Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Ier. 9,1 

Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filie populi mei
Numérotation du verset Ier. 9,2 

quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cetus prevaricatorum
Numérotation du verset Ier. 9,3 

et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt
et me non cognoverunt
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 9,4 

unusquisque se a proximo suo custodiat
et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater supplantans supplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet
Numérotation du verset Ier. 9,5 

et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt
enim linguam suam loqui mendacium
ut inique agerent laboraverunt
Numérotation du verset Ier. 9,6 

habitatio tua
in medio doli
in dolo renuerunt
scire me dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 9,7 

propterea hec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo
et probabo eos quid enim aliud faciam a facie
filie populi mei
Numérotation du verset Ier. 9,8 

sagitta vulnerans lingua eorum
dolum locuta est in ore suo
pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias
Numérotation du verset Ier. 9,9 

numquid super his
non visitabo
dicit Dominus aut in gentem huiuscemodi
non ulciscetur anima mea
Numérotation du verset Ier. 9,10 

super montes
assumam
fletum ac lamentum et super speciosa
deserti planctum quoniam incensa sunt
eo quod non sit vir
pertransiens
et non audierunt vocem possidentis
a volucre celi
usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt
Numérotation du verset Ier. 9,11 

et dabo Hierusalem
in acervos arene et cubilia draconum
et civitates Iuda
dabo in desolationem eo quod non sit habitator
Numérotation du verset Ier. 9,12 

quis est vir sapiens
qui intelligat hoc
et ad quem verbum oris Domini fiat
ut annuntiet
istud quare perierit
terra exusta
sit quasi desertum
eo quod non sit qui pertranseat
Numérotation du verset Ier. 9,13 

et dixit Dominus
quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam
et non ambulaverunt in ea
Numérotation du verset Ier. 9,14 

et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim
quos didicerunt a patribus suis
Numérotation du verset Ier. 9,15 

idcirco hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum
dabo eis aquam fellis
Numérotation du verset Ier. 9,16 

et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur
Numérotation du verset Ier. 9,17 

hec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas que sapientes sunt mittite et properent
Numérotation du verset Ier. 9,18 

festinent et assumant super nos lamentum deducant oculi nostri
lacrimas et palpebre nostre
defluant aquis
Numérotation du verset Ier. 9,19 

quia vox lamentationis audita est de
Sion quomodo vastati sumus
et confusi vehementer
quia dereliquimus
terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra
Numérotation du verset Ier. 9,20 

audite ergo mulieres
verbum Domini et assumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaqueque proximam suam planctum
Numérotation du verset Ier. 9,21 

quia
ascendit mors
per fenestras nostras
ingressa est
domos nostras
disperdere
parvulos
de foris
iuvenes
de plateis
Numérotation du verset Ier. 9,22 

loquere hec dicit Dominus et cadet morticinum
hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi fenum post tergum metentis et non est qui colligat
Numérotation du verset Ier. 9,23 

hec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua
et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis
Numérotation du verset Ier. 9,24 

sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra hec enim placent mihi ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 9,25 

ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet preputium
Numérotation du verset Ier. 9,26 

super Egyptum
et super Iudam
et super Edom et super filios Ammon1 et super Moab et super omnes qui attonsi sunt
1 Ammon Weber ] Amon Rusch
in comam habitantes in deserto quia omnes gentes
habent preputium.
Omnes2 autem domus Israel incircumcisi sunt corde.
2 Omnes Rusch ] omnis Weber

