Hugo de Sancto Caro

Capitulum 48

Numérotation du verset Ier. 48,1 

Ad Moab
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ve super Nabo
quoniam vastata est et confusa capta est Chariathaim
confusa est fortis et tremuit
Numérotation du verset Ier. 48,2 

non est ultra exultatio in Moab
contra Esebon
cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces
sequeturque te gladius
Numérotation du verset Ier. 48,3 

vox clamoris de Oronaim
vastitas et contritio magna
Numérotation du verset Ier. 48,4 

contrita est Moab
annuntiate clamorem parvulis eius
Numérotation du verset Ier. 48,5 

per ascensum enim Luaith
plorans ascendet in fletu quoniam in descensu
Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt
Numérotation du verset Ier. 48,6 

fugite salvate animas vestras
et eritis quasi myrice
in deserto
Numérotation du verset Ier. 48,7 

pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis
et in thesauris tuis
tu quoque capieris
et ibit Chamos
in transmigrationem sacerdotes
eius et principes
eius simul
Numérotation du verset Ier. 48,8 

et veniet predo
ad omnem urbem
et urbs nulla salvabitur
et peribit vallis
et dissipabuntur campestria
quoniam dixit Dominus
Numérotation du verset Ier. 48,9 

date florem Moab
quia floriens egredietur et civitates eius deserte erunt et inhabitabiles
Numérotation du verset Ier. 48,10 

maledictus qui facit opus Domini fraudulenter
et maledictus qui prohibet gladium suum
a sanguine
Numérotation du verset Ier. 48,11 

fertilis fuit Moab ab adolescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem
non abiit idcirco permansit gustus eius
in eo et odor
eius non est immutatus
Numérotation du verset Ier. 48,12 

propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores
et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagenas eorum collident
Numérotation du verset Ier. 48,13 

et confundetur Moab a Chamos
sicut confusa est domus Israel a Bethel
in qua habebat fiduciam
Numérotation du verset Ier. 48,14 

quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad preliandum
Numérotation du verset Ier. 48,15 

vastata est Moab
et civitates illius ascenderunt
et electi iuvenes eius
descenderunt in occisionem
ait Rex Dominus exercituum nomen ei
Numérotation du verset Ier. 48,16 

prope est interitus
Moab ut veniat et malum eius
velociter accurret nimis
Numérotation du verset Ier. 48,17 

consolamini
eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus
Numérotation du verset Ier. 48,18 

descende de gloria et sede in siti habitatio filie Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas
Numérotation du verset Ier. 48,19 

in via sta et prospice habitatio Aroer
interroga fugientem et ei1qui evasit dic quid accidit
1 ei] eum Weber
Numérotation du verset Ier. 48,20 

confusus est Moab
quoniam victus est ululate et clamate annuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab
Numérotation du verset Ier. 48,21 

et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iesa et super Mefath
Numérotation du verset Ier. 48,22 

et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
Numérotation du verset Ier. 48,23 

et super Chariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
Numérotation du verset Ier. 48,24 

et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terre Moab que longe et que prope sunt
Numérotation du verset Ier. 48,25 

abscisum est cornu Moab
et brachium eius contritum est ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 48,26 

inebriate
eum quoniam contra Dominum erectus est et allidet
manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
Numérotation du verset Ier. 48,27 

fuit enim in derisum tibi Israel quasi inter fures reperisses eum propter verba ergo tua que adversum illum locutus es captivus duceris
Numérotation du verset Ier. 48,28 

relinquite
civitates et habitate
in petra
habitatores Moab et estote quasi columba nidificans
in summo ore foraminis
Numérotation du verset Ier. 48,29 

audivimus
superbiam Moab superbus est valde
sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
Numérotation du verset Ier. 48,30 

ego scio
ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta
eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere
Numérotation du verset Ier. 48,31 

ideo super Moab eiulabo
et ad Moab
universam clamabo ad viros
muri
fictilis
lamentantes
Numérotation du verset Ier. 48,32 

de planctu Iazer
plorabo tibi vinea Sobema propagines
tue transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam
et vindemiam tuam
predo irruit
Numérotation du verset Ier. 48,33 

ablata est letitia et exultatio
de Carmelo et de terra Moab
et vinum de torcularibus
sustuli nequaquam calcator uve solitum
celeuma cantabit
Numérotation du verset Ier. 48,34 

de clamore Esebon
usque Eleale et Iesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aque quoque Namrim pessime erunt
Numérotation du verset Ier. 48,35 

et auferam de Moab
ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius
Numérotation du verset Ier. 48,36 

propterea cor meum
ad Moab quasi tibie resonabit
et cor meum
ad viros muri fictilis
dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit
idcirco perierunt
Numérotation du verset Ier. 48,37 

omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus colligatio et super omne dorsum cilicium
Numérotation du verset Ier. 48,38 

super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 48,39 

quomodo victa est
et ululaverunt
quomodo deiecit cervicem
Moab et confusus est eritque Moab in derisum
et in exemplum omnibus in circuitu suo
Numérotation du verset Ier. 48,40 

hec dicit Dominus ecce quasi aquila
evolabit et extendet alas suas
ad Moab
Numérotation du verset Ier. 48,41 

capta est Carioth
et munitiones comprehense sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
Numérotation du verset Ier. 48,42 

et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est
Numérotation du verset Ier. 48,43 

pavor
et fovea
et laqueus
super te o habitator Moab ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 48,44 

qui fugit a facie pavoris cadet in foveam
et qui conscenderit de fovea
capietur laqueo
adducam enim super Moab annum visitationis eorum
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 48,45 

in umbra Esebon steterunt de laqueo
fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus
Numérotation du verset Ier. 48,46 

ve tibi Moab peristi popule Chamos quia comprehensi sunt filii tui et filie tue
in captivitatem
Numérotation du verset Ier. 48,47 

