Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Ier. 2,1 

Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ier. 2,2 

vade et clama
in auribus Hierusalem
dicens hec dicit Dominus recordatus sum tui miserans
adolescentiam tuam et caritatem disponsationis tue
quando secuta me es in deserto in terra que non seminatur
Numérotation du verset Ier. 2,3 

sanctus Israel Domino primitie frugum eius
omnes
qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 2,4 

audite
verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israel
Numérotation du verset Ier. 2,5 

hec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me
et ambulaverunt post vanitatem
et vani facti sunt
Numérotation du verset Ier. 2,6 

et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Egypti
qui transduxit nos
per desertum per terram inhabitabilem
et inviam
per terram sitis
et imaginem mortis
per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo
Numérotation du verset Ier. 2,7 

et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis
terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem
Numérotation du verset Ier. 2,8 

sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prevaricati sunt in me et prophete prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt
Numérotation du verset Ier. 2,9 

Propterea
adhuc contendam in iudicio1 vobiscum
1 contendam in iudicio] iudicio contendam Weber
ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo
Numérotation du verset Ier. 2,10 

transite
ad insulas Cethim et videte et in Cedar
mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi
Numérotation du verset Ier. 2,11 

si mutavit gens deos
et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum
Numérotation du verset Ier. 2,12 

obstupescite celi super hoc et porte eius desolamini vehementer dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 2,13 

duo enim mala fecit populus meus me
dereliquerunt fontem aque vive ut foderent sibi cisternas
cisternas dissipatas
que continere non valent aquas
Numérotation du verset Ier. 2,14 

numquid servus est Israel aut vernaculus quare ergo est factus in predam
Numérotation du verset Ier. 2,15 

super eum rugierunt leones
et dederunt vocem suam
posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exuste sunt et non est qui habitet in eis
Numérotation du verset Ier. 2,16 

filii quoque Memfeos et Tafnes
constupraverunt te usque ad verticem
Numérotation du verset Ier. 2,17 

numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore
quo ducebat te per viam
Numérotation du verset Ier. 2,18 

et nunc quid tibi vis in via Egypti ut bibas aquam turbidam
et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis
Numérotation du verset Ier. 2,19 

arguet te malitia tua
et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei
apud te dicit Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset Ier. 2,20 

a seculo confregisti iugum meum
rupisti vincula mea
et dixisti non serviam
in omni enim colle sublimi
et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris
meretrix
Numérotation du verset Ier. 2,21 

ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
Numérotation du verset Ier. 2,22 

Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith
maculata es
in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ier. 2,23 

quomodo dicis
non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle
scito quid feceris
cursor levis
explicans vias tuas
Numérotation du verset Ier. 2,24 

onager assuetus in solitudine in desiderio anime sue
attraxit ventum amoris sui nullus avertet
eam
omnes qui querunt eam non deficient in menstruis eius
invenient eam
Numérotation du verset Ier. 2,25 

prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti
et dixisti desperavi
nequaquam faciam
adamavi quippe alienos
et post eos
ambulabo
Numérotation du verset Ier. 2,26 

quomodo confunditur fur
quando deprehenditur sic confusi sunt
domus Israel
ipsi et reges eorum
principes et sacerdotes et prophete eorum
Numérotation du verset Ier. 2,27 

dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore afflictionis sue dicent
surge et libera nos
Numérotation du verset Ier. 2,28 

ubi sunt dii tui
quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore afflictionis tue secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda
Numérotation du verset Ier. 2,29 

quid vultis mecum iudicio contendere
omnes dereliquistis me dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 2,30 

frustra percussi filios vestros
disciplinam non receperunt
devoravit gladius
vester
prophetas
vestros
quasi leo vastator
Numérotation du verset Ier. 2,31 

generatio vestra videte verbum Domini
numquid solitudo factus sum Israeli
aut terra serotina
quare ergo dixit populus meus
recessimus
non veniemus ultra
ad te
Numérotation du verset Ier. 2,32 

numquid obliviscitur virgo
ornamenti sui sponsa fascie pectoralis sue populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris
Numérotation du verset Ier. 2,33 

quid niteris bonam ostendere viam tuam
ad querendam dilectionem que insuper et malitias tuas docuisti vias tuas
Numérotation du verset Ier. 2,34 

et in alis tuis
inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium
non in fossis inveni eos
sed in omnibus
que supra memoravi
Numérotation du verset Ier. 2,35 

et dixisti
absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me
ecce ego
iudicio
contendam tecum eo quod dixeris non peccavi
Numérotation du verset Ier. 2,36 

quam vilis es facta nimis iterans
vias tuas
et ab Egypto confunderis sicut confusa es ab Assur
Numérotation du verset Ier. 2,37 

nam et ab ista
egredieris
et manus tue
erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam
et nihil habebis prosperum