Capitulum 9

marg.| {4. 201va} Quis dabit capiti meo aquam. Adhuc hic in principio capituli, populi sui interfectionem Propheta in persona Domini, lugenti et compatienti animo recolit. Secundo, facultatem vitandi consortia istorum petit propter malitias et iniquitates eorum : Ibi : Quis dabit me in solitudinem ? Tertio Propheta, qui ante contritionem populi planxerat, iterum terre vastitatem et civitatum destructionem plangit ibi : Super montes assumam fletum. Quarto, invitat Sacerdotes, ut causam tandem tanti flagelli considerent et intelligant, quia, scilicet legem populi dereliquerunt et alia idola fecerunt, que ibi addit ibi : Quis est vir sapiens ? Quinto, lamentatrices vocat ad fletum assumendum ibi : Contemplamini et vocat lamentatrices. Sexto, ne sapientes et fortes et divites predictam calamitatem se posse evadere putent, sapientiam eorum et fortitudinem et divitias confundit ibi : Non glorietur etc. Sept imo, in consolationem gentis sue vastationem aliarum gentium inimicarum describit ibi : Ecce dies veniunt. Dicit ergo Propheta in persona sui, vel Domini plangens.
marg.| {a} Quis dabit capiti meo aquam. ] {b}   Et oculis meis fontem lacrimarum id est abundantiam ?
marg.| {d} Et plorabo, die ac nocte id est assidue.
marg.| {e} Interfectos filie populi mei id est Hierusalem, quasi dicat : si totus vertar in fletum et nequaquam gutte cessent lacrimarum, quasi in abundantiam fluminis decurrentes, tamen interfectos filie populi mei de Hierusalem digne flere non potero. Tanta enim sunt mala, ut omnem vincant dolorem sui magnificentia, 1Mcc. 2.a. dicit Mathathias : Ve mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei et Civitatis sancte et sedere illic, cum datur sanctum in manus inimicorum ? Hic ergo ostenditur Ieremias fuisse mire compassionis, qui tam assiduum, tam copiosum et affectuosum luctum assumit pro populo suo, dans formam sic faciendis Prelatis pro populo sibi commisso. Unde Lam. 2.d. Defecerunt pre lacrimis oculi mei. 2Mcc. ultimo c. Hic est fratrum amator et populi Israel, qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hierusalem, Ieremias Propheta Dei. Hic est notandum, quantum sit lugendum ipsi peccatori, cum tantum lugeat iustus compatiens ei. Hic autem duplicem fletum, scilicet interiorem et exteriorem ostendit. Aqua enim capitis est dolor interior mentis : Fons oculorum, est abundantia lacrimarum exterior. Sunt enim quidam, qui oculos suos producere lacrimas docuerunt, cum tamen interius cor habeant aridum et siccum. Vel duplex est, est lutus. Unde dicit.
marg.| {a} Quis dabit capiti meo aquam. Aqu am, scilicet torrentis, sive aquam pluvialem, pro irriguo superiori : Torrens enim, qui ex aquis pluvialibus desursum venientibus est, luctus pro irriguo superiori.
marg.| {b} Et occulis meis fontem id est abundantiam.
marg.| {c} Lacrimarum pro irriguo interiori : Aqua enim fontis ex imo scaturiens sursum ascendit. Irriguum inferius est luctus pro suis et alienis peccatis et pro incolatu miserie presentis. Que aqua sursum ascendit, quia facit salire in vitam eternam, ut dicitur Io. 4.b. Item per torrentem lacrimarum significatur violentia, qua Deum lacrima penitentis compellit : Torrens enim violenter currit. Ut enim dicit Glossa super Tb. oratio lenit, lacrima cogit, hec ungit, illa pungit. Et sicut torrens diversa obstacula diruit, sic lacrima ferventis desiderii omnia peccata diluit, omnia tormenta contemnit ; et cursum suum ad Deum peragit, usque perveniat ad spectum Dei. Eccl. 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt {4. 201vb} usque ad celum et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Item per fontem lacrimarum, copia et assiduitas fletus significatur. Fons enim copiose et assidue fluit et ex interioribus visceribus terre nascitur. Bernardus si de corde iste lacrime procederent, non ita facile in risum solverentur, Ps. 218. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Ct. 7.b. Oculi tui sicut piscine in Esebon, que sunt in porta filie multitudinis. Lacrime bonorum sunt in porta filie multitudinis, quia omnibus sunt communes et ad ablutionem sordium et ad refrigerationem tentationum cedunt in populo, pro quo flent. Lacrima est falsa, humida, pura, calida. Salsa pro peccatis propriis. Humida pro alienis, ut scilicet duritia cordis proximi emolliatur. Pura pro incolatu huius miserie. Calida pro desiderio eterne patrie.
marg.| {f} Quis dabit me in solitudinem diversorum viatorum ? Opta t fugere consortia eorum propter mala eorum.
marg.| {g} Diversorum viatorum id est per quam transeunt viatores, qui veniunt ex diversis partibus, vel loco solitario et secreto, ad quem solent viatores divertere, ut securius pausent.
marg.| {h} Et derelinquam populum meum ? et recedam ab eis. quasi melius est habitare in extrema solitudine, quam inter tanta hominum scelera habitare et commorari. Et hoc.
marg.| {i} Quia omnes adulteri sunt. Ecc e quod post fletum sequitur desertio male societatis, ne iterum per eam in peccatum decidat. Unde 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Hoc est quod Mt. 4.a. post baptismum Dominus ductus est in desertum. Is. 52.c. Recedite, recedite, exite, inde pollutum nolite tangere, exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini. Infra 15.d. Non sedi cum concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tue. Solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit. Ps. 101. Factus sum, sicut passer solitarius in tecto. Bernardus: O desertum, Christi floribus vernans, o Heremus familiarius Deo gaudens, quid agis, frater, in seculo, qui maior es mundo ? In hoc deserto sunt viatores, qui non habent hic manentem civitatem. Quia omnes adulteri sunt. Ideo fuge, quia qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Eccl. 13.a. Adulteri. Adulterant enim in uxores proximorum suorum : Ideo bonum est tales deserere et dicere cum Domino : Mt. 17.c. O generatio incredula et perversa, quandiu vobiscum ero, quandiu vos patiar ? Adulteri, quoad peccatum luxurie.
marg.| {k} Et cetus prevaricatorum cont emnentes observantiam legis et mandatorum Dei, quoad peccatum contemptus et superbie.
marg.| {l} Et extenderunt linguam suam quasi   arcum mendacii et n on veritatis, dolose et fallaciter loquendo, cum proximis suis, ut mercatores et avari, ut sibi accumulent terrenas opes. Arcus mendacii, sive dolosus videtur iacere sagittam extra arcum, sed non iacit, ad minus ad directum : sic aliud ipsi verbis suis pretendebant et aliud faciebant. Et extendere linguam in celum, est os ponere et loqui blasphemiam, vel in Deum, vel in Prelatum, vel in proximum. Hoc proprie dicitur detractoribus, quorum lingua est arcus valde longe iaciens, quia transit bene usque ad quadraginta leucas. Est enim lingua universitas iniquitatis, ut dicitur Iac. 3.b.