et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

Capitulum 48

marg.| Ad Moab. Hec dicit Dominus Priu s prophetavit contra Philisteos, hic autem contra Moabitas, eorum predicens futuram captivitatem. Et dividitur hoc capitulum in tres partes. Primo, describitur destructio Moab. Secundo, subiungitur causa destructionis, ibi   Pro eo.n. quod habuisti Tert io, ostenditur compassio Prophete super destructione Moab, ibi   ideo super Moab evigilabo De h oc eodem onere agitur. Is. 15. et 16.c. fere eisdem verbis. Et hunc eumdem sequitur ordinem etiam Isaias, quia post onus Philisthiim agit de onere Moab : antequam interpretetur, significantur hic peccatores, qui sunt ex patre Diabolo, ut dicitur. Io. 8.f. Isti Moabite semper fuerunt hostes Iudeorum et eorum derisores et ideo hic Dominus eos deridet per captivitatem. Unde Prv. 3.d. Ipse deludet derisores et mansuetis dabit gratiam.
marg.| {d} Ad Moab, hec dicit Dominus ; etc.   Ve super Nabo que erat civitas nobilis Moabitarum et similiter alie civitates quas nominat.
marg.| Mystic {e} {e} Ve super Nabo Per Nabo quod interpretatur sessio vel prophetia, intelliguntur Prelati et Doctores, Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt.
marg.| {f} Quoniam vastata est et confusa Ps. 52. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ioel. 1.c. Confusi sunt agricole, ululaverunt vinitores.
marg.| {g} Capta est Cariathiarim Cari athiarim interpretatur villa silvarum. Hec est inutilis et infructuosa peccatorum congregatio. Eccl. 21.d. Stupa collecta synagoga peccantium et consummatio illius flamma ignis.
marg.| {h} Confusa est pre pudore.
marg.| {i} Fortis ad f aciendum malum Is. 4.f. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum.
marg.| {k} Et tremuit pre timore.
marg.| {l} Non est ultra exultatio in Moab Quia Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat ; Ducunt enim modo in bonis dies suos et in puncto ad Inferna descendunt.
marg.| {m} Contra Esebon Hec fuit quondam urbs Seon Regis Amorreorum. De qua Nm. 21.f. Egressus est ignis de Esebon, flamma de oppido Seon.
marg.| {n} Cogitaverunt malum host es s. dicentes.
marg.| {o} Venite et disperdamus eam de gente Eseb on interpretatur cogitationes. Unde Ps. 145. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
marg.| {p} Ergo silens conticesces quia destructi erunt, nec mutire audebunt contra hostes.
Numérotation du verset Ier. 48,moraliter 
marg.| {p} Silens corde.
marg.| {q} Conticesces a la ude Dei ore. Quia Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. 1Rg., 2.b. Impii in tenebris conticescent.
marg.| Ite {m} {p} Silens a pe ccati confession {e} {q}   Conticesces a co nfessione laudis.
marg.| {r} Sequeturque te gladius fugi entem. Sic sepe contingit aliquos bene tenere silentium suum : et ecce gladius {4. 267vb} tentationis Diaboli persequitur eos. Ez. 35.b. Cum sanguinem oderis.id est peccatum, sanguis persequetur te. Quia dicit Gregorius Illos pulsare negligit etc.   Sic et Pharao insecutus est Israel fugientem. Ex. 14.b.
marg.| {s} Vox clamoris de Oronaim Oron aim civitas, que est terminus terre Moab versus Assyrios, unde venerunt primi rumores de destructione.
marg.| {t} Annuntiate clamorem id est illud, unde clamant. Vel   Clamorem Chal deorum venientium contra eos, quos vocat parvulos, quia non potuerunt repugnare.
marg.| Mystic {e} {s} De Oronaim Oron aim interpretatur foramen meroris et significat os detractoris et adulatoris et mali doctoris et mali advocati quod dicitur foramen meroris, quia est meroris causa, scilicet et presentis et futuri. De hoc foramine auditur sepe vox clamoris et contritio, id est causa vastitatis et contritionis, id est malus sermo. sup. 2.c. Filii Mempheos et Thanneos constupraverunt te usque ad verticem. Ps. 5. Sepulchrum patens guttur eorum. Vel foramen meroris est vulnus lateris Christi quod in nobis deberet generare magnum dolorem et merorem sola sui consideratione. De hoc foramine audietur vastitas super Moab, id est super peccatores in Iudicio, cum ostendet vulnerum cicatrices. Za. 13.c. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum. Et dicet. His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me, id est diligere debebant. Hieronymus Quis poterit transire siccis oculis quod lancea militis latus pertransiit Salvatoris.
marg.| {t} Annuntiate o vo s Predicatores.
marg.| {u} Clamorem Sang uinis Christi, qui clamat ad Deum pro nobis.
marg.| {x} Parvulis id est peccatoribus, qui sine gratia parvi sunt ex seipsis, sed minores per peccatum quod diminuit bona naturalia ; sed minimi sive parvuli, quando submersi iacent in magnis peccatis. Talibus annuntiandus est clamor Sanguinis Christi, qui clamat misericordiam. Hbr. 13.f. Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis et Testamenti novi mediatorem Iesum et Sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel, videte, ne recusetis loquentem Iob. 16.d. Terra ne operias sanguinem meum etc.   Maxi me enim Christi Passio predicanda est, quia nihil ita extrahit peccatorem a fovea peccati, ut beneficium Passionis. Rm. 8.f. Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Gn. 43.a. dixit Ioseph fratribus suis, id est Predicatoribus. Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. Istis enim minimis, id est maximis peccatoribus magis predicandum est quod est contra multos, qui nolunt nisi religiosis predicare. Sed dicitur Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores.
marg.| {y} Per ascensum enim Luith plorans Luit h mons est, quem oportet transire euntibus de terra Moab ad Assyrios, vel Chaldeos.
marg.| {z} Ascendet in fletu Moab captivus. ] {a}   Quoniam in descensu Oronaim Tang it etiam per hoc situm loci, qui forte in alto est.
marg.| {c} Ululatum contritionis audierunt Cum enim Moabite viderent quod extra terram suam ducebantur, ululaverunt.
Numérotation du verset Ier. 48,moraliter 
marg.| {y} Per ascensum enim etc.   Luit h interpretatur gene. Per hoc enim quod lacrime per genas fluunt, ascendit penitens ad Deum. Eccl. 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio illius super deducentem eas ? A maxilla.n. ascendunt usque ad celum. sup. 31.b. In fletu venient et in misericordia reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non impingent in ea. 2Rg. 15.f. David ascendebat clivum olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens. Tangit duplicem fletum, quia dicit   Plorans in fletu quia flendum est de damno sui et offensa Dei. Item de omissione et commissione. Item de gratuitorum spoliatione et naturalium lesione. Item de incolatu huius miseri et de dilatione patrie. Item de peccatis propriis et alienis. De hoc Ps. 83. Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum.
marg.| {a} In descensu Oronaim quod interpretatur foramen meroris, id est in humili confessione.
marg.| {b} Hostes id est Demones.
marg.| {c} Ululatum contritionis audierunt et i deo dolent. Vel in malo per Oronaim peccatores, qui in futuro iugiter flebunt, quia hic noluerunt {4. 268ra} flere et tunc ululabunt. So. 1.c. Vox clamoris a porta piscium.
