Capitulum 17
Numérotation du verset
Ier. 17,1
Peccatum Iuda
scriptum est stilo ferreo
in ungue adamantino
exaratum super latitudinem cordis eorum
et in cornibus ararum eorum
Numérotation du verset
Ier. 17,2
cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis
Numérotation du verset
Ier. 17,3
sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis
Numérotation du verset
Ier. 17,4
et relinqueris sola ab here
ditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis
in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo
usque in eternum ardebit
Numérotation du verset
Ier. 17,5
hec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine
et ponit carnem
brachium suum
et
a Domino recedit
cor eius
Numérotation du verset
Ier. 17,6
erit enim quasi myrice
in deserto et non videbit cum venerit bonum
sed habitabit in siccitate in deserto
in terra salsuginis
et inhabitabili
Numérotation du verset
Ier. 17,7
benedictus
vir
qui confidit in Domino
et erit Dominus
fiducia eius
Numérotation du verset
Ier. 17,8
et erit quasi lignum
quod transplantatur super aquas
quod ad humorem
mittit radices suas
et non timebit cum venerit estus
et erit folium Iude1
1 Iude] eius
Weber
viride
et in tempore siccitatis non erit sollicitum
nec aliquando desinet facere fructum
Numérotation du verset
Ier. 17,9
pravum est cor omnium
et inscrutabile quis cognoscet illud.
Numérotation du verset
Ier. 17,10
Ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum.
Numérotation du verset
Ier. 17,11
Perdix
fovit
que non peperit
fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas
et in novissimo suo
erit insipiens
Numérotation du verset
Ier. 17,12
solium glorie
altitudinis
a principio locus sanctificationis nostre
Numérotation du verset
Ier. 17,13
exspectatio
Israel
Domine
omnes qui te derelinquunt confundentur
recedentes in terra scribentur
quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum
Numérotation du verset
Ier. 17,14
sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es
Numérotation du verset
Ier. 17,15
Ecce ipsi
dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat
Numérotation du verset
Ier. 17,16
et ego
non sum turbatus te pastorem sequens et
diem hominis
non desideravi tu scis
quod egressum est de labiis meis rectum
in conspectu tuo fuit
Numérotation du verset
Ier. 17,17
non sis mihi tu formidini spes mea tu in die afflictionis
Numérotation du verset
Ier. 17,18
confundantur
qui persequuntur me
et non confundar ego
paveant illi
et non paveam ego induc super eos diem afflictionis
et
duplici
contritione contere eos
Numérotation du verset
Ier. 17,19
hec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem
Numérotation du verset
Ier. 17,20
et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas
Numérotation du verset
Ier. 17,21
hec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera
in die sabbati
nec inferatis per portas
Hierusalem
Numérotation du verset
Ier. 17,22
et nolite eicere onera
de domibus
vestris in die sabbati et omne opus
non facietis sanctificate diem sabbati
sicut precepi patribus vestris
Numérotation du verset
Ier. 17,23
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam
sed induraverunt cervicem suam
ne audirent me
et ne acciperent disciplinam
Numérotation du verset
Ier. 17,24
et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus
Numérotation du verset
Ier. 17,25
ingredientur per portas civitatis huius
reges et principes
sedentes super solium David
et ascendentes in curribus
et equis ipsi et principes eorum vir Iuda
et habitatores Hierusalem
et habitabitur civitas hec
in sempiternum
Numérotation du verset
Ier. 17,26
et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin
et de campestribus
et de montuosis
et ab austro
portantes
holocaustum et victimam et sacrificium et thus
et inferent oblationem
in domum Domini
Numérotation du verset
Ier. 17,27
si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem
in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur
Capitulum 17
marg.|
Peccatum Iuda
etc. Hoc capitulum in septem partes dividitur. Primo, peccatum idololatrie in cordibus eorum scriptum indelebiliter et in aris eorum exaratum recitat. Secundo, peccatum vane confidentie eorum improbat, quia confidebant in homine, id est in Egypto. Egyptus enim homo et non Deus, ut dicitur Is. 31.b ibi : Maledictus homo, qui confidit in homine. Tertio, ne omnes hac maledictione credantur esse involuti, quosdam Iudeorum, qui considebant in Domino benedicendos et et ad melius fructificandum, asserit eos transplantandos super aquas Babylonis. Boni enim adhoc captivati sunt, ut postmodum amplius fructificarent, ibi : Benedictus vir. Quarto, ne omnes Iudei hanc benedictionem promittant
{4.
222vb} sibi pro eo quod se confidere in Domino dicant, propheta in persona Domini respondet, dicens quod non est ita. Non enim possunt eum decipere, licet habeant cor profundum et hominibus inscrutabile. Ipse enim cogitationes et affectiones eorum cognoscit, vias eorum et adinventiones eorum prospicit, quorum stultitiam perdici comparat, que fovit partum alienum et ideo ab eo, cum adoleverit, derelinquitur postmodum ; sic ipsi congregabunt divitias ad rapinam, que cito sunt ab eis auferende per Chaldeos, ibi : Pravum est cor hominis. Quinto, ostenso quid malis acciderit sub figura perdicis propter stultitiam derelictis, dicit, bonos ad pristinam gloriam templi et civitatis Hierusalem, quam exspectabant, reversuros, sicut e contrario malos confusionem assecuturos, pro eo quod Dominum dereliquerunt, ibi : Solium glorie. Sexto, Propheta passus a populo opprobria et crebro insidiis circumventus, a Domino salvari et curari cupit, cuius vera est salus et vera medicina, suam quoque patientiam et rectitudinem Domino ostendens et eorum e contrario irrisiones et persecutiones, imprecatur eis duplicem contritionem, ibi : Sana me, Domine. Septimo ; quia dixerant, ubi est verbum Domini ? iniungit Dominus Prophete, ut pergat ad locum celeberrimum, vel portarum urbis, vel Templi, per quas Principes et vulgus ingreditur et egreditur, ut necessitate cogantur audire verbum Domini quod irrisorie requirebant, primoque eis proponat legis et Sabbati observantiam et eorum e contrario transgressionem, premiaque observantium et penam transgredientium ostendat, ibi : Hec dicit Dominus ad me. Dicit ergo.