Capitulum 2

Numérotation du verset Ier. 2,1 
marg.| Et factum est. In precedenti capitulo dixit futuram destructionem Hierusalem. In hoc ostendit causam destructionis, peccata, scilicet populi. Hoc capitulum dividitur in duas partes. In prima enumerat beneficia, que contulit Dominus Iudeis. In secunda enumerat eorum peccata, propter que ingrati fuerant beneficiis, ibi : Et ingressi contaminastis. Dicit ergo.
marg.| {k} Et factum est. Vade et clama alte et aperte, ut nemo excusationem habeat,
marg.| {l} In auribus Hierusalem id est habitatorum eius.
marg.| {m} Dicens. Hec dicit Dominus quasi dic eis, quia ego mando eis hoc.
marg.| {n} Recordatus sum tui scilicet beneficiorum tibi exhibitorum.
marg.| {o} Miserans adolescentiam tuam quasi hoc est de sola misericordia mea, non de tuis meritis, quia te quasi adolescentulam suscepi, susceptam nutrivi, nutritam desponsavi.
marg.| {p} Et caritatem quam habebas ad me, tempore desponsationis tue recordatus sum, quando legis ornamentum et cultum tibi dedi ad instar sponsaliorum, que notantur per illa ornamenta, que enumerantur. Ez. 16.a. data sponse Hierusalem, de qua loquitur ibi, ut sit desponsata, {4. 178vb} sicut et hic. Tantum enim amasti me tunc quod promisisti quod solum me sequereris et mihi quasi viro perpetuo cultu adhereres, quando, s. fidem mihi servandam promisisti. Que Dominus fecit in adolescentia eorum, s. tempore illo de quo educti sunt de Egypto, quando data est eis lex in monte Sinai. Vel expone de hoc quod dicit.
marg.| {n} Recordatus sum vel recolo hec, que mihi in principio   adolescentie tue exhibuisti sum tui miserans. Sicut cum aliquis attendit quod uxor eius, que modo cum omnibus fornicatur, prius valde dilexit eam et ille eam miseretur, illius conferens bonum statum priorem posteriori malo.
marg.| {q} Quando secuta es me in deserto. Ex. 12. Sicut virgo, que multum diligit hominem, vel sponsum, sequitur etiam eum extra patriam suam in desertum.
marg.| {r} In terra, que non seminatur id est erat sterilis ab omni bono temporali quod erat signum maioris dilectionis. Non autem tantum compungor, considerans amorem, quem ad me habebas in adolescentia tua, sed quia similiter te multum diligebam. Et hoc est.
marg.| {s} Sanctus Israel id est sanctus populus Israel in principio adolescentie sue fuit.
marg.| {t} Domino primitie frugum eius id est tunc dilexit eum Dominus plus, quam omnes gentes, sicut primitie frugum, id est prime fruges pre ceteris diliguntur, quasi populus peculiaris Domini tunc erat. Ps. 73. Memor esto congregationis tue, quam possedisti ab initio. Unde Dn. 7.b. Elegit te Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. Vobis iunctus est Dominus et elegit vos, quia dilexit vos, qui et fuit sanctus, id est sanctificatus. Dicuntur autem Iudei primitie Domini, quia primo Iudei, deinde Gentiles in messem Domini collecti sunt. Vel Israel fuit tunc sanctus populus et primitie frugum eius debentur Domino. Et sicut {4. 179ra} Δ peccantes comedentes primitias, nisi essent sacerdotes, vel de eorum familia ; sic quia Iudei erant tantum Domini, quasi eius primitie et eius populus peculiaris, peccabant eos conculcantes. Unde.
marg.| {a} Omnes, qui devorant eum vast ando et diripiendo bona eius.
marg.| {b} Delinquunt quasi rei sunt sceleris, sicut comedentes primitias, qui non sunt de genere Sacerdotali, rei sunt sceleris.
marg.| {c} Mala venient super eos, dicit Dominus. Lic et enim Israel propter peccata sua iuste sit punitus, tamen vastatores eius peccabant, quia non fecerunt hoc rigore iustitie, vel amore, sed libidine vindicte et cupiditate. Ideo Ps. 26. Qui tribulabant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
marg.| * ut melius contemplationi vacarent. Iuxta illa Prv. 3.b. De primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus. Sed modo totum expendunt in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis. Vel contemplativi tunc erant, sive Israel Deum videntes, vel fortes cum Deo luctantes, scilicet cum eo per orationem et ideo erant primitie Domini, id est peculiaris populus eius. Is. 19.d. Hereditas mea Israel. Et ideo.
marg.| {a} Omnes, qui devorant eum etc.   Quia Za. 2.c. Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Ps. 104. Nolite tangere Christos meos. Vel.   Omnes, qui devorant eum id est possessiones antiquorum religiosorum quod faciunt moderni, expendentes eas in superfluis,   delinquunt. Et ideo.
marg.| {c} Mala eter ne damnationis,   veniunt super eos. Vel potest exponi de militibus, qui Cenobia religiosorum devorant, dicentes non esse peccatum, quia nimis habent. Contra quos Ioel. 3.a. Quid mihi et vobis Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum ? Numquid ultionem vos reddetis mihi ? quasi , etsi peccent isti male expendendo, non est tamen vestrum rapere bona eorum. Tyrus interpretatur angustia, Sidon venatio et significant Principes seculares, qui in angustia mundi positi sunt, venantes ad mortem homines et eorum bona. Is. 3.b. Populum meum exactores sui spoliaverunt. Et nota quod est, quasi Dominus dicat Predicatori quod ego predico, religiosis predica.   Vade et clama quasi hec predicta tantum religiosis predica coram ipsis, non coram secularibus. Multi enim hoc dicunt eis non in auribus eorum, sed in auribus secularium, sic eos scandalizantes et populum provocantes ad contemptum eorum, scilicet religiosorum et ad destructionem. Is. 49.a. Loquimini ad cor Hierusalem et advocate eam.
marg.| {d} Audite verbum Domini. Imp erat eis peccata Patrum, que imitati sunt ; et recolit beneficia, que eis contulit et sic ingratitudinem eorum ostendit.
marg.| {e} Dominus Iacob etc.   Hec duo nomina, non ad duas et decem tribus pertinent, sed utrumque ad omnes tribus, Ponit autem primo Iacob et postea Israel, ut recolat beneficium illud, quo nomen Iacob ex dilectione mutavit in nomen Israel.
marg.| {f} Quid invenerunt patres vestri quasi dicat : Invenerunt aliquid, unde debuissent se a me elongasse, id est tam longo tempore me dereliquisse, scilicet per idololatriam ? Unde.
marg.| {g} Et ambulaverunt post vanitatem id est idola vana.
marg.| {h} Et vani facti sunt quia Ps. 113. Similes illi fiant, qui faciunt ea. Improperat autem illi peccata patrum, non quia illa filiis imputentur, cum scriptum sit Ez. 18.e. Filius non portabit iniquitatem patris ; sed quia ea imitati sunt. Unde Ex. 20.a. Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me. Similis conquestio ponitur Mi. 6.a. Popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi. Unde Ps. 108. Retribuunt mihi mala pro bonis et odium pro dilectione mea. Dicuntur autem idola vana, quia nihil possunt facere cultoribus suis.
