Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Ier. 24,1 

Ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem
et adduxit eos in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 24,2 

calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis
et calathus unus ficus habebat malas nimis que comedi non poterant eo quod essent male
Numérotation du verset Ier. 24,3 

et dixit Dominus ad me quid tu vides Ieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde que comedi non possunt eo quod sint male
Numérotation du verset Ier. 24,4 

et factum est verbum Domini ad me dicens
hec dicit Dominus Deus Israel sicut ficus
he bone sic cognoscam transmigrationem
Iuda
quam
emisi de loco isto
in terram Chaldeorum in bonum
Numérotation du verset Ier. 24,6 

et ponam oculos meos super eos ad placandum
et reducam eos
in terram hanc et edificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam
Numérotation du verset Ier. 24,7 

et dabo eis cor
ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo
Numérotation du verset Ier. 24,8 

et sicut ficus pessime que comedi non possunt eo quod sint male hec dicit Dominus sic dabo Sedechiam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Egypti
Numérotation du verset Ier. 24,9 

et dabo eos in vexationem afflictionemque
omnibus regnis terre in opprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos
Numérotation du verset Ier. 24,10 

et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra
quam dedi eis et patribus eorum

Capitulum 24

marg.| {b} Ostendit mihi Dominus sicu t superiora facta fuerunt tempore Sedechie : et ita hec visio facta fuit tempore eiusdem, postquam Iechonias nepos eius Ieremie consilio se reddidit Regi Babylonio. Causa huius visionis fuit consolatio illorum qui de consilio Ieremie ducti fuerant in Babylonem cum Iechonia. Illi enim qui remanserant in Iudea, dicebant Ieremiam esse proditorem et falsum qui tale consilium dederat Iechonie, quando bene erat illis, qui remanserant et aliis male, qui crediderant Ieremie. Idem dicebant et illi, qui cum Iechonia iverant in Babylonem. Hic autem ostendit Ieremias e contrario esse futurum sub figura ficorum, quas vidit in duobus calathis. In uno bonas, per quas intelliguntur illi, qui cum Iechonia transmigraverant ; in alio malas per quas intelliguntur illi qui remanserant, quia sicut bone ficus accepte sunt comedenti, ita illi, qui iverant in Babylonem placuerunt Deo. Et sicut male ficus abiiciuntur, ita illi abiiciuntur a terra. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. Primo, figurativa visio ostenditur. Secundo, significatio visionis aperitur, ibi : Et factum est verbum Domini. Dicit ergo.
marg.| {b} Ostendit mihi Dominus Fort e imaginaria fuit visio.
marg.| {c} Et ecce duo calathi pleni ficis positi ante Templum fort e tunc in atrio exteriori, vel ante ipsum vendebantur fructus, sicut modo ante porticus Templorum, ubi multitudines gentium congregantur, in festis maxime. Vel forte ibi erat quidam hortus. Vel fortuito ostendit ei Dominus.
marg.| {d} Postquam transtulit etc.   et Principes eius exer citus sui et Sacerdotes et Doctores legis.
marg.| {g} Et fabrum id est artifices metallorum.