marg.| {a} Fugite, salvate animas vestras Verb a sunt Prophete ad Moabitas, quasi dicat : in illa vastatione nemo poterit salvari nisi, qui ante fugerit ; si ergo salvari velitis fugite.
marg.| {c} Et eritis quasi   myrice in deserto quasi , sicut myricis, quia steriles sunt, nullum bonum culture infertur, nec fructus inde provenit, sic vobis nullum bonum confertur tunc, sed eritis in penuria. Vel sic, quasi latitate in desertis, sicut myrice, que humiles sunt arbores, si vultis salvari in deserto, quia myrice abundant in deserto in terra sterili.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {a} Fugite de M oab, id est de mundo.
marg.| {b} Salvate animas vestras quia ibi non est locus saluti nisi cum difficultate et periculo multo, infra quinquagesim. prim. a. Fugite de medio Babylonis, ut salvet unusquisque animam suam. Ps. quinquagesim. non. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.
marg.| {c} Et eritis quasi   myrice in deserto. Hoc dicitur Clericis, qui in divitiis, vel litteris, vel virtutibus suis confidunt, qui sunt in mundo quasi myrice : id est pulchri exterius, sed infructuosi : erei exterius, sed interius lutei, ut dicitur Dn. 14.b. Modo enim mali florent exterius, ut myrica, sed ad nihilum aliud valent nisi ad ignem, quia sine fructu sunt et erunt. Sicut etiam de myricis verberantur pueri ; sic et isti permittuntur vivere in flagellum et correctionem bonorum, sed postea pia mater virgam comburet. De myricis etiam purgantur domus, sic boni per tales.
marg.| {d} Pro eo enim etc.   Hic ponit causam destructionis.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {e} In munitionibus tuis. mystice, id est divitiis, vel scientiis, vel libris suis, vel virtutibus exterioribus, vel ieiuniis et huiusmodi Hab. prim. c. Super omnem munitionem redibit et comportabit aggerem et capiet eam. Nm. tert. c. Omnes munitiones tue sicut ficus cum grossis suis, que si concusse fuerint, cadent in os comedentis, quia ieiunia et huiusmodi, quando concutiuntur a vento inanis glorie, sepe tunc cadit homo a rectitudine propositi boni et cadit in os Diaboli devorantis.
marg.| {f} In thesauris tuis virt utum et bonorum operum, vel sapientie. Eccles. 1.d. In thesauris sapientie significatio discipline. Ez. 16.b. Habens fiduciam in decore tuo, id est sapientia et virtute, fornicata es, scilicet inaniter gloriando. Is. 61.c. Fortitudinem gentium comedetis et in gloria eorum superbietis. Hoc faciunt, qui fortes superant tentationes, vel qui magnos ad Deum convertunt et inde aliquando superbiunt et fiunt aliquando quasi myrice in deserto. Apc. 3.c. Incipiam te evomere ex ore meo, quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et cecus et nudus. ad litteram, isti Moabite confidebant in thesauris suis, quia credebant se inde posse conducere milites stipendiarios.
marg.| {g} Et ibi Chamos in transmigrationem. Cha mos idolum erat Moabitarum quod quia aureum erat, hostes illud secum detulerunt. Am. 1.d ibit Melchon in captivitatem.
marg.| {l} Et veniet predo Baby lonius.
marg.| {m} Ad omnem urbem Moab itarum.
marg.| {n} Et peribunt valles id est ea que sunt in vallibus, ut oliveta et huiusmodi.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {g} Et ibi Chamos etc.   Cham os interpretatur congregans, vel attrectans. Hec est sapientia secularis ; que multos sibi congregat et attrectat. Cuius.
marg.| {i} Sacerdotes id est auditores, qui seipsos ei sacrificant per auditum et studium eam honorando.
marg.| {k} Et Principes eius simul id est Doctores illius omnes simul ibunt,
marg.| {h} In transmigrationem vel penitentie, vel gehenne. Nm. 24.c. Orietur stella ex Iacob et consurget virga ex Israel et percutiet duces Moab. Is. 29.e. Peribit sapientia, a sapientibus eius abscondetur. Abd. 1.c. Perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau. Iob. 12.d. Ducit Sacerdotes eorum inglorios et optimates eorum supplantat, adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem.
marg.| {l} Et veniet predo id est Diabolus, supra 4.b. Ascendit {4. 268rb} Leo de cubili suo et predo gentium se levavit.
marg.| {o} Date florem Moab, quia florens egredietur quasi permitte, ut ad tempus floreat, quia cito destruetur. Dicere Domini, est ipsum permittere hostes non destruere Moab, donec postquam floruerit.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| Mystice. Flos est dignitas Prelationis et prosperitas temporalis. Moab est peccator, qui in mundo florere permittitur, sed nullum fructum bonum facit. Unde Is. 18.c. Ante messem totus effloruit et immatura perfectio germinavit. Isa 17.d. Mane semen tuum florebit, ablata est messis in die hereditatis, Os. 8.b. Culmus stans, non est in eo germen, non faciet farinam. Quod et si fecerit, alieni comedent eam.
marg.| {p} Quia florens egredietur quia cum magno fastu et ambitione sepelietur.
marg.| {q} Et civitates eius deserte erunt id est tres vires anime remanent deserte.
marg.| {r} Et inhabitabiles in e ternum. Rationabilis, sine luce veritatis ; concupiscibilis, sine lege caritatis, irascibilis, sine gloria dignitatis.
marg.| {s} Maledictus, qui faci t opus Domini fraudulenter : alia littera   negligenter id est qui discretionem non exercet, sicut debet.
marg.| {u} Et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine id est ab interfectione Moabitarum.
Numérotation du verset Ier. 48,moraliter 
marg.| {s} Maledictus, qui opus Domini id est orationem, predicationem.
marg.| {t} Facit fraudulenter id est propter malum favorem, aut commodum temporale. Gregorius Fraudem in opere Dei perpetrat, qui se inordinate diligens, per hoc quod recte agit, ad remunerationis transitorie bona festinat. Tribus autem modis, ut ipse dicit, hec fraus committitur, scilicet cum per hec, que agimus, aut cordis favorem, aut oris laudem, aut manus retributionem querimus. Sed dicitur Is. 33.c. Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere. Primum munus captare gratiam a cogitatione ; secundum gloriam per laudem, tertium premium per dilationem. Primum est a corde, secundum ab ore, tertium a manu. Similiter, secundum aliam litteram, omnes illi maledictionem Dei incurrunt, qui negligenter faciunt opus Dei, scilicet orando, confitendo. 2Par. 24.a. Porro Levite egere negligentius Mal. 1.d. Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.