marg.| {i} Et non dixerunt, ubi est Dominus id est facto non reduxerunt me ad memoriam.
marg.| {k} Qui ascendere nos fecit de terra Egypti ubi viles et deiecti iacebamus in valle servitutis. Vel ad litteram, quia Iudea in alto loco est respectu terre Egypti.
marg.| {4. 179rb} {l} Qui traduxit nos per desertum ut p atet Ex. 12. usque ad Nm. 25.
marg.| {m} Per terram inhabitabilem in q uo notatur beneficium, quo eos ibi custodivit.
marg.| {n} Et inviam in q uo notatur difficultas itineris.
marg.| {o} Per terram sitis id est que caret aqua.
marg.| {p} Et imaginem mortis quia ibi passi sunt serpentes ignitos et persecutionem Egyptiorum et ignem a Domino consumentem et multa bella ibi passi sunt, in quibus erant in periculo mortis.
marg.| {q} Per terram, in qua non ambulavit vir ante illum diem, vel quia raro ibi ambulabant homines.
marg.| {r} Neque habitavit homo prop ter serpentes et bestias et terre sterilitatem.
marg.| {s} Et induxi vos in terram Carmeli id est in terram promissionis. A parte totum. Vel tota terra dicitur Carmelus propter fertilitatem suam, quia fertilis erat, sicut mons ille.
Numérotation du verset Ier. 2,moraliter 
marg.| {n} Recordatus sum tui. Hoc potest dici Monachis et Religiosis, quorum fervorem in principio sue institutionis recordatur Dominus. Sed modo perversi facti sunt et ideo dolet Dominus. Os. 9.c. quasi uvas in deserto inveni Israel. In principio enim pre fervoris magnitudine dulces erant Domino, sicut uva, que reperitur in deserto. Prv. 5.d. Letare iuvenis cum muliere adolescentie tue. Mal. 2.d. Custodite spiritum vestrum et uxorem adolescentie tue noli despicere.
marg.| {p} Et caritatem desponsationis tue id est fervorem, quem ad me habebant Religiosi antiquitus, quando primo mihi coniuncti sunt, cum tamen, sicut dicitur Nm. 28. Pinguior agnus offeretur in vespere, quam in mane, debent enim esse Religiosi, ut candele, que in principio debiliter ardent et quanto magis ardent, magis crescit ignis. Prv. 4.c. Iustorum semita, quasi lux splendens crescit usque ad perfectum diem. Ideo. Ct. 2.a. Adolescentule dilexerunt te nimis. Sed infra 51.d. Devoravit me Nabuchodonosor Rex Babylonis, reddidit me, quasi vas inane.
marg.| {q} Quando secuta es me in deserto peni tentie. Vel, deserto, ad litteram, ut faciebant antiquitus Eremite, ut Ioannes in deserto vixit usque ad ostensionem suam ad Israel. Sed, Heu ibi hodie reperiuntur omnes fere et monstra vitiosa. Lam. 4.d. Velociores fuerunt persecutores nostri Aquilis celi, super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
marg.| {r} In terra, que non seminatur ] ad litteram, ubi non sunt divitie, vel possessiones. Modo autem non Dominum sequuntur, sed magis cibos, pecunias et honores, non in claustris pauperibus, sed in quibus sunt promptuaria plena eructantia ex hoc in illud, id est ne frumenta putrefiant de loco ad locum movent et quibus sunt oves fetose, ad litteram. Tunc erant caritativi, sed nunc avarissimi et proprietarii. Vel non seminatur nisi illo semine, de quo Gal. 6.b. Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem.
marg.| {s} Sanctus Israel id est religio, tunc.
marg.| {t} Domino primitie frugum eius quia ipsi tunc reficiebant pauperes de primis et optimis frugibus, que sibi date erant a Principibus
marg.| * ut melius
marg.| {4. 179va} {Δ} {a} Ut comederetis scilicet terre. Unde Dt. 32.b. dicitur de populo Israelitico. Constituit eum super excelsam terram, id est Iudeam, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo : Butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uve biberet meracissimum.
marg.| {b} Et ingressi terr am predictam.
marg.| {c} Contaminastis per idololatriam   terram meam. ] {d}   Et hereditatem meam per immunditias vestras. Idem est hereditas quod terra. Nec solum minores quibus facile indulgendum esset, deliquerunt, sed et maiores. Unde dicit.
marg.| {e} Sacerdotes non dixerunt fact o,   ubi est Dominus quasi non quesierunt me in operibus suis.
marg.| {f} Et tenentes legem id est Doctores.
marg.| {g} Nescierunt me id est fecerunt, ac si nescirent.
marg.| {h} Et Pastores id est Principes populi.
marg.| {i} Prevaricati sunt in me scilicet idola colendo et alios ad hoc cogendo, de quibus precepi, ut non colerentur.
marg.| {k} Et prophete quia responsa accipiebant ab idolo Baal, ut Prophete Iezabel, quos interfecit Helias. 3Rg. 18.
marg.| {l} Et idola secuti sunt quia frequenter idololatraverunt. Et ne videretur Dominus eos opprimere per potentiam et iniuste agere, ideo dicit se velle cum eis subire iudicium. Et ostendit eos valde deliquisse, comparatione Gentilium, qui Deos suos numquam mutaverunt, sicut ipsi.
marg.| {m} Propterea adhuc. In hoc notatur quod sepe fecerat hoc, scilicet subierat iudicium cum eis. Os. 2.a. Iudicate matrem vestram, iudicate, quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius. Unde.
marg.| {n} Iudicio contendam quasi ostendam vobis quod non iniuste, sed propter merita vestra puniam vos.
marg.| {o} Et cum filiis vestris id est ostendam eis, qualiter in malo pertinaces fuerunt.
marg.| {p} Transite ad insulas. Per Cethim, que est urbs in Cypro Insula, que est versus Occidentem, intelligit Italiam, vel partes Occidentales. In principio tamen Machabeorum in Glossa dicitur quod Cethim est Grecia. Cethim enim fuit de Iaphet filio Noe et tenuit Insulam illam, que modo dicitur Cyprus, ut narrat Iosephus. Et ab illa omnes Insule et loca maritima Cethim vocantur Hebraice, quasi considerate gentes usque ad partes Occidentis.
marg.| {q} Et videte quasi considerate bene.
marg.| {r} Et in Cedar mittite que est regio solitudinis Ismaelitarum, sive Saracenorum, que est citra mare respectu terre promissionis, insule autem marine ultra, quasi ; considerate gentes, que sunt citra mare et ultra, si peccaverunt tantum contra Deos suos, sicut vos contra me.
marg.| {s} Et considerate id est valde diligenter.
marg.| {t} Et videte id est consimile, sicut vos fecistis.
marg.| {u} Si mutaverit gens aliq ua predictarum.
marg.| {x} Deos suos id est idola, que prodiis colit.
marg.| {y} Et certe ipsi quos pro diis colunt.
marg.| {z} Non sunt dii sed opera manuum hominum.
marg.| {a} Populus vero meus id est Iudei, qui aliquando fuerunt mei et adhuc deberent esse.
