Hugo de Sancto Caro

Capitulum 39

Numérotation du verset Ier. 39,1 

Anno nono Sedechie regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam
Numérotation du verset Ier. 39,2 

undecimo autem anno Sedechie mense quarto quinta mensis aperta est civitas
Numérotation du verset Ier. 39,3 

Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabusarsathim1 Rapsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis
1 Nabusarsathim] Nabu Sarsachim Weber
Numérotation du verset Ier. 39,4 

cumque vidisset eos Sedechias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam que erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti
Numérotation du verset Ier. 39,5 

persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et comprehenderunt Sedechiam in campo solitudinis hiericuntine et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha que est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
Numérotation du verset Ier. 39,6 

et occidit rex Babylonis filios Sedechie in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
Numérotation du verset Ier. 39,7 

oculos quoque Sedechie eruit et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 39,8 

domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt
Numérotation du verset Ier. 39,9 

et reliquias populi que remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 39,10 

et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa
Numérotation du verset Ier. 39,11 

preceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militie dicens
Numérotation du verset Ier. 39,12 

tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei
Numérotation du verset Ier. 39,13 

misit ergo Nabuzardan princeps militie et Nabu et Sesban et Rapsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis
Numérotation du verset Ier. 39,14 

miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godolie filio Aicham filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo
Numérotation du verset Ier. 39,15 

ad Ieremiam autem factus est2 sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens
2 est] fuerat Weber
Numérotation du verset Ier. 39,16 

vade et dic Abdemelech Ethiopi dicens hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa
Numérotation du verset Ier. 39,17 

et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas
Numérotation du verset Ier. 39,18 

sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus.