marg.| Hic est arcus, qui non fallit, quia ad minus se interficit et ideo dolosus est. Ps. 56. Dentes eorum arma et sagitte. Prv. 25.c. Iaculum et gladius et sagitta acuta, homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
marg.| {m} Confortati sunt in terra id est multiplicati sunt in terrenis per linguam mendacii, sicut mercatores et dolosi et avari. Et sic sumitur hic terra, sicut ibi : Terra es Gn. tertio. d. Sepe enim, qui peiores sunt, magis florent in temporalibus. Infra duodecimo. a. Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui iniuste agunt : Proficiunt et faciunt fructum.
marg.| {n} Quia de malo ad malum egressi sunt. quasi : Ideo dico eos prevaricatores, quia de malo ad malum transeunt, post unum idolum aliud idolum colendo, vel peccata peccatis addendo, vel de malo obsidionis ad malum captivitatis.
marg.| {o} Egressi sunt id est transierunt. Sed de Sanctis dicit : Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus Deorum etc.
marg.| Et in hoc tangit eorum iniquitatem, vel culpam, scilicet cum dicit : De malo ad malum. Eorum autem infidelitatem, cum subdit.
marg.| {4. 202ra} {a} Et non cognoverunt id est me cognoscere contempserunt. Vel. De malo ad malum, quia de aliquibus periculis eos erui aliquando, sed tanto peiores facti sunt.
marg.| {b} Unusquisque se a proximo suo custodiat. Hoc dicit, quia quilibet fratrem suum ad idololatriam invitarat et proximus proximum ad alia mala et unus alium dolo decipiebat in contractibus suis.
marg.| {c} Et in omni fratre suo etc.   Unde Miche. 7.a. Vir fratrem suum venatur ad mortem ibidem. b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, quia filius facit contumeliam patri et filia consurgit adversus matrem, neptis contra socrum suam et inimici hominis domestici eius. Gregorius Callidus hostis cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos a quibus valde diliguntur exquirit et per eorum verba blanditiis loquitur, qui plus ceteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intime rectitudinis munimina irrumpat. Unde Boethius Nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Unde Sathan, cum abstulit Iob. filios suos et omnia bona sua, uxorem reliquit intactam, ut quem per alia damna movere non poterat, per familiarem subverteret inimicum. Sic duorum iuvenum bonorum, scilicet Marcellini et Marci corda, que per tormenta flecti non poterant, audito parentum ululatu flecterentur. Poeta.
marg.| Cognatum fratremque cave charumque sodalem.
marg.| Hoc autem dicit hic, ne forte se excusarent, dicentes : quomodo ego dimitterem illos adulteros, cum sint parentes mei ? Hieronymus Per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem.
marg.| {d} Quia omnis frater. id est qui omnino videbatur esse frater,scilicet carne et amore.
marg.| {e} Supplantans supplantabit. id est valde supplantabit.
marg.| {f} Et omnis amicus fraudulenter incedet. id est qui omnino videbatur esse amicus, sed non erat amicus verus, sed simulatorius. Unde Mi. septimo a. Nolite credere amico et nolite confidere in duce.
marg.| {g} Et vir fratrem suum deridebit etc. quasi mentietur et mentiendo deridebit, id est deludet et decipiet eum. Et nota quod supplantatio pertinet ad operationem, fraudulentus incessus ad cordis excogitationem, quando,scilicet homo contra amicum suum deceptionem excogitat, derisio autem mendax, que idem est quod dolus, pertinet ad oris locutionem. Et ne credatur hoc fieri ex surreptione et non ex studio et consuetudine mentiendi, quam iam quodammodo in naturam converterunt, ut enim hic dicit Glossa usus facit magistrum et consuetudo altera natura est, scienter et ex premeditatione fingebant mendacia, ut non apertis verbis ea dicerent, sed fictis et simulatis Ps. 11. Diminute sunt veritates a filiis hominum. Sed Eph. 4.f. dicitur Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.
marg.| {h} Ut inique etc. id est cum studio et labore iniqua peregerunt. In actione enim perversa est labor. Unde Is. 1.a. Quiescite agere perverse. Sap. 5.b. Lassati sumus in via perditionis.
marg.| {i} Habitatio tua in medio doli vel secundum Iero. In dolo, id est in medio populi dolosi. Et hoc dicit Dominus Prophete, vel propheta populo, quasi , tu habitas in medio populi dolosi et mentientis. Is. 6.b. In medio populi polluta labia habentis ego habito.
marg.| {k} In dolo id est in medio populi, dolo dolum addentis. Unde dicit littera Septuaginta. Usura sub usura et dolus in dolo, sive usura super usuram et dolus super dolum. Vel In medio doli, secundum aliam litteram, id est in aperto culturam idolis exhibes.
marg.| {l} Renuerunt scire me quasi predicta mala fecerunt et peccata peccatis accumulaverunt et me, qui hoc eis prohibebam et que facienda eis docebam, scire contempserunt. Iob. c. 21.b. Qui dixerunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Aliqui sic punctant.
marg.| {i} Habitatio tua in medio doli et p ost subdunt. In dolo renuerunt scire me, id est per dolum. Dicebant enim nolumus {4. 202rb} audire verbum eius, quia sic peioraremur illud non faciendo, secundum illud : Noluit intelligere, ut bene ageret.
marg.| {m} Propterea scilicet propter predicta mala, que fecerunt.
marg.| {n} Ecce ego conflabo eos in f ornace et ardore tribulationis et captivitatis, vel obsidionis.
marg.| {n} Et sic probabo eos. id est probos eos faciam purgando eos. Vel secundum aliam litteram : ecce ego examinabo eos, sicut examinatur argentum, vel sicut lutum solidatur et purgatur in igne. Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tribulationis tentatio. Hieronymus Quotiescumque angustiis subiacemus, mala a Deo recipimus et examinamur persecutionibus, ut quicquid in nobis adulterine materie est, tribulationum et miseriarum exuratur igneis ardoribus. Argentum enim Domini examinatum, probatum terre, purgatum septuplum.
marg.| {o} Quid enim aliud faciam a facie filie populi mei ? id est pro impudentia filie populi mei, id est Hierusalem, in qua habitat populus ille, qui quondam erat meus propter specialem cultum ab eis mihi exhibitum, quasi dicat : . Quid aliud potero populo illi facere, quam per flagella purgare et per ignem conflare ? Mal. 3.a. Sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi. Quod enim flagellum grano et lima ferro, hoc facit tribulatio viro iusto.