marg.| {h} Et inclusorem scilicet lapidum, vel gemmarum pretiosarum. Vel Inclusores dicit illos, qui sciunt civitates claudere muris et fossatis, quos duxit Nabuchodonosor secum, ut munirent castra sua, vel ne illi munirent castra Iude. Secundum autem primam expositionem habetur hic argumentum expressum quod peccatum est Christianis habere huiusmodi ornamenta, scilicet gemmarum et lapidum, cum tales, qui etiam hec faciunt, hic duci in captivitatem dicantur et maxime cum dicat hic Hieronymus quod huiusmodi ars apud barbaros pretiosa est, quasi non debet pertinere ad Christianos. Unde 1Pt. 3.a. Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut Circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus ibi dicit Glossa Serico et purpura indute, Christum induere non possunt, margaritis ornate et monilibus ornamenta cordis amiserunt, Contra Ez. 16.b. Ornavi te discoloribus et aliis, que ibi enumerat Glossa que mulieribus conveniunt. Sed verum est, si non sit ibi superfluitas, vel si non fit propter luxuriam sui, vel alterius, sic intelliguntur ille Glossa super 1Pt. 3. quod autem hic dicitur quod apud barbaros huiusmodi sunt pretiosa, intellige maxime.
marg.| {4. 236rb} {l} Ut solent ficus esse primi temporis id est que primo veniunt ad maturitatem. Per bonas ficus, Iechonias cum suis transmigratis per malas Sedechias excecatus cum suis filiis occisis et aliis suis Principibus violenter ductis in captivitatem.
marg.| {Δ} {a} Sicut ficus
Numérotation du verset Ier. 24,mystice 
marg.| {b} Ostendit mihi Dominus etc.   Duo calathi sunt boni et mali in mundo. Illi venient ad eterne vite dulcedinem, mali autem ad eterne pene amaritudinem.
marg.| Vel ficus amare, Iudei clamantes, Crucifige : ficus bone, credentes de Iudeis et maxime Apostoli. Sed quia calathus ex multis viminibus texitur, significat precipue Religiosos, quorum religio ex multis observantiis et constitutionibus constituitur : Unde significatur per sagenam missam in mare et ex omni genere piscium congregantem : Mt. 13.f. Ficus, sunt viri claustrales, qui ex dulcedine devotionis debent affluere et pre amore illius omnem Prelationem respuere : Ut Idc. 9.b. dixerunt ligna ad arborem ficum, veni et regna super nos. Que respondit. Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos, ut inter cetera ligna promovear ? sic fuit quondam quando in claustris abundabat devotio, sed nunc arefecit devotio et ideo claustrales libenter promoventur. Ioel. 1.c. Vinea confossa est, id est Ecclesia et ficus elanguit et omnia ligna agri aruerunt, quoniam confusum est gaudium a filiis hominum. Hab. 3.d. Ficus non florebit et non erit germen in vineis. Os. 9.c. quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulnee in cacumine eius vidi patres eorum ; quasi , boni fuerunt antiquitus et devoti religiosi. Et ideo dicit hic quod bone ficus erant in calatho uno.
marg.| {l} Ut solent ficus esse primi temporis. Mic hee 7.a. Ficus precoquas desideravit anima mea, id est bonos religiosos, qui imitantur vitam antiquorum patrum suorum, scilicet omnes boni, qui imitantur fidem Abrahe et opera eius et aliorum patrum antiquorum, qui dicuntur esse boni, sicut ficus primi temporis. Unde credentes Dominus vocat filios Abrahe. Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Et bene dicitur hic quod ficus bone, valde bone sunt, ficus male, valde male sunt. Sic religiosi cum mali sunt, pessimi sunt, cum boni sunt, optimi sunt. Unde Augustinus sicut non inveni meliores quam illos qui in claustris profecerunt, sic non inveni deteriores, quam illos qui in claustro defecerunt. Unde Gn. 3.b. dicitur quod Adam et Eva consuerunt sibi perizomata de soliis ficuum ad tegenda sua pudenda ; sic hodie multi verbo et habitu religionis velant turpitudinem vite. Tamen Is. 38.d. Precepit servis Ezechie, ut tollerent folia ficuum et cataplasmarent super ulcus eius et sanatus est statim : sic peccatoribus, id est infirmis spiritualiter precipit Dominus, ut considerent vitam claustralium et super se ponant et sic sanabuntur. Dicuntur autem hi duo calathi esse pleni ficis, quia claustra plena sunt, sive bonis, sive malis. Et dicuntur esse positi ante Templum Dei, quia qui sunt boni et qui mali, notum est Deo soli, Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta etc.
