Capitulum 16
Numérotation du verset
Ier. 16,1
Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset
Ier. 16,2
Non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filie in loco isto
Numérotation du verset
Ier. 16,3
quia hec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum que genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac
Numérotation du verset
Ier. 16,4
mortibus egrotationum morientur non plangentur et non sepelientur
in sterquilinium
super faciem terre erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus celi et bestiis terre
Numérotation du verset
Ier. 16,5
hec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
Numérotation du verset
Ier. 16,6
et morientur grandes et parvi
in terra ista non sepelientur
neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis
Numérotation du verset
Ier. 16,7
et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre
Numérotation du verset
Ier. 16,8
et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibas
Numérotation du verset
Ier. 16,9
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem letitie vocem sponsi et vocem sponse
Numérotation du verset
Ier. 16,10
et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud que iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro
Numérotation du verset
Ier. 16,11
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri
me ait Dominus et abierunt post deos alienos
et servierunt eis
et adoraverunt eos
et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt
Numérotation du verset
Ier. 16,12
sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque
post pravitatem cordis sui mali
ut me non audiat
Numérotation du verset
Ier. 16,13
et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis
die ac nocte
qui non dabunt vobis requiem
Numérotation du verset
Ier. 16,14
propterea ecce dies veniunt
dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Egypti
Numérotation du verset
Ier. 16,15
sed vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra aquilonis
et de universis terris
ad quas eieci
eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum
Numérotation du verset
Ier. 16,16
ecce ego
mittam piscatores multos
dicit Dominus et piscabuntur eos et post hec mittam eis multos venatores
et venabuntur eos de omni monte
et de omni colle
et de cavernis petrarum
Numérotation du verset
Ier. 16,17
quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt abscondite a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
Numérotation du verset
Ier. 16,18
et reddam primum
duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam
in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
Numérotation du verset
Ier. 16,19
Domine
fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis
ad te gentes venient ab extremis terre et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem que eis non profuit
Numérotation du verset
Ier. 16,20
numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
Numérotation du verset
Ier. 16,21
idcirco ecce ego ostendam
eis per vicem hanc ostendam eis manum meam
et virtutem meam et scient
quia nomen mihi Dominus
Capitulum 16
marg.|
{4.
221ra}
Et factum est verbum Domini
etc.
Hoc
scilicet In sex partes dividitur. Primo iniungit Dominus Prophete quod uxorem non accipiat, nec filios generet in signum quod filii et filie et uxores et viri Iudeorum, gladio et fame et peste consumentur et dispergentur in captivitatem. Secundo, dicit, mortuos eorum non esse sepeliendos, nec plangendos in cuius rei signum etiam Prophete iniungit, ut non ingrediatur domum, ubi fiant convivia funebria, nec plangat mortuos, nec consoletur vivos desolatos pro morte suorum, ibi : Et erit cadaver. Tertio, causam predictorum malorum ostendit, scilicet peccata patrum suorum et sua, scilicet cultum idolorum et legis divine contemptum, ibi : Et cum annuntiaveris. Quarto, misericordiam suam eis promittit et reducturum se eos de captivitate predicit et illam reductionem fore solamen et memorabilem posteris suis, ibi :
Propterea
etc.
Quin
to, iterum ad ostendendum Iudeorum captivitatem redit ad duplicem captivitatem, primo per Chaldeos, secundo per Romanos, secundum Iudeorum expositionem, ibi : Ecce ego mittam. Sexto visa et intellecta iustitia Dei in captivitate populi et misericordia in eiusdem liberatione de utroque exclamat Deum auxiliatorem esse et refugium in omnibus profitetur, fallaciam et deceptionem idolorum detestans, ibi. Domine, fortitudo mea. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Non accipies uxorem
etc.