marg.|
{k}
Peccatum Iuda. Qui
a prius loquebatur de conversione Gentium, posset quis querere, quare ita repellit Iudeos et gentes assumit ? Respondet, propter obstinationem ipsorum Iudeorum. Unde.
marg.|
{l}
Scriptum est stylo ferreo
id est non delebitur sicut illud quod scribitur stylo ferreo. Unde Iob. 19.d. Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei ? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo etc.
marg.|
{m}
In ungue Adamantino
id est diligenter et aperte, vel plane. Sed peccatum Gentium iam delectum est, quia converse sunt ad Deum ; sed peccatum Iudeorum obstinatum est, nec umquam delendum, sicut Adamas indomabilis et infrangibilis et planiciem insuper habet et ideo dicitur unguis, ut in eo possit scribi stylo durissimo, id est ferreo, ut sic scriptura semper duret. Et loquitur metaphorice, quasi dicat : Apud sententiam Dei peccatum Iudeorum sine fine manebit, ut numquam ab eius memoria avellatur, scilicet per districtionis irrecuperabilis inflictionem.
marg.|
{n}
Exaratum
id est scriptum, vel expressum.
marg.|
{o}
Super latitudinem cordis eorum ; qu
oad peccatum infidelitatis cordis,
marg.|
{Δ} {a} Et in cornibus
Numérotation du verset
Ier. 17,mystice
marg.|
{k}
Peccatum Iuda
id est Clericorum, qui sunt pauciores quoad malos, quam laici.
marg.|
{l}
Scriptum est stylo ferreo
quasi malitia indurata.
marg.|
{m}
In ungue adamantino
id est in obstinato et infrangibili et manifesto, ideo dicitur unguis. Adamas autem durus est. Unde Za. 7.c. Aggravaverunt aures suas, ne audirent et cor suum posuerunt, ut adamantem, in quo nihil potest scribi. Sed in corde carneo id est dulci et tractabili potest scribi. De quo Ez. 36.f. Auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum. Unde. Audi, Israel precepta mea et ea in corde tuo quasi in libro scribe. Liber fit de pergameno a carne separato et in duo ligna extenso et exsiccato et depilato et raso et pumicato et sic fit aptum scripture recipiende. Sic cor hominis debet a carnalitate separari per contritionem, depilari per confessionem, extendi inter lignum Crucis et feretrum mortis et ibi desiccari a pravo humore concupiscentie ; deinde debet radi per opera penitentie, ut sunt ieiunium, discipline et vigilie et huiusmodi et pumicari per omnium terrenorum abiectionem et sic in eo poterit scribi lex. Sed cor nostrum durius est quam adamas, quia etsi adamas tunsionibus non frangatur, tamen sanguine hirci frangitur, sed nos nec Christi Passionis memoria emolliri possumus. Sed dicitur Ex. 32.d. quod postquam scripta fuerunt verba Domini in tabulis lapideis, fregit eas Moyses, sic eos, qui hic lapidei sunt, confringit Dominus in inferno, scilicet virga ferrea. Sed 2Cor. 3.a. dicitur de bonis. Vos epistola estis Christi ministrata a vobis et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi, non tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Stylus ferreus, qui peccatum in corde scribit, est sensus in malum, qui edomat omnem bonam voluntatem.
marg.|
{n}
Exaratum
etc. id est super cor eorum dilatatum omni malitie perpetrande, Is. 5.d. Propterea dilatavit Infernus animam suam.
marg.|
{Θ} {a} Et in
marg.|
{4.
223ra} {Δ} {a}
Et in cornibus
etc.
quoa
d peccatum operum, qui sanguine hostiarum tangebant cornu altaris immolandis idolis. Quia notabilia et evidentia sunt eorum peccata, dicuntur scribi in cornibus altaris. Et nota eorum peccatum indelebile, non quia non possit deleri, sed quia vix, sicut peccatum in Spiritum S. irremissibile est.
marg.|
{b}
Cum recordati
etc. quasi hec est causa, propter quam destruentur, quia scilicet recordabuntur ararum suarum, ut in eis sacrificent.
marg.|
{c}
Et lucorum
etc. id est nemorum condensorum, in quibus sacrificabant. Hoc dicit, quia quando inveniebant platanum, vel alias pulchras arbores et frondosas et in loco pulchro, quasi pro Deo eas habebant et sub eis sacrificabant, vel in honorem alicuius idoli.
marg.|
{d}
Sacrificantes in agro
quasi etiam sacrificantes in agro.
marg.|
{e}
Fortitudinem tuam
id est fortia castra et fortes homine {s} {f}
Et omnes
etc.
sup.
15.c. Thesauros tuos in direptionem dabo. Naum. 2.c. Diripite argentum, diripite aurum.
marg.|
{g}
Excelsa tua
id est Phana, que sunt in excelsis, supple dabo in direptionem.
marg.|
{h}
Et relinqueris
etc.
quia
non Iudei, sed Chaldei possidebunt eam. Lam. 1.a. Quomodo sedet sola civitas
]
etc. {l}
Quoniam ignem
id est iram meam, vel tribulationem.
marg.|
{m}
Succendisti in furore meo per
peccata tua. Is. 50.d. Ambulate in lumine ignis vestri et in flammis, quas succendistis.
marg.|
{n}
Usque in eternum ardebit vobi
s.
marg.|
{Θ} {a}
Et in cornibus
etc. id est in cornibus angulosis, ubi Demonibus sacrificatur. Vel hoc proprie dicitur contra illos, qui aurea faciunt altaria et aureos calices de bonis pauperum. Is. 30.e. Contaminabis laminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut immunditiam menstruate.
marg.|
{b}
Cum recordati
etc.
Per
imitationem.
marg.|
{e}
Ararum suarum
etc. id est dignitatum, quas appetunt vehementer.
marg.|
{f}
Fortitudinem tuam
etc.
