Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Ier. 18,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Numérotation du verset Ier. 18,2 

Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
Numérotation du verset Ier. 18,3 

et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
Numérotation du verset Ier. 18,4 

et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret
Numérotation du verset Ier. 18,5 

et
factum est verbum Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ier. 18,6 

Numquid sicut figulus iste non potero facere vobis
domus Israel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israel
Numérotation du verset Ier. 18,7 

repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
Numérotation du verset Ier. 18,8 

si
penitentiam egerit gens
illa a malo suo
quod locutus sum adversum eam agam
et ego penitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,9 

et subito loquar de gente et regno ut edificem et ut plantem illud
Numérotation du verset Ier. 18,10 

si fecerit malum in oculis meis
ut non audiat vocem meam
penitentiam agam super bono
quod locutus sum ut facerem ei
Numérotation du verset Ier. 18,11 

nunc ergo dic viro Iude et habitatoribus Hierusalem dicens hec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos
malum
et cogito contra vos cogitationem revertatur
unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra
Numérotation du verset Ier. 18,12 

qui
dixerunt desperavimus
post cogitationes enim nostras ibimus
et unusquisque
pravitatem cordis sui mali faciemus
Numérotation du verset Ier. 18,13 

ideo hec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia que fecit nimis
virgo Israel
Numérotation du verset Ier. 18,14 

numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aque erumpentes frigide et defluentes
Numérotation du verset Ier. 18,15 

quia oblitus est mei
populus meus frustra
libantes
et impingentes
in viis suis
in semitis seculi ut ambularent per eas in itinere non trito
Numérotation du verset Ier. 18,16 

ut fieret terra eorum in desolationem
et in sibilum sempiternum
omnis qui preterit per eam obstupescet
et movebit caput suum
Numérotation du verset Ier. 18,17 

sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
Numérotation du verset Ier. 18,18 

et dixerunt venite et cogitemus contra Ieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius
Numérotation du verset Ier. 18,19 

attende Domine ad me et audi vocem
adversariorum meorum
Numérotation du verset Ier. 18,20 

numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam
anime mee
recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum
et averterem indignationem tuam ab eis
Numérotation du verset Ier. 18,21 

propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et vidue et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in prelio
Numérotation du verset Ier. 18,22 

audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem
repente quia
foderunt foveam
ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis
Numérotation du verset Ier. 18,23 

tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes
in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis

Capitulum 18

marg.| Verbum quod factum est etc.   Hic loquitur Dominus Prophete, docens eum de illis, que futura sunt, non solum verbo, sed etiam visibili signo. precipiens ei, ut descendat ad domum figuli. Et sub metaphora figuli dissipantis vas et post ad arbitrium suum reedificantis, ostendit Dominus Iudeos post dissipationem vastitatis et captivitatis se reedificaturum, si penituerint. Et dividitur hoc caput in septem partes. Primo, sub metaphora figuli, ostenditur Dominus potens dissipare contemnentes et reedificare pro sua voluntate penitentes. Secundo, contra populum fictilem definitiva datur sententia, pro eo quod penitere noluit, ibi : Ecce ego fingo contra vos malum. Tertio, mutat sententiam, si voluerint mutare culpam, ibi : Revertatur unusquisque. Et sic dupliciter eos attrahit, primo tormentis, secundo promissis. Quarto, obstinationem et duritiem eorum ostendit, quia nec per tormenta redeunt timendo, nec per promissa amando, sed desperantes sequuntur cogitationes suas, ibi : Qui dixerunt desperavimus. Quinto, detestatur horribilia peccata eorum, quia scilicet creaturis insensibilibus naturam suam non mutantibus, ipsi tamen naturam suam mutant et Deum, propter quem colendum et amandum facti sunt, oblivioni tradunt, legemque sibi datam, ut in ea ambularent et Deum colerent contemnunt, idola nova colendo et sic via non trita deambulando, propter quod et penam eorum ibidem subiungi, ibi : Interrogate gentes. Sexto, Propheta excogitationes illorum contra se enumerat, ibi : dixerunt, venite. Septimo, ad orationem se convertens ostendit suam innocentiam et contra eorum malitiam iustam eorum vindictam, ibi : Attende, Domine. Dicit ergo.
marg.| {n} Verbum quod etc.   Quia ergo Iudei rudes erant et non nisi per sensum cognoscentes, ideo per facta eis hic loquitur Dominus. Magis enim retinetur quod oculis cernitur.
marg.| {Δ} ut dicit hic Glossa
Numérotation du verset Ier. 18,mystice 
marg.| {o} Surge et descende in domum figuli. Vol ens Propheta Dei ostendere potentiam et hominis fragilitatem, comparat Deum figulo et hominem luto, quia nihil potest adversus, Deum, sicut nec lutum adversus figulum. Unde Rm. nono d. Numquid potest figmentum, qui se finxit dicere, quid me fecisti sic ? Is. quadragesimo quinto b. Ve, qui contradicit factori suo, testa de Samiis terre, Numquid dicit lutum figulo, quid me fecisti sic ? Is. 64.c. Et nunc, Domine, pater es tu, nos vero lutum et fictor noster tu et nos opera manuum tuarum. Corpora autem nostra dicuntur vasa, quia continent liquorem, sive thesaurum pretiosissimum, scilicet spiritum ad imaginem Dei creatum. 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Anima etiam est vas, in qua est liquor pretiosissimus, scilicet gratie et sapientie et ita totus homo vas dicitur. Deus autem est figulus, qui coquit illud igne tribulationis et roborat, ut sit utile ad ministerium Dei. Ecclesiastic. 28.a. vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis, In domum figuli descendere, est considerare fragilitatem
marg.| {Θ} carnis sue,
marg.| {4. 225va} Δ ut dicit hic Glossa licet per omnes alios sensus ad intelligentiam possit animus duci.
marg.| {a} Et ibi audies etc.   que sequuntur.
marg.| {b} Super rotam sic ad litteram fiunt vasa.
marg.| {c} Et dissipatum est vas etc.   prop ter rote cursum insperatum.
marg.| {f} Sicut placuerat etc. quasi dicat : ad libitum suum, sic Dominus pro voluntate sua omnia facit.
marg.| {g} Numquid etc.   qui primo fregit et post reedificavit, quasi , immo maiorem habeo potestatem, quam figulus, ut qui fregi Iudeos per captivitatem, eos reedificare possim per reductionem de captivitate.
marg.| {h} Ecce sicut lutum etc.   in manu mea id est in potestate. Unde Rm. 9.e. Nonne potestatem habet figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam ? id est ; Iudeos ignominiose captivare et post honorifice reducere, si penituerint ? Eccles. 33.b. Omnes homines de terra fecit, unde creatus est Adam, in multitudine discipline Domini separavit eos et immutavit vias eorum et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos ad separationem ipsorum, quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare et disponere illud, omnes vie eius secundum dispositionem eius, sic homo in manu illius, qui se fecit.
marg.| {i} Repente quasi sicut repente confractum est vas.