marg.| {p} Sagitta vulnerans lingua eorum tang it peccatum lingue, in quo illi abundabant et quod maxime indiget flagello et examinatione. Lingua detractoris maxime dicitur sagitta vulnerans, quia tres uno ictu vulnerat, proferentem, audientem et illum, ad quem postmodum devenit. Ille primus est, qui materiam invenit detrahendi et qui fingit ; secundus, qui multiplicat referendo et addit ; tertius, qui auctoritatem prestat et assensum prebendo corroborat. Ps. 56. Linqua eorum gladius acutus. Item Prv. 25.c. Iaculum, gladius et sagitta, homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Unde detractor significatur per illam bestiam, que similis erat Urso, que tres ordines dentium habebat in ore et in dentibus : Dn. 7.b. Sancti autem sunt maxime, qui ab hac sagitta vulnerantur. Unde Lam. 3.b. Posuit me quasi signum ad sagittam.
marg.| {q} Dolum locuta est. id est dolose : Quia.
marg.| {r} In ore suo pacem cum amico suo loquitur id est superficialiter habet pacem cum illo, qui illum amat et loquitur pacem cum eo et promittit tantum in ore eam habens, non in corde. Unde de Iuda dicitur quod pacem in osculo ferebat, quam in pectore non gerebat. Unde.
marg.| {s} Et occulte ponit ei insidias Ps. 11. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Ps. 27. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Ps. 13. Venenum aspidum sub labiis eorum. Mel enim in labiis, sed sub labiis est venenum, id est in corde. Et Eccl. 2.c. Ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis.
marg.| {t} Numquid super his id est tot et tantis malis ? Vel   Super his id est qui sic dolose loquuntur, ut ponatur his, masculine.
marg.| {u} Non visitabo eos puniendo ?
marg.| {x} Aut in gente huiuscemodi id est tam iniqua.
marg.| {y} Non ulciscetur anima mea quasi immo attente et ex animo puniam eam. In quo notatur magnitudo scelerum eorum, que requirit exquisitionem et studium tormentorum. Unde Isaie 1.b.a : Super quos percutiam vos ultra addentes prevaricationem : quasi genus tormenti exquiro et studeo ad puniendum vos, quia quotidie peccata peccatis additis, sup. 5.c. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea ? Ideo autem hoc dicit, ut ostendat, se eos iuste punire meritis eorum exigentibus.
a Is. 1, 5.
marg.| {4. 202va} {a} Super montes. Hic vastitatem terre et civitatum destructionem deplorat.
marg.| {b} Assumam vel assumite, secundum Hieronymum.
marg.| {c} Fletum, ac lamentum id est super terram Iude, que montuosa est, flebo et lamentabor, ut fletus referatur ad lacrimas et lamentum ad voces querulosas, sive ad evulsionem membrorum, Vel Assumam, id est assumi faciam.
marg.| {a} Super montes ) quasi ut etiam a longe audiant.
marg.| {c} Fletum pro malis.
marg.| {d} Ac lamentum pro bonis amissis. Vel {a}   Super montes id est maiores, quasi , non solum minores et stulti peccant, sed et maiores et illi, qui videntur esse sapientes. Ez. 6.a. Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et dices : Hec dicit Dominus montibus et collibus, rupibus et vallibus : Ecce ego inducam super vos gladium et dispergam excelsa vestra.
marg.| {e} Et super speciosa deserti planctum. id est super speciosa et fertilia loca plangam, eo quod versa sunt in desertum. Vel, speciosa deserti vocat pulchra pascua, que sunt iuxta desertum. Ioel. 1.d. Ignis devoravit speciosa deserti.
marg.| {f} Quoniam incensa sunt exer citu Babylonico omnia vastante.
marg.| {g} Eo quod non sit vir pertransiens. Ter ra enim redigitur in solitudinem, quando non est per eam homo gradiens.
marg.| {h} Et non audierunt vocem possidentis. id est nullius habitatoris, vel rari vox audietur, sed omnino in solitudinem redigetur. So. 3.a. Desolate sunt civitates non remanente viro, nec habitatore. infra 12.a. Lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea ; consumptum est animal et volucres. Unde.
marg.| {i} A volucre celi usque ad pecora etc. quasi dicat : . Nihil remansit. Os. 4.a. Infirmabitur terra et omnis, qui habitat in ea, in bestia agri et in volucre celi. Et dicit ibi Glossa quod solitudinem hominum sequitur solitudo animalium.
marg.| {m} Et dabo Hierusalem in acervos arene. quasi , non solum vastabitur terra, sed etiam civitates destruentur et etiam Hierusalem. Michee 3.d. Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum.
marg.| {n} Et cubilia draconum id est serpentum. In civitatibus enim desertis solent habitare serpentes. Is. 13.d. Requiescent ibi bestie et replebuntur domus eorum draconibus.
marg.| {o} Et civitates Iuda etc.   Quod est magna desolatio in civitatibus. Civitates Iuda, id est civitates duarum tribuum alias a Hierusalem, non solum civitates decem tribuum, que iam captivate erant.
Numérotation du verset Ier. 9,mystice 
marg.| {a} mystice Super montes. id est super Prelatos, qui plus, quam alii radios veri Solis suscipiunt, ad minus ratione ordinis et dignitatis et in eminentiori loco constituti sunt.
marg.| {e} Et super etc. id est super eosdem Prelatos, qui debent esse species et ornatus deserti, id est huius mundi. Unde dicuntur lux mundi et sal terre : Mt. 5.b. Qui cum deberent esse montes per vite eminentiam et tamquam speculatores in alto positi, aliis pericula sua nuntiare et eos morum et doctrine honestate ornare.
marg.| {f} Incensa sunt igne concupiscentie et luxurie : de quo Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans etc.   Ps. 57. Supercecidit ignis et non viderunt Solem. Sed sicut isti pre aliis suscipiunt radios divine cognitionis, ita pre aliis suscipient in iudicio radios sue indignationis. Ideo specialiter Propheta pro eis fletum assumit. Eos enim crudelior exspectat ira Dei. Unde Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur et iudicium durissimum his, qui presunt fiet. Unde Eccl. 43.a. Tripliciter Sol exurens montes, radios igneos exsufflans. Vel per speciosa deserti claustrales significantur. Super quos assumendus est fletus, lamentum, planctus, quia triplici vitio laborant, scilicet concupiscentia oculorum, concupiscentia carnis, superbia vite. Propter primum sunt lugendi ; propter secundum lamentandi ; propter tertium plangendi. Ioel. 1.d. Ignis devoravit speciosa deserti, id est claustrales, quorum conversatio debet esse decor mundi.
marg.| {g} Eo quod non sit vir pertransiens. id est aliquis virtuosus, vel rationalis, vel discretus, hec temporalia, contemnendo perfecte transiens. Omnes enim adherent huic {4. 202vb} mundo, tamquam non sit ultra progrediendum, cum tamen veris Iudeis in Egypto non sit immorandum. Unde Hbr. 12.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Luxuria ergo est prima causa fletus, unde dicit : Incensa. Secunda est avaritia, unde dicit. Non est vir pertransiens. Tertia est superbia, unde dicit.
marg.| {a} Et non audierunt vocem possidentis id est admonitionem Dei contempserunt revocantis eos et post tergum monentis quod pertinet ad superbos. Superbia enim claudit auditum sive intellectum, sicut humilitas aperit. Unde Ps. 118. Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. Et ideo tripliciter Sol urere dicitur montes in Iudicio, triplici de causa predicta.