Capitulum 39

Numérotation du verset Ier. 39,1 
marg.| {4. 259ra} Et factum est etc. A pr incipio libri usque huc, multis verbis et figuris ostendit Ieremias populi Iudaici captivitatem et civitatis subversionem futuram, nunc tandem, quasi factam describit, ut non iam eam futuram, pronuntiet, sed magis factam demonstret. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. Primo tempus obsidionis civitatis et tempus captionis eiusdem ostendit. Secundo fugam Sedechie et Principum eius cum eo, eorumque comprehensionem et exoculationem, totiusque civitatis succensionem ostendit, ibi : Cumque vidisset ; Tertio, ostendit bene secum actum esse a Chaldeis iussu Nabuchodonosor, quoniam commendaverat eum Godolie, quem constituit Nabuchodonosor prefectum reliquiis Iudeorum in terra Iuda, ibi : et reliquias populi que : Quarto ostendit quoddam factum ante civitatis subversionem, scilicet quomodo sermo Domini factus fuit ad eum, adhuc in vestibulo carceris existentem, in consolationem Abdemelech Eunuchi, quem solum liberandum et salvandum ostendit, ibi : Ad Ieremiam autem. Dicit ergo.
marg.| {a} Et factum est etc.   deci ma die mensis, ut dicitur 4Rg. 25.a. Unde ostendit hic, quando facta fuit hec captivitas et quomodo.
marg.| {b} Undecimo autem anno Sedechie id est regni eius.
marg.| {c} Mense quarto quinta die mensis aperta est civitas. Imm o ut habetur 4Rg. vigesim. quint. c. Quinto mense et septima die. Solutio. Quarta mense et quinta die mensis capta fuit civitas ; sed quinto mense et septimo die mensis fuit eversa, quando nuntii redierunt de Reblatha a Nabuchodonosor, Vel forte, quarto mense et quinta die capta fuit aliqua munitio contra civitatem et postea quinto mense civitas. Unde dicitur civitas aperta, id est munitio capta, que impediebat intrare Chaldeos in civitatem. Ideo autem tunc libere fuit aperta, quia iam defecerant omnino victualia in civitate, ut mulieres comederent parvulos suos ad mensuram palme, ut dicitur Thr. 2.g.
marg.| {e} Et sederunt in porta media id est in porta medii muri. Civitas cincta erat duobus muris et murus secundus dicebatur medius, quia erat inter extremum murum et domum Regis.
marg.| {f} Cumque vidisset eos Sedechias Rex etc.   iam ingressos.
marg.| {g} Fugerunt id est fugere inceperunt.
marg.| {h} Per viam horti Regis id est que ducit ad hortum.
marg.| {i} Et per portam, que erat inter duos muros. Tot a civitas clausa erat undique duobus muris, preterquam in parte illa, ubi erat hortus Regis. Unde porta, que ibi erat, dicebatur esse inter duos muros. Alii dicunt quod domus Regis et Templum uno muro cingebantur ; et alia pars civitatis, in qua habitabant homines nobiles alio muro et inter hos duos muros erat porta quedam, per quam erat via ad hortum Regis. Melius credo prime solutioni, que ponit duos muros, quibus tota civitas cingebatur : Per portam, id est per foramen porte quod in ipsa fecerant nocte, ne fugientes perciperentur a Chaldeis.
marg.| {z} Et egressi sunt ad viam deserti id est que ducit ad desertum.
marg.| {l} Persecutus est etc.   et comprehenderunt Sedechiam etc.   Mult i de Principibus cum eo capti fuerunt et quidam evaserunt.
marg.| {n} Et captum adduxerunt etc.   que est in terra Emath hec est Antiochia.
marg.| {o} Et locutus est ad eum iudicia id est ostendit ei quod iuste esset occidendus, vel fecit eum iudicari a Principibus suis.
marg.| {c} {4. 259va} {Δ} Domum quoque Regis et domum vulgi id est domos succenderunt Chaldei igni. Non enim tam cito capta fuit civitas, sed quinto mense, quando nuntii redierunt de Reblatha, scilicet septima die mensis quinti, ut dicitur 4Rg. 25.c.
Numérotation du verset Ier. 39,mystice 
marg.| {d} Aperta est civitas : Civitas est homo. Cives sunt {4. 259rb} virtutes, quarum debet esse una imperandi, obediendique concordia, unde Prv. 18.d. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Sed quando una invadit fines alterius, tunc fit discordia et contentio inter discipulos Domini. Lc. 22.c. et ideo divisio et destructio civitatis, quia omne Regnum in se divisum desolabitur. Mt. 12. Iustitia enim aliquando intrat fines misericordie, nimis austere volens omnia iudicare et agere. Sed dicitur Eccles. 7.c. Noli esse nimis iustus. Aliquando misericordia intrat fines iustitie, nimis remisse volens omnia agere. Prv. 18.b. Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Porte civitatis sunt quinque sensus, quibus apertis intrat Diabolus sup. 9.f. Mors intrat per fenestras. Na. 2.b. Porte fluviorum aperte sunt et Templum ad solum dirutum est. Sed dicitur Io. 20.e. Iesus intravit ianuis clausis, sed Principes Diaboli intrant portis apertis.