marg.| {k} Loquar adversum gentem etc.   Ad littera m contra gentem, que impugnavit Iudeos, que omnes, quasi non sint, sic sunt coram Deo, ut dicitur Is. 40.d. Vel gentem, vocat Iudeos, quos Dominus, propter peccata sua per captivitatem contrivit.
marg.| {o} Si tame n penitentiam egerit gens illa a malo suo, culpe recedens.
marg.| {p} Quod locutus sum adversus eam id est de quo reprehendi eam.
marg.| {q} Agam et ego penitentiam super malo pene , id est ad modum penitentis me habeo, ut non inferam malum quod comminatus sum. Contra 1Rg. 15.f. Non est Deus, ut homo, ut agat penitentiam et penitudine non flectetur. Sol ibi Glossa Non est Deus, ut homo, quasi non peniteat, ut homo, qui per mutationem penitet, qui quia male iudicavit, penitet, Deus enim immutabilis est secundum iustitiam et veritatem, sed homo mutabilis.
marg.| {r} Et subito loquar etc. quasi non contra gentem, id est cito faciam, sicut vas subito restitutum est. Sic autem Dominus loquitur, non quia hoc, vel illud ignoret, scilicet Regni destructionem, vel edificationem, sed ut notetur libertas arbitrii hominis, in qua est, ut merito suo penas, vel misericordiam recipiat, ut qualia merita permanserint, talis merces sequatur. Et secundum mutationem meritorum, sic et mutatio comminationis, vel promissionis, quia nec comminatio implebitur sine perseverantia malitie, nec promissio sine perseverantia boni meriti. Et non nisi sub conditione perseverantie sunt intelligende comminationes, vel promissiones, in quibus omnibus Dominus non est mutabilis, sed tantum in homine est mutatio, scilicet boni ad malum, vel e converso, quam mutationem sequitur sententie mutatio. Sed.
marg.| {s} Si fecerit malum etc.   quia Hbr. 4.d. omnia nuda sunt et aperta oculis eius, ad quem nobis sermo.
marg.| {t} Ut non audiat etc.   Prv. 28.b. Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
marg.| {u} Penitentiam agam etc. id est per modum penitentis agam, scilicet non dando eis bonum quod promisi, non eis existentibus talibus ; sed si penitens essem, que conditio in omni promissione Domini intelligenda est. Unde mutatio promissionis non est ex parte Dei, sed tantum ex meritorum mutatione.
marg.| {x} Et habitatori Hierusalem id est hominibus de tribu Beniamin.
marg.| {y} Ecce ego fingo contra vos malum. Fin gere proprie est figuli. Et sic loquitur, ut prosequatur metaphoram predictam, cuius impletionem hic dicit, malum pene, quasi cito vobis
marg.| {Δ} inferam penam
marg.| {4. 225vb} Θ carnis sue. Caro enim nostra, quasi ex aqua et pulvere coagulata est, id, est, sanguine et semine parentum. Sap. 7.a. In ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente. Hanc domum intrare, multum valet habentem humilitatem. Unde Mi. 6.d. Humiliatio tua in medio tui. Na. 3.c. Intra in lutum et calca etc. Ez. 3.g. Ingredere et abscondere in medio domus tue. Mt. 9.a. Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Propter quid autem ibi descendendum sit, subdit.
marg.| {a} Et ibi auditus spir itualis. Memoria enim proprie fragilitatis dat intelligentiam veritatis. Lam. 3.c. Memoria memor ero et tabescet in me anima mea. Eccl. 7.a. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii, in illa enim admonetur finis cunctorum hominum et vivens cogitat, quid futurum sit. Bene ingressus erat in domum hanc, qui dicebat. Rm. 7.d. Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Sic enim ibi ingressus intellexit corpus suum esse carcerem. Act. 9.a. Surge, ingredere civitatem et dicetur tibi, quid te oporteat facere. Hoc autem vas recte dicitur fieri.
marg.| {b} Super rotam prop ter eius, scilicet corporis instabilitatem. Iob. 14.a. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore etc. Iac. 3.b. Lingua constituitur in membris nostris, que maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostre inflammata a gehenna, id est Diabolo. Vel dicitur rota, quia idem est principium et finis ibidem, secundum illud Gn. 3.d. Terra es et in terram ibis. Eccl. 12.c ibit homo in domum eternitatis sue et circumibunt in plateis flentes, antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vita aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam et revertatur pulvis in terram suam : unde erat.