marg.| {d} Postquam transtulit Nabuchodonosor Rex Babylonis id est diabolus.
marg.| {e} Iechoniam filium Ioachim Regem Iuda id est Prelatum Ecclesie.
marg.| {f} Et principes eius Epis copos et Abbates.
marg.| {g} Et fabrum et inclusorem id est Doctorem et Predicatorem.
marg.| {i} De Hierusalem id est de studio contemplationis, vel lectionis.
marg.| {k} Et adduxit eos in Babylonem id est mundi sollicitudinem. Ex hoc enim amiserunt claustrales suam dulcedinem et facti sunt sicut ficus fatua, que sine fructu est habens folia, quia prelati et Doctores Ecclesie dimiserunt vitam contemplativam adherentes curis mundi. Modo enim est religio sine ficu, sed non sine foliis, id est habitu exteriori. 1Rg. 19.c. Postquam aufugit David, Michol tulit statuam et posuit super lectum David et pellem pilosam caprarum et posuit ad caput et cooperuit vestimentis. Secundum Hieronymum ficus valde bone, sunt illi qui cognoscunt Deum per fidem : Qui dicuntur valde boni comparatione illorum, qui cognoscunt Deum extra Ecclesiam solo ductu rationis, ut Philosophi, qui sunt foris Templum penitus, quia fidem non habent : ficus autem valde male sunt illi, qui prius tenentes fidem ad infidelitatem conversi sunt, qui dicuntur valde mali respectu infidelium, qui numquam fidem tenuerunt. Qui dicuntur esse ante Templum, quia aliquando fuerunt de Ecclesia, etsi non modo.
marg.| {Θ} {d} Quam emisi
marg.| {4. 236va} {Δ} {a} Sicut ficus he bone ecce expositio parabol {e} {b}   Sic cognoscant per beneficiorum exhibitionem, sicut dicitur. Vos me non cognoscitis, quasi nullum beneficium mihi exhibetis.
marg.| {c} Transmigrationem Iuda scilicet Iechoniam cum suis ad consilium Domini, vel Ieremie se reddentes. Cognoscam, inquam.
marg.| {e} In bonum id est per bonorum largitionem.
marg.| {g} Et reducam eos in terram hanc a ca ptivitate.
marg.| {h} Et edificabo eos et non destruam domo s.
marg.| {i} Et plantabo eos et non evellam hort os et vineas.
marg.| {k} Et dabo eis cor, ut sciant me tunc servus scit Dominum suum, quando ei servit bene. Ezechiel. 36.f. Dabo vobis cor novum et ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum etc.   Et f aciam, ut in preceptis meis ambuletis. Eccl. 6.d. In mandatis eius assiduus esto et ipse dabit tibi cor et concupiscentia sapientie dabitur tibi.   Dabo quia Phil. 2.b. Ipse operatur in nobis velle et perficere.
marg.| {l} Et erunt mihi in populum me c redendo, mihi obediendo.
marg.| {m} Et ego ero eis in Deum vobi s gratiam dando et ab hostibus tam corporalibus, quam spiritualibus protegendo. Ez. 36.f. Eritis mihi in populum et ego vobis in Deum.
marg.| {n} Et qui habitant in terra Egypti quia quidam de Iudeis transfugerunt contra consilium Ieremie in Egyptum.
marg.| {o} Et dabo eos in vexationem quia ipsi in Egypto ab ipso Nabuchodonosor capti sunt.
marg.| {p} Omnibus Regnis terre in opprobrium sicu t ficus male, cum gustantur, proiiciuntur ab ore et sunt abominabiles ; sic Iudei erunt abominabiles omnibus gentibus, cognitis eorum peccatis.