marg.| {b} Mutavit gloriam suam id est me, qui deberem esse eorum gloria, dereliquerunt pro idolo, in quo notatur magna stultitia Iudeorum, quia illi falsos suos deos non mutaverunt, sed ipsi fideliter serviebant, isti autem verum Deum dereliquerunt et pro falsis diis.
marg.| {4. 180ra} {Δ} {a} Obstupescite celi quasi , quantum est scelus quod si posset fieri, celum deberet admirari.
marg.| {b} Et porte eius. Loquitur metaphorice, sicut aliquis stans in porta videns aliquod nefarium et sustinere non valens, claudit portam, vel recedit a porta, quasi tantum est scelus quod si essent porte in celo et viderent, clauderentur pre indignatione, vel aliquis de eis recederet si esset in eis et videret. Vel per celos et portas, Angeli maiores et minores intelliguntur, quia omnes deberent indignari super peccatis talibus. Dt. 32. Audite celi, que loquor, audiat terra etc. quasi super hoc totus mundus obstupescat. Rm. 8.d. Omnis. enim creatura ingemiscit et parturit super hoc.
marg.| {c} Duo enim mala Iuda icus.
marg.| {e} Me dereliquerunt a cu ltu meo recedendo, hoc est unum.
marg.| {f} Fontem aque vive id est qui sum fons aque vive.
marg.| {g} Et foderunt idol is adherendo, hoc est secundum, quasi me dereliquerunt pro idolis, qui sum incomparabiliter eis melior, sicut fons aque vive melior est cisternis dissipatis ; comparat autem se Dominus fonti aque vive, quia in eo omne et semper refrigerium invenitur ; insuper et potantibus vita eterna prestatur. Item sicut fons aque vive et si numquam aquas recipiat ab extrinseco, sufficientes tamen de se prebet, sic Dominus in omni bono et gaudio sibi est sufficiens, etsi ei ab hominibus, numquam servitium, vel honor impendatur. Idola autem cisternis comparat, quia nihil sunt, nisi eis ab hominibus impendatur cultus, sicut cisterna nihil valet, nisi ab extrinseco aquas recipiat. Quas etiam dissipatas vocat, quia quantuscumque hic honor eis impendatur, retinere eum non poterunt, sed cum cultoribus suis. Vel ideo sunt cisterne dissipate, quia in cultoribus eorum nulla sapientia, nulla virtus est : similiter nec in idolis. Unde Hab. 2.d. Ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius. Item ab illis idolis nullum refrigerium auxilii, vel consilii habere poterant, me relinquentes, qui sum fons indeficiens. Ps. 35. Apud te est fons vite. Io. 4.b. Qui biberit ex hac aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. Ps. 67. Benedicite Dominum de fontibus Israel, Is. 52.a. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Eccl. 24.d. Ego quasi fluvius Dorix. Is. 41.e. Aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes, ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum. Mirum est ergo quod me dereliquerunt, ac si insufficientem reputarent, cum tamen dicatur. Non vidi iustum derelictum, nec semen eius querens panem.
marg.| {g} Et foderunt sibi. hoc faciunt qui congregant sibi merces in saccum pertusum, quia avarus impleri non potest. Hec est cisterna vetus, que numquam impletur aqua. Similiter.
marg.| {d} Populus meus id est clerici faciunt   duo mala. ] {e}   Me dereliquerunt id est qui sum eis sufficienter ministrans aquam sapientie salutis, id est sacram Scripturam, deserunt.
marg.| {g} Et foderunt sibi id est acquirunt scientias, in quibus non est vera sapientia, sed fetida et immunda, ut sunt scientie lucrative. Vel.
marg.| {d} Populus meus id est Prelati. Me dereliquerunt male vivendo.
marg.| {e} Et foderunt sibi perv erso exemplo alios corrumpendo. Vel.
marg.| {d} Populus meus id est claustrales.
marg.| {e} Me dereliquerunt id est qui sum refrigerium omnium tentationum, a me non petierunt auxilium in tribulationibus.
marg.| {g} Et foderunt sibi id est corda sua temporalibus consolationibus, que replere et durare non possunt, cumulare voluerunt. Primum fit, quando in tentationibus oratio fastiditur. Secundum est, quando pro iisdem mitigandis iocosis verbis et inutilibus dissolutionibus vacatur. Sed cum secundum Augustinus peccatum sit, spreto incommutabili bono, bono commutabili adherere, videtur quod hec non sint duo mala, sed unum, scilicet Deum derelinquere, cisternans fodere. Sol. In veritate unum sunt, sed dicit, Iudeos fecisse duo peccata, quia non solum dereliquerunt cultum Dei, sed illum deseruerunt et idolis adheserunt et in utroque peccaverunt, scilicet cultum eius destruendo et idolis serviendo. Unde derelinquere hic sumitur pro {4. 180rb} peccato dimissionis, fodere pro peccato idololatrie. Super hoc enim dicit, celos obstupescere. Elementa enim ad compatiendum suo Creatori immutantur. Unde Sap. 5.b. Pugnabit cum illo orbis terrarum etc. Sap. 56.d. Creatura tibi factori deserviens etc.   Vel.
Numérotation du verset Ier. 2,mystice 
marg.| {f} Quid invenerunt patres vestri etc.   Dici potest hoc religiosis, qui relicto Deo, cum quo frequenter in lectione, in oratione, in meditatione loquebantur.
marg.| {g} Post vanitatem abie runt, id est post temporalia vana que nullam satietatem dant.
marg.| {h} Et vani facti sunt sequ endo vanitatem, quia nihil vanius, quam sequi vanitatem. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum. Sicut enim qui pascit ventum opponendo ei aliquod obstaculum, tanto fortiorem eum invenit ; et qui sequitur estum, tanto magis estuat. Sic quanto plus de vanitate temporalium congregant et laborant, ut estum cupiditatis extinguant, tanto vanitatis ventum in se fortiorem inveniunt et estu cupiditatis magis calent. His dicitur Ioel. 3.b. Concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas, id est operam, quam aratris ad terras colendas expenditis, in gladium spiritus quod est verbum Dei et in lanceas orationum convertite. Lancea enim longa est oratio, que usque ad celum penetrat. Sed tunc primum, quando acuta est ferro humilitatis, que semper deorsum tendit, ut ferrum et omnes alias virtutes domat, ne superbiant. Eccles. 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Sed Os. 7.d. Ve eis, qui recesserunt a me.
marg.| {i} Et non dixerunt. Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Egypti ? quasi , non recogitant beneficium, quo Dominus eos de mundo extraxit qui et per desertum intelligitur, in quo filii Israel per quadraginta annos circumierunt et proximiores fuerunt terre promissionis primo anno, quam tricesimoprimo, quia multi boni sunt in principio, sed postea quando secularibus curis se implicant, tanto magis a terra celestis promissionis recedunt, In terra enim sitis est.
marg.| Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque.
marg.| scilicet divitiarum. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Eccl. 2.b. Non satiabitur oculus visu.