marg.| {u} Et maledictus, qui prohibet gladium a sanguine id est verbum predicationis. Eph. 6.c. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Per sanguinem peccatum. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit, id est peccatum peccato additum est. A sanguine ergo gladium detinere est, ut dicit Gregorius predicationem a peccati reprehensione, vel carnalis vite interfectione retinere. Et talis est maledictus. Levitici 20.a. Si negligens populus terre et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem, qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius, succidamque ipsum et omnes, qui consenserunt ei. Ideo Ps. 39. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti, iustitiam tuam non abscondi, in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi. Ex. 32.f. Ponat vir gladium suum super femur suum et occidat unusquisque fratrem suum et amicum et proximum suum. Eccles. 4.c. Ne reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis. Dt. 32.f. Gladius meus devorabit carnes. Ideo dicitur. Act. 20.f. Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium, non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
marg.| {x} Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua. Moabite quasi a principio semper fuerunt in abundantia et pace et propter hoc despiciebant Iudeos, qui frequenter erant in bellis et captivitatibus.
marg.| {y} Et ideo ,   requievit in fecibus suis id est immobilis in vitiis perseverans. Ex. 15.b. Fiat immobilis quasi lapis. Et hic est argumentum quod abundantia generat peccatum et maxime luxurie. Lc. 15.b. Congregatis omnibus adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi substantiam suam dissipavit vivendo {4. 268va} luxuriose. Unde supra 13.a. Iuxta fluvium Euphratem computruit lumbare lineum sup. 47.b. Iuxta fluvium Euphratem victi sunt et ruerunt, id est in foveam luxurie deciderunt. Prv. 23.c. Fovea profunda meretrix et puteus angustus aliena. sup. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructus eius et ingressi contaminastis eam. Ps. 68. Intraverunt aque, scilicet divitiarum usque ad animam meam. Et statim subdit. Infixus sum in limo profundi. So. 1.c. Visitabo super viros defixos in fecibus suis. Gregorius Dum concessis rebus immoderate homo ignavus utitur, vigor animi in luxum resolvitur et protinus in superbiam cor elevatur et Deum quem per humilitatem habere potuit propitium, facit sibi per superbiam contrarium esse.
marg.| {a} Nec transfusus est de vase in vas. Loq uitur per similitudinem vini quod quando corruptioni propinquum est, reiicitur de dolio in dolium, ut non sit super feces suas et sic salvatur melius et redditur purius. Feces sunt desideria carnis, a quibus non sunt purgati per tribulationem captivitatis.
marg.| {b} De vase culp e.
marg.| {c} In vas peni tentie, vel de otio ad laborem, vel de statu ad statum, vel de loco ad locum. Multum enim valet ad fugiendum peccatum status, vel loci mutatio. Ez. 12.a. Fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis. sup. 46.e. Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Egypti. Prv. 6.a. Eruere quasi damula de manu et quasi avis de insidiis aucupis. Unde sit de vase contumelie in vas translatus glorie, id est de carne in spiritum. Utrumque enim vas est, quia quidam sunt in carne, ut qui que carnis sunt sapiunt et quidam in spiritu. Ideo Mt. ultimo d. Discipuli abierunt in Galileam in montem etc.   Unde .
marg.| {d} Et in transmigrationem non abiit scilicet de vitiis ad virtutes, ab otio corporis ad laborem penitentie. Ps. 10. Transmigra in montem sicut passer. sup. 17.b. Erit tamquam lignum quod transplantatur super aquas. Ad litteram, Moabite numquam abierunt in transmigrationem civitatis et ideo despiciebant Iudes, qui in captivitatibus multis erant, secundum illud Ps. 72. In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia. Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, superbia panis et saturitas et abundantia et otium.
marg.| {e} Idcirco permansit gustus eius in eo scilicet antique felicitatis et abundantie.
marg.| {f} Et odor eius fame magne dignitatis et excellentie eorum   non est immutatus ] {e} Vel   Gustus prav e consuetudinis, quiaa “Quod nova testa capit, inveterata sapit”. Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet ab ea. Prv. 13.b. Substantia festinata minuetur, que autem paulatim colligitur, multiplicabitur. Tali enim homini in malis inveterato nihil spirituale sapidum est. Ecclesiast. 1. Execratio peccatori cultura Dei, Bar. 3.b. Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, dereliquisti fontem sapientie. Amittitur enim cor in deliciis. Unde Iob. 28.b. Non invenitur sapientia in terra suaviter viventium. Sed recuperatur in captivitate tribulationis. Bar. 2.g. Convertentur ad cor suum in terra captivitatis sue et scient, quia ego Dominus Deus eorum et dabo eis cor et intelligentiam.
a Versus ?
marg.| {f} Et odor infamie.
marg.| {g} Et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum. Prosequitur metaphoram, vini, quasi , sicut facile frangitur laguncula, que fictilis est, sic Chaldei facile destruent Moab. Et ideo dicuntur   stratores. Dicuntur autem   ordinatores quia ordinabunt inter se alio faciliori modo, ut Moabite transfundantur in aliud vas, id est in aliam regionem. Vel dicuntur   stratores laguncularum id est   apparitores laguncularum sive doliorum, quasi parabunt eis carceres ubi concludent eos in terra sua. Vel id est separabunt eos sicut dolia. Et hoc est.
marg.| {h} Et sternent eum et vasa eius exhaurient id est civitates a bonis suis evacuabunt.
marg.| {i} Et lagunculas eorum collident sicu t cum reparatur dolium, ubi {4. 268vb} sunt multe tunsiones et collisiones, quasi , sic ipsi transfundentur de regione sua in aliam et priora vasa collidentur, quia civitates eorum destruentur et ipsi etiam cum multis pressuris et collisionibus tribulationum in terram aliam ducentur.
marg.| {k} Et confundetur Moab a Chamos quia non poterit eis auxiliari, in quo tamen idolo habebant fiduciam.
marg.| {l} Sicut confusa est domus Israel a Bethel ubi colebant vitulos aureos. 2Rg. 12.g.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| Mystice. Laguncule sunt corpora nostra fragilia, vel corda nostra cito mutabilia. De quibus Iob. 32.b. Ventus meus quasi mustum quod lagunculas novas dirumpit. Ordinatores autem et stratores laguncularum, sunt Predicatores : qui dicuntur ordinatores cum docent ordinem vivendi ; et stratores, cum hominibus ostendunt fragilitatem suam. Vasa exhauriunt, cum peccata audiendo confessione effundunt. Vasa colligunt, cum morituros ostendunt. Et tunc confunditur Moab, id est peccator bona confusione. Hos ordinatores mittit Dominus, cum mittit Predicatores. ad convertendum peccatores. Is. 49.e. Venerunt structores tui ad destruendum te et dissipantes a te exibunt. Vel ordinatores bona predicantes, sed   stratores quic quid verbo edificant, opere destruunt. Exhauriunt enim vasa, subditos spoliando et collidunt comprimendo et persequendo. Vos depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ?
marg.| {m} Quomodo dicitis, fortes sumus Conf idebant enim in fortitudine sua. Is. 19.b. Quomodo dicet is Pharaoni, filius sapientum ego, filius Regum antiquorum ?
Numérotation du verset Ier. 48,moraliter 
marg.| Moraliter: Tales deberent esse Predicatores et Prelati, scilicet fortes ad m ala sustinenda.
marg.| {n} Et viri robusti ad preliandum id est ad ardua aggredienda. Iosue prim. a. Confortare et esto robustus valde, ut custodiaris et facias scilicet in mali declinatione et boni operatione.