Hoc
dicitur contra Clericos in montibus et in agris sacrificantes, id est in magnis et in parvis Ecclesiis, dignitates et beneficia multiplicantes, quorum temporalia in futuro omnino diripientur. Ez. 7.c. Argentum eorum foris proiicietur et aurum eorum in sterquilinium erit. Argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini.
marg.|
{g}
Excelsa tua
etc. id est dignitas Ecclesiastica propter peccatum Clericorum destruetur, Rm. 2.d. Nomen Dei per vos inter gentes blasphematur.
marg.|
{i}
Et servire
etc. id est carni, mundo, Diabolo.
marg.|
{k}
In terra
etc. scilicet in terra peccati. Unde Baruc. 3.b. Quid est Israel quod in terra inimicorum es ?
marg.|
{l}
Quoniam ignem
etc.
Dt.
32.c. Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad Inferni novissima. Is. 33.b. Concipietis ardorem et parietis stipulam, spiritus vester,
ut ignis devorabit vos
id est mala voluntas vestra.
marg.|
{o}
Maledictus homo qui confidit
etc.
Hic
redarguit eos, qui cum non essent idololatre, consilium tamen dederunt, ut inirent fedus cum Egyptiis et ideo quia confidebant in Egyptiis propter Pharaonem Nechao, maledicti erant.
marg.|
{p}
In homine
scilicet puro, ad differentiam Christi, ut scilicet in puro homine ponatur spes venie, vel gratie impetrande, licet spes auxilii in sanctis possit poni. Unde levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Vel.
marg.|
{p}
In homine
id est in potentia et sapientia humana.
marg.|
{q}
Et ponit carnem brachium suum
id est posse quod habet in operibus bonis sibi attribuit, vel sue potentie. Vel.
marg.|
{q}
Ponit carnem
id est generis nobilitatem dicit.
marg.|
{r}
Brachium suum
id est fortitudinem suam. Multi ergo maledicti sunt, quia confidunt in potentia et sapientia humana et nobilitate generis. Bar. 3.b. Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias, que sunt super terram, qui aurum thesaurizant et argentum, in quo confidunt homines et non est finis acquisitionis eorum ?
marg.|
{s}
Et a Domino
etc.
Non
enim potest esse finis terrenorum cum Deo, vel cum spiritualibus. Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus etc.
infra
eod. b. Recedentes a te in terra scribentur. Ideoque confidentia humana separat a Deo. Unde Mi. 7.a.4.223rb} Nolite confidere in duce et nolite credere amico. Ps. 117. Bonum est confidere in Domino, quam confidere in Principibus. Unde 1. Mal. 8.c. habetur de Iuda, cui cum in omnibus factis suis prospere semper accideret, sed postquam confederationem et amicitiam fecit cum Romanis, numquam ei bene postea accidit.
marg.|
{t}
Erit enim
quasi etc.
que
fetent ; et sine fructu sunt, licet habeant viriditatem et quibus purgantur domus. Sic Iudei fetebunt propter malam opinionem et inutiles erunt et sine fructu temporalium et spiritualium, licet ante habuerint prosperitatem transitoriam et vilissimi reputabuntur, quasi purgamentum domus. Talis est homo carnalis florens hic in temporalibus, sed infructuosus in spiritualibus et semper iuxta terram aridus versans, sicut myrica iuxta terram aridam semper serpit, nec in altum crescens, Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram, infra 48. Date florem Moab, quia florens egredietur. Unde.
marg.|
{u}
Et non videbit
etc.
quia
etsi in hieme virens sit myrica, tamen cum venerit estas non dabit fructum.
marg.|
{x}
Sed habitabit
etc.
quia
in sabulo solent nasci, que terra valde infructuosa est, quia nimium arida.
marg.|
{y}
Et ideo
, inhabili propter bonorum inopiam. Sic peccator, non videbit, cum venerit bonum, scilicet eterne felicitatis. Unde Is. 26.b. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Talis autem non videbit bona in terra viventium, sed ipse erit in terra, non tantum morientium, qualis est vita presens, sed in terra mortuorum, id est in Inferno, qui vocatur hic desertum, propter omnis boni carentiam et inhabitabilis propter omnis mali presentiam, propter quod erit horribilis. Et habetur hic argumentum quod inter omnia peccata, superbia magis damnosa est, que ita ab omni bono spirituali hominem evacuat. Superbia enim est, non in Deo, sed in se, vel in aliquo temporali confidere. Ez. 28.e. Elevatum est cor tuum in robore tuo et in decore tuo. Et ideo, ut ibi sequitur. In terram proieci te, ante faciem Regum dedi te. Dicitur, terra salsuginis, propter bene volendi, vel operandi impossibilitatem, sicut myrica nihil valet nisi ad comburendum. De hac salsugine dicitur So. 2.c. Siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in eternum. Valet tamen myrica ad purgandum domum et pueros verberandum, sic per malos, cum affliguntur boni inde purgantur.
marg.|
{z}
Benedictus vir
etc. quasi non omnes de Iudeis sunt maledicti, quia etsi omnes Iudei ducantur in captivitatem ; tamen differenter, quia mali, ut consumantur, boni autem ut magis fructificent, sicut arbor transplantatur, ut magis fructificet. Preterea multi boni de captivitate redibunt, sed non mali. Ideo dicitur Prv. 11. d. Qui confidit in divitiis suis, corruet etc.
Tali
s dicitur vir, id est viriliter agens, scilicet contra carnem, mundum, Diabolum.
marg.|
{a}
Qui confidit toto
corde, in Domino Ps. 53. Iacta cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem
]
etc. {b}
Et erit Dominus non
caro, non mundus.
marg.|
{c}
Fiducia eius tam
in prosperis, quam in adversis.
marg.|
{d}
Et erit
etc.
Omni
s iustus, antequam fructum faciat, transplantatur de terra culpe in terram gratie. Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre etc.
1Pt.
2.d. Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad Pastorem et Episcopum animarum vestrarum. Qui sic modo transplantatur, postea transplantabitur de terra gratie in terram glorie, Rm. 6.a. Si complantati facti sumus
]
etc. {e}
Super aquas grat
iarum, vel doctrinarum, vel tribulationum. Nisi his aquis irrigemur, non bene possumus fructificare. Ez. 47.c. Super torrentem orietur in ripis ex utraque parte lignum pomiferum, non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius, per singulos menses afferet, primitiva, quia aque eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia in medicinam.
marg.|
{4.