marg.| {m} Per terram inhabitabilem quia non habemus hic manentem civitatem. Boni enim hic aliquid sibi necessarium non inveniunt. Quicquid enim in mundo est, est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vite. Unde.
marg.| {q} Per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo scilicet qui esset homo re et nomine, sed pueri et effeminati habitant in ea. Tales enim sunt Domini mundi. Unde Is. 3.a. Dabo pueros etc. vel dicitur invia quoad peccata, unde Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles. Eccl. 21.b. via impiorum complanata a lapidibus. Licet enim ibi sit facilis via quoad genus operis quod carni delectabile est, tamen asperum est spiritui propter remorsum conscientie et propter infamiam et propter spei frustrationem. Dicitur etiam imago mortis, quia peccatum est similitudo mortis, quia sicut ibi anima a corpore, sic hic Deus ab anima separatur ; et sicut mors hominem separat ab hereditate sua, sic peccatum, vel mundus ab hereditate eterna. 2Cor. 5.b. Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino.
marg.| {s} Et induxi vos in terram scilicet clericos in sacram Scripturam, que interpretatur scientia circumcisionis.
marg.| {Θ} {a} Ut comederetis fructum eius et bona illius quasi non tantum ut scirent, vel docerent, sed ut fructus, non folia, id est opera, non verba haberent. Sed ipsi eam contaminant, scilicet eam ad libitum suum exponendo et rigorem eius emolliendo, ut Is. 1.f. Caupones tui miscent vinum aqua. Et hereditatem Domini, id est Ecclesiam proprio eius sanguine acquisitam per prava exempla, abominationem aliis simplicibus fecerunt. Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem etc. vel expone de Religione, cuius fructus sunt refectiones in contemplatione, labores in actione, intelligentie in lectione. Sed contaminant eam, quia dimissis laboribus necessariis, superfluis curis, {4. 179vb} et illicitis se implicant, dimissa refectione contemplationis, comessationibus et ebrietatibus intendunt, dimissa lectione, vaniloquis causarum tractatibus se occupant, propter quod Religio, que erat antiquitus hereditas Domini, secularibus abominabilis reddita est.
marg.| {e} Sacerdotes quia divina officia non propter Deum, sed propter lucrum celebrant. Mal. 1.c. Quis in vobis, qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito ; quasi nullus. Non enim ad Deum, sed ad denarium respicitis.
marg.| {f} Tenentes legem id est Theologiam, id est tenere debentes manibus, non tantum ore.
marg.| {g} Nescierunt ex e is,   me. Quo d mirum est, cum Dominus in scripturis ubique sit et tamen volventes et revolventes eas non inveniunt eum. Et hoc est, quia ibi non querunt eum, sed magis lucrum, vel favorem. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui clauditis Regnum celorum ante homines. Vos enim non intratis, nec alios intrare permittitis. Ipsi enim malo exemplo simplices, qui eos sequuntur, intrare non permittunt, dum credunt benefacere, faciendo quod illi faciunt, quos deputant magistros legis. Ideo Seneca. Summa malorum est quod vivitur ad exemplum. Similiter si ab eis aliquis accipiat consilium intrandi religionem, illi non permittunt, immo consiliis suis prohibent. Mt. 20.d. Qui preibant increpabant illum, ut taceret, id est qui preire videbantur. Cecus ille, qui consilium sanitatis querebat, sunt seculares simplices, qui ab aliis querunt consilium.
marg.| {h} Et pastores id est Prelati qui populum Domini, quem ut servi fideles custodire deberent, sicut promiserunt, magis predantur. Ez. 34.a. Ve Pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, Nonne greges a Pastoribus pascuntur ? Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Is. 3.c. Vos depasti estis etc. So. 3.a. Sacerdotes polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
marg.| {k} Et Prophete id est Predicatores, qui predicant futurum iudicium et futurum premium, sed totum quod faciunt, convertunt in ambitionem honorum. Baal enim superior interpretatur. So. 3.a. Prophete eius vesani, viri infideles.
marg.| {l} Et idola id est avaritiam, que est idolorum servitus. Unde Mi. 3.d. Principes eius in muneribus iudicabant, quoad primum ; et Sacerdotes eius in mercede docebant, quoad secundum ; et Prophete in pecunia divinabant ; quoad tertium.
marg.| {n} Iudicio contendam vobiscum. Mi  . 6.a. Surge, contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam. Audiant montes iudicium Domini, quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israel diiudicabitur.
marg.| {p} Transite ad insulas etc. quasi amatores mundi ardentius mundo serviunt, quam vos clerici Deo, saltem enim vellet Dominus quod ita ardenter ei serviremus, sicut servimus mundo, vel carni. Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra etc. quasi ita velociter, ita abundanter, ita letanter. Nota quod dicit. Humanum dico, quasi dicat : hoc parum est. Cethim interpretatur mare congelascens. Cupidis enim videtur esse solida prosperitas terrena, quam in mari, id est in tribulationibus multis acquirunt, sed tamen subito confringetur glacies. Cedar interpretatur tenebre et significat luxuriam, que totum hominem excecat. Ideo Is. 23.a. Erubesce Sidon, ait mare, id est Prelate negligens, ait subditus diligens, vel, id est Clerice avaritia ardens, ait laicus, largitate pollens, velid est o claustralis torpens, ait secularis fervens. Sidon enim interpretatur venatio et significat Prelatos, Clericos, Claustrales, qui salutem hominum deberent venari predicatione, oratione, exemplo. Mare sunt illi, qui in mundo sunt, lucra sequentes in multis angustiis et tribulationibus et periculis, qui valde sunt diligentes ad ea, que habent facere procuranda. Clerici autem torpidi in bonis operibus.
marg.| {a} Populus vero meus vane glorie, cum eterna ex eis possent haberi bona, id est mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis. Vel contra eos loquitur, qui sub admonitione veritatis multa falsa contra fidem docent.
marg.| {Θ} {a} Obstupescite celi. Cel i, id est viri contemplativi, qui celicam vitam ducunt. Vel celi, id est Prelati, per quos itur in regnum celorum, valde de hoc dolere deberent. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur etc.   infra 9.a. Quis dabit capiti meo aquam   ] etc. {h}   Numquid servus est Israel etc.   Quid am de decem tribubus iam captivatis hoc exponunt, quasi diceret Dominus, Numquid decem tribus captivate sunt pro ignobilitate, quia, scilicet servilis conditionis sunt ? Numquid fuerunt de Cham, quia eius filius, id est Chanaan servus factus est ? quasi dicat : non immo de Abraham libero fuerunt, sicut et vos et sicut eis non peperci, sic nec vobis parcam. Sed melius de duabus tribubus exponitur, quasi diceret, Dominus Non propter ignobilitatem vestram, sed propter duo predicta mala captivabimini. Unde.