marg.| {c} Et dissipatum est vas Is. 30.c. Subito dum non speratur, veniet contritio eius et comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida. Is. 38.c. Dum adhuc ordirer, succidit me. Homo totus conteritur per peccatum. Sed.
marg.| {d} Conversus, scilicet  Deus ad misericordiam, secundum illud Za. 1.a. Convertimini ad me et ego convertar ad vos.
marg.| {e} Fecit illud vas alterum quia de vase contumelie fecit vas honoris et glorie. Rm. 9.e. Sustinuit in multa patientia vasa ire apta in interitum, ut ostenderet divitias glorie sue in vasa misericordie, que preparavit in gloriam. Primum vas quod dissipatum est, fuit primus Adam, qui displicuit Deo. Secundum quod reformatum est et integrum mansit, fuit Secundus Adam, id est Christus, qui Patri per omnia placuit. Unde Mt. 3.d. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Ideo dicit.
marg.| {f} Sicut placuerat. Hom o ergo dicitur vas contumelie conversus in vas gratie et potest dicere illud Gal. 2.d. Vivo ego, iam non ego. Sic Saulus de vase reprobationis factus est vas electionis. Sic dicitur ad Saul, 1Rg. 10.b. Insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alterum. In signum huius dicit Dominus. Ez. 12.a. Tu fili hominis sume vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis de loco tuo ad locum alterum.
marg.| {l} Ut eradicem sepa rando ab omni bono.
marg.| {m} Et destruam expo nendo omni malo.
marg.| {n} Et disperdam illud dive rsis tormentis in Inferno affligendo.
marg.| {q} Agam et ego penitentiam quia nisi de culpis penituerimus, Deus de pena comminata infligenda non penitebit. Quomodo autem Deus peniteat, dicitur Os. 11.c. Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est penitudo mea, non faciam furorem ire mee, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo in medio tui sanctus.
marg.| {Θ} {p} Interrogate gentes
marg.| {4. 226ra} Δ inferam penam Is. 45.a. Faciens pacem et creans malum.
marg.| {a} Et cogito contra vos etc. id est inferre sententiam quod est conterere vos.
marg.| {b} Revertatur unusquisque etc. quasi ut mutetur sententia, mutent opera, id est illud quod videor sentire. Augustinus Muta cor et mutabitur opus, bona vis habere et bonus non vis esse, vis habere mortem bonam et non vis habere vitam bonam ; plus ergo amas mortem tuam, quam vitam tuam.
marg.| {c} Et dirigite vias vestras id est opera.
marg.| {d} Et studia vestra id est cogitationes, quas declinavistis ad peccatum. Unde si hoc feceritis, tunc vos reedificabo. Ideo Ioel. 2.c. Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multe misericordie et prestabilis super malitiam. Qui mutat sententiam mutato merito. Ez. 33.d. Si autem dixero impio, morte morieris et egerit penitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam etc.   vita vivet et non morietur, omnia peccata eius, que peccavit, non imputabuntur ei. Et ibid. c. Si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitie eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
marg.| {e} Qui dixerunt etc. quasi dicat : nihil est quod promittit. Vel sic. Tantis sumus implicati flagitiis et in tantum a Domino recessimus quod ab ipso habere veniam desperamus et ideo quod mones, non faciemus, sed idola colemus, supra 2.e. Et dixi, desperavi, nequaquam faciam, adamavi quippe alienos.
marg.| {f} Post cogitationes enim etc. id est post pravitatem. Contra illud Eccles. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas. Ex corde enim exeunt cogitationes male, adulteria etc. Mt. 15.b. Sequi ergo cor, malum est, quia ex nobis malum, sed ex Deo est tantum omne bonum et ideo sequi eum debemus. Unde 2Cor. 3.b. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et hoc est contra Pelagium dicentem, liberum arbitrium sufficere ad iustificationem sine gratia. Sed dicit Hieronymus Cum sit Dei offensa sequi cordis cogitationes, ergo non ex voluntate sine gratia potest esse iustificatio.
marg.| {Θ} {g} Interrogate gentes. Ecc e ostendit, quomodo ambulant post pravitatem cordis sui.
marg.| {h} Quis audivit etc.   que significantur per illas abominationes magnas et maiores, quas inveniebat Propheta Ezechiel, quando in Templum ingrediebatur Ez. 8. supra 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?
marg.| {i} Que fecit nimis sup. 2.g. Quia vilis facta es nimis. Nimis, id est ultra etiam gentiles.
marg.| {k} Virgo Israel quon dam, id est que olim soli Deo desponsata erat, quia hec sola Deum colebat, quia notus in Iudea Deus, in Israel magnum nomen eius.