marg.| {Θ} {d} Quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum etc. Secundum Hieronymum delirat hic allegoricus. Interpres, qui de celesti Hierusalem dicit Angelos translatos in Infernum, rursum, ad locum pristinum reversuros, scilicet penitentes, non penitens autem numquam et hoc vult haberi per illud Is. 24.d. Claudentur ibi in carcere et post multos dies visitabuntur. Sed quare dicitur peccatum diaboli irremediabile : quia non potest hoc dici ex parte Dei remittentis, qui omnia potest ; nec ex parte peccantis, quia sic omne peccatum hominis esset irremediabile, quia est spiritus vadens et non rediens, scilicet per se. Sol. Dicitur peccatum hominis remediabile propter eius carnis fragilitatem. Unde Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus, id est indignatio in homine, quia caro est. Alia ratio est, persuasio, sive suggestio Diaboli, per quam peccavit homo ; sed diabolus nec habuit fragilitatem, nec suggestorem et ideo non habuit excusationis colorem, nec redemptorem. Tertia ratio est : quia Dionysius dicit, Peccatum Angeli est contra forme Dei intellectum ; peccatum hominis contra rationem ; peccatum corporis contra naturam et ideo sine deliberatione non peccat, in qua est mora et tempus, nec sine deliberationis mora potest aliquid cognoscere ; sed Angelus sicut in instanti videt, que cognoscit, nec ad hoc indiget deliberatione, ita et peccavit in instanti, sicut ergo in infinitum est maius tempus instanti, scilicet ita in infinitum maior et clarior scientia Angeli, quam scientia hominis, ita et peccatum et peccato gravius, quia scientia est circumstantiam aggravans.
marg.| {f} Et ponam oculos meos etc.   Domi nus ardenter amat bonos : quia oculos habet fixos semper in amicam suam, nec satiatur respicere ipsam, nec amica vera ipsum. Ct. 7.d. Ego dilecto meo et ad me conversio illius, quasi dicat : ego respicio ipsum et ipse me. Mutuus enim aspectus est {4. 236vb} signum mutui amoris : quia ubi amor, ibi oculus. 3Rg. 9.a. Sanctificavi mihi domum istam, quam edificasti mihi, ut ponerem ibi nomen meum in sempiternum et erunt ibi oculi mei et cor meum cunctis diebus. Ps. Oculi mei semper ad Dominum. Et alibi. Oculi Domini super iustos.
marg.| {g} Et edificabo eos et non destruam. Hic distinguo quatuor. Quosdam edificat et destruit, ut illos quibus possessiones, delicias et honores et vires corporales aufert et confert divitias virtutum et vires spirituales. Prv. 13.a. Est quasi pauper cum in multis di vitiis sit. Hos n. Dominus destruit exterius. Sed edificat interius. 1Rg. 2.b. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat, Dominus mortificat et vivificat 2Cor. 4.c. Semper nos, qui vivimus, in mortem tradimur per Iesum Christum Infra 45.b. Quos edificavi, ego destruo et quos plantavi, ego evello. Quosdem edificat et non destruit, ut illos, quibus dat bona spiritualia, quibus interius edificantur et bona temporalia, quibus exterius edificantur, ut sunt boni divites, qui bene utuntur divitiis suis, ut fuit Iob. Unde Iob. 1.a. Erat vir ille simplex et rectus, ac timens Deum etc.   Gn. 13.a. Erat Abraham dives valde et bonus in animo. Quosdam destruxit et non edificat, ut illos, quos exterius flagellat et depauperat, sed interius non emendat. Ps. 27. Destrues illos et non edificabis eos. Quosdam nec destruit, nec edificat, scilicet quibus non aufert bona temporalia, nec dat bona spiritualia, ut sunt divites huius mundi. Prv. 13.a. Est quasi dives, cum nihil habeat Lc. 1.e. Et divites dimisit inanes.
marg.| {o} Et dabo eos in vexationem etc.   sic omnes benigni et benigne viventes, hodie deridentur et maledicuntur. Infra 33.d. Populum meum despexerunt, eo quod non sit gens ultra coram eis, id est quia nolunt esse cum illis, qui vivunt gentiliter. Unde Infra 38.e. Sollicitus sum propter Iudeos, qui transfugerunt ad Chaldeos, ne forte tradar in manus illorum et illudant mihi : quia sepe illi derident bonos, qui magis illos defendere deberent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_24)

Notes :