Quer
unt Hebrei, quare hoc Dominus preceperit Prophete, cum virgo fuerit et in utero sanctificatus, nec umquam propositum habuerit ducendi uxorem ? Et respondent, quia in Ieremia precipitur hoc omnibus Iudeis, ut imminente captivitate non ducerent uxores. Sufficiet enim quilibet peccata sua lugere et magis erit vacandum fletui, quam nuptui. Et maxime precepit ei hoc signum predictum, scilicet quod omnes dispergentur, vel morientur per captivitatem, scilicet viri filii et filie. Hoc etiam modo cuilibet consulitur ab Apostolo 1Cor. 7.e. Solutus ex ab uxore, noli querere uxorem et maxime in tempore fletus et ieiuniorum Debent etiam uxorati ab amplexibus abstinere ad tempus, ut vacent orationi, ut sic qui habent uxores, sint quasi non habentes. Nec propter hoc Ieremias incurrit legis maledictionem, in qua maledicebatur sterilis. Dt. 7.c. quia hoc ex precepto Domini est, vel hoc prohibet Prophete, ne uxor et filii et filie essent nimia causa sollicitudinis, que impediret eum a negotiis spiritualibus. Unde 1Cor. 7.f. Qui sine uxore est, sollicitus est, que Domini sunt : et cogitat quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, que mundi sunt, quomodo placeat uxori et divisus est.
marg.|
{b}
Quia hec dicit Dominus super filios
etc.
Quar
e preponit matres patribus ? Respondet Hebreus, propter maiorem in educanda prole afflictionem, quam habet mater magis, quam pater.
marg.|
{c}
Mortibus egrotationum morientur
id est languoribus diuturnis et prolixis, quos habebunt ex fame, peste et aliis miseriis. Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat medicum, brevem languorem precidit Medicus. Ex hoc erat signum maxime ire Dei contra ipsos quod ita longa infirmitate consumebantur, maxime ipsa impatientia consumebat eos et quasi tabescere eos interius faciebat. De hac ira Dei dicitur ad Ioram filium Iosaphat, 2Par. 21.c. Quia, non ambulasti in viis patris tui, ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, tu autem egrotabis pessimo languore uteri, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. Hoc autem sepe impletur in illis qui accipiunt uxores, non propter prolem multiplicandam ad Dei cultum, sed magis propter honores et divitias querendas. Es ideo quia hec mala sepe concomitantur nuptias, consulit Apostolus virginitatem. Et Dominus dicit. Lc. 23.e. Ecce venient dies in quibus dicent, beate steriles et ventres, que non genuerunt et ubera, que non lactaverunt. Quod etiam potest intelligi ad litteram de captivitate, quia magis dolent matres propter
{4.
221rb} filiorum captivitatem, quam si eos non haberent. Ideo secundum consilium. Eccl. 18.c. Ante languorem humilia te et tempore infirmitatis ostende conversationem tuam, quasi , magis per humilitatem prepara te ante languorem et ante mortem, quam per nuptiales honores.
marg.|
{d}
Non plangentur et non sepelientur pre
multitudine morientium. Et ideo.
marg.|
{e}
In sterquilinium super faciem terre erunt. Sic
mali, quia non sepeliuntur hic in sepulchro humilitatis, vel penitentie, in sterquilinium sunt per fetorem peccati et male fame. Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Et ideo nec sepelientur postea in sepulchro glorie. De quo Iob. 3.b. Gaudent vehementer, cum invenerint sepulchrum. Is. 11.c. Et erit sepulchrum eius gloriosum.
marg.|
{f}
Et gladio in a
gris.
marg.|
{g}
Et fame consumentur in c
ivitate. Vel.
marg.|
{f}
Gladio divi
ne sententie in iudicio.
marg.|
{g}
Et fame in I
nferno. Is. 55.b. Numerabo vos in gladio et omnes in cede corruetis.