marg.| {i} A volucre celi. id est ab homine spirituali, vel contemplativo.
marg.| {k} Usque ad pecora. id est usque ad bestialiter viventes, vel usque ad activos, vel simplices laicos.
marg.| {l} Transmigraverunt scilicet contemplativi et activi a Deo recesserunt, quasi et maiores et minores et clerici et laici, Ps. 13. Omnes declinaverunt   ] etc. {m}   Et dabo Hierusalem etc. id est in multiplicationem temporalium et reddituum, que, qui multiplicat, arenam sibi coacervat. Temporalia enim sunt quasi arena, quia sunt labilia et ad casum impellentia et sterilia, id est sterilem facientia et incompactum.
marg.| {n} Et cubilia draconum id est spirituum malignorum, qui hodie quiescunt in Ecclesia propter temporalium abundantiam. Unde quando dignitates et facultates collate sunt Ecclesie a Constantino, audita est vox dicens. Hodie venenum diffusum est in Ecclesia Dei. Is. 13.d. Replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi Struthiones et pilosi saltabunt ibi : Is. 34.c. Erit cubile draconum et pascua Struthionum et occurrent Demonia Onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum, quia Ecclesia abundat monstris, scilicet peccatorum enormitatibus.
marg.| {o} Et civitates Iuda id est claustralium conversationes.
marg.| {p} In desolationem scilicet spiritualium.
marg.| {q} Eo quod non sit habitator clau strorum. Licet enim in claustro sint corpore, non tamen mente. Vel, habitator Deus, scilicet qui dicit. Ez. 37.g. et Leu. 26.b. Inhabitabo et ambulabo in eis et ero illorum Deus.
marg.| {r} Quis est vir. Int errogat Propheta, si quem sapientem in Hierusalem valeat reperire et aliquem eorum, ad quem fiat sermo Dei et qui possit enuntiare Domini voluntatem et causas reddere cur Iudea sit redacta in solitudinem et omnibus interfectis nullus per eam transeat, qui remanserit in Hierusalem ?
marg.| {r} Vir id est virtuosus,
marg.| {s} Sapiens. id est discretus.
marg.| {t} Qui intelligat hoc id est causam huius quod sequitur et huius etiam quod predictum est.
marg.| {u} Et ad quem etc.   dign e,scilicet id est qui sit dignus audire de ore Domini, id est de Propheta, vel de revelatione et inspiratione divina et annuntiare quod predictum est, et quod sequitur,scilicet
marg.| {x} Quare perierit terra et, quo ad habitatores homines et quo ad pecora.
marg.| {y} Et exusta sit id est desolata et vastata.
marg.| {z} quasi desertum quo ad fructus et arbores.
marg.| {a} Eo quod non sit, qui pertranseat omni bus interfectis, tam hominibus, quam animalibus. Ps. 106. Quis sapiens et intelliget hec ? quasi nullus est inter vos, qui credat, vel attendat causas, propter quas Dominus hoc facere velit, nec aliquis inter vos, qui sciat verbum Dei annuntiare, vel intelligere. Sed ecce causa destructionis eorum.
marg.| {b} Quia dereliquerunt legem meam et r espondet Dominus ad interrogationem positam, reddens causam tanti flagelli. Dereliquerunt legem meam non amando corde, vel affectu.
marg.| {c} Et non audierunt vocem meam aure exteriori, vel interiori, id est intelligere eam contempserunt.
marg.| {d} Et non ambulaverunt in ea per operis impletionem. Sed dicit Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri, id est hilariter et strenue mandata tua implevi.
marg.| {e} Et abierunt etc. id est operati sunt secundum suggestionem et concupiscentiam cordis suis mali. Contra illud Eccl. 18.d. Post concupiscentias tuas ne eas etc.   Prav um enim est cor hominis, ut dicitur infra 17.b. De corde enim exeunt cogitationes male, ut dicitur. Mt. 15.b. {4. 203ra} {a}   Et post Baalim id est post idola.
marg.| {b} Quos id est quorum cultum.
marg.| {c} Didicerunt a patribus suis quasi secuti sunt pravitatem cordis sui, idola nova adinveniendo et nova peccata et sequuntur errorem patrum suorum, idola, que illi coluerunt colendo. Baal, idolum est Sydoniorum, secundum Io. et est numeri singularis : Baalim autem est pluralis. Tamen super illud Mt. 10.c. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius dicit Glossa quod Baal est idolum Philisteorum. Solutio: Palestina, sive Philistea aliquando large sumitur, ut etiam complectatur vicinas civitates, ut Sidonem et alias circumiacentes quinque principalibus civitatibus Philisteorum ; Propter hec ergo peccata et pauci sunt, qui verbum Dei velint audire et si aliqui audierint, non tamen sic, ut annuntient. Multi enim audiunt Parisiis, sed aliis nolunt enuntiare, cum tamen dicatur Apc. ultim. d. qui audit, dicat, veni. Talentum enim Domini magis abscondunt in terra. Ideo Mt. 14.b. Dominus dedit panem discipulis et illi dederunt turbis. Ideo dicitur Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. Quare autem exusta sit terra et perierit, subdit : Eo quod non sit, qui pertranseat : Moraliter enim omnes sunt habitatores querentes hic sibi mansionem : Et ideo exustum est desertum, id est claustrum per cupiditatem. Quia enim doctrina defecit, id est aqua, ideo igne totum exustum est. Ioel. 1.d. Exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti. Unde Lam. 5.b. Pellis nostra exusta est quasi clibanus a facie tempestatum, famis,scilicet quia ibi est defectus verbi Dei.
marg.| {d} Ecce ego cibabo populum istum absinthio etc. id est abundanter dabo ei angustias et amaritudines ad eorum purgationem, sicut absinthium ad purgationem valet quod intelligitur factum in captivitate Babylonica, vel Romana, ut dicit Hieronymus . Vel in obsidione, quando amarus fuit ei cibus et potus.
marg.| {e} Et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum quod factum est per Chaldeos et maxime per Romanos, quando per diversas gentes et nationes dispersi sunt. Sed ne etiam ibi se esse securos credant, subdit.
marg.| {f} Et mittant post eos gladium, donec consumantur scilicet illi, qui remanserant a gladio, ut, qui fugerant, vel latitaverant, non tamen penitus omnes, sed pro maiori parte, quia consummationem non facit, ut supra 4.f. Hoc factum est, quando fuerunt reliquie Iudeorum in Egyptum et exercitus Chaldeorum eos ibi destruxit.
Numérotation du verset Ier. 9,mystice 
marg.| {d} Ecce ego cibabo etc.   Pecc atum est absinthium et fel, licet enim in superbia sit ibi delectatio, tamen intus habet venenum interficiens. Act. 8.d. In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse, Iob. sexto b. Anime esurenti amara etiam dulcia videntur : sicut mulier impregnata concupiscit etiam carbones. Hoc autem absinthium purgantium est, nam boni inde purgantur, unde alii damnantur, s. per exemplum illorum, quia videntes illorum penam cavent ne patiantur similem per eorum culpam. Vel absinthium sunt omnes amaritudines et tribulationes, que dantur in cibum illis, qui in tribulationibus sunt gaudentes. Unde Lam. 3.d. Saturabitur opprobriis ibid. b. implevit me amaritudinibus, inebriat me absinthio.