223va} {a}
Quod ad humorem grat
ie Dei, in quam sperat. Iob. 14.b. Lignum habet spem, si precisum fuerit, rursum virescit etc.
ad h
umorem aque germinabit.
marg.|
{b}
Mittit radices suas bone
cogitationis, vel propositi.
marg.|
{d}
Et erit folium eius viride
id est verbum efficax et medicinale. Ez. 47.c. Erunt fructus eius in cibum et folia in medicinam Ps. 1. Et folium eius non defluet. Et hoc est, quia erat lignum plantatum secus decursus aquarum et ideo fructum suum dabit in tempore suo, scilicet opportuno, quando, scilicet erit tempus quietis finito tempore laboris. Non enim venit estas, vel fructus, nisi finita hieme.
marg.|
{c}
Et non timebit, cum venerit estus
scilicet persecutionis presentis, vel iudicii futuri furor, quia firmiter talis radicatus est ad humorem gratie, ut non ad quemcunque ventum moveatur, ad estum arescat. Non enim super petram, sed in terram bonam cecidit, ut dicitur Mt. 13.
marg.|
{e}
Et in tempore siccitatis. Tun
c est siccitas, quando Dominus iratus populo suo mandat nubibus, id est Apostolis et Predicatoribus ne pluant super illum imbrem doctrine, ut dicitur Is. 5.b. Quia propter peccata populi sepe claudit Deus ora predicantium. Unde Ez. 3.g. Linguam tuam adherere faciam palato tuo et eris tacens, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.
marg.|
{f}
Non erit sollicitum mund
ana sollicitudine, que animam suffocat, sicut spine semen seminatum in terra bona. Mt. 6.d. Ne solliciti sitis anime vestre, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini.
marg.|
{g}
Nec aliquando desinet facere fructum bono
rum operum, sicut ficus, cui maledixit Dominus. Mt. 21.b. Per quam significantur Iudei et omnes hypocrite. In ea enim non invenit Dominus nisi folia et ait. Numquam ex te nascatur fructus in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea, ut ibi dicitur. Ideo tam Iudei, quam hypocrite aridi sunt ab omni humore devotionis. Iustus ergo magis est lignum pomiferum quod per singulos menses affert primitiva, ut dicitur Ez. 47.c. quia oritur super torrentem, cuius aque egrediuntur de Sanctuario. Apc. 22. Ostendit mihi flumen aque vive et ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim, per singulos menses reddens fructum suum.
marg.|
{g}
Nec aliquando desinet
quasi semper facit. Non est ergo bonum lignum, nec bene radicatum, qui in bono non perseverat. Vel exponitur de fructu vite eterne, qui numquam desinet, quando Sancti in tempore famis, scilicet in infernalium, saturabuntur, quam habebunt, qui numquam desinerit laborare. Gal. 6.b. Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes.
marg.|
{h}
Pravum est cor hominis
etc.
Ne p
ossint dicere, nos omnes sumus benedicti, qui confidimus in Domino. Ideo Dominus respondet, quia licet cor hominis sit profundum et ideo homines sese invicem decipere possint, me tamen non potest homo decipere, quia ego scrutor corda, Lc. 6.b. Ipse enim sciebat cogitationes eorum.
marg.|
{h}
Pravum quoa
d affectum.
marg.|
{i}
Et inscrutabile quoa
d intellectum.
marg.|
{k}
Ego Dominus solu
s et non alius.
marg.|
{l}
Scrutans cor et probans renes
id est sciens cogitationes et examinans affectiones. Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus. Tante enim tenebre sunt posite super faciem abyssi, id est cordis humani, ut nec etiam homo propriam conscientiam possit scrutari. Unde 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum. Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato ? Et post pauca. Quis hominum potest intelligere viam suam ? Sed de Domino dicitur Eccl. 23.c. Oculi eius lucidiores Sole, circumspicientes omnes Vias hominum, Prv. 24.b. Qui inspector est cordis, ipse considerat et servatorem anime
{4.
223vb} tue nihil fallit. Septuaginta sic habent : Profundum est cor hominis et inscrutabile. Quod exposuerunt quidam de Christo sic, id est nemo mysterium nativitatis Christi hominis potuit scire. Unde Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ? Sed solus Deus hoc novit ?
marg.|
{m}
Qui do unicuique iuxta viam suam
id est iuxta opera sua, quibus itur ad Deum, vel a Deo receditur.
marg.|
{n}
Et iuxta fructum adinventionem suarum
id est iuxta nova opera sua bona, vel mala subtiliter cogitata. Sicut enim multum displicent Deo adinventiones maiorum, ita placent ei adinventiones bonorum. Quod est contra illos, qui reprehendunt nova bona facientes. Is. 3.b. Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Ve impio in malum, retributio enim manuum eius fiet ei.
marg.|
{o}
Perdix fovit, que non peperit.
ad litteram ova aliena, scilicet alterius perdicis.
marg.|
{r}
Fecit divitias
id est pullos, quasi , similiter o vos Iudei multa non vestra per rapinam congregastis, que Chaldei rapient cito. Et hoc est.
marg.|
{t}
In dimidio dierum suorum derelinquet eas vel,
derelinquet eam, scilicet pulli perdicem.
marg.|
{u}
Et in novissimo suo erit insipiens
id est apparebit quod stulta fuit fovendo aliena ova. Sic apparebit Iudeis quod insipientes fuerunt rapiendo aliena, que perdiderunt ita cito. Sic enim ad litteram est de perdice quod ova surripit aliena et incubat super ea et fovet. Cuius vocem cum audierint pulli, quando fiunt adulti, statim fugiunt advolantes ab alieno parente quod videns perdix, se fatuam reputat, tunc magis tristis, quam ante gaudens de partu illorum pullorum.