marg.| {h} Numquid servus est Israel id est due tribus quasi non servus emptitius ?
marg.| {i} Aut vernaculus id est filius servi natus in domo Domini sui ? quasi dicat : neutrum est. Propter hunc locum Iudei in superbiam elati sunt, dicentes. Io. 8.d. Semen Abrahe sumus et nemini servivimus umquam. Non attendentes quod omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
marg.| {k} Quare ergo factus ] {4. 180va} {Δ} est,] id est ab hostibus predandus est, ex quo non pro servitute intelligendum est quod pro peccatis predandus est.
marg.| {a} Super eum rugierunt id est Principes gentium, Sennacherib, Nabuchodonosor, qui dicuntur leones, quia cum impetu venerunt, sicut leo cum rugitu ad predam. Unde vocantur leones rugientes, id est crudeles et predantes. Dicit autem   rugierunt in p reterito, quia iam multotiens particulariter vastati erant. Vel dicuntur rugientes, convocantes alias nationes ad veniendum. scilicet ad destructionem Iudeorum, vel quia comminabantur Iudeis. Vel,   Quare factus est etc. quasi in proximo est, ut fiat eorum destructio.
marg.| {c} Et dederunt vocem suam clam antes ad prelium, vel leti de prede adeptione, vel in subsannatione Iudeorum.
marg.| {d} posuerunt terram eius quia non poterat fructificare terra tempore exercitus.
marg.| {f} Civitates eius id est Iudee, que circa Hierusalem erant.
marg.| {g} Et non est. Mul te enim alie cum Hierusalem in Iudea tunc vastate sunt.
marg.| Vel totum expone de futuro, licet dicatur preteritum Prophetali certitudine. Sic diabolus animas per peccatum redigit in solitudinem, ut non habeant Deum habitatorem suum. Unde.
marg.| {h} Numquid servus quasi quomodo Christianus factus est servus peccati, qui vere liber erat, quia eum Filius liberaverat, ut Io. 8.e. Si ergo Filius vos liberaverit   ] etc. {i}   Aut vernaculus id est Clerici, quos liberavi a labore manuum, a timore exercituum, ab exactione talliarum. Et ideo recte minatur Dominus, videns multos Clericos, qui tonsuram debitam, que signum est triplicis predicte libertatis, quam habent, abiecerunt, Vel   Israel id est Prelatus,   numqu id est   servus ? Quare timet exequi iustitiam Ecclesiasticam propter timorem sui, vel parentum de potentia seculari ? Unde filii Ephraim intendentes et mittentes arcum comminationis,scilicet in die belli, id est Prelati nostri fructificare in temporalibus plus quam in spiritualibus intendentes, pro culpa subditorum arcum sententie, vel excommunicationis in ipsos dirigere timore comminationis eorum, quia verentur illi sibi, vel parentibus, non audent et ideo conversi sunt, suam sententiam retinentes, Item,   Numquid serv us est, id est Religiosi, quos ab omni sollicitudine mundana abieceram, quare iterum redeunt ad vomitum, de temporalibus magis solliciti, quam umquam ante et quam laici ? Gn. 49.c. Isachar asinus fortis, id est religiosus, qui portat Crucem continue in pelle et signum in carne, accubans inter terminos, id est in religione, que est media inter celum et mundum, vel inter spem et timorem, vidit requiem quod esset bona, quam, putavit sibi acquirere divitias acquirendo ; et terram vicini sui quod esset optima, id est fertilis et sibi vicina, statim supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Ecce servitus predicta.
marg.| {k} Quare ergo factus est id est secularis quare est in predam Regum et Principum et bedellorum ? quia aliis iniuriatus est male acquirendo. Unde Is. 33.a. qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Similiter.   Quare factus est Isra el, id est clericus in predam leonis diaboli,scilicet quia fera factus est, capillaturam suam contra statuta canonum crescere faciendo et ideo venatio Demonum factus est, Is. 34.c. Occurrent Demonia Onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum, id est diabolus ad Clericum comatum. Item, quia factus est Onager, id est animal luxuriosissimum, uxoribus vicinorum et cognatis propriis non parcendo. Unde Eccl. 13.c. Venatio leonis Onager in eremo. Similiter.   Quare Isra el, id est Prelatus,   factus est in predam scilicet Cardinalium et Legatorum Romanorum, quia sacrilegium committunt, ut dicit Hieronymus res pauperum detinentes et ideo iustum est, ut res eorum, immo furta eorum et sacrilegium, ad Ecclesiam, que est mater omnium, deportentur et quod noluerunt partiri pauperibus, divitibus Cardinalibus impertiantur.
marg.| Similiter. Quare Israel, id est religiosus,   factus est in predam scilicet Archiepiscoporum, Episcoporum, Archidiaconorum, quia ipsi de Anathemate Iericho per proprietatem furati sunt et ideo iustum est, ut ad Iosue, qui typum gerit Prelatorum, furta abscondita reportentur. Item quia, qui solitarii esse deberent in silvis, discurrunt tamquam mercatores per omnes nundinas et curias et negotiationes illicitas et ideo inventi in talibus, ut fere capiuntur et interficiuntur. Unde 1Mcc.* ultimo c. : « Interfectus fuit Simon in Doch » quod interpretatur sollicitudo.
marg.| {a} Super eum rugierunt leones similiter super laicum, Principes et bedelli crudeliter opprimendo.
marg.| {c} Et dederunt vocem suam falsi iudicii, ut ab ipsis emendas habeant. Is. 10.a. Ve, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt, scilicet falsa iudicia suggillando, ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent cause humilium populi mei, ut essent vidue preda eorum.
marg.| {d} Posuerunt terram eius quia rapiunt equos et boves, ut non possint pauperes terram suam excolere. Vel.
marg.| {a} Super eum id est clericum.
marg.| {b} Rugierunt leones. Demones crudeles, usque ad interitum non parcentes.
marg.| {c} Et dederunt etc. cogitationes multas et immissiones malas suggerendo, vel cum eum, quasi bovem ad victimam trahunt, de luxuria, scilicet in gulam trahendo eum, vel e converso.
marg.| {d} Posuerunt terram eius eum inutilem reddendo ad bona opera, vel ad studium. Ps. 106. Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. Io. 2.a. quasi hortus voluptatis terra etc. scilicet florens bonis cogitationibus, frondens verbis honestis et exhortationibus, fructificans bonis operibus, sed post eum solitudo deserti, quia per peccata predictis bonis privatur.
marg.| {l} Civitates eius id est consilia talium, ad que confugiebant pauperes, consumpta sunt igne peccati. Similiter.