marg.| {e} Et disperdam eos in gentibus, quas etc.   Tale s sunt {4. 203rb} illi, qui convertuntur ad hereticos. Io. 5.g. Ego veni in nomine Patris mei et non recepistis me, si alius venerit in nomine meo illum accipietis. Et Dominus tamen mittit gladium, id est difficultatem peccandi, vel aliquas spirituales inspirationes, quibus tamen nolunt credere.
marg.| {g} Donec consumantur id est ne consumantur,scilicet in Inferno ; quasi propter hoc mitto eis gladium, qui dividat eos a consensu peccati, Vel, donec, id est ut consumantur, id est pereant in eo quod mali sunt. De hoc gladio Ez. 5.a. Sume tibi gladium acutum radentem pilos, post illos, qui fugerunt a Deo in Infernum ibidem, scilicet Ez. 5. Gladium nudabis post eos.
marg.| {h} Contemplamini. Hic propter captivitatem futuram et eversionem Hierusalem lamentatrices vocari iubet, que solent in luctu voce flebili et humeros manibus verberando ad lacrimas populum provocare, qui mos manebat in Iudea antiquitus. Mulieres enim sparsis crinibus et nudatis pectoribus flebant et ad fletum alios incitabant. Unde dicit :
marg.| {h} Contemplamini id est considerate, vel intelligite captivitatem vestram, que vobis imminet.
marg.| {i} Vocate lamentatrices et veniant ut scilicet vos incitent ad plorandum.
marg.| {k} Et ad eas, que sapientes sunt in c armine lugubri, que facilius vos moveant ad fletum, mittite.
marg.| {l} Et properent, festinent veni re.
marg.| {m} Et assumant super nos lamentum prop ter magnitudinem malorum, que nobis imminent.
marg.| {n} Deducant oculi nostri lacrimas et palpebre nostre defluant aquis id est abundantissime ploremus et assidue, id est incessanter. Coniungit autem se Propheta, vel Dominus flentibus ex compassione, ut dicat sustinere mala, que populus sustinet.
marg.| {o} Quia vox lamentationis audita est de Sion, quomodo vastati sumus et confusi vehementer ? quasi hec est vox lamentantium Sion. Solent enim ibi lacrimando cantare et carmina lugubria dicere, ut magis ad lugendum invitent.
marg.| {p} Vastati quoa d civitatum destructionem ; et animalium et fructuum terre direptionem et dissipationem.
marg.| {q} Confusi quoa d personarum deiectionem et ignominiosam tractationem. Ideo sic sumus.
marg.| {r} Quoniam deiecta sunt tabernacula nostra id est quia propter peccata nostra meruimus terram nostram amittere : Et mansiones, quas vocabat tabernacula, quia cito erant destruende et de facili sicut tabernacula. Vel quia ad litteram, secundum morem Palestine manebant in tabernaculis et tentoriis. Vel deiecta sunt tabernacula nostra, id est festa nostra. In festivis enim diebus Scenophegie habitabant in tabernaculis, secundum quod precipitur in lege.
Numérotation du verset Ier. 9,mystice 
marg.| {i} Et vocate lamentatrices etc. id est o vos peccatores rogate Sanctos viros, ut lamententur, ad Dominum defleant pro vobis peccata vestra. Talis lamentatrix erat Samuel, unde dicit ei Dominus 1Rg. 16.a. Quousque luges, Saul, cum ego proiecerim eum ? Talis etiam fuit David, qui lamentum sumpsit pro fortibus Israel in monte Gelboe interfectis. 2Rg. 1.c. Unde.
marg.| {n} Deducant oculi nostri lacrimas etc. id est in diversa ducant, quia diverse, sunt cause quibus debet homo flere, scilicet nunc pro culpa sua, unde Ps. 6. Lavabo lectum meum. Nunc pro aliena culpa, ut sup. a. Quis dabit capiti meo etc.   Hoc est quod Magdalena incessanter lacrimis suis lavabat pedes Iesu, ut dicitur Lc. 7.f. Per pedes possunt intelligi plorantes nunc pro incolatu huius miserie. Ps. 119. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! Nunc pro dilatione Patrie, sup. 7.f. Tonde capillum tuum et proiice et sume planctum. Capillus tonsus proiicitur, cum lacrime pro dilectione patrie funduntur. De utroque Iud. 1.c. Axa petiit irriguum superius et inferius : Nunc autem pro vitanda gehenna. Thr. 2.f. Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem, non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Propter omnes has causa dicit : Deducant. Ps. 118. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Sed Apc. 21.a. dicitur ; Absterget Deus omnem lacrimam, id est omnem causam lacrimandi et omnem fletum. Ubi est deductio, ibi est lusus et delectatio, sic et lacrime deducendo vadunt Paradisum. Ps. septuagesimo secundo. In voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Sapient. decimo b. Iustum deduxit Dominus per vias directas.
marg.| {s} Audite ergo mulieres verbum Domini. Sup ra dixerat quod ad eas, que sapientes sunt, mitterent, a quibus, s. melius ad flendum commoverentur, nunc hic Propheta quasi presentibus loquitur condemnationem Doctorum et Sacerdotum, ut illis cessantibus a doctrina, ille audiant verbum Domini et audiant sermones oris eius, doceantque filias suas et vicinas planctum causamque planctus. Unde dicit : {4. 203va} Audite mulieres, quasi ex quo Sacerdotes et Doctores nolunt audire, nec viri : Audite mulieres. Vel adhuc convertit se ad lamentatrices, ut augeant lamentum suum.
marg.| {a} Et assumant aures vestre scilicet interiores   sermonem id est ad se sumant, ut non elongare, vel preterire permittant.
marg.| {b} Oris eius id est Prophete.
marg.| {c} Et docete filias vestras lamentum pro peccatis et calamitatibus et miseriis quod ad litteram est contra mulieres, que magis docent filias suas cantilenas et ducunt eas ad choreas et ludos sic immolantes filios suos et filias Demoniis.
marg.| {d} Et Unaqueque proximam suam planctum. Lam entum refertur ad voces flebiles, planctus ad corporis tunsiones. 1Rg. 1.c. Planxit David planctum magnum super Saul et super Ionatham, precepit ut docerent filios Iuda planctum. Et ibid. Filie Sion flete super Saul, qui vestivit vos coccino in deliciis, qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro.
marg.| {e} Quia ascendit mors per fenestras vestras id est Chaldei occidentes.
marg.| {g} Ingressa est domus vestras disperdere id est ad disperdendum.
marg.| {i} Parvulos de foris, iuvenes de plateis quod de Babyloniorum impetu intelligi potest quod tanta sit fortitudo et velocitas preliandi, ut non exspectent reserare fores, sed per fenestras et tecta conscendant et domos vastent : Et tanta sit crudelitas, ut parvulos occidant et iuvenes de plateis Hierusalem disperdant educendo eos in captivitatem et servitutem. Simile Ioel. 2.b. Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Numérotation du verset Ier. 9,moraliter 
marg.| {e} Quia ascendit mors. Mor s, id est peccatum ascendit usque ad cor.
