Hugo de Sancto Caro

Capitulum 34

Numérotation du verset Ier. 34,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terre que erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens:
Numérotation du verset Ier. 34,2 

Hec dicit Dominus Deus Israel vade et loquere ad Sedechiam regem Iuda et dices ad eum hec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
Numérotation du verset Ier. 34,3 

et tu non effugies de manu eius sed comprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis.
Numérotation du verset Ier. 34,4 

Attamen audi verbum Domini Sedechia rex Iuda hec dicit Dominus ad te non morieris in gladio
Numérotation du verset Ier. 34,5 

sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic comburent te et ve domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 34,6 

et locutus est Ieremias propheta ad Sedechiam regem Iuda universa verba hec in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 34,7 

et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Iuda que relique erant contra Lachis et contra Azecha1 hec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munite
1 Azecha] scrips. , Azeca Weber
Numérotation du verset Ier. 34,8 

verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino postquam percussit rex Sedechias fedus cum omni populo in Hierusalem predicans
Numérotation du verset Ier. 34,9 

ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebreum et hebream liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudeo et fratre suo
Numérotation du verset Ier. 34,10 

audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt
Numérotation du verset Ier. 34,11 

et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas
Numérotation du verset Ier. 34,12 

et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens
Numérotation du verset Ier. 34,13 

hec dicit Dominus Deus Israel ego percussi fedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egypti de domo servitutis dicens
Numérotation du verset Ier. 34,14 

cum completi fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebreum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam
Numérotation du verset Ier. 34,15 

et conversi estis
vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut predicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo
in domo in qua invocatum est nomen meum super eam
Numérotation du verset Ier. 34,16 

et reversi estis
et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et sue potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancille
Numérotation du verset Ier. 34,17 

propterea hec dicit Dominus vos non audistis me ut predicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego predico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terre
Numérotation du verset Ier. 34,18 

et dabo viros qui prevaricantur fedus meum et non observaverunt verba federis quibus assensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius.
Numérotation du verset Ier. 34,19 

principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terre qui transierunt inter divisiones vituli
Numérotation du verset Ier. 34,20 

et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et erit morticinum
eorum in escam volucribus celi et bestiis terre
Numérotation du verset Ier. 34,21 

et Sedechiam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
Numérotation du verset Ier. 34,22 

Ecce ego precipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et preliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator

Capitulum 34

Numérotation du verset Ier. 34,1 
marg.| Verbum quod factum est. Pri us Propheta reversionem populi de captivitate promisit : Hic dicitur Sedechie Regi Iuda mors sua, ut sic saltem ad penitentiam flecteretur. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. 1. Propheta mittitur, ad Sedechiam, ut predicet ei urbem, que iam obsessa erat, capiendam et ipsum Regem capiendum. 2. recitat Propheta bonum quod inceperat Rex et populus ad ipsius Prophete exhortationem, quia omnes dimiserant servos suos liberos, sed quia conversi retrorsum servos et ancillas, quos liberos dimiserant, retraxerunt, ideo Propheta ipsos morituros gladio et fame et peste et civitates eorum incendendas minatur, ibi :   Verbum quod factum est. Dic it ergo.
marg.| {o} Verbum quod factum est. Lic et ergo iste Rex esset nequissimus et omni misericordia indignus, ut dicit Rabanus, tamen quia Deus multum et nimis misericors, sepius eum per Prophetas monebat, nunc per Ieremiam in Iudea, nunc per Ezechielem in Babylone existentem et mittentem litteras in Babylone, si quomodo illum ad penitentiam provocaret, sed mens eius indurata magis elegit in nequitia perseverare, quam vitam suam emendare et ideo Ieremias hic predicit ei quod sit cum populo captivandus et in captivitate moriturus.
marg.| {p} Universaque Regna terre etc. id est de omnibus aliqui.
marg.| {q} Contra Hierusalem Nabu chodonosor existente in Reblatha, Nabuzardam vero custodiente exercitum et   faciente obsidionem Hierusalem et c ontra omnes urbes eius. Sic mystice, omnes iam contra Ecclesiam bellant, quia Demones pacem turbant tentando, Principes subditos spoliando, heretici fide decipiendo, falsi Christiani mores corrumpunt, malum exemplum prebendo. Is. 29.a. Ve Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David. Additus est annus ad annum, solemnitates evolute sunt, circumvallabo Ariel et erit tristis et merens. Lc. 19.f. Videns civitatem flevit super eam, id est super Ecclesiam, dicens, quia si cognovisses et tu quidem in hac die, que ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis ; quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te. De hoc eodem secundum litteram habetur, sup. 22.b.
marg.| {r} Vade et loquere ad Sedechiam. Mor aliter, id est malum Prelatum.
marg.| {s} Et succendet eam igni luxu rie, ambitionis, cupiditatis, que omnia genimina virtutum consumunt et devorant, ut dicitur Iob. 31.b.
marg.| {t} Sed comprehensione capieris in t entatione.
marg.| {u} Et in manu eius traderis in m orte,
marg.| {x} Et oculi tui oculos Regis videbunt in e xtrema examinatione.4.254va} {a}   Et os eius cum ore tuo loquetur in a ccusatione.
marg.| {b} Et Babylonem introibis id est Infernum, ad litteram. Iste Sedechias in Babylonem ductus est, sed eam non vidit, quia captus ductus fuit a Nabuchodonosor in Reblatha et ibi deosculatus est, deinde ductus in Babylonem, ut dicitur 4Rg. 25.b.
marg.| {c} Non morieris in gladio quasi , non morieris in gladio, quia turpissime mortuus est, quia coram omnibus, videntibus in eius morte laxatus est venter eius. Dicunt enim quod cum captivus esset Sedechias iam exoculatus, datus est ei potus laxativus et ibi coram omnibus laxatus est venter eius et cito pre dolore mortuus est ; tamen, quia Rex erat, cum honore est sepultus.
marg.| {d} Sed in pace morieris quia extra carcerem mortuus.
marg.| {e} Et secundum combustio. nem patrum tuorum. Mos enim erat antiquis accendere ignem per corpora mortuorum, ad honorem eorum, hoc facientes ei, quia Rex erat, unde et 4Rg. 9.g. Sepelite maledictam illam, quia filia Regis est.
marg.| {f} Et dice ntes supple   ve Domine etc.   cont rarium fecerunt regi Ioachim, ut sup. 22.e.
marg.| {g} Universa verba hec in Hierusalem nihi l de veritate celans. Sed a multis hodie palliatur et celatur veritas, vel quod peius est falsitate commutatur. Na. 24.c. Si dederit mihi Balach plenam domum argenti et auri, non potero preterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni, vel mali quid proferam ex ore meo, sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar.
marg.| {h} Que relique erant contra Lachis et contra Azecha, he enim due supererant ] etc. {i}   Verbum quod factum est etc.   Sede chias audita morte sua et captivitate imminente timuit et quasi cum decreto statuit, ut unusquisque servos et ancillas liberos dimitteret. Recedente autem Nabuchodonosor ab obsidione propter Regem Egypti venientem in succursum Hierusalem, Sedechias et alii, quos prius liberos dimiserant, iterum servituti subiecerunt, Super quo hic graviter comminatur Dominus per prophetam.
marg.| {k} Fedus cum omni populo in Hierusalem. Lic et enim Iudei liberi essent ex precepto Domini, tamen propter suum peccatum poterat quis in servitutem redigi, sed Domino iubente septimo anno liber dimittendus erat, ut dicitur Ex. 21.d. Ad predicationem ergo Ieremie fecerunt hoc pactum quod sic fecerunt cum servis populi sui et ad litteram sic fecerunt, sed postea transgressi sunt.
marg.| {l} Predicans etc. scilicet ipse Sedechias.
marg.| {m} Hebreum etc. scilicet in septimo anno. Unde Dt. 15.c. Dicitur quod si quis emisset servum Hebreum, sex annis serviret et septimo dimitteretur liber.
marg.| {n} Et nequaquam dominarentur eis id est sub suo Dominio tamquam servos retineret.
marg.| {o} In Iudeo et fratre suo : qu ia de advenis non sic erat. Unde Lv. 25.f. Servus et ancilla sint vobis de nationibus et de advenis, qui peregrinantur apud vos, vel qui ex eis nati fuerint in terra vestra, vos habebitis famulos et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in eternum : fratres autem vestros non opprimatis per potentiam.
marg.| {p} Audierunt ergo Regi s predicationem.
marg.| {q} Omnes Principes et universus populus, qui inierant {4. 254vb}   pactum cum Rege, vel Ieremia, vel cum Domino.
marg.| {r} Ut dimitteret etc.   in s eptimo anno.
marg.| {s} Et ultra non dominarentur eis. Sic dicitur Prelatis. 1Pt. 5.a. Pascite, qui in vobis est, gregem Domini, providentes etc.   Eccl . 32.a. Rectorem te posuerunt etc.