marg.| {e} Et sederunt in porta media. Prima porta est quinque sensuum : secunda, sensualitatis : tertia, rationis ; quando hec est capta, capta est civitas.
marg.| {m} Et comprehenderunt etc.   Iste quia egressus est civitatem, ideo captus est. Sicut et filii Beniamin, Idc.20 eadem ratione capti sunt. Similiter Semei, qui egressus est de Hierusalem, occisus fuit. 3Rg. secund. g. Et Dina egressa, corrupta est. Gn. 33: Egressus autem fuit.
marg.| {h} Per viam horti Regis hort us Regis sunt divitie regales, via est ambitio dignitatis.
marg.| {p} Et occidit Rex Babylonis filios Sedechie etc. Sedechias interpretatur iustitia Domini et significat adversitatem temporalem, quam nobis Dominus iuste infligit. Filii Sedechie sunt bona, que in bonis operatur adversitas temporalis, que sunt decem ; Primo enim examinat. Unde Eccl. vigesim. septim. a. Vasa figuli probat fornax. Gregorius Quod lima ferro et fornax auro quod flagellum grano, hoc tribulatio viro iusto. Secundo, purgat. Is. quart. b. Si abluerit Dominus sordem filiarum etc.   Augu st. Iusto Dei iudicio datur sepe potestas peccatoribus, qua sanctos ipsius persequuntur, ut qui spiritu Dei aguntur et iuvantur, fiant per laborum exercitia clariores. Tertio, fecundat Ps. 134. Fulgura in pluviam fecit. Io. 14.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Quarto, defendit. Ex. 14.e. Erat aqua, quasi murus a dextera eorum et leva. Ps. 59. Da nobis auxilium de tribulatione. Quinto erudit. Is. 28.c. Vexatio intellectum dabit auditui. Prv. 22.c. Stultitia colligata est etc.   Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me. Sexto, humiliat. Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. 2Cor. 12.b. Ne magnitudo revelationum etc. Septimo, convertit. Is. 26. c. Domine, in angustia requisierunt te. Ps. 82. Imple facies eorum ignominia. Octavo, conversos ire accelerat. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Os. sext. a. In tribulatione sua mane consurgent ad me. Nono, spiritum roborat. 2Cor. 12.c. Cum infirmior tunc potens sum. Ultimo, coronat. Iac. 1. b. Beatus vir, qui suffert tentationem. Augustinus in libro Prosperi. Quantumcumque tument, tumeant impii, melior est etiam in hoc tempore causa iustorum, qui quanto amplius impetuntur tanto gloriosius coronantur. Hos omnes filios Sedechie occidit Nabuchodonosor, id est Diabolus in Reblata quod interpretatur multa hic, id est in temporali abundantia. Unde 4Rg. 11.a. Athalia occidit omnes Azarie filios. Athalia interpretatur declinatio. Abundantia enim temporalis facit a Deo declinare. Azaria interpretatur auxilium Domini. Hec est adversitas temporalis, que in multis iuvat Dominum ad nostram iustificationem.
marg.| {Θ} Unde Is. 36.b. Indignatio mea auxiliata est mihi. Os. 6.c. Ephraim educet ad interfectionem filios suos. Ps. 109. Iudicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum, id est in multiplicatione terrenorum. Ez. 27.e. Repleta es et glorificata nimis in corde maris et ventus Auster continuit te. Cor maris est abundantia adversitatis, que replet divitiis spiritualibus, sed ventus Auster, id est prosperitas temporalis totum conterit et exsufflat. Ideo dicit Gregorius. Cum omnis fortitudo timenda sit, magis tamen prospera quam adversa.
marg.| {a} Et omnes nobiles Iuda occidit. Nobiles Iuda sunt, qui magnitudinem peccatorum suorum quibusdam verbis, vel honestis circumstantiis in confessione palliant et decollant, quia talis palliatio est interfectio. Eccl. 4.c. Pro anima tua non confundaris dicere verum. Ps. 16. Revela Domino viam tuam et spera in eo et ipse faciat Is. quadrages. septim. a. Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura.
marg.| {b} Oculos quoque Sedechie eruit etc.   Hic est progressus in peccatis. Primo enim obcecatur, ut amittat iudicium rationis ; secundo, libratur affectus ad malum, ut bona male sapiant et mala bene quod facit corruptio palati cordis ; tertio ipsum corpus in peccati voraginem precipitatur agendo. Idem etiam dicitur de Samsone. Idc. decimo sexto. e. Quem cum apprehendissent Philisthiim : statim eruerunt oculos, deinde vinxerunt catenis et post molere fecerunt. Idem iustitiarius facit, qui latroni iam iudicato ad suspendium, primo velat oculos, secundo ligat manus ad tergum ; tertio levat ad patibulum. Sic primo Diabolus aufert iudicium rationis ; secundo impedit affectum operationis ; tertio precipitat in peccata.
marg.| {e} Et murum Hierusalem subverterunt. Gregorius in Pastorali. Muri Hierusalem sunt virtutes anime ad desiderium superne pacis erecte. De harum subversione. Iob. 31.b. Omnia eradicans etc.
marg.| {c} Domum quoque Regis etc. id est mentes Prelatorum et subditorum.