marg.| {a} Super eum id est Prelatum.
marg.| {b} Rugierunt leones id est Legati Romani, qui sunt Domini mundi, sicut Leo Rex animalium.
marg.| {c} Dederunt vocem suam pro eo in Curia allegando.
marg.| {a} Posuerunt terram eius id est Episcopatum.
marg.| {e} In solitudinem id est in excommunicationem, nisi faciat quod habeant salarium ad voluntatem suam.
marg.| {f} Civitates eius igne cupiditatis.
marg.| {g} Et non est quia ipsi ab illis predati, statim depredantur villas suas et homines suos, unde subditi sub eis habitare refugiunt, unde et ville eorum interdicunt. Similiter.
marg.| {a} Super eum id est religiosum.
marg.| {b} Rugierunt leones id est Episcopi, Archidiaconi, officiales et socii eorum, eos falsis et sepe veris criminibus accusando, ut ab eis pecuniam trahant, vel procurationes super eos faciendo, vel inquisitiones.
marg.| {d} Posuerunt terram eius id est Abbatiam.
marg.| {e} In solitudinem priv ando eam omni bono spirituali et temporis, quia sepe omnia eius expenduntur, que dat Abbas ne deponatur.
marg.| {f} Civitates eius quia tunc conventus dissolvitur et dispergitur religio. Is. 1.b. Terra vestra deserta, civitates vestre succense igni.
marg.| {h} Filii quoque etc.   Hic ostendit, a quibus primo cultum idololatrie acceperunt, scilicet ab Egyptiis. Et ponit hic duas maximas civitates Egypti, ut per illas totam Egyptum det intelligere. Vel quia maxime in his viguit idololatria super omnes civitates Egypti, Dicit ergo.
marg.| {h} Filii id est habitatores.
marg.| {i} Mempheos et Thamneos id est harum duarum civitatum.
marg.| {k} Constupraverunt te usque ad verticem id est per totum contaminaverunt te idololatria. Causa enim fuerunt illi et exemplum deturpationis Israel per idololatriam. Vel.
marg.| {l} Usque ad verticem quia et Sacerdotes et maiores et omnes Principes etiam idololatria polluti sunt {4. 180vb} per eos, sicut et alii minores Is. 1.b. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Vel exprobrat hic illis, quia illi, in quibus habebant fiduciam, scilicet Egyptii tributarios fecerunt eos. Quando enim occisus est a Pharaone Nechao, Iosias, ut habetur 4Rg. 23.g. Pharao et Egyptii imposuerunt eis tributum. Und {e} {h}   Filii Mempheos et Thamneos Egyp tii, scilicet in quibus confidebas.
marg.| {k} Constupraverunt te usque ad verticem id est subiecerunt servituti, non solum minores tuos, sed etiam maiores, quare hoc permisit Dominus quod etiam et verticem occiderunt, scilicet Iosiam et Hierusalem ceperunt, que est vertex totius terre.
marg.| {m} Numquid non istud quod idolis pollutus es.
marg.| {n} Quia dereliquisti Dominum Deum tuum magi s confidens de eorum protectione, quam de ipso ; aliter enim non permisisset vos Deus tantis criminibus pollui.
marg.| {o} Eo tempore quo ducebat te per viam id est per desertum ibi enim vitulum adoraverunt.
marg.| {m} Vel Numquid non istud scilicet quod factus est tributis serviens.
marg.| {n} Quia dereliquisti Dominum Deum tuum per peccatum idololatrie.
Numérotation du verset Ier. 2,mystice 
marg.| {o} Eo tempore id est ostendebat per Prophetas quomodo eum sequi deberes ? Mystice, per verticem, fideles mentis, vel Synderesis, vel ratio significatur. Cum enim in peccatis contra mores est homo, in membris corrumpitur. Cum enim fidem perdit, vel in sensum reprobum cadit per errorem, tunc usque ad verticem constupratur. Unde dicit Hieronymus per Ez. 1. quod sepe Synderesis precipitatur, scilicet dum eius imperium a ratione non perficitur.
Numérotation du verset Ier. 2,moraliter 
marg.| Memphis interpretatur ex ore, sive os eius. Hi advocati sunt, qui toti sunt in verbis. Thamnes interpretatur deficiens, vel consummatio eorum vel numerans, vel fidelis. Hi sunt usurarii, qui bene sciunt numerare pecuniam, qui semper deficiunt quanto plus habent, quia semper avarus eget, qui sunt fideles, id est patientes in longa exspectatione, sed sunt consumptio eorum, quibus accommodant. Hi duo hodie destruxerunt Ecclesiam, maxime Abbatiarum. Vel, Thamnes mandatum humile. Hi sunt mali theologi, propter quorum peccata hodie mandata Domini despiciuntur.
marg.| {l} Usque ad verticem quia hec peccata sunt in Prelatis Ecclesie. Is. 19.b. Stulti Principes Thamneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.
marg.| {m} Numquid non istud ] non obediendo mandatis eius. Is. 1.b. Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et post pauca subdit. Terra vestra deserta, civitates vestre succense sunt igni, regionem vestram coram vobis alieni in conspectu vestro devorant, quia propter debita Monachorum, vel Ecclesiarum metunt usurarii segetes earum. Et Derelinquetur filia Sion, ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario, id est sicut umbraculum custodis vinee et parva domus custodis cucurbitarum post collectionem relinquitur, sic sola relinquitur Abbatia, quando fructus temporales desunt.
marg.| {p} Et nunc, quid tibi vis in via Egypti, ut bibas aquam etc. id est quare facis talia, propter que captiveris et descendas in Egyptum, ubi bibas aquam Nili, que est turbida ? Unde vulgata editio habet Geon ; quod idem est quod Nilus.
marg.| {q} Et quid tibi cum via Assyriorum etc. id est quare facis talia unde oportet captivari a {4. 181ra} Δ Chaldeis, ut bibas aquam Euphratis, qui est fluvius Assyriorum ? quasi dicat : in tanta vilitate abieris, ut non bibas aquam de puteis, vel vinum, sed de paludibus. Dicitur autem facere illud, scilicet ut bibat has aquas, sicut dicitur puero, tu facis hoc, ut verbereris, id est propter hoc verberaberis, vel tu facis hoc, ac si velles verberari.
marg.| {a} Arguet te malitia tua id est captivabunt te peccata tua, quia pro illis captivaberis. Vel,   Arguet te etc. id est pena quam sustinebis pro eis.
marg.| {b} Et aversio tua id est pena pro aversione a Deo. Vel.
marg.| {a} Arguet te malitia tua id est conscientia.
marg.| {b} Et aversio tua a me , id est pena pro aversione.
marg.| {c} Increpabit te id est increpabilem ostendet.
marg.| {d} Scito et vide quasi dicat : recogita et tunc videbis, vel certissime scies hoc, scilicet.
marg.| {f} Quia malum : pr opter culpam.
marg.| {g} Et amarum est prop ter penam.
marg.| {h} Reliquisse te Dominum Deum tuum id est a cultu eius recessisse.
marg.| {i} Et non esse timorem eius apud te quod patet, quia idolis, de quibus preceperam tibi, ne ea adores, adhesisti.