marg.|
{h}
Et erit cadaver eorum in escam volatilibus celi et bestiis terre. Ide
o hoc ita conculcat, quia maxime honores querebant Iudei in sepulchris. Simile Is. 56.c. Omnes bestie agri venite ad devorandum, universe bestie saltus. Sic in Iudicio omnes Sancti gaudebunt revelatione ignominie peccatorum et de vindicta eorum. Vel per volatilia celi intelliguntur Sancti contemplativi, per bestias terre Sancti activi. Unde Is. ultimo g. Egredientur et videbunt cadavera eorum, qui prevaricati sunt in me et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
marg.|
{i}
Ne ingrediaris domum convivii in s
ignum captivitatis future, ubi nec plangentur, nec sepelientur. In conviviis enim funebribus oporteret eum flere cum aliis, vel desolatos consolari.
marg.|
{k}
Neque vadas ad plangendum
etc.
quia
in digni sunt et consolatione et compassione, quia nec planctum suscipiunt ad penitendum de malo, nec consolationem promoventem ad bonum. Unde Mt. 11.b. Cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus vobis et non planxistis. Et ideo, quia digni sunt morte, propter hoc precepit ei Dominus, ut non comedat cum eis, Unde 1Cor. 5.d. Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Et 2. Io. 2.d. Nolite eum recipere in domum, nec ave ei dixeritis. Et hoc figuratum est in hoc quod prohibuit Dominus Apostolis. Lc. 10.a. quod, scilicet neminem salutarent in via. Quantum autem ad litteram ibi ponitur antecedens pro consequenti, id est pro confabulatione, que aliquando intermiscetur salutationi, vel pro mora, que impediret eos a cursu predicationis. Vel sic : Nolite eos salutare illo more, illa consuetudine, qua solent se homines salutare in via, scilicet ex occasione, vel non ex intentione, sed magis exoptare debetis eis salutem ex intentione.
Numérotation du verset
Ier. 16,moraliter
marg.|
{i}
Ne ingrediaris domum convivii
id est delicias epularum non queras. Eccl. 7.a. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii ibidem. Cor stultorum ubi letitia, cor sapientum ubi tristitia. Que enim pericula concomitentur huiusmodi convivia, habes Mc. 6.c. de prandio Herodis. Et Gn. 40.d. de prandio Pharaonis, quorum uterque solemnizabat in convivio nativitatem suam et in prandio quod fecit Absalon, ad quod prandium veniens Amnon interfectus est, 2Rg. 13.e. Seneca : Malo adolescentem tristem, quam hilarem et amabilem turbe. Prv. 23.c. Noli esse in convivio potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes conferunt ad vescendum.
marg.|
{l}
Neque consoleris eos. Pen
itentes enim non debent accipere consolationem, scilicet temporalem, quia de spirituali dicit Salomon. Prv. 31.a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo : bibent et dolorum non recordentur amplius. Consolari enim tales spiritualiter, opus est misericordie.
marg.|
{4.
221va} {a}
Quia abstuli pacem meam a populo isto ut n
on pacifice eos dimittam, sed secundum merita eos torqueam.
marg.|
{b}
Misericordiam habi
tu.
marg.|
{c}
Et miserationes actu
, quasi non in parte parcam quod esset misericordia, nec in toto quod esset miseratio. Ier. tamen sumit hoc pro eodem. Et hoc ideo, quia misericordia mea indigni sunt. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam Iac. 2.c.
marg.|
{d}
Et morientur grandes
etc. quasi nulli parcam etati. Unde. Sap. 6.b. Non verebitur magnitudinem cuiusque
]
etc. {e}
Non sepelientur
etc.
Tant
am enim oppressionem patientur quod nullus proximo suo compatietur.
marg.|
{f}
Et non
etc.
sicu
t erat mos quorumdam Iudeorum in luctu funerum mortuorum suorum sic facere, ut Iob. 1.d. scidit vestes et tonso capite corruit in terram quod bene licuit Iob, quia Gentilis erat, sed Iudeis non licebat hoc aliquo modo facere, sed quidam eorum hoc acceperant a ritu Gentium, quibus se commiscuerant. Et ideo prohibet hic Dominus Prophete illam consuetudinem et maxime tunc sicut et in lege hoc prohibet omnibus Iudeis. Dt. 14.a. Non vos incidetis,
neque facietis vobis calvitiem
etc.