marg.| {o} Vastata est Moab id est vastabitur cito.
marg.| {p} Et civitates illius scilicet destruentur.
marg.| {q} Ascenderunt host es.
marg.| {r} Et electi iuvenes eius scilicet Moab.
marg.| {s} Descenderunt ut h ostibus resisterent. Si enim hostes ascendebant, quia terra montuosa est, necesse erat illos, qui eis obviabant, descendere.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {o} Moab id est Mundus   vastata est Quia 1. Corinthior. septim. e. Preterit figura huius mundi. 1Io. secund. c. Transit mundus et concupiscentia eius.
marg.| {p} Et civitates id est divitie, delicie, dignitates.
marg.| {q} Ascenderunt in v anam gloriam, vel hypocrisim, vel avaritiam, vel in prelationem, scilicet mali Prelati. Sed.
marg.| {r} Electi iuvenes eius descenderunt in occisionem Quia . Proverbior. vigesim. non. c. multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt ibidem. a. Cum impii sumpserint principatum, gemet populus. Ps. septuagesim. septim. Iuvenes eorum comedit ignis.
marg.| {t} Prope est interitus Moab etc.   Cont ra illos, qui longam vitam sibi promittunt et ideo nolunt peccata dimittere. Sed iuxta illud Iob. vigesim. prim. b. dicunt in bonis dies suos etc.   Soph onie primo, c. Iuxta est Dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis.
marg.| {u} Et malum eius velociter accurret nimis. Omn e enim quod fine clauditur breve est. 1. Cor. 7.e. Dico vobis, tempus breve est. Is. 14.a. Prope est, ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur. Prv. 6.b. Veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus. quasi viator venit, ne possis effugere ; quasi vir armatus, ne possis resistere. Ideo Ecclesiastici 5.b.b « Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius et in tempore vindicte disperdet te ». Ideo ergo non dicant peccatores in se confidentes, fortes sumus, vel diu vivemus, sicut hi dicebant, Ideo Gregorius Frustra se sperat fortem, qui in Deum non confidit omnipotentem.4.269ra} Cito enim eius certa damnatio ; quem summi Regis non defendit protectio, ociusque robur eius dissipabitur, qui in propria virtute, seu scientia gloriatur. Solum est ergo periclitantibus refugium a vero Salvatore salutis sue querere remedium. De quo scriptum est. Omnis, qui confidit in illum, non confundetur.
b Sir. 5, 8-9.
marg.| {a} Consolamini Iron ice loquitur, vel ad penitentiam eos vocat, postquam vastati fuerunt, ut per penitentiam evadere mereantur miseriam et ab illa liberari Moab, per hoc, scilicet quod dicit eum intellige, sic et dicitur Predicatoribus et Doctoribus, qui non debent esse in medio malorum tamquam eorum imitatores, vel eis in malo consentientes. Sed {b}   Omnes, qui estis in circuitu eius per solicitudinem salutis eorum et vite eminentiam, ab omni malo separationem. Io. 7.c. Ego dedi eis sermonem meum et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Talibus dicitur. Consolamini eum. Is. 40.b.
marg.| Ascende in montem tu, qui evangelizas Sion.
marg.| {c} Et universi, qui scitis nomen etc. id est potestatem, divitias et huiusmodi, unde nominalibus est.
marg.| {d} Quomodo confracta est virga etc. id est confidens in fortitudine sua et prius multos populos confringens. Is. 10.b. Ve Assur virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eius indignatio mea.
marg.| {e} Baculus gloriosus id est Rex, vel potestas Regni. Is. 14.b. Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ? Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium. Quod et potest exponi de superbis Prelatis.
marg.| {f} Descende de gloria Pote statis et Regni et dignitatis.
marg.| {g} Et sede in siti id est in omnium bonorum penuria.
marg.| {h} Habitatio filie Dybon id est omnes illius habitatores, qui dicuntur filie, quia molles et delicate.
marg.| {i} Quoniam vastator Chal deus, scilicet.
marg.| {k} Moab id est Moabitarum.
marg.| {l} Dissipabit munitiones tuas id est urbes munitas.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| Dybon interpretatur sufficiens ad intellectum, vel abundanter intelligens et significat clericos, vel litteratos et ingeniosos, qui sepe de sua scientia et ingenio gloriantur, quibus dicitur.
marg.| {f} Descende de gloria id est non superbias de tua scientia, supra 9. Non glorietur sapiens in sapientia sua.
marg.| {g} Sede in siti iust itie. Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Iusta est hec admonitio, ut, qui diu studuit ad scientiam, aliquantulum studeat ad bonam vitam. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis.
marg.| {l} Quoniam vastator Moab id est Diabolus. Ideo enim flere debent, ut, qui addit scientiam, apponat et dolorem. Eccles. 1.d.
marg.| {l} Dissipabit munitiones tuas id est comportabit aggerem, scilicet divitiarum et capiet eam, scilicet munitionem, de qua ibi predicit.
marg.| {m} In via sta et prospice sic solent facere illi, qui sunt pre timore solliciti, stare super vias et prospicere, si videant nuntium, ut audiant ab ipso rumores, quasi , inquirere diligenter, si audias rumores a veniente de exercitu Chaldeorum.
marg.| {n} Habitatio Aroer Metr opolis est Moabitarum, in quo innuitur quod subito veniat vastatio.
marg.| {o} Interroga fugientem et ei, qui evasit quasi si aliquem videris, qui fugerit a prelio quod committitur, vel aliquem, qui evaserit, quere rei veritatem, ex cuius parte sit victoria.
marg.| {p} Confusus est Moab ecce responsio fugientis.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {m} In via sta id est viam tuam considera supra 6.d. State super vias vestras et interrogate diligenter de semitis antiquis. Iob. 21.d. Interrogate quemlibet de viatoribus et hec eadem eum intelligere cognoscetis. Aroer interpretatur myrica, vel consurgens, vel suffossa et significat Mundum, qui est in myrica in luxuriosis, consurgens in superbis, suffossa in avaris. Habitatores ergo Aroer sunt peccatores, quos monet prospici, id est procul aspici, Ps.4.269rb} 38. Vidi impium superexaltatum etc.   In o riginali habetur hec littera, prospice habitatio Aroelis.
marg.| {q} Ululate per cordis contritionem.   Et clamate per oris confessionem.
marg.| {s} Annuntiate per operis satisfactionem.
marg.| {t} Arnon term inus est Moab et interpretatur area meroris, hec est Mundus.
marg.| {u} Quoniam vastata est Moab a qu ibus sit victus, vel vastatus mundus, dicitur 1Io. 2.c. Scribo vobis iuvenes, quoniam vicistis malignum.
marg.| {x} Et iudicium id est vindicta Domini, quam per Chaldeos exequetur.
marg.| {y} Venit ad terram campestrem quasi iam transivit montes. Io. 12.c. Nunc Iudicium est mundi, nunc Princeps huius Mundi eiicietur foras.
marg.| {z} Super Elon etc.   civi tates sunt de Moab, super quas iubet annuntiari propinquationem exterminii.