marg.| {l} Numquam deficiet etc.   Trib us modis iungitur hoc precedentibus. Primo, ut sit responsio ad illud supra. Desperavimus quod admirans Dominus quod ipsi desperarent, ait : Numquid deficiet etc. quasi non potest deficere nix in monte Libani, sic nec ego eis et ideo desperare non deberent. Simile sup. 2.f. Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui ? aut sponsa fascie pectoralis sue ? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. Et Is. 49.d. Numquid potest mater oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego non obliviscar tui. Quare autem non obliviscatur Dominus, dicitur sup. 13.b. Agglutinavi mihi omnem domum Israel. Secundo sic, ut sit ostensio obstinate malitie Iudeorum et perpetue derelictionis eorum, quasi dicat : sicut nix Libani indeficiens est, sic indeficiens est malitia Iudeorum. Simile sup. 13.c. Si mutare potest Ethiops pellem suam et Pardus varietates suas et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. Vel iungit hoc Glossa ut sic ostendatur peccatum eorum esse oppositum omni creature et ideo horribile. Unde.
marg.| {l} Numquid de petra agri id est de summitate agri ubi solent esse petre, vel de monte petroso, qui dicitur ager propter eius planitiem in sui summitate : petra autem propter eius {4. 226rb} crepidinem in eius declivi.
marg.| {m} Deficiet nix Libani quasi etiam insensibilia non mutant naturam suam et tamen Israel mutat suam. Servire enim Deo, est eis quasi naturale et insitum est hoc hominis rationi. Unde Dt. 30.c. Iuxta te est sermo valde in ore tuo, ut facias illum. Ipsi autem dereliquerunt Deum.
marg.| {n} Aut evelli possunt aque erumpentes frigide et defluentes scilicet semper, quia de nive, que in monte Libano est semper, numquam cessant fluere aque Am.. 6.d. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quasi , res etiam inanimate non possunt mutare naturam suam.
marg.| {o} Quia oblitus est mihi populus meus frustra quia inde non acquiritur bonum, nec vitatur malum, sed perditur omne bonum et acquiritur omne malum, quia, scilicet me dereliquerunt fontem aque vive.
marg.| {p} Libantes idol is.
marg.| {q} Sit impingentes in viis suis id est offendentes, vel offendicula invenientes, ut ruant : Nimirum, quia vie eorum tenebre et lubricum. Et Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant Is. 59.b. Impegimus in meridie, quasi in tenebris. Quia Eccl. 21.b. Via peccantium complantata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebre et pene.
marg.| {r} Et in semitis seculi in h oc, scilicet in peccatis suis imitantes seculum.
marg.| {s} Ut ambularent etc. id est in cultu idololatrie.
marg.| {t} Non trito id est non assueto, scilicet quantum ad Iudeos, qui non solebant adorare nisi unum Deum, sicut via seculi, id est via mundana, licet sit trita mundanis. Unde Mt. 7.b. Spaciosa est via, que ducit ad perditionem. Que dicitur non trita, quoad vestigia Sanctorum, qui vitam Christi imitantes incedunt per arctam viam, que ducit ad vitam. Que trita est lapidibus Stephani, craticula Laurentii, cruce Christi insignita et quasi calcata. Vel dic quod quia dixerat Deus prius se mutare sententiam suam secundum meritorum hominum mutationem, ne propter hoc, quis crederet Deum esse mutabilem, ideo ostendit per hoc suam immutabilitatem, dicens :   Numquid etc.   quia sicut he in natura sua immutabiles sunt, sic et ego multo plus. Iudicium enim quod est secundum superiores causas immutabile est, licet sententia mea, que est secundum inferiores, sit mutabilis.
marg.| Moraliter, sive Metaphorice. quasi vos desperatis, sed non de petra.
marg.| {l} Numquid de petra id est firmo et constanti.
marg.| {m} Deficiet nix id est gratia refrigerans ab estu peccati, que est, Libani quod interpretatur candidatio, per quod intelligitur munditia vite, Ps. 50. Super nivem dealbabor. Iob. 9.d. Si lotus fuero, quasi aquis nivis, tamen sordibus intinges me.
marg.| {n} Aut evelli possunt aque erumpentes frigide et defluentes quasi lacrime delectationis peccati ignem extinguentes in corde. Tunc autem maxime de nive exit aqua, quando calor Solis super nivem ascendit ; sic qui magis vero Sole irradiatur, citius in lacrimis dissolvitur.
marg.| {u} Ut fieret terra eorum ecce pena subditur post culpam.