marg.| {d} Succenderunt Chaldei igni luxu rie. Hoc peccato omnes fere corrumpuntur, 1Io. 4.d. Totus mundus in maligno positus est, id est in malo igne. Dicitur autem luxuria ignis, quia inflammat in amorem malum Is. 50.d. Ambulate in lumine ignis vestri et in flammis, quas succendistis vobis. Dicitur autem luxuria fumus, quia excecat rationem. Dicitur etiam Sulphur, quia fetet et inquinat corpus, 1Cor. 6.d. Qui fornicatur, in corpus suum peccat. Unde Apc. 6.d. Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne et de fumo et sulphure, que procedebant ex ore ipsorum.
marg.| {f} Et superfluos vulgi etc. scilicet qui non poterant pugnare, nec aliquam artem exercere.
marg.| {g} Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant Tale s enim non potest captivare Nabuzardan, id est Princeps cocorum, scilicet venter, vel gula, que divites et nobiles omnes fere captivat in Babylone. Pauperes enim non habent, unde preparent delicias. Sen. Impone concupiscentie tue frenum, que occulta voluptate animum trahunt, reiice, ede citra aviditatem, bibe citra ebrietatem, nec presentibus {4. 259vb} deliciis inhereas, nec absentes cupias. Victus tibi ex re facili sit. Fames excitet palatum tuum, non sapores. Parvo fames constat, magno fastidium, nec in rebus vitium est, sed in animo. Nihil adeo sanitatem impedit, quam ciborum crebra mutatio. Fastidientis stomachi est multa degustare, que ubi nimia sunt, inquinant, non alunt. Item venter precepta non audit, poscit, appellat, non est tam molestus creditor, parvo dimittitur si modo das illi quod debes, non quid potes. Quidam Eremita dixit carni sue, occidisti me et ego occidam te. Quomodo autem Diabolus divites et nobiles ducat in Babylonem captivos, id est in confusionem, pauperes autem et ignobiles dimittat, habetur exemplum 1Mcc. 2.b. dixerunt nuntii Regis Antiochi ad Matathiam. Princeps et clarissimus et magnus es in civitate hac et ornatus filiis et fratribus ; ergo accede prior et fac iussum Regis. Ideo dicitur Iac. quint. a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que venient vobis. De pauperibus autem dicitur Iac. secund. a. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide et heredes regni ? Isti relinquentur in terra Iuda, id est vere confessionis, quia peccata sua et laudes confitentur Deo. His dantur vinee, quia de peccatis suis compunguntur et in ipsa compunctione delectantur. Vinum enim non solum pungitivum, sed et dulce est. Dantur eis cisterne, id est gratia lacrimarum, qua peccata sua deflent et pro incolatu huius miserie et dilatione patrie incessanter gemunt. Ideo dicitur Ecclesiastic. undecim. b. Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute et abundans paupertate et oculus Dei respexit illum in bono.
marg.| {h} Preceperat autem Nabuchodonosor Rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan etc.   Scie bat enim quod dederat consilium Iudeis quod redderent civitatem.
marg.| {i} Tolle illum et pone super eum oculos tuos etc.   Ecce quomodo omnes vie Domini recte et iuste sunt, quia reddit unicuique iuxta opera sua, id est Iudeis superbis et contemnentibus, dignas penas, sed mansuetis et obedientibus premia, ut Ieremie. Sicut et Egyptios in mari submersit et Israelitas iustos liberavit. Ex. decim. quart. g. Sic et ministri Nabuchodonosor in fornace combusti sunt, ubi innocentes pueri illesi inventi sunt, Dn. tert. e. Unde Sapient. sext. d. Creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
marg.| {k} Et tradiderunt eum Godolie qui Iudeus erat, quem preposuerat Nabuchodonosor. Iudeis remanentibus in Iudea.
marg.| {l} Ut intraret in domum suam .
marg.| {m} Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini etc. scilicet antequam captivitas inciperet et antequam urbs caperetur.
marg.| {n} Unde et dic etc. Quomodo ivit, cum clausus esset. Solutio : Per nuntium.
marg.| {o} Ecce ego inducam sermones meos etc. id est rem sermonum implebo.
marg.| {p} Et erunt in conspectu tuo in die illa id est tu videbis.
marg.| {q} Et liberabo te in die illa Ecce quod nullum bonum irremuneratum est, quia enim iste liberavit Ieremiam, a Domino liberatus est, ut sit in plena libertate, aliis in captivitatem tractis. Sic qui animam alterius e peccati morte liberat, multoties a peccato suo liberatur. Unde supra 15.d. Si converteris, convertam te.
marg.| {4. 260ra} {a} Et non traderis etc. id est Chaldeorum.
marg.| {b} Sed erit tibi anima tua in salutem etc. Eccles. 2.b. Crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum, Ibidem. Et scitote, quia nullus speravit in Domino et confusus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_39)

Notes :