marg.| {a} Et super Bosra ergo Bosra est civitas Moab. Contra Am.. 1.d. Mittam ignem in Themam et devorabit edes Bosre ibi Interl. alterius civitatis, scilicet Idumee, de qua ibi loquitur, sicut et Themam. Sol. Bosra proprium nomen est civitas in Moab. Unde Is. 43.a. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ? Ibi Bosra est civitas non in Idumea, sed in Moab. Quandoque autem sumitur pro nominis interpretatione, que est munita et sic significat Idumeam, que est munita collibus : et sic sumitur in Amos. De hac captivitate Moab dicitur Am.. 2.a. Mittam ignem in Moab et devorabit edes Charioth et morietur in sonitu Moab et in clangore tube.
marg.| {b} Abscissum est etc. id est Regnum et potestas Et loquitur Moab quasi de Tauro, cuius potestas tota est in cornibus.
marg.| {c} Et brachium eius contritum est. Hic de ipso loquitur quasi de luctatore. Za. 11.d. Brachium ariditate siccabitur.
Numérotation du verset Ier. 48,moraliter 
marg.| Per cornu potestas et divitie peccatorum, que omnino auferentur. Ps. 75. Omnia cornua peccatorum confringam. Per brachium omnis fortitudo malorum. Ez. 30.f. Fili hominis, brachium Pharaonis Regis Egypti confregi et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas.
marg.| {d} Inebriate eum scilicet o vos Chaldei, de calice ire Domini, de qua supra 25.d. Sume calicem vini furoris huius et propinabis de illo cunctis gentibus et bibent et turbabuntur.
marg.| {e} Quoniam contra Dominum etc.   Insu ltando contra Iudeos, scilicet duarum et decem tribuum captivatos.
marg.| {f} Et allidet manum suam , ut non possit alii nocere, nec se defendere, sicut nec qui habet manum aridam.
marg.| {g} In vomitu suo id est quando punietur. Penam enim vomitum vocat, sicut ebrius solet cadere et vomere et allidere manum, qua vult se detinere ; sic et manus malorum alliduntur, ut non possint amplius benefacere, vel male.
marg.| {h} Et erit in derisum qui alios irrisit. Unde.
marg.| {t} Fuit enim in derisum tibi Israel quasi dicat : Moab, ipse Israel fuit tibi in derisum, sic mali in Iudicio deridebuntur a Domino et Sanctis, qui hic Sanctos deriserunt. Prv. 1.c. Ego in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis id quod timebatis, advenerit, Ps. 58. Et tu, Domine, deridebis eos et ad nihilum deduces omnes gentes. Is. 33.a. Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Sap. 5.a. Dicentes intra se, penitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes ; hi sunt, quos habuimus, aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Quia modo deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Iob. 12.a. Tunc etiam voment mali, quia, que cum suavitate hic biberunt, tunc amaritudine evoment, quando divitias, quas devoravit, evomet et de ventre illius extrahet eas Deus, ut dicitur Iob. 20.b. qui autem sint illi, qui calicem ire Domini bibent, dicitur Apc. 14.b. Si quis adoraverit Imaginem bestie et acceperit characterem eius in fronte, aut in manu sua, hic bibet de vino ire Dei quod mixtum est mero in calice ire ipsius et cruciabitur igne et sulphur et fumus tormentorum eius ascendet in secula seculorum.
marg.| {k} Propter verba ego tua, que adversum illud etc.   Irri dendo, {4. 269va} captivus duceris. Mt. 12.c. Ex verbis tuis condemnaberis. Et Prv. 18.b. Os stulti contritio eius et labia ipsius ruina anime eius.
marg.| {a} Relinquite civitates quasi fugite, si vultis salvari.
marg.| {b} Et habitate in petra etc. id est latitate in petris et locis cavernosis.
marg.| {c} In summo ore foraminis id est supremo quasi lateris, in supremis cavernis et profundissimis, ubi non possint hostes attingere, quia non poteritis aliter evadere.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {a} Relinquite civitates id est mundanam conversationem. Os. 11.d. Ego Dominus civitatem non ingredior. Ps. 54. Quis dabit mihi pennas sicut Columbe et volabo et requiescam ? Alibi. Elongavi fugiens et mansi in solitudine. Ier. Oppidum mihi carcer est, solitudo Paradisus. Senec. Quoties inter homines fui, minus homo redii. In vitis Patrum, quesivit quidam. O pastor quomodo salvus ero ? Respondit : fuge homines et tace et saluus eris. Ier. ad Heliodorum. Quid facis in turba, qui solus es ; Senec. Fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Nihil tam damnosum bonis moribus, quam in spectaculis residere. Iob. 39.a. Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civitatis et clamorem exactoris audit.
marg.| {b} Et habitate in petra Christo 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus, Is. 2.c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo, scilicet per vulnerum Christi mediationem. Ct. 2.d. Surge, propera, amica mea, speciosa mea et veni Columba mea in foraminibus petre in caverna macerie, scilicet vulneribus manuum et pedum.
marg.| {c} In summo ore foraminis id est in vulnere lateris. Is. 9.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant et quasi Columbe ad fenestras suas, id est ad quinque vulnera Christi, Iob. 29.c. In nidulo meo moriar. Debent esse Columbe per simplicitatem ; et tamen Serpentes per prudentiam, ut dicitur Mt. 10.b. Estote prudentes sicut Serpentes et simplices sicut Columbe. Ne sint ut stulta Columba, que non habet cor, ut dicitur Os. 7.c. de quibus Ps. 118. Erravi sicut ovis, que periit. Vel summum os foraminis est perfecta confessio Passionis Christi, que tunc perfecta est, quando et corde creditur et ore fit confessio et opere imitatio. Iob. 39.d. Pulli Aquile lambunt sanguinem.
marg.| {d} Audivimus superbiam Moab hoc dicit ex persona vicinarum gentium.
marg.| {e} Superbus est valde quia plus effertur, quam poscat eius fortitudo.
marg.| {f} Sublimitatem eius hoc dicit in persona Domini illis attestantibus. Sublimitatem per extollentiam exteriorem.
marg.| {g} Et arrogantiam per usurpationem boni non habiti sibi, qua elevat se super alios, scilicet meliorem aliis se putando.
marg.| {h} Et altitudinem cordis quoa d magna et maxima habenda plus quam se possit anhelat ex corde.
marg.| {i} Iactantiam eius. In verbis per quam appetit laudem in seipso.
marg.| {k} Eo quod non sit iuxta eam virtus eius quasi plus credit se posse quam possit.
marg.| {l} Nec iuxta quod poterat sed ultra Is. 16. Superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius, Hieronymus Precipitata audacia plus audet, quam possit.
marg.| {m} Ideo super Moab eiulabo quasi o Moab pro hac tua afflictione plorabo, quia tanta erit calamitas et miseria tua, ut hostes tuos tibi compati compellat. Vel, dic quod in hac condolet Propheta, non penis eorum, sed cause penarum, scilicet {4. 269vb} culpis.
marg.| {n} Et ad Moab universam clamabo scilicet omnem eorum Provinciam. Is. 16.c. Venter meus ad Moab quasi cythara sonabit. Ideo etiam et Isaias et Ieremias et alii Prophete semper compatiuntur Moabitis magis quam aliis, quia Moabite erant Iudeis viciniores.
marg.| {o} Ad viros muri fictilis id est facti de lateribus, in quibus gloriabantur.
marg.| {p} Lamentantes pre dolore afflictionis et captivitatis.
marg.| {q} De planctu Iazer plorabo tibi quasi quamvis hostiliter cum populo meo egerit Moab, tamen affectio cordis mei est ad Moab.
marg.| {r} Vinea Sabama locu s est in terra Moab, ubi sunt optima vineta, per que hic intelligitur tota terra, tamen secundum Hieronymum civitas est.