marg.| {x} In desolationem ut s ic Deum dereliquerunt, sic ibi sit solitudo perpetua.
marg.| {y} Et in sibilum, sempiternum scilicet derisionis et indignationis ; Draco enim victus ab Elephante ex indignatione sibilat ; sic Iudei maxime indignabuntur pre stupore confusi. Et tota terra erit in sibilum.
marg.| {z} Omnis, qui preterierit eam, obstupescet vide ns miseriam et eam comparans ad felicitatem, quam ante habebat.
marg.| {a} Et movebit caput suum sicu t caput solet nobis tremere, cum videmus aliquid horribile Na. 3.b. Et erit omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet, vastata est Ninive.
marg.| {b} Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico qui cito redigit ad nihilum palmites et ex insperato.
marg.| {c} Dorsum etc. scilicet exponendo eos tribulationi. Per faciem eius misericordia significatur. Et merito, quia verterunt ad {4. 226va} me tergum et non faciem, ut supra 2.s. Et hoc magis proprie intelligitur completum post captivitatem Romanorum quando dispersi et vagi et profugi facti sunt in omnibus nationibus, ut dicitur Os. 9.d. Et hoc coram inimico scilicet vastatore, vel Diabolo, cuius opera semper sequuntur. Et Dominus numquam modo eis ostendit faciem, quia sicut ipsi ab eo semper recedunt, sic ad eos numquam revertitur. Unde 1. Par. 28.c. dixit David ad Salomonem. Si quesieris eum invenies eum ; si autem dereliqueris eum, proiiciet te in eternum.
marg.| {a} In die perditionis eorum etc. id est captivitatis vel iudicii futuri. Tunc enim vertet dorsum malis. Mt. 25.a. Amen dico vobis, nescio vos.
marg.| {b} Et dixerunt. Venite etc.   Unde Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta etc.   Unde 3Rg. 22.b. dixit Rex Israel de Michea. Ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Unde, ut ibidem dicitur, precepit postea eum ligari et poni in carcerem : Et Sedechias etiam percussit eum in maxillam et hoc fecit, quia dixit, falsos Prophetas non loqui a Domino, sed magis habere spiritum mendacii, quia spiritum mendacii dederat Dominus in ore omnium Prophetarum. Sic sepe silentium imponitur ei, qui peccata arguit. Illi autem habent proprie in ore spiritum mendacii, qui precepta Domini, vel prohibitiones et comminationes emolliunt, foventes peccatores in peccatis suis et loquentes eis placentia, diminuentes veritates a filiis hominum. Sap. 2.c. Circumveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis etc.
marg.| {c} Non enim peribit etc.   lice t hoc ipse dicat. Unde dicebant, suos falsos Prophetas habere veram legis scientiam, cum tamen dicatur, Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia etc.   Sed dicitur Is. 29.e. Admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur. Sic autem est modo ad litteram, quia hec omnia remota sunt a Iudeis. Unde Zacharias Propheta facto in spiritu Dei egressus est in occursum Asa, ut 2Par. 15.a. et dixit ei. Transibunt multi dies in Israel absque Deo vero et absque Sacerdote et absque Doctore et absque lege. Ez. 7.g. Peribit lex a Sacerdote et concilium a senioribus.
marg.| {d} Venite et percutiamus etc. quasi imponamus ei silentium, mala de eo dicendo et eum accusando. Ideo dicitur Is. 29.e. Perversa est hec cogitatio, quasi lutum contra figulum cogitet. De hac percussione Eccl. 28.c. Flagelli plaga livorem facit, plaga autem lingue comminuet ossa. Sic et contra Christum multa falsa testimonia adduxerunt Iudei et ad ultimum lingua crucifixerunt, dicentes. Crucifige eum.
marg.| {e} Et non attendamus etc. id est non credamus ei.
marg.| {f} Attende, Domine, ad me. Hic convertit se ad orationem arctius se contra eos protegens. Non enim petiit ultionem de inimicis causa vindicte. Quia dicitur Eccl. 28.a. Qui vindicari vult a Domino inveniet vindictam et peccata eius servans servabit. Sed tantum ostendit Deo suam innocentiam, ut sic eum liberet a pena et illi corrigantur per flagella.
marg.| {g} Et audi vocem etc.   Simi le Is. 37.c. Aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, que misit ad blasphemandum Deum viventem.
marg.| {h} Numquid redditur etc.   Io. 10.f. Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis. Ps. 108. Posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea etc.   Quia scutum orationis eis opposuit. Unde 2Mcc. ultimo b. Singulos illorum armavit non clypei et haste munitione, sed sermonibus optimis et hortationibus.