marg.| {f} Per fenestras id est per sensus nostros. Cum enim nobis dati sint sensus tamquam porte ad recipiendum lumen divinum, ut per auditum verbi divini recipiamus intellectum et obedientiam ; per visum oculorum, compassionem et congratulationem proximis ; per os confiteamur peccata et proximos exhortemur et in laude Dei et in oratione iugiter commoremur et manibus proximis subveniendo misericordes simus, per has tamen fenestras mortem cum ministerio sensuum propositum peccandi concipimus. Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mee. Ideo dicitur Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut nec cogitarem de virgine ibi Glossa Visum sequitur delectatio : delectationem consensus : consensum opus : opus consuetudo : consuetudinem necessitas : necessitatem desperatio : desperationem damnatio. Gregorius : Deprimendi sunt oculi quasi quidam raptores ad culpam. Nec enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi prius illud intente respexisset. Gn. 3.b. Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis, aspectuque delectabile et tulit de fructu eius et comedit ibidem Gregorius : Non licet intueri quod non licet concupisci. Item : Qui incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati cadit. Unde 2Rg. 21.a. Vidit David uxorem Urie se lavantem ex adverso et ideo concupivit eam ibidem Glossa Plerunque mulier innocenti mente conspicitur, sed ipso aspectu quasi gladio animus effoditur : non enim David in coniugem Urie studiose conspexit, quia cupiebat, sed potius cupiebat, quia incaute conspexit : Iusto vero iudicio, qui oculo exteriori negligenter utitur, interiori oculo excecatur. Hieronymus . Periculose tibi ministrat, cuius faciem libenter intueris. Ideo dicitur Eccl. 9.a. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris indecore eius.
marg.| {g} Ingressa est domos vestras id est vires anime. Sed contra Mt. 15.b. De corde exeunt cogitationes male : ergo peccatum exit de corde ad sensus et non e converso. Sol. Mors, id est mortis occasio ingreditur per sensus {4. 203vb} ad animam, sed ipsum peccatum de cognitione exit in opus per membra. Ideo dicitur Iob. 31.a. Si secutus est oculus meus cor meum. Unde de Sanctis dicitur Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? id est a terrenis contagiis se sublevant et quasi columbe ad fenestras suas, s. convertentur non egredientes videre vanitates exteriores, secundum illud Ps. 118. Averte oculos meos ne videant vanitatem. Is. 26.d. Popule meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te.
marg.| {h} Disperdere parvulos de foris et iuvenes de plateis. Ill os enim disperdit peccatum, qui sunt parvuli sensu, non malitia, ut dicitur 1Cor. 14.d. Et, qui deforis sunt querentes forinseca. Vel, id est qui sunt extra aliorum convictum, ut sunt superbi et singulares. Vel, id est extra Ecclesiam, extra quam qui est, disperditur. Unde supra Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, id est Ecclesiam.
marg.| {k} De plateis Hi s unt illi, qui ambulant spatiosam viam huius mundi, que ducit ad mortem, ut dicitur Mt. septimo b.
marg.| {l} Loquere. In Hebreo secundum Hieronymum ponitur hic quoddam verbum quod tribus litteris secundum varios scribitur, scilicet Daleth, Beth, Res. Unde secundum arbitrium legentis potest dici quod ibi est Daber et idem est quod loquere et tunc precipit Dominus Prophete narrare ea, que sequuntur. Vel potest dici quod ibi est dabar et significat sermonem. Vel ibi est deber quod idem est quod mors. Unde secundum Theodotionem et Septuaginta debet hoc iungi premissis, sic : Disperdere parvulos de foris, iuvenes de plateis.
marg.| {m} Et cadet morticinum hominis id est cadavera mortuorum.
marg.| {n} quasi stercus super faciem regionis vel   terre quasi quando omnes interfecti fuerint in captivitate, tunc cadavera eorum erunt in sterquilinum super faciem terre, quia insepulta erunt.
marg.| {o} Et quasi   fenum etc. id est sicut stipula, que post tergum metentium dimittitur et ut inutilis non colligitur, ita ipsi post tergum hostium mortui et inutiles dimittentur, nec erit, qui eos colligat, id est sepeliat. Vel, id est sicut, qui metit, vel colligit fenum, uno abscisso non respicit illud, sed procedit ad aliud ; sic pre aviditate Chaldei unum Iudeum occidentes, non respiciebant eum, sed procedebant ad occidendum alios.
Numérotation du verset Ier. 9,moraliter 
marg.| Peccator comparatur stercori propter feditatem ; et stipule propter sterilitatem et inutilitatem, Ps. 128. Fiant sicut fenum tectorum quod priusquam evellatur, exaruit, de quo non implebit manum suam, qui metet et sinum suum, qui manipulos colliget : Quia Dominus malos, qui sunt palee, non colliget,scilicet in horreum suum celeste eos reponendo, sed magis comburet igne inextinguibili, ut dicitur. Mt. 3.c. Sed de granis, id est Sanctis implebit manum suam. Iustorum enim anime in manu Dei sunt, ut dicitur Sap. 3.d. Et eos reponet in horreum suum, id est celum. Licet autem mali fetidi sint et detestabiles in se sicut stercus, habent tamen vim fecundandi iustos, quibus omnia in bonum cedunt, ut dicitur Prv. 21.b. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus. De hoc sup. 8.a. Non colligentur et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terre erunt. Eccl. 9.b. Omnis mulier, que est fornicaria quasi stercus in via conculcabitur. Et ideo tanta est mortalitas in Ecclesia Dei, sicut in locis corruptis propter cadavera insepulta solet accidere mortalitas magna.
marg.| {p} Non glorietur etc.   Hic removet confidentiam in sapientia et potentia et divitiis admonens magis in Deo esse confidendum, quem nosse et scire gloria est quod facit, ne potentes et sapientes et divites Iudeorum putent se evadere predictam calamitatem.
marg.| {p} Non glorietur sapiens in sapientia sua id est non de sapientia elevetur, nec querat habere scientiam, ut inde habeat gloriam.
marg.| {q} Et non glorietur fortis etc.   quia fortitudo hominis nulla est. Is. 1.g. Erit fortitudo vestra quasi favilla stupe.
marg.| {r} Et non glorietur dives in divitiis suis. Omn es enim divitie mundane putrefactioni et corruptioni subiecte sunt. Iac. 5.a. Divitie vestre putrefacte sunt. In his enim tribus solent confidere precipue obsessi in civitate, cum, s. sunt magne prudentie et magne fortitudinis et quando divites. Hic autem confundit triplicem superbiam, s. primam, que nascitur de scientia, que oritur in Doctoribus et Clericis, quia 1Cor. 8.a. scientia inflat. Et aliam, que nascitur ex potentia et dignitatibus, in Prelatis et Principibus secularibus : tam nobilibus, quam ignobilibus. Vermis enim divitum est superbia, ut dicitur {4. 204ra} super 1Tim. 6. Salomon in sapientia confusus est, Samson in fortitudine, dives Epulo in divitiis suis. Non ergo per hoc putent se evadere boni Iudei, sed magis per Dei cultum et legis eius studium et diligentiam. Unde.