Et L
v. 19.f. Super mortuos non incidetis carnes vestras
]
etc. {h}
Et non frangent
etc.
sicu
t fieri solet secundum consuetudinem eorum et hoc faciebant, ut consolarentur flentes pro mortuis suis. Hec ad litteram plana sunt.
marg.|
{i}
Et domum
etc.
Repe
tit ad maiorem confirmationem. Distinguit autem Iero. duplicem mortem, scilicet naturalem, qua moritur homo lege communi ; de hac non prohibet Dominus, quin lugeant mortuos suos et fiant eis exequie honorifice secundum Ecclesie consuetudinem, unde Eccl. 22.b. Supra mortuum plora, defecit enim lux eius ibid. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit. Alia autem est mors, que ex Dei sententia etiam in presenti infligitur pro manifesto crimine et incorrigibili et de tali hic prohibet. Vel illud quod dicitur in Ecclesiastico, precipitur, ut fiat ex compassione ; quod autem hic dicitur ne fiat in signum captivitatis future et ideo non est contrarium.
marg.|
Vel $moraliter
marg.|
{f}
Et non se incident per
contritionem.
marg.|
{g}
Neque calvitium
etc.
per
confessionem.
marg.|
{h}
Et non frangent
etc.
per
satisfactionem, vel operum multiplicationem, vel gratie Dei consolationem, vel verbi Dei predicationem. Unde Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus etc.
Que
predicatio dicitur panis, ubi est difficilis dicitur potus, vel calix ubi est facilis. Prima significatur per cibum solidum, secunda per lac. 1Cor. 3.a.
marg.|
{k}
Ecce ego auferam, et. voc
em gaudii interioris.
marg.|
{l}
Et vocem letitie exte
rioris. Vel quia duplicem fletum habebunt, scilicet de amissione bonorum suorum omnium et de inflictione omnium malorum.
marg.|
{m}
Et vocem sponsi et vocem sponse
quasi non vacabunt gaudio nuptiali, ubi fiunt cantilene et gaudia, sed magis luctui. Sic a peccatoribus aufert Dominus omne gaudium : scilicet et spirituale vie et eterne patrie, ut nec gratiam Dei habeant, per quam sponso copulentur, vel sponse Ecclesie per fidem et meritum. Unde Is. 57.d. alia littera. Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Os. secundo b. Cessare faciam omne gaudium eius et solemnitatem eius et neomeniam et sabbatum et omnia festa eius. Sed bonis dicitur Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete.
marg.|
{n}
Et cum annuntiaveris
etc.
Hic
ostendit causam omnium predictorum malorum.
marg.|
{o}
Quia dereliquerunt
etc.
Ecce
quomodo secundum mysterium Dominus totam culpam subditorum refundit in Prelatos : Os. 5.a. Audite hec, Sacerdotes et attendite
{4.
221vb} domus Israel et domus Regis auscultate, quia vobiscum iudicium
]
etc. {p}
Et abierunt
etc. id est idola, ad litteram Vel peccata, quia et avaritia est idolorum servitus et venter Deus gulosorum, ut dicitur Phil. 3.d. Et unusquisque quod magis diligit, illud adorat, ut dicit hic Gloss {a} {q}
Et me
etc.
sup.