marg.| {i} Quia foderunt foveam etc.   Lupo foditur fovea et stramine supposito decipitur, ut in eam cadat ; sic per verba blanda et per multas interrogationes antendebant decipere Ieremiam. Unde.
marg.| {i} Foderunt foveam id est deceptionem {4. 226vb} fecerunt.
marg.| {l} Anime mee toll ende, id est ut eam tollerent. Vel ad litteram dicit Christus.
marg.| {l} Foderunt id est clavis confixerunt et perforaverunt.
marg.| {k} Foveam anime mee id est corpus quod est quasi fovea anime mee, id est carcer. † Ps. 21. Foderunt manus meas et pedes meos. Quia ergo, Domine, sic mihi reddunt mala pro bonis.
marg.| {m} Recordare quod steterim in conspectu etc.   quia licet sic me persequerentur, non cessabam pro eis orare te, sicut et Christus in Cruce pro crucifixoribus oravit. Lc. 13.e. Stephanus pro lapidantibus. Act. 7.g.
marg.| {n} Et sic oratione mea,   averterem indignationem tuam ab eis id est averti peterem magis quam ultionem, Simile Is. 38.a. Memento queso, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis, fecerim.
marg.| {o} Propterea quia , scilicet reddunt pro bono malum.
marg.| {p} Da filios eorum in famem. Pre dictio est futuri, non imprecatio mali quod tamen vult consentiens iustitie divine. Unde super illud Act. 8.d. Pecunia tua tecum sit in perditionem. Gregorius Iusti cum sententiam maledictionis proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex iustitia erumpunt. Iudicium enim Dei intus aspicientes, quo maledicto non peccant, quia a iudicio Dei non discordant. Cum ergo hic non sit imprecatio, sed predictio, non est contrarium superiori petitioni, quia petiit pro eis bonum, licet bonum postulatum non meruerunt accipere, magis in malitia perseverantes, unde puniuntur in se et in filiis, scilicet se imitantibus, ut sic exemplum cavendi a consimili daret posteris et peccatum inultum non daret filiis exemplum imitandi patres.
marg.| {q} Et deduc eos etc. id est in potestatem.
marg.| {r} Fiant uxores eorum etc.   Simi le Os. 9.c. Da eis, Domine, vulvam absque liberis et ubera arentia. Hec autem pena manifeste apparet in crucifixoribus Christi, qui in se puniti sunt et in filiis. Unde dicitur Mt. 27.c. Sanguis eius super nos et super filios nostros, id est pena pro sanguinis effusione.
marg.| {s} Audiatur clamor etc. id est ululatus.
marg.| {t} Adduces enim super etc.   Si p redicta exponas de Ieremia, per latronem Chaldeorum exercitus ; si de Christo, per latronem Romanos exercitus significatur, quorum uterque et occidit et spoliavit Iudeos, sicut latro. Ad hec duo facit Io. 10.b. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat.
marg.| {u} Et laqueos absconderunt etc. id est per blanditias verborum et interrogationum me nitebantur decipere et etiam alios bonos. Unde supra 5.f. Inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Vel de Christo.
marg.| {u} Et laqueos, id est   clavos pedibus meis. ] {x}   Tu autem Domine etc.   adve rsum me in mortem, quia tractant de me occidendo, sic et Iudei Christum querebant sepe interficere.
marg.| {y} Ne propitieris etc.   Lege ut prius quod non est imprecatio, sed predictio. Vel si sit imprecatio, non est ex intuitu vindicte, sed ex zelo iustitie, cui consentit Propheta. Simile Is. secund. c. Non ergo dimittas eis.
marg.| {z} Et peccatum eorum etc. id est habeas illud in memoria tua ad puniendum. Ps. 108. In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur etc.   Quia abusi sunt misericordia Dei, qua dedit eis locum ad penitendum et ipsi eo abusi sunt in superbiam.
marg.| {a} Fiant corruentes etc.   Per omne enim peccatum cadit homo in conspectu Domini, quia omne nostrum peccatum est ei manifestum. Vel quasi a conspectu Domini, id est a facie misericordie eius, id est corruentes in ipsum tamquam offendentes ad lapidem offensionis et petram scandali, ut dicitur Is. 8.c.
marg.| {b} In tempore furoris tui etc.   Popu lo enim suo, qui natus {4. 227ra} erat ad gloriam, abutitur Dominus illum captivando, quia illo utitur ad aliud, quam ad quod natus est. Sic erit de infernalibus, quia enim abusi sunt rebus Domini, id est corpore suo et anima, exponendo ea in aliis usibus, quam in usu Domini, ideo et Dominus eis abutetur in pena, ut quos creavit ad gloriam, consumat ignominia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_18)

Notes :