marg.|
Sic mystice, Diabolus per hereticos congregat,
que non peperit
id est animas simplicium, quas laqueo pravitatis heretice comprehendunt. Hoc autem faciunt non ex iudicio, id est iusto Dei consilio, sed per Christi gratiam conversi derelinquent hunc perdicem, ut in novissimo suo sint insipientes, scilicet per reputationem, quia dicentes prius se esse sapientes, stulti facti sunt. Unde 1Cor. 3.d. Si quis vult esse sapiens, stultus fiat, ut sit sapiens, quia sapientia huius mundi stultitia est apud Deum. Vel.
marg.|
{o}
Perdix est
fraudulentus, vel stultus avarus. Qui.
marg.|
{p}
Fovit
vel congregat.
marg.|
{q}
Que non peperit alie
na rapiendo.
marg.|
{r}
Fecit divitias fals
as et transitorias et non veras et permanentes.
marg.|
{s}
Et non in iudicio sed
in iniustitia et fraude et violentia. Hab. 2.c. Ve qui congregat avaritiam malam domus sue, infra 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei.
marg.|
{t}
In dimidio dierum suorum derelinquet eas. Und
e Ps. 54. Viri sanguinem et dolosi non dimidiabunt dies suos. Unde Lc. 12.c. Stulte, ac nocte animam tuam repetent a te, quia sepe subita morte rapiuntur. Eccles. 4.b. Unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem et tamen laborare non cessat, nec saturantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens. Cui laboro et fraudo animam meam bonis ? Eccles. 6.a. Est et aliud malum quod vidi sub Sole et quidem frequens apud homines. Vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime sue ex omnibus, que desiderat, nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo ; sed homo extraneus vorabit illud. Ideo dicitur, 1Tim. 6.d. Divitibus huius seculi percipe, non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Medium dierum avari est in culpa et aliud erit in pena.
marg.|
{u}
Et in novissimo suo erit insipiens qui
congregando divitias modo videtur sapiens, sed tunc quando videbit quod divitie sue non poterunt eum iuvare, sed magis impedient, apparebit insipiens. Tunc enim dicet illud Sapient. 5.b. Lumen sapientie non luxit nobis, quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Unde 2Rg. 22.d. Filii alieni destruxerunt et contrahentur in angustiis suis Is. 7.a. Noli timere et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum. Titio in principio ardet, sed in fine deterrimum fumum emittit. Sic modo avari ardent igne cupiditatis, sed in fine fumum avare compunctionis emittent, scilicet intra se gementes et pre angustia spiritus, scilicet quando videbunt omnia, in quibus hic delectati sunt, transire sicut umbram. Ideo dicitur Eccles. 5.a. Noli attendere ad possessiones iniquas et ne dixeris, est mihi sufficiens vita, nihil enim proderit in die vindicte et obdurationis. Eccles. 9.c. Non zeles gloriam et opes peccatoris, non enim scis, que sit futura illius subversio.
marg.|
{a}
Solium glorie
etc. 224ra}
Dict
o, quid malis acciderit, dicit quid bonis accidet, quasi dicat : sic mali captivabuntur, sed.
marg.|
{d}
Exspectatio Israel
id est bonorum videntium Deum, est.
marg.|
{a}
Solium glorie
id est Hierusalem, que fuit Solium Dei, id est boni Iudei exspectant quod Hierusalem restituatur, ut sit Solium glorie Dei, sicut prius fuit, quando in ea habitabat super propitiatorium et in fumo et in nube apparebat in templo. Glorie dico.
marg.|
{b}
Altitudinis a principio
id est ipsi exspectabunt quod ita alta et nobilis sit, sicut fuit a principio.
marg.|
{c}
Locus
id est ipsi exspectabunt quod Hierusalem sit locus sanctificationis nostre, id est Dei sanctificantis ipsos, vel nos, sicut fuit a principio, quando ibi habitabat per miraculorum ostensionem.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{c}
Locus Sanctificationis nostre
id est adorationis culture, per que Deus in nobis fuit quondam sanctificatus, id est sanctus et gloriosus ostensus, ut vocetur Hierusalem locus sanctificationis, quoad Sacerdotes et Levitas Templi ministros ; solium autem glorie, quoad Reges et Principes, per quos tunc iudicium exercebat.
Numérotation du verset
Ier. 17,mystice
marg.|
Et $mystice
marg.|
{d}
Israel
id est videns Deum per fidem, debet exspectare.
marg.|
{a}
Solium glorie
id est ut sedeat Deus in eo exercendo per eum iudicia sua. Illi enim soli sunt digni iudicare alios, qui sunt solium Dei, quorum conversatio in celis est. Quia non nisi celum est sedes Dei, ut dicitur Is. ultimo a. 1Cor. 4.d. Spiritualis homo omnia diiudicat.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{d}
Exspectatio Israel
id est omnium credentium, est.
marg.|
{a}
Solium glorie altitudinis
id est ipse Christus, qui est thronus gloriosus, excelsus omnium Christianorum, id est sustentator omnium, sicut de Elia dicitur 4Rg. 2.b. quod est ipse currus, Israel, id est eius sustentator. Qui est
]
etc. {c}
Locus sanctificationis nostre
id est sanctificatio nostra, sup. 14.d. Solium glorie tue recordare, ne irritum facias pactum tuum nobiscum, id est Christi recordare advocati nostri te pro nobis interpellantis.
marg.|
{e}
Domine, omnes, qui te derelinquunt per
peccatum, vel idololatriam.
marg.|
{f}
Confundentur conf
usione eterna, nisi penituerint. Ps. 108. Operiantur sicut diploide confusione sua.
marg.|
{g}
Recedentes a te in terra scribentur
quasi de facili deleturi, quia terra mollis est nature, quasi dicat : cito peribit memoria eorum et omnis eorum possessio. Vel, In terra scribentur, id est in terrenis ascribentur, quia per ea cognoscentur, tamquam aliquis per aliquam magnam domum suam, vel aliqua magna, que fecit, unde dicitur Dominus terre illius, vel domus illius, sic nihil fecerunt nisi terrenum, nec aliquid quesiverunt. Sicut enim boni scribuntur in celo, ut hereditatem celi habeant, sic isti dicuntur scripti in terra, quia nihil habent nisi in terra et nihil in celo, supra 12.a. Plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum. Ps. 48. Vocaverunt nomina sua in terris suis. Littere, quibus scribuntur homines in terra, sunt divitie, delicie, honores, que ostendunt, quales sunt, scilicet avari, superbi, luxuriosi. Quanto autem magis homo sic scribitur in terra, tanto magis deletur a scriptura, qua Sancti scribuntur in celo, quibus dicitur Lc. 10.d. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis ; quod dicitur illis, quorum conversatio est in celis. Dicitur autem quis deleri de libro illo, non quoad scripturam, qua quis scribitur ibi per predestinationem, illa enim indelebilis est, sed ab illa, qua scribitur ibi per presentem iustitiam. Vel dicitur quis deleri a scriptura predestinationis, quando ostenditur esse deletus, id est numquam fuisse scriptus quod fit, quando homo non nisi ad terrena inhiat. Ideo dicitur Mt. 6.c. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur. Quare autem scribantur in terra subdit.
marg.|
{4.