2.o. Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt fontem aque vive. et foderunt sibi cisternas dissipata {s} {r}
Et legem
etc.
in s
e eam implendo et alius verbo et exemplo eam docendo, ad que proprie tenentur Sacerdotes, ut dicit hic Interl. Et idem etiam dicit super illud. Agg. 2.b. Interroga Sacerdotes legem. Sed ne responderent. Iniuste arguit nos, quid enim possumus, si patres nostri peccaverunt ? Nonne dicitur Ez. 18.e. Filius non portabit iniquitatem patris et Gal. 6.b. Unusquisque onus suum portabit ibi Glossa non alterius ? Iniustam enim sententiam profitetur Dominus. Ez. 18.a. Illorum qui parabolam hanc dicebant. Patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt et infra trigesimo primo e. Ideo subdit.
marg.|
{s}
Sed et vos
etc.
et i
deo penam non evadetis, ut sitis socii in pena, sicut in culpa. Unde Ex. 20.a. Ego Deus zelotes vindicans iniquitatem patrum in filios.
marg.|
{t}
Ecce enim ambulat
etc.
cont
ra illud Eccl. 18.d.
Post concupiscentias tuas non eas
etc.
De c
orde enim exeunt cogitationes male etc. Mc. 15.b.
marg.|
{u}
Ut me non audiat aure
anteriori.
marg.|
{x}
Et ideo
, eiiciam vos de terra hac : Ad litteram. de Iudea.
marg.|
{u}
In terram, quam ignoratis in C
haldeam, cuius angustias, quas ibi patiemini, si intelligeretis, sic non peccaretis. Sic et peccatores de mundo proiiciet in Infernum, in terram miserie et tenebrarum, ubi umbra mortis etc.
ut d
icitur Iob. 10.d. Simile habetur d. sup. 14.d. Ez. 32.f. Descenderunt, id est descendent, incircumcisi in terram ultimam, qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, id est qui superbi fuerunt in vita mundi et portaverunt, id est portabunt ignominiam suam cum his, qui descenderunt, in lacum, id est cum Demonibus, qui de celo in Infernum ceciderunt. Quam ignoratis, quia quam penam sciret, peccatum evitaret.
marg.|
{z}
Et servietis ibi diis alienis
id est idolis, qui putantur dii secundum eorum errorem, qui ea colunt.
marg.|
{a}
Die, ac nocte
quasi numquam cessantes ab idololatri {a} {b}
Qui non dabunt vobis requiem quia
idola vestra non liberabunt vos a captivitate. Sic in Inferno mali continue a Demonibus flagellabuntur, quia ibi nulla est redemptio. Sic et qui in peccato dominio demonum se subiiciunt, ab eis impelluntur in perpetuam peccandi perseverantiam ; semper enim peccata peccatis accumulant. Et tunc per terram, quam ignorant, intelligitur conversatio malorum, que est terra tenebrarum interiorum, ducens ad terram tenebrarum exteriorum. De hac inquietatione, qua Diabolus homines incessanter ad peccandum incitat, dicitur super Ex. 5. quod filii Israel ad imperium Pharaonis de nocte colligebant paleas et de die conficiebant lateres : per paleas prave cogitationes, per lateres mala opera. Lam. 1.a. Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Unde Is. 57.d. Non est pax impiis. De crudelitate autem Demonum, qua incessanter affligunt malos in Inferno, dicitur Idt. 3.c. quod honorati exibant cum populis obviam Holoferni venientis excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis, nec tamen ista facientes poterant ferocitatem pectoris eius mitigare. Gregorius Grave est servire offenso, qui nullo potest placari obsequio.
marg.|
{c}
Propterea
{4.
222ra}
ecce dies veniunt. Hic
promittit Dominus se Iudeos misericorditer reducturum de Babylone quod tantum erit beneficium, ut excludat memoriam reductionis de Egypto. Ut ergo spem in Domino habeant sperando liberationem, hic lenia tristibus intermiscet, ne in desperationem caderent propter predicta et ut se subdant ex spe bonis operibus.
marg.|
{a}
Et non dicetur
etc. quasi minus et antiquum miraculum obfuscabitur adveniente recentiori et maiori, quia novis supervenientibus, vetera proiiciuntur et non curantur.
marg.|
{b}
Sed vivit
etc.
de terra Aquilonis per
licentiam datam a Cyro rege Persarum.
marg.|
{c}
De universis
etc.