marg.| {s} Propagines tue prop agines vocat populos Moab, qui.
marg.| {t} Transierunt mare quasi per mare ad eundum in captivitatem.
marg.| {u} Usque ad mare Iazer Iazer enim fluvius est Babylonis. De hoc Is. 16.b. Domini gentium ceciderunt, flagella eius usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto, propagines eius relicte sunt, transierunt mare.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| Per murum fictilem, corpus. Na.ultimo c. Intra in lutum ; et subigens tene laterem, quasi debemus eos reputare fictiles et luteos.
Numérotation du verset Ier. 48,32 
marg.| {x} Super messem etc.   predo irruit Babylonius.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| Per messem doctrina Catholica, ubi est difficilis, per vindemiam eadem, ubi est facilis. Super has predo ruit, cum Diabolus seminat pravam doctrinam, quasi zizania in medio tritici, per quod fit panis quod convertitur in fel Aspidum insanabile, ut dicitur Iob. 20.b. Panis eius in utero illius vertetur in fel Aspidum intrinsecus. Dt. 32.e. Fel draconum vinum eorum et venenum Aspidum insanabile. De vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrhe.
marg.| {y} Predo est Diabolus, Iob. 5.a. Cuius messem famelicus comedet et bibent sitientes divitias eius.
marg.| {z} Ablata est letitia exte rior.
marg.| {a} Et exultatio. Int erior.
marg.| {b} De Carmelo etc.   mons est fertilissimus, vicinus terre Moab, per quem intelligitur fertilitas totius terre Moab.
marg.| {c} Et vinum de torcularibus sustuli ad littera m, vel mystice, de torcularibus sacre Scripture, id est de lectionibus et predicationibus. Multi enim in Theologia legunt, vel disputant, vel predicant, nec tamen inde extrahunt vinum compunctionis. Iob. 24. Inter acervos eorum, id est Sanctorum vindemiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. So. 1.c. Et plantabunt vineas et non bibent vinum earum, Mi. 6.d. Tu seminabis et non metes, tu calcabitis olivam et non ungeris oleo et mustum et non bibes vinum.
marg.| {d} Nequaquam calcator uve solitum celeuma cantabit id est solitam cantilenam. Mos enim fuit in terra Palestina quod paterfamilias collecta vindemia et in cellarium reposita faciebat convivium familie sue et post prandium pro gratiarum actione, de collectione fructuum cantabant, que cantilena dicebatur celeuma. Et cantilena etiam nautarum, quam cantant in mari, viso portu, vel terra, ad quam tendunt, dicitur celeuma. Vult ergo per hoc innuere quod vinee destruentur et omne gaudium cessabit.
marg.| {e} De clamore Esebon qui est unus terminus terre Moab.
marg.| {f} Usque Eleale que est medium.
marg.| {g} Et Iasa que est ultimus terminus, quasi ab ultimo termino terre usque ad alium audietur ululatus.
marg.| {h} Dederunt vocem suam. Moa bite a Segor usque ad Oronaim sunt duo termini terre Moab in latitudine Esebon et Iasa in longitudine, quasi dicat : per totam terram hostes dederunt vocem, vel Moabite ululatum.
marg.| {i} Vitulum conternantem. Ali qui libri habent consternantem a consternor, naris quod est pavesco, cis. Unde dicuntur equi consternari, quando pavescunt. Sed Is. 15.c. dicitur quod falsa est littera et debet esse, conternantem, id est ter se moventem. Ideo sic dictam, quia tertio terremotu corruit post subversionem aliarum quatuor civitatum, ut dicunt Hebrei. Et sicut dicunt Is. de Segor, vitulam conternantem, ita et hic dicunt de Oronaim. Illi autem civitati Segor, ut dicunt, pepercit tandiu post alias usque inde exiret Loth. Sed timens frequentem terremotum illius, egressus de Segor mansit in monte, ut dicit Ier. Et tunc subversa est Segor tertio terremotu. Et inde dicta conternans, id est tertio se movens, vel tertio terre motu ruens. Vitulam autem dicitur propter lasciviam et luxuriam que ibi vigebat, vel potest dici vitula conternans, id est robusta, quia trium annorum. Tunc enim bos fortior est, quando est trium annorum, sicut homo triginta annorum. Vel potest intelligi quod fortis mansisset, si non peccasset, vel quod fortis fuit in luxuria et ideo dicitur vitula conternans. Vel dicitur vitula conternans, id est huc et illuc lasciviendo se movens.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| Vitula est vanitas huius mundi. Tres anni sunt illa {4. 270ra} tria, superbia, luxuria, avaritia, quibus se subiicit vanitas huius mundi ; Unde 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo etc. Sego r interpretatur locutio inutilis. A Segor ergo usque ad vitulam conternantem debet dari vox confessionis, id est a locutione inutili usque ad peccatum operis :
marg.| {a} Aque quoque Nemrim etc.   Hoc est oppidum quod est super Mare mortuum, ubi sunt aque salsissime, scilicet oppido illo et ob hoc terra illa sterilior, per quod innuit totam terram illam fore sterilem, ac si ubique essent aque Nemrim, Is. 15.c. Aque Nemrim deserte erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {a} Aque Nemrim sunt doctrine hereticorum. Interpretatur enim Pardus. Heretici enim sunt similes Pardis, quia dolosi sunt, sup. 12.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, aut Pardus varietate suas : de his aquis. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus suavior.
marg.| {b} Et auferam etc. id est immolantem idolis, vel hereticos, vel Philosophos superbos et ambitiosos.
marg.| {c} Propterea etc.   Moab quasi   tibia eris sonabit mos erat in Palestina et in Moab quod quando erat funus presens, convocabantur tibicines, ut per vocem tibie audientes provocarentur ad fletum. Innuit ergo Propheta quod cor eius incitabat eum ad fletum pro Moab, sicut tibia resonabat lugubre carmen.
marg.| {d} Et cor meum. id est verba mea que ex corde dico, debent Moabitas provocare ad lacrimas. Vel idem repetit aliis verbis quod facit ad maiorem confirmationem, ne quis putaret planctum eius exultationis esse indicium, non compassionis.
marg.| {f} Dabit sonitum tibiarum. id est carmen lugubre, ad quod affectus cordis mei me movet, quasi esset tibia. Eccl. 40.c. Tibia et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis.
marg.| {e} Ad viros muri fictilis id est habitatores in civitatibus muratis muri fictilis. Contra illos Predicatores loquitur qui in sermonibus suis provocant ad risum, Is. 22.d. In illa die vocabit Dominus ad fletum et ad planctum ; ad calvitium et ad cingulum sacri.
marg.| {g} Quia plus fecit quam potuit id est conata plus facere per superbiam.
marg.| {h} Omne enim caput calvitium. id est calvum. Et est ibi emphasis, quasi , non solum radent capita, sed etiam decalvabunt.
marg.| {i} In cunctis manibus colligatio quia ligati ducentur in captivitatem. Vel quia pre dolore tenebunt manus complosas.
marg.| {k} Et super omnia tecta Moab ubi ascendebant ad adorandum Deos suos et deprecandum cum lacrimis.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {h} Omne enim caput etc.   capu t est Prelatus et Principes, Am. 6.a. Optimates capita populorum Capilli sunt cogitationes, que ornant caput mentis. Lc. 12.a. Capilli capitis vestri omnes numerati sunt, id est omnes mentis cogitationes. Capilli anteriores sunt cogitationes spirituales, posteriores sunt carnales.