224rb} {h}
Quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.
Sap. ultimo c. Dereliquerunt me fontem aque vive et foderunt sibi cisternas dissipatas. Dominus enim est fons aquarum. Unde dicit Io. 7.f. Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Et Ibid. Qui crediderit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de venire eius fluent aque vive. Hoc autem dicit de spiritu, quem accepturi erant credentes.
marg.|
{i}
Sana me Domine. Hic
petit Propheta liberari et sanari, quasi dicat : parce mihi, ut non permittas me captivari. Vel
Sana me, Domine
id est libera me ab ipsis opprobriis, que patior et ab insidiis, quibus Iudeis sepe circumventus sum. A te enim solo peto medicinam, qui solus es vera medicina. Multi enim medici illam hemorroissam ad curam receperunt, ut eam sanarent, sed non potuerunt, licet illa multa expendisset, sed solus tu eam sanasti, ut dicitur Lc. 8.g. Sana a pena. Salva a culpa, Ps. 9. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum, sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea :
marg.|
{k}
Et sanabor
etc.
Tunc
enim medicinam salus, vel sanitas, sequitur, quando Christus animam ad salvandum recipit.
marg.|
{l}
Quoniam laus mea tu es
id est solus potes hoc dicere, quia relicta omni temporali gloria et delectatione, in solo Deo gloriam et delectationem habet, secundum illud supra 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.
marg.|
{m}
Ecce ipsi dicunt ad me. Ubi est verbum Domini ?
quasi non credunt eis, que dico eis. Non enim credunt venturam eis captivitatem in diebus suis, licet sit ventura posteris eorum. Ubi est ? quasi dicat : .
marg.|
{n}
Veniat
quasi videamus, si verum dicis. Sic multi dicunt non credentes comminationibus Predicatorum. Am. 5.e. Ve desiderantibus diem Domini, ad quid eam vobis ? Is. 5.e. Qui dicitis, festinet et cito veniat opus eius, ut videamus, appropriet et veniat consilium sancti Israel et sciemus illud. Is. 28.c. Erit eis verbum Domini, manda remanda, manda remanda, exspecta reexspecta, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi, ut vadant per delectationem et cadant retrorsum, per consensum et conterantur, per actum et illaqueentur, per consuetudinem et capiantur, per impenitentiam in morte.
marg.|
{o}
Et tame
n illis sic dicentibus et improperantibus ; ego non sum turbatus te pastorem sequens, id est tua sequens vestigia. Ille dicitur in via turbari, qui non potest invenire viam, per quam debet ire. quasi ergo dicat, bonam viam ivi, quia te non dereliqui. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi.
marg.|
{o}
Et hoc
ideo, quia, diem hominis non desideravi, id est laudem humanam, vel favorem, vel quamcunque temporalem delectationem. Unde Gregorius Qui laudem, sive placentiam non querit, contumeliam non sentit. Et ideo hoc faciens non fui turbatus ad contumelias 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Bene sic dicit, quia ipse humanus favor est iudicii condemnationis causa, vel quia humanus favor magis querit iudicia hominum, quam Dei. Item. Ps. 55. Ab altitudine diei timebo. Alia expositio ponitur in Glossa
marg.|
{p}
Diem hominis
id est vitam longiorem, quam egrotantes desiderare solent. Sic ergo secundum hoc, longam vitam desiderare non est bonum. Sed nonne sciebat Ieremias, Deum velle eum diu vivere ? Sol. Licet Deus vellet hoc de Sanctis, tamen Sancti hoc non desiderabant propter pericula huius vite. Et non dicit non volui, sed.
marg.|
{q}
Non desideravi quia
desiderium vix potest esse sine delectatione, sed velle quandoque sine ea est. Unde non posset vitam presentem longam desiderare sine presentis vite delectatione.
marg.|
{r}
Tu scis ipsu
m eumdem invoca testem, quem et iudicem.
marg.|
{s}
Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit
quasi iniuste dicunt mihi : Ubi est verbum Domini, quia non sum mendax, Iob. 16.d. In celo est testis meus et conscius meus in excelsis ibi Gregorius Qui testem in celo habet, si ab omnibus in mundo reprehenditur, non curat. Illi proprie eum in celo testem habent, qui eum per imitationem sequuntur. Tales enim non turbantur in viis Domini, sed recte vadunt, nec lassantur. Nm. 23.c. secundum aliam litteram, quam ponit Glossa Non est lassitudo in Iacob, neque dolor in Israel. Unde Mt. 11.d. Venite ad me, id est post me, omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos.
marg.|
{4.