Hoc
revera numquam sub Cyro factum est, sub quo tantum de Chaldea ad Iudeam, sunt reducti Iudei, sed sub Christo implebitur hoc in fine mundi, quando plenitudo gentium intraverit et tunc omnis Israel salvus erit, id est omnis populus Christianus, ut dicitur Rm. 11.f. Quando dispersos Israelis congregabit, tunc revera omnia beneficia terrena collata Iudeis nihil reputabuntur in respectu illius eterni beneficii. Unde.
marg.|
{d}
Et reducam
etc.
a qu
a eiecti fuerant per parentum inobedientiam. Mi. 2.d. Congregatione congregabo Iacob totum, in unum conducam reliquias Israel etc.
Ez.
34.c. Visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus disperse fuerant in die nubis et caliginis et educam eas de populis etc. vel per terram hanc significatur Ecclesia militans, que multum est melior, quam terra Egypti. Sancti enim Apostoli et patres primitive Ecclesie erant in terra Aquilonis, id est Diaboli ante conversionem suam, sed modo sunt Principes Ecclesie nostre, que promissa fuit eis in patribus antiquis spiritualiter tamquam veris heredibus Abrahe. Hi enim sunt filii promissionis. Vel terra Egypti est tenebre infidelitatis et ignorantie. Interpretatur enim tenebre. Hoc fecit Dominus in principio Ecclesie sue, quando peccabant homines ex ignorantia, veritatem nescientes, sed modo necesse esset quod eos educeret de terra Aquilonis, id est de frigiditate et duritia peccatorum, in quibus ex certa scientia obstinati sunt. Vel terra Egypti est peccatum, terra Aquilonis penalitas, a qua nos eduxit in morte sua et iustificatione nostra, a secunda nos educet in glorificatione eterna.
marg.|
{e}
Ecce
etc. quasi , antequam reducantur de captivitate, oportet quod captiventur. Et ostenditur hic duplex captivitas. Prima per Chaldeos, secunda per Romanos.
marg.|
{f}
Piscatores
etc. scilicet Chaldei Iudeos, in primo adventu quando venerunt ad Hierusalem.
marg.|
{h}
Et post
etc. id est Romanos, in ultima eorum captivitate post Christi resurrectionem. Vel dicit Chaldeos, qui secundo venientes in Hierusalem, eam penitus destruxerunt.
marg.|
{i}
Et venabuntur
etc.
quia
venati sunt Iudeos, quosdam in montibus, quosdam in collibus, quosdam in cavernis et ubicunque latitabant.
marg.|
{m}
Quia oculi
etc. scilicet ad puniendum, ut ly, super, notet oppressionem. Vel, id est consideravi eorum peccata, propter que eos puniam, Unde.
marg.|
{n}
Non sunt
etc.
et i
deo, reddam primum duplices, id est penam pro peccatis eorum, que fuerunt duplicia in respectu eorum, qui cognitionem Dei non habuerunt. Et hoc in eodem genere peccati dico : Primum, antequam beneficium reductionis prestem eis. Vel, id est infligam eis duplicem penam, unam pro peccatis commissis, aliam pro contemptu penitentie, quia admoniti a Prophetis et cognoscentes peccatum suum, nolebant illud dimittere. Vel duplex iniquitas est, qua peccaverunt contra legem naturalem et contra scriptam. Vel quia peccaverunt in se et contra Deum et in proximum per malum exemplum. Et propter hoc dicit.
marg.|
{p}
Iniquitates
etc. id est in sacrificiis immolatis ipsis idolis, quibus illa venerabantur, sic corrumpentes omnes habitatores terre mee. Et hoc est : Et abominationibus etc.
Myst
ice exponitur hoc de Apostolis, quorum multi ad litteram fuerunt piscatores, ut Petrus et Andreas, Iacob, Ioannes. Unde.
marg.|
{e}
Ecce ego mittam piscatores multos. Mt.