marg.| Calvitium est depilatio partis anterioris : quasi ergo diceret, omnes Prelati erunt sine ornamento spiritualium cogitationum. Pili barbe sunt virtutes, barba sunt Doctores, quasi omnes Doctores sunt sine virtutibus Is. 15.a. In cunctis eius calvitium et omnis barba radetur. Prv. ultimo d. Fortitudo et decor indumentum eius, scilicet sponse fuit olim. Sed modo Lam. 1.b. Egressus est a filia Sion omnis decor eius, quia Principes eius facti sunt velut arietes non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Is. 3.d. Et pro crispanti crine calvitium et pro zona funiculus etc.
marg.| {i} In cunctis manibus colligatio quia ligatis manibus et pedibus ducentur in tenebras exteriores, ut dicitur Mt. c. 25.c. Ps. 149. Ad alligandos Reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis.
marg.| {k} Et super omnia etc.   et in plateis eius omnis planctus ubic unque enim in mundo est causa fletus, scilicet peccatum {4. 270rb} et miseria. Ex. 12.e. ortus est clamor magnus in Egypto : Non enim erat domus, in qua non iaceret mortuus : sic et in futuro erit fletus. Sap. 5.a. Pre angustia spiritus gementes.
marg.| {l} Quoniam contrivi Moab sicut vas inutile quod non potest reparari, sic et Mundus. Unde Eccl. 21.c. Cor fatui id est Mundi, quasi vas confractum et Is. 12.a. Dirumpetur spiritus Egypti in visceribus eius. Et hic ponitur causa fletus precedentis.
marg.| {m} Quomodo victa est terr a Moab.
marg.| {n} Et ululaverunt habi tatores eius.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| Quomodo vincatur Mundus, dicitur 1Io. 5.a. Hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra.
marg.| {n} Et ululaverunt scilicet illi, qui non vincunt mundum, sed ab illo vincuntur. Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis.
marg.| {o} Quomodo deiecit cervicem supe rbie Moab, vel Principes et regem, sic etiam Sancti super mundanos ridebunt et dicent : Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem   ] etc. {p}   In exemplum quod cum esset magna et superba, modo est vilis et deiecta sic, ut dicit Glossa Humana sapientia quanto magis contra Deum se egerit fastu elationis, tanto veritate superante habebit coram omnibus ruborem confusionis.
marg.| {q} Ecce quasi   Aquila volabit scilicet Nabuchodonosor rapax et velox. Contra enim Aquilam non audent volare alie aves, quando vident eam : sic nulla gens exercitui Nabuchodonosor audet resistere : Item sicut Aquila altissime volat, sic iste per superbiam nimis se exaltavit. Ez. 17.a. Aquila grandis, magnarum alarum longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit medullam Cedri. Unde.
marg.| {r} Et extendet alas suas id est catervas exercitus sui.
marg.| {s} Capta est Charioth civi tas famosa Moab.
marg.| {t} Et munitiones comprehense sunt id est presidia et turres.
Numérotation du verset Ier. 48,moraliter 
marg.| Diabolus est Aquila rapax, qui aufert medullam de Libano, id est virtutes ab oliva.
marg.| {u} Et erit cor fortium etc.   sicut cor mulieris parturientis quasi maxime dolebunt, sicut ante maxime delectati sunt : sic in Inferno erit dolor super dolorem, Is. 13.b. Dolores et torsiones tenebunt eos, quasi parturientes dolebunt.
marg.| {x} Et cessabit Moab esse populus sicu t Iudei modo non sunt simul, nec sub uno iure vivunt.
marg.| {y} Quoniam contra Dominum gloriatus est. In sua potentia, cum tamen dicatur. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo.
marg.| {z} Pavor in m entis conturbatione, cum audierunt venientem exercitum Nabuchodonosor.
marg.| {a} Laqueus capt ivitatis ubi ligati sunt.
marg.| {b} Fovea mort is, vel interfectionis, a qua non potuerunt exire, sicut nec a fovea.
marg.| {c} Qui fugerit a facie pavoris ut i lli, qui non timuerunt adventum hostium, sed defendere conabantur.
marg.| {d} Cadent in f oveam obsessionis, vel mortis.
marg.| {e} Et qui conscenderit de fovea ut i lli, qui fugere voluerunt.
marg.| {f} Capietur laqueo capt ivitatis.
Numérotation du verset Ier. 48,mystice 
marg.| {z} Pavor avar itie. Quia Iob. 14.b. Sonitus terroris semper in auribus eius.
marg.| {a} Laqueus supe rbie. Ps. 90. Ipse liberavit me de laqueo venantium.
marg.| {b} Fovea luxu rie. Prv. 23.c. Fovea profunda meretrix et puteus angustus aliena. Et ita est quod una commissio generat alteram. Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre et erit, qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo. Vel erunt hec tria in Inferno.
marg.| {a} Pavor quia semper terribilia exspectabunt et maiora venire supplicia, quam habent.
marg.| {a} Laqueus pene presentis, quibus undique perstringentur.
marg.| {b} Fovea desp erationis, quia non erit spes inde egrediendi.
marg.| {g} Adducam etc.   annum visitationis eorum. id est vindicte, ut tandem per tribulationem sentiant quod in prosperitate positi intelligere noluerunt.
marg.| {4. 270va} {a} In umbra Esebon etc. id est in protectione. Erat enim Esebon munitissimum presidium Moabitarum, ubi multi confugerunt, ut illic salvarentur, propter quod valde iratus est Nabuchodonosor quod ausi sunt quasi ei resistere ibi enim fugerunt a facie laquei captivitatis, ne, scilicet a Nabuchodonosor caperentur. Et ideo.
marg.| {b} Ignis egressus est id est ira et vindicta, quam exercuit Dominus per Nabuchodonosor.
marg.| {c} de Esebon. qui a ipse Nabuchodonosor iratus fuit de hoc quod ipsi fugerunt in Esebon. Et ideo dicitur egredi ignis de Esebon.
marg.| {d} Et flamma de medio Seon quod erat aliud presidium. Unde hec, que hic dicuntur, alio modo sumuntur, quam illa, que dicuntur Nm. 21.f. ubi dicitur Ignis egressus est de Esebon et flamma de oppido Seon et devoravit Arnon Moabitarum. Dicitur enim ibi quod Esebon fuit Seon regis Amorrei, qui pugnavit contra Regem Moab et tulit omnem terram illius. Ideo dicitur quod de Esebon egressus sit ignis.
Numérotation du verset Ier. 48,moraliter 
marg.| Esebon interpretatur cogitationes. Seon allocutio inutilis. De utroque sepe venit ignis.
marg.| {e} Et verticem. id est nobiles, qui in illa presidia confugerunt.
marg.| {f} Filiorum tumultus id est Moabitarum, qui solent contra alios tumultuare.
marg.| {g} Ve tibi Moab etc.   Idem Nm. 21.f.
marg.| {h} Quia comprehensi sunt filii tui et filie tue id est Moabite superbi et delicati. Mali similiter dicuntur filii tumultus. Unde Prv. 10.d. quasi tempestas transiens non erit impius. Am. 2.a. morietur in sonitu Moab et in clangore tube.
marg.| {i} Et convertam captivitatem Moab etc.   Hec principaliter intelliguntur impleta in tempore, ubi quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, ut Ioel. 2.g. In quo non est distinctio apud Deum Iudei et Greci, ut dicitur Rm. 10.c. Sed in omni gente quicunque operatur iustitiam, acceptus est Deo, ut dicitur Act. 10.e.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_48)

Notes :