224va} {a}
Non sis tu mihi formidini et e
st Liptote, quasi da mihi fiduciam, ut conforter auxilio tuo et viriliter agam.
marg.|
{b}
Spes mea tu in die afflictionis
scilicet tu sis. Septuag. Non fias mihi alienus, parcens mihi in die mala, quasi non parcas mihi in die mala, scilicet in presenti seculo, ut sic magis parcas in futuro. Iuxta illud Hab. 3.d. Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis. Tunc enim esses mihi alienus, si mihi peccanti parceres, nec in virga tua corriperes, qua omnem filium, quem pater recipit, corripit. Hbr. 12.b. Apc. 3.d. Ego, quos amo, arguo et castigo, sup. 15.c. Noli in patientia tua suscipere me, quia cum in presenti iratus fueris, misericordie recordaberis. Et huc bene concordat nostra littera, que dicit, Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis. In die enim prosperitatis presentis non est spes. Unde Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Sed magis spes in die tribulationis. Unde Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam
]
etc. {c}
Confundantur, qui me persequuntur salu
bri confusione, quasi de peccatis conterantur. Ps. 82. Imple facies eorum ignominia etc.
marg.|
{d}
Et non confundar ego
id est non habeam causam confusionis, scilicet peccatum, vel confusionem sustinere non timeam, ut scilicet confusio mea, quam sustineam, non adducat ignominiam, sed magis gloriam.
marg.|
{e}
Paveant illi
scilicet Deum, vel comminationem eius, ut peccare desistant et persequi me et exprobrare verbum Domini.
marg.|
{f}
Et non paveam ego
id est causam pavoris non habeam, scilicet peccatum.
marg.|
{g}
Induc super eos diem afflictionis sive
ultionis, id est captivitatis presentis, ut sic saltem corrigantur et in illa captivitate.
marg.|
{h}
Et duplici contritione contere eos
id est pro duplici eorum iniquitate eos contere, secundum illud, supra 16.d. Reddam duplices iniquitates eorum, id est penam pro duplici iniquitate, quia transgressi sunt legem naturalem et scriptam. Vel quia mala commiserunt et bona omiserunt. Vel quia Deum offenderunt et se et proximum offenderunt, scilicet malo exemplo. Vel.
marg.|
{h}
Duplici contritione
scilicet fame, quoad obsessos in civitate ; et gladio, quoad occisos in agro. Vel loquitur de malis et afflictis, non imprecando, sed predicando quod in Inferno conterentur duplici contritione, scilicet in anima et corpore, quando suscipient de manu Domini duplicia pro peccatis suis, ut dicitur. Is. 40.a. Unde contere, id est conteres.
marg.|
{i}
Vade et sta in porta filiorum populi. Qui
a sic contemnunt verba tua, vade ad locum apertum, scilicet ad portam Templi, vel urbis.
marg.|
{k}
Per quam ingrediuntur et e
grediuntur
ut sic tandem ex necessitate cogantur audire.
] {l}
Reges Iuda
id est Principes. Secundum illud 2Tim. 4.a. Insta opportune, importune ibi Glossa Opportune, secundum veritatem, importune, secundum eorum opinionem. Tu quidem opportune agis, sed importunus videris, ut sic possint se excusare quod bonum non fecerunt, dicentes, quia non audivimus et ideo opportune.
marg.|
{m}
Audite verbum
etc.
qui ingredimini per portas istas Temp
li vel urbis.
marg.|
{n}
Custodite animas vestras soll
icite, ne ibi intret Diabolus per peccatum, sicut custoditur domus a latronibus et ideo clauditur. Dt. 1.b. Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.
marg.|
{o}
Et nolite portare pondera in die Sabbati
id est peccata. Et hoc maxime in die Sabbati, quando ab omni opere servili cessabunt homines, unde multo magis a peccato tunc cessare debetis. Sic homo maxime in festis debet abstinere a peccato quod est pondus grave. Ps. 31. sicut onus grave gravate sunt super me. Is. 58.b. Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos et omne onus dirumpe. Hbr. 12.a. Habentes tantam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans peccatum. Vel ad litteram precepit eis servare diem Sabbati, secundum legem. Ex. 20.b.
marg.|
{p}
Nec inferatis
{4.
224vb}
per portas Hierusalem ad l
itteram. Vel mystice, id est per virtutes. Ita exponit Glossa Sed quomodo potest inferri peccatum per virtutes, cum virtus sit bona qualitas mentis, quam Deus in nobis sine nobis infundit, qua bene vivitur, qua nemo male utitur ? Ergo virtute nullus potest male uti. Solutio: peccatum dicitur ingredi per virtutes, cum sub specie virtutis malum fit, vel quando ex virtute, vel eius occasione surgit elatio superbie, quia sepe de bono superbitur, vel quando bonum fit, non bene, id est non ordinate, vel eo modo, quo fieri debet,
marg.|
{p}
Per portas Hierusalem
quasi per sensus, per quos ingreditur peccatum in animam. Mors enim intrat per fenestras, ut supra 9.f.
marg.|
{q}
Et nolite eiicere onera de domibus vestris in die Sabbati.
ad litteram, quia hoc opus servile erat secundum legem. Vel dicit onera penitentie, que etsi abiicienda non sint, nisi forte ad tempus, tamen precipue in die Sabbati et festi non sunt abiicienda. Sed contra. Tunc enim ieiunamus, sed magis in vigiliis et festis est gaudium non luctus. Unde Nehem. 8.c. Nolite lugere et nolite flere etc.
Ite,
comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes eis, qui non preparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est et nolite contristari. Gaudium enim Domini est fortitudo vestra. Sol. Etsi alique penitentie non sint faciende in festis, ut ieiunia et huiusmodi, non tamen propter hoc sunt abiiciende quod si fieret peccatum resumeretur. Tunc enim fundamentum omnis penitentie adiiceretur, scilicet propositum non peccandi quod numquam abiiciendum est et sic numquam penitentia abiicitur. Et preterea si tunc non sunt facienda ieiunia, nihilominus debent fieri alie penitentie. Vel onera eiiciuntur, quando de corde exit peccatum ad opus. Simile preceptum quantum ad litteram sicut hic, habetur Nehem. ultim. c. Clauserunt ianuas et precepi, ut non aperirent eas usque post Sabbatum et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die Sabbati.
marg.|
{r}
Et omne opus serv
ile, non facietis, quale proprie est peccatum. Unde Io. 8.d. Qui fecit peccatum servus est peccati. Sed semper illud opus faciendum est, de quo Io. sexto. c. Operamini non cibum, qui perit, sed, qui permanet in vitam eternam. Sed in festis mali magis operantur cibum, qui perit, scilicet qui gule tunc se exponunt, 1Cor. sexto c. Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et hanc destruet.
marg.|
{s}
Sanctificate diem Sabbatum
etc. id est in honore et sanctificatione habete, vel sanctum ostendite, tunc abstinentes ab omni opere servili.
marg.|
{t}
Sicut precepi patribus vestris Ex.