4.c. Ambulans
{4.
222rb} Iesus iuxta mare Galilee vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, erant enim piscatores. Alii autem erant venatores, ut Philippus et Nathanael, qui erant de Bethsaida quod interpretatur domus venationis. Hos misit Dominus piscari et venari homines. Unde Mt. 4.d. Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Hoc etiam exponitur de omnibus Predicatoribus ; quos mittit Dominus contra tres hostes principales exstirpandos, scilicet luxuriam, superbiam, avaritiam, quibus Diabolus totum mundum fere illaqueavit, propter quod Diabolus tribus nominibus vocatur, Iob. 40. scilicet bos, ut ibi : Fenum quasi bos comedet, scilicet quando tentat per luxuriam. Item serpens, quando tentat de avaritia. Unde Numquid poteris extrahere Leviathan hamo. Item avis quando per superbiam tentat. Unde. Numquid illudes ei quasi avi ?
marg.|
{e}
Ecce ego mittam non
ibunt sua auctoritate. Unde. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt nisi mittantur ?
marg.|
{g}
Et piscabuntur eos. de
aquis divitiarum et delitiarum eos extrahentes. Piscatores sunt parvi Predicatores, venatores magni Predicatores, qui capiunt feras, id est magnos peccatores.
marg.|
{i}
Et venabuntur eos de omni monte supe
rbie.
marg.|
{k}
Et de omni colle avar
itie.
marg.|
{l}
Et de cavernis petrarum luxu
rie. Sed quia piscatores et venatores parum capiunt, ideo conqueruntur, Lc. 5.b. Preceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus. Sed consilium Domini est, ut ducant in altum, vel mittant ad dexteram navigii rete, ut dicitur Io. 21.b. Ducere in altum est, in predicatione non querere nisi Dei gloriam. Mittere in dexteram navigii rete, est nihil sinistrum dicere, id est nihil adulatorium, nullam veritatis palliationem, sed pure dicere veritatem sine appetitu placentie hominum. Sed ideo quia nullos, vel paucos piscantur hodie, dicitur. Isa 19.b. Merebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum. Plures enim hodie piscatur Diabolus, quam Deus. Hab. 1.d. Facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem, totum in hamum sublevavit. Diabolus etiam est venator. Est autem duplex venatio, scilicet avium et ferarum. Venator avium est capiendo superbos ; Venator ferarum capiendo luxuriosos. Eccl. 13.c. Venatio Leonis est Onager in eremo. Sed dicitur bono venatori. 1. Gn. 27.a. Tolle arma tua, pharetram et arcum et affer mihi de venatione tua, ut benedicat tibi anima mea. Sicut et Angelico ministerio fiet iudicium.
marg.|
{i}
Venabuntur Sanc
tos, de omni monte, id est scientie eminentia.
marg.|
{k}
De omni colle oper
um bonorum.
marg.|
{l}
De cavernis petrarum
id est de humilitate, vel Passionis Christi memoria. Tales enim transferent Angeli in eternum palatium. Sed oportet quod purgentur accipientes in presenti, que meruerunt. Et hoc est.
marg.|
{o}
Et reddam primum duplices quod
exponitur de Clericis, qui quia scienter peccant. Errant enim corde, ut Hab. 2.c. Et peccavit anima tua, ideo dicuntur dupliciter peccare, scilicet in comparatione laicorum. Unde Lc. 12.f. Servus sciens voluntatem Domini et non faciens, plagis vapulabit multis. Hbr. 10.e. Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis. Et hoc.
marg.|
{q}
Quia contaminaverunt terram
id est Ecclesiam. Unde supra 2.b. Induxi vos in terram Carmeli et ingressi contaminastis eam. Ideo simus in monte et in colle et in cavernis petrarum, si volumus transferri ad gloriam. Oculi enim Domini super tales sunt, secundum illud, Oculi Domini super iustos.
marg.|
{n}
Non sunt abscondite a facie
etc.