marg.| {t} Audierunt igitur et dimiserunt prim o, scilicet imminente obsidione.
marg.| {u} Et conversi sunt deinceps et retraxerunt etc.   cum Nabuchodonosor recessisset ab obsidione quod promiserunt in adversitate, dimittentes in prosperitate, ad tempus credentes et in tempore tentationis recedentes, ut dicitur Lc. 8.b. Sic et multi multa promittunt et vovent in infirmitate, que postea sanati non reddunt, vel a quocunque periculo liberati. Prv. 25.b. Nubes et ventus et pluvie non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. Sed dicitur Eccl. 5.a. Si quid vidisti Deo, ne moreris reddere, displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcunque voveris redde : Melius est enim non vovere, quam post votum promissa non solvere. Ps. 75. Vovete et reddite ibi Glossa Si vovistis, reddite : Vovere enim est voluntatis et reddere necessitatis. Illud est voluntarium, istud necessarium. Prv. 20.d. Ruina est homini devotare sanctos et post vota retractare. Parum est ergo bene incipere, nisi adsit perseverare. Mt. 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
marg.| {x} Et subiugaverunt etc.   Ez. 34.a. Cum austeritate imperabatis et cum potentia et disperse sunt oves mee.
marg.| {y} Ego percussi fedus cum patribus vestris etc.   Oste ndit Dominus quod Iudei in hoc peccato imitati sunt patres suos, qui cum promisissent se servaturos legem suam, servos suos Hebreos non dimittebant liberos in septimo anno, iuxta preceptum Domini.
marg.| {z} In die, qua eduxi eos etc.   prop ter quod magis deberetis obedire mihi.
marg.| {a} Dicens cum completi fuerint septem anni. In Ex. 21.d. Lv. 35.s. Dt. 15.c.   Dimittat unusquisque fratrem suum etc.   Dt. 15.c. Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebreus, vel Hebrea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum. Secundum Rabanum $mystice
marg.| Frater tuus vendit se tibi, cum se tibi subiicit per obedientie votum, qui sex annis, id est toto tempore vite sue debet obedire : Tu vero numquam debes eum per potentiam opprimere, sed fraterno affectu tractare et verbo et exemplo iuvare, ut in septimo anno, id est post hanc vitam proprie libertati restituatur, quando liberabitur creatura a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei, ut dicitur Rm. 8.d. Io. 8.c. Si filius vos liberaverit etc.
marg.| {c} Et serviet tibi sex annis etc.   muta t personam more Prophetico.
marg.| {d} Et non audierunt Patres vestri me quia non dimittebant servos, vel ancillas in septimo anno.
marg.| {e} Nec inclinaverunt aurem suam ut a udirent ad faciendum.
marg.| {f} Et conversi estis vos hodie. Ist e ordo debet servari a Predicatoribus, ut primo convertantur a peccatis ; secundo debent facere quod rectum est, in oculis non hominum, sicut hypocrite. Unde.
marg.| {g} Et fecistis quod rectum est in oculis meis. Mt. 6.a. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Is. 38.a. Memento queso, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Mi. 6.c. Sollicitum ambulare cum Deo {4. 255ra} tuo. Et tunc domum posset aliis et deberet predicare. Alioquin, ut dicit Augustinus in libro Prosperi. Bene docere et male vivere, nihil aliud est, quam se sua lingua damnare. Unde.
marg.| {a} Ut predicaretis scilicet facto et dicto.
marg.| {b} Libertatem id est liberam servorum dimissionem.
marg.| {c} Unusquisque ad amicum suum id est amici sui scilicet serviendo.
marg.| {d} Et in istis pactum in conspectu meo : id est in beneplacito.
marg.| {e} In domo in qua etc. quasi hoc pactum fecistis in atrio Templi exteriori. Et est argumentum : quod solemnitas loci facit magis obligatorium sacramentum.
marg.| {f} Et reversi estis ad p eccata vestra.
marg.| {g} Et commaculastis nomen meum. Rm. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Isti sunt similes preposito pincernarum Pharaonis, qui succedentibus prosperis oblitus est interpretis sui, Gn. 40.d.
marg.| {h} Vos non audistis me ; id est auditum non fecistis.
marg.| {i} Ut predicaretis verb o et exemplo.
marg.| {k} Libertatem id est liberam servorum vestrorum dimissionem.
marg.| {l} Ecce ego predico etc.   Iron ice loquitur, vel.
marg.| {l} Libertatem id est liberam expositionem.
marg.| {m} Et dabo vos in commotionem id est in dispersionem   cunctis Regnis terre. ] $mystice
marg.| {l} Ad gladium etc.   Glad ius est persecutio exterior, vel interior, tam Demonum, quam hominum. Ps. 36. Gladium evaginaverunt peccatores. Fames est defectus verbi Dei : De quo Am. 8.d. Mittam vobis famem in terram,   non famem panis etc.   Pest is est pernicies mali exempli, sup. 21.b. Percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestie, id est parvi et magni, pestilentia magna morientur. De his tribus Ez. 7.d. Gladius foris, pestis et fames intrinsecus.
marg.| {m} Et dabo susp ensiva est constructio usque.
marg.| {n} Et dabo etc.   quod repetitur propter longam interpretationem.
marg.| {o} Fedus meum id est pactum meum de dimittendo servos.
marg.| {p} Vitulum repe te   et non observaverunt etc.   vitulum id est pactum, in cuius confirmatione scinditur vitulus, cuius confractio significabat quod optabat eos sic frangi, si pactum dissolverent.
marg.| {q} Et transierunt inter divisiones : id est diviserunt, vel non fecerunt significata per divisiones illas, qui transierunt inter divisiones iurando quod pactum tenerent, vel quia fecerunt victimas de vitulo, quasi in votum et obligationem illius pacti.
marg.| {r} Eunuchi etc.   qui custodiebant corpora magnatum et erant cubicularii eorum.
marg.| {s} Et erit morticinum etc.   qui recesserunt a vobis ad t empus, sed postea redierunt. Ad tempus enim recesserat exercitus Chaldeorum ab obsidione.
marg.| {t} Ecce ego precipio etc.   et reducam eos etc.   Sic diabolus rediens secunda vice plus nocet, quam prima et fiunt posteriora peiora prioribus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_34)

Notes :