20.b. Quod autem sit premium observantium Sabbatum, vel litteraliter, vel spiritualiter dicitur Is. 5.d. Si averteris a Sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaberis Sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua et ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudinem terre et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Sed contra malos, dicitur Is. 1.d. Solemnitates vestras odivit anima mea. Lam. 5.c. Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata eius. Ideo dicitur Ex. 31.c. Videte, ut Sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris.
marg.|
{u}
Et non audierunt aure
exteriori.
marg.|
{u}
Nec inclinaverunt aurem suam ment
is.
marg.|
{y}
Sed induraverunt cervicem suam ne audirent
etc.
tamq
uam animalia indomita, reiicientes omnes iugum legis. sup. 7.f. Non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt, quam patres eorum. Ez. 3.b. Omnis domus Israel attrita fronte est et duro corde.
marg.|
{z}
Et ne acciperent disciplinam
etc. id est disciplinati fierent
{4.
225ra} per doctrinam meam.
marg.|
{a}
Et erit, si audieritis me hic
ponit premium custodientium legem et sanctificantium sabbatum.
marg.|
{b}
Ut non inferatis
etc.
expo
ne ut prius.
marg.|
{c}
Ingredientur per portas civitatis
etc.
Ad littera
m, quasi honore et deliciis affluentes. Unde : Ascendentes in curribus etc. vel :
marg.|
Moraliter, id est si bene custodieritis festa hec, promitto vobis quod bonos Principes seculares habebitis et bonos Ecclesie Prelatos. Ad hoc autem quod boni sint Prelati, oportet eos ingredi per portas, scilicet quod canonice eligantur, Aut aliter, fures essent et latrones, quia per ostium non ingrederentur in ovile ovium, ut dicitur Io. 10.a. Oportet etiam quod sint porte, id est alios introducentes in Ecclesiam per doctrine et exempli dilucidationem ; et quod sint Reges et Principes, id est bene se regentes et carni sue principantes, ut scilicet non regnet peccatum in corpore mortali eorum, ut dicitur Rm. 6.b. Prv. 21. Cor Regis in manu Dei, quocunque voluerit, inclinabit illud.
marg.|
{d}
Sedentes super
etc. id est Ecclesiam, que est solium Christi, qui per David significatur.
marg.|
{e}
Et ascendentes in curribus
etc. id est preerunt Ecclesiis, eas educentes et perducentes ad pastum verbi et exempli, ad colles Regni eterni. Prelatus enim est currus Ecclesie, qui infirmos debet supportare per compassionem. Est equus, quia debet subditos trahere per doctrinam et admonitiones et comminationes. Est et auriga, quia debet ducere et dirigere per bone vite exemplum, eis demonstrando rectam viam, ut sic ante eos vadat, quasi qui lucernam in manibus portat. Hi sunt currus ignei, quibus Elias raptus est in celum 4Rg. 2.b. Ps. 67. Currus Dei decem millibus multiplex etc.
Hab.
3.b. Quadrige tue salvatio.
marg.|
{f}
Viri Iuda per
fidei et operum confessionem.
marg.|
{g}
Et habitatores
etc.
per
contemplationem.
marg.|
{h}
Et habitabitur civitas
etc. id est longo tempore. Vel. Mystice de Ecclesia, que numquam potest destrui. Unde Mt. 28.d. Vobiscum sum omnibus diebus etc.
marg.|
{i}
Et venient de civitatibus
etc.
sicu
t preceptum fuit, ut tribus festivitatibus anni in Hierusalem congregarentur et non apparerent vacui, ut dicitur Ex. vigesimotertio. b. Vel de Ecclesia expone. Per Beniamin plaga Orientalis, per campestria Occidentalis, per montuosa Septentrionalis, per Austrum Australis, que est a Meridie, quasi de quatuor mundi partibus ad Ecclesiam confluent gentes, ut dicitur Mt. octavo b. Multi ab Oriente et Occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in Regno celorum. Vel per Beniamin et Hierusalem, docti in lege, per campestria et montuosa indocti, quasi utrique venient ad Ecclesiam. Vel per Beniamin, id est filius dextere, Religiosi, qui offerunt holocaustum, omnibus renuntiando et seipsos servitio Dei mancipando ; per campestria, seculares, qui victimas offerunt, quedam sibi retinentes et superflua pauperibus erogantes. Primi, offerunt thus devotionis in oratione ; secundi sacrificium contritionis in penitentia. Unde Religiosi sunt de Austro propter fervorem devotionis ; seculares sunt montuosi, cum lucent per exemplum. Ubi nos habemus. Sacrificium, secundum Hieronymum veritas Hebraica habet manna quod pessima consuetudine, ut dicit Hieronymus immo scriptorum negligentia, Manna in libris nostris legimus Similiter Bar. 1.b. ubi habemus. Emitte holocausta et thus et facite Manaa, legitur Manna, vel magna, sed ibi debet esse manaa quod idem est quod sacrificium.
marg.|
{k}
Si autem non audieritis me
etc.
Ecce
pena transgredientium.
marg.|
{l}
Succendam ignem in portis eius
etc.
Ad littera
m enim portas civitatis combusserunt hostes. Et si obiiciatur illud Ps. 73. Securibus exciderunt ianuas eius in idipsum, debet intelligi, ianuas eius, id est Templi, non civitatis.
marg.|
{m}
Et non extinguetur ab a
liquo, sed ardere quantum poterit
{4.
225rb} permittetur. Vel hoc dicit, quia pena, que tunc incepit in malis fuit initium future eterne et sicut adhuc est in multis. Vel ignem luxurie et cupiditatis, quo igne permittit Dominus comburi inobedientes sibi. De quo igne Os. 7. Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Vel, Non extinguetur, quia iste ignis ducit ad ignem eternum de quo Iob. 20.d. Devorabit eum ignis, qui non succenditur. Item nec extinguetur. Mt. 3.c. Paleas comburet igne in extinguibili, id est qui nec extinguit, nec extinguetur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_17)
Notes :