando in Babylonem sponte secundum consilium verorum Prophetarum ; sed per hoc causa maioris supplicii eris et tibi et populo. Hic delirat Allegoricus Interpres, vocans ligneas catenas aerea corpora Demonum, ferreas autem nostra corpora grossiora. Illi vero Demones, qui pro qualitate peccati sui noluerunt minores subire cruciatus, in catenas nostrorum corporum condemnabuntur, in eis servientes Nabuchodonosor, id est Diabolo. Nabuchodonosor etiam bestie terre date sunt, ut hic subditur, id est spiritus hominum in carne sua morientium. Unde.   Ut serviant ] etc. $moraliter
marg.| {o} Catenas ligneas contrivisti quasi , modicam penitentiam facere noluisti, oportebit te sustinere tormenta inferni. In hac catena lignea sunt tres annuli, scilicet contritio, confessio, satisfactio.4.242va} Pena Inferni respectu penitentie presentis dicitur ferrea, quia est durior, ponderosior, durabilior. Unde Ps. 2. Reges eos in virga ferrea. Ideo dicitur Iob. 6. Qui timet pruinam, irruet super eum nix : Iob. 20.d. Fugiet arma ferrea, irruet in arcum ereum. Et ideo iuxta consilium Eccl. 6.c. Iniice pedem tuum in compedes illius et in torques illius collum tuum. Quare ? Quia ut ibi subditur : Erunt tibi compedes illius in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam glorie. Quia ut dicitur Eccl. 4.d. de carcere, catenisque interdum quis egreditur ad Regnum. Qui ergo ligneam penitentiam renuit, ligabitur ferrea, qua ligatis pedibus et manibus mittetur in gehennam, ut dicitur Mt. 22.b ibi erit fletus et stridor dentium. Unde supra 20.d. dicitur quod Phassur percussit Ieremiam et misit eum in nervum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo. Phassur interpretatur pavor undique. Hic percutit Ieremiam, quando homo ex timore, quem habet undique, scilicet ex morte, ex iudicio, ex Inferno anxiatur. Phassur etiam Ieremiam ponit in nervum, quia ex pavore illo aggreditur arctam penitentiam, sed illucescente crastino in morte, id est recedente nocte omnis miserie et penalitatis educitur homo. Is. 51.d. Venient, qui redempti fuerint in Sion et letitia sempiterna super capita eorum. Quando dicet quilibet iustus. Diripuisti, Domine, vincula mea.
marg.| {a} Audi Anania Priu s nominavit eum sepe Prophetam, non quia vere esset, cum ex ore Dei non loqueretur, sed quia a populo sic putabatur : nunc autem non eum Prophetam nominat, quem a Domino missum negat.
marg.| {b} Non misit te Dominus Ecce qui prius tacuit, antequam revelatum erat ei, quid loqueretur, modo audacter eum arguit et ex revelatione Domini fit loquens.
marg.| {c} Et tu confidere fecisti etc.   ne a cquiescerent sententie Domini quod et confitetur ipse populus, Is. 28.d. Posuimus mendacium spem nostram. Dixerunt enim, percussimus fedus cum morte, flagellum inundans, cum transierit, non veniet super nos.
marg.| {d} Ecce ego mittam te a facie terre quia morieris et sic non eris super terram. Vel, Mittam te, scilicet in filiis et amicis tuis.
marg.| {e} A facie terre prom issionis.
marg.| {f} Et mortuus est etc.   Quom odo ergo iugum Nabuchodonosor venit super ipsum secundum Ieremie prophetiam ? Solutio : Quia venit super filios et amicos suos.
marg.| {g} Mense septimo et i ta non supervixit nisi tribus mensibus, quia mense quarto, hoc ei dictum est. In hoc autem quod Dominus hic minatur mortem, reputat eam esse supplicium. Quod est contra hereticos dicentes, post mortem amplius homines non reversuros ad sua corpora, nec in eis puniri. Iuxta illud : Educ de carcere animam meam. Et ideo dicebant hunc esse mortuum mense septimo, quia septimus mensis, sicut et septimus dies requiem antiquitus figurabat. Iuxta etiam illud Eccl. 22.b. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit, qui condemnatur per hanc Domini comminationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_28)

Notes :