Boni
enim sunt coram facie Domini, sed mali non. Unde Adam post peccatum abscondit se, quasi scilicet quia conscientia sua remordebat, sed boni non. Unde 1Io. 3.d. Si cor nostrum non reprehendit nos ; fiduciam habemus ad Deum, ut quicquid petierimus, accipiamus ab eo, quoniam mandata eius custodimus. Cum autem homo postquam semel peccavit, postea ad perfectam et obstinatam malitiam transit, tunc non absconditur a facie Domini, sed omnino egreditur, ut de Cain. Gn. 4.c. Egressus est a facie Domini.
marg.|
{r}
Domine, fortitudo mea
etc.
Hinc
visa Dei iustitia in captivitate populi et misericordia in eiusdem liberatione, exclamat Propheta de utroque admirans.
marg.|
{b}
Et refugium
etc.
libe
rando. Unde.
marg.|
{c}
Ad te gentes venient. Sic
Deus est nostra fortitudo protegendo contra hostes et peccata, robur, virtutem conferendo et operibus confirmando refugium, post peccata ad penitentiam revocando 2Rg. 22.a. Dominus petra mea et robur meum, salvator meus, Deus Dominus fortis, sperabo in eum.
marg.|
{c}
Ad te venient gentes
scilicet per fidem ad Christum Iudeis a Regno expulsis. Unde dicitur ad Ecclesiam. Is. 60.a. Filii tui de longe venient et filie tue de latere surgent. Is. 2.a. Fluent ad eum omnes gentes.
marg.|
{d}
Ab extremis terre
id est per extremos terre, scilicet viles et abiectos Apostolos, Is. 24.c. A finibus terre audivimus. Unde Mt. 11.d. Abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis Io. sexto b. Fragmenta reposita sunt in cophinis, scilicet subtilis sapientie intelligentia in humilibus et abiectis personis. Iob. 40.d. Numquid alligabis eum ancillis tuis ? Prv. 9.a. Misit ancillas suas, quasi non Episcopos, vel nobiles, ut vocaret ad arcem. Unde 3Rg. 20.c. dixit Propheta ad Achab : Ego tradam hanc multitudinem in manu tua hodie. Et ait Achab. Per quem ? Et dixit ei. Per pedissequos principum provinciarum.
marg.|
{e}
Vere mendacium
etc. id est idola et falsa et erronea dogmata. Vel hoc dicunt Iudei, postquam viderunt se per peccata abiectos : Mendacium, id est spem falsam in promissionibus Pseudo.
marg.|
{f}
Numquid faciet
etc. quasi stultum est hoc credere quod homo possit facere Deum, cum Deus magis sit omnium hominum creator. Adorant enim idololatre opera manuum suarum, sic et omnes, qui creaturas illicite diligunt.
marg.|
{g}
Idcirco ego ostendam
etc. id est potentiam, quia hac vice perfecte et plene captivabuntur. Vel de gentibus conversis.
marg.|
{h}
Ostendam eis manum meam
id est meipsum dicit Filius, per quem Pater omnia operatur, sicut homo per manum, vel brachium. Is. 53.a. Brachium Domini cui revelatum est, 1Cor. 1.d. Christum Dei virtutem : Ostendam, per fidem in presenti et veritatis exhibitionem in futuro. Quicquid enim ostendi Iudeis, ostendi per umbram et figuram. Vel, ostendam, in futuro per visionem manifestam, quia non se ostendit hic nisi per speculum et enigma.
marg.|
{i}
Et scient. Und
e 2Cor. 3.d. Nos revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem. Vel : Manum misericordie, que est hic clausa bonis, sicut et manum iustitie ostendet malis, que hic clausa est eis, quando manus Domini erit super eos extenta. Tunc enim cognoscetur Dominus iudicia faciens et manus eius invenietur inimicis suis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_16)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_16)
Notes :