marg.| {a} Sed in hoc glorietur etc. quasi in bonitatis mee et legis mee scientia et notitia gloriam conscientie querat et in me quem noscit bonum et mansuetum, confidat. Ex hoc sumitur illud. 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Hec est enim vera et sola gloriato, ut dicit Glossa scire Deum et intelligere. Unde sola Dei visione erit tota merces in patria. Non propter hoc excluditur dilectio, quia ubi unum propter alterum, utrobique unum : Non enim diligetur nisi quia cognoscetur,
marg.| {b} Scire per intellectum, quoad cognitionem simplicem.
marg.| {c} Nosse per affectum, per approbationem. Vel, scire, in presenti, per fidem, Nosse, in futuro per speciem. Sap. 15.a. Nosse enim Deum iustitia est consummata et scire iustitiam et virtutem suam radix est immortalitatis. Unde Io. 17.a. Hec est vita eterna etc.   Vel, scire, quid credendum, nosse voluntatem suam, id est quid agendum. Dt. 4.a. Scitis quod docuerim vos iustitias et mandata sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, sic facietis in terra quam possessuri estis. Hec enim est vera sapientia et intellectus. Sap. 6.a. Cogitare de illa sensus est consummatus. Hoc autem debes scire et intelligere de me.
marg.| {d} Quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam cum bonis et penitentibus.
marg.| {e} Et iudicium cum malis et rebellibus.
marg.| {f} Et iustitiam cum utrisque. Et hec omnia facio.
marg.| {g} In terra id est in hominibus mortalibus.
marg.| {h} Hec enim etc. scilicet misericordia et iudicium et iustitia, scilicet ut hec in hominibus faciam et hec mihi exhibeant, scilicet misericordiam in corde, iudicium veritatis in ore, iustitiam in operatione. Hec autem omnia ipse facit in hominibus, quia omnia opera nostra operatus es in nobis, ut dicitur Is. 26.c. Vel, misericordiam ad proximum : iudicium, ad seipsum : iustitiam, per rectitudinem operum ad Deum. Unde Mi. 6.c. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum : Facere iudicium, quoad primum ; diligere misericordiam, quoad secundum ; sollicite ambulare cum Deo tuo, quoad tertium. Sed quomodo dicit quod in hoc solo sit gloriandum, cum dicat Apost. 2Cor. 12.c. Gloriabor in infirmitatibus meis. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Solutio: Verum est quod in omnibus his est gloriandum, sed tamen in uno solo, scilicet Deo, quia hec sunt via ad Deum.
marg.| {i} Ecce dies venient. Hic ad consolationem gentis sue, comminationem infert et destructionem aliarum gentium. Solatium enim est afflictorum participes habere suarum pressurarum, scilicet quia similes fuerunt in culpa et maxime illarum gentium, que inimice fuerunt Iudeis et letate sunt in destructione Iudeorum. In hoc etiam tollit confidentiam Iudeorum quod scilicet non poterunt imminente captivitate sua confugere ad auxilium vicinarum gentium : quia destruerentur.
marg.| {k} Et visitabo quasi dicat : in proximo erit quod affligam et destruam eos,
marg.| {l} Super omnem etc. quasi non solum super Iudeos, sed et super alias nationes, que habent consuetudinem Circumcisionis faciende, sicut et Iudei. In quo superbiam confundit Iudeorum, qui gloriabantur de Circumcisione, sicut de sapientia et fortitudine et divitiis. Cum enim alias gentes circumcisas dicat, sicut et Iudeos, eos etiam ipsis pariter in pena sociat. Ille enim gentes, que Iudee et Palestine, erant vicine, circumcidebantur ex consuetudine, sicut et Iudei, ut dicit Hieronymus , ut Egyptii, {4. 204rb} et illi, qui erant in Egypto Iudei, Idumei, Ammonite, Moabite. Unde.
marg.| {m} Super Egyptum etc.   Egyp tus enim specialiter decepit Iudam et Iudas confisus est in Egypto contra Domini prohibitionem. Is. 31.a. Ve, qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis sperantes. Vel, super Egyptum, id est super Iudeos, qui illuc fugerunt.
marg.| {n} Et super omnes etc. id est super Arabes : quia omnes erant tonsi in rotundum. Sicut adhuc est in aliquibus partibus : quod usque ad aurium revelationem solent tonderi. Vel quasdam alias gentes, que hanc habuerunt consuetudinem. Non ergo glorietur Iuda in circumcisione, cum et alii hanc facientes, mandata Dei non servant et Deum ignorant et captivitatem non evadent. Non enim prodest circumcisio exterior sine mandatorum Dei observatione. Rm. 2.d. Circumcisio quidem prodest si legem observes. Sicut nec come attonse in quibusdam gentibus aliquid confertur sine Dei cognitione. Vel hoc dicit secundum consuetudinem athletarum, qui solent alte tonsorari, ut expeditius pugnent.
marg.| {o} Quia omnes gentes etc.  ) quasi dicat : bene dico quod predicte gentes circumcise sunt, sicut et Iudei et bene posui exemplum de his gentibus : Quia omnes gentes alie ab istis.
marg.| {p} Habent preputium carn is ad litteram. Et non propter hoc dicas ipsas esse puniendas et non te o tu Iuda : quia etsi carnis preputium non habeas, habes tamen cordis preputium. Unde.
marg.| {q} Omnis autem domus Israel etc.   et i ta ipsi non sunt meliores aliis gentibus : quia incircumcisi sunt corde, ut illi carne, maxime cum Deus magis requirat circumcisionem cordis, quam carnis. Dt. 10.d. Circumcidite preputia cordium vestrorum. Et sup. 4.a. Circumcidimini Domino et auferte preputia cordium vestrorum viri Iuda et habitatores Hierusalem.
Numérotation du verset Ier. 9,moraliter 
marg.| {n} Et visi tabo   super omnes, qui attonsi sunt in comam habitantes in deserto. Hi sunt Religiosi habitantes in Claustro, qui sunt attonsi usque ad aures et desuper in signum quod aurem obedientie debent habere expeditam. Et desuper rasi et attonsi sunt, in signum quod voluntatem et mentis intentionem ad premia celestia nudam habere debent et immediate coniunctam, non perplexam et involutam capillis voluptatum, vel temporalium. Sed hodie isti multum indigent visitatione correctionis. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitate eorum et in verberibus peccata eorum. Sed heu visitatores eorum non visitant eos, in virga ad corripiendum, sed in lingua ad comedendum. Non enim veniunt nisi, ut comedant, ut tamen dicatur Is. 60.d. Ponam visitationem tuam pacem et prepositos tuos iustitiam. Quare autem visitatione indigeant, subdit.
marg.| {o} Quia omnes gentes ut l aici.
marg.| {p} Habent preputium id est laborant vitiis quod humanum est, sed tamen grave.
marg.| {q} Omnis autem etc. id est Clerici vel Religiosi, qui contemplatione debent Deum videre.
marg.| {r} Incircumcisi sunt corde id est laboranti vitiis spiritualibus quod significatum est in templo, Ez. 8.d. ubi omnium reptilium abominatio interius erat depicta per totum, cum tamen exterius esset pulchrum. Unde sunt similes sepulchris dealbatis repletis intus omni spurcitia, ut dicitur Mt. 23.c. Et ut dicitur Ez. 8.f. quanto magis Propheta ingrediebatur ad interiora Templi, tanto maiores reperiebat abominationes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_9)

Notes :