marg.| {k} Dicit Dominus Deus exercituum : qu i timendus est, etsi eum non timeas. Absentia enim timoris est principium omnis mali, quia Ps. 35. timor Domini principium est sapientie et sic omnis boni. Unde Ps. 9. Non est timor Dei ante oculos eius. Et ideo inquinate sunt vie illius in omni tempore. Vel.
marg.| {d} Scito : qu oad damNm.
marg.| {e} Et vide : qu oad penam, que facit peccatum cavere. Unde Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet et sequetur amatores suos et non apprehendet eos.
marg.| {f} Quia malum scilicet laborasse in vanum.
marg.| {g} Et amarum perd idisse bonum, vel premium, sed pessimum offendisse Deum. Et ex his.
marg.| {a} Arguet te malitia tua quan do expensis et laboribus propter eam perditis iam dolebis confusus. Arguit autem malitia ex seipsa, scilicet propter damnum, propter penam inde consequentem, propter eius turpitudinem propter eius crudelitatem. Unde dicit Eccles. 21.a. quasi a facie colubri fuge peccatum etc. Rm  . 8.a. De peccato damnavit peccatum in carne. Et Io. 16.b. Arguet mundum de peccato.
Numérotation du verset Ier. 2,moraliter 
marg.| {n} Et nunc quid tibi in via Egypti etc. id est in discursu ad Romam propter litigationes, ubi est meror et tenebre, quia sapientes ibi muneribus sepe obcecantur. Similiter in mundo non est, nisi meror et tenebre, cuius aqua turbida, id est delectatio mundi, cuius claritas continue fluit, sed feditas peccati, vel reatus manet. Vel hec est scientia secularis, que non nisi de terrenis est et ideo turbida est. Sed in sacra Scriptura est claritas, de qua Ps. 11. Argentum igne examinatum, probatum terre, purgatum septuplum, id est ab omni terrenitate separatum. Sed Isa 8.b. Abiecit populus iste aquas Siloe, que vadunt cum silentio, id est doctrinam Filii ad nos missi, que ab omni pompa remota est et assumpsit magis Rasin et filium Romelie. Rasin interpretatur pictura, vel varietas, quia huius mundi scientia veritatem scientie non habet, sed falsam similitudinem, nec est ibi veritas, sed multitudo opinionum. Romelias interpretatur fugans, vel fumans laborantes.
marg.| {q} Et quid tibi cum via etc.   : id est arrogantium,
marg.| * id est superborum quod faciunt, qui honorum ambitiosi sunt et divitiarum. Aqua fluminis est delectatio carnis, vel mundi, que fluunt in mare amaritudinis eterne. Unde Eccl. 1.b. Omnes aque intrant mare. Is. 7.c. Sibilabit Dominus musce, que est in extremo fluminum Egypti et api, que est in terra Assur, id est peccatori in mundo instabili et in extremo voluptatum habitanti, inspirabit, scilicet vocans ad penitentiam, quia in his fluminibus mergit diabolus omnes masculos. Ex. 1.d.
marg.| {l} A seculo etc. quasi non de novo incepisti hoc agere quod facilius posset sustineri, sed iam diu est. Unde hic arguit eos a peccati diuturnitate. Et loquitur ad eos sub persona meretricis.
marg.| {l} A seculo id est ab antiquo.
marg.| {m} Confregisti iugum meum matr imonii, scilicet quod erat inter me et te, vel federis vel iugum legis.
marg.| {n} Rupisti vincula mea id est precepta, quibus te constrinxeram, ne peccares. Vel :   Rupisti vincula mea id est quibus ligata eras. Et hic arguit eos a facilitate peccandi, quasi , facilis fuisti et impetuosa ad peccandum, sicut ille, qui non potest tandiu exspectare quod solvatur eius vinculum, nisi illud rumpat. Arguit etiam eos ab industria peccandi non ex ignorantia. Unde.
marg.| {o} Et dixisti Non serviam : scilicet facto dixisti, etsi non verbo quod non servies Domino. Sic potest dici monachis.
marg.| {l} A seculo confregisti iugum meum : scilicet postquam non fuisti puer. Quamdiu etiam sunt pueri, sub magno iugo sunt regularis discipline, sed postquam iam non vocantur pueri, non ita iugo subduntur.
marg.| {n} Rupisti vincula {4. 181rb}   mea : qu otiens per inobedientiam Prelati peccasti. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos, id est in preceptis iuris naturalis, in vinculis caritatis, id est in consiliis, vel preceptis in Evangelio superadditis.
marg.| {o} Et dixisti. Non serviam : qu ia non solum verbo inobediens fuisti, sed et facto. O quam multo melius, ut exspectemus quod Dominus in fine a nobis solvat hec vincula, quam nos ante mortem ea solvamus, vel rumpamus tamquam furiosi qui nec vinculis possunt teneri. Tunc enim dicemus Ps. 114. Dirupisti vincula mea. Unde solutis, scilicet iam vinculis : tibi sacrificabo hostiam laudis.
marg.| {p} In omni enim colle sublimi. Hoc dicit, quia in excelsis montibus immolabant. Unde sepe dicitur de Regibus 3. et 4Rg. Verumtamen excelsa non abstulit.
marg.| {q} Et sub omni igno frondoso prop ter refrigerium et placentiam umbre.
marg.| {r} Prosternebaris id est idolis serviebas quod est prosterni.
marg.| {s} Meretrix quasi ita viliter sicut prosternitur meretrix omnibus transeuntibus. Vel eam meretricem vocat, quia viro relicto, id est Deo vivo, idolis quasi adulteris adherebat.
Numérotation du verset Ier. 2,mystice 
marg.| Hoc faciunt, qui pollere querunt in scientia seculari, que per excelsos montes ; et in pulchra et composita eloquentia, que per frondosas arbores designatur, relicta sacra Theologia, que est vera anime sponsa. Vel ad litteram, multi fornicantur in locis virentibus et amenis. Sap. 2.b. Nullum sit pratum quod non pertranseat luxuria nostra. Io. 4.g. Filius Reguli infirmabatur Capharnaum quod interpretatur in villa fortitudinis, vel consolationis, quia pulchritudo creaturarum multos facit fornicari.
marg.| {t} Ego autem plantavi te vineam electam. Loq uitur de populo quasi de vinea, improperans ei beneficia patrum, quos non est imitatus, id est de bonis palmitibus, sicut de plantatura electa te feci, id est de bonis patribus. alia littera habet : Ego te plantavi vineam Soreth quod est locus ubi sunt optime vinee. Vel secundum alios est genus optime vitiis, quasi dicat : Plantavi te de optimis patribus, quasi de optimis palmitibus et electis.
marg.| {u} Omne semen verum plan tavi in te, scilicet primos patres, ut Abraham, Isaac, Iacob et alios.
marg.| {x} Quomodo ergo conversa es mihi in pravum ? quasi dicat : mirum est quod facis fructum pravum, cum de tam bonis plantata fueris.
marg.| {y} Vinea aliena supp le facta es, quasi non es illa, id est talis, qualem plantavi. Hanc ergo vineam duas tribus vocat, de qua Is. 5.b. Vinea Domini exercituum domus Israel est et viri Iuda germen eius delectabile. Septuaginta : Quomodo mihi versa es in amaritudinem vitiis aliena ? ibid. a. Cantabo dilecto meo in cornu filio olei, id est in loco uberi. Hoc canticum lugubre est. Unde Lc. 19.f. Videns Dominus civitatem flevit super eam. Causa autem fletus ibi subditur : Exspectavi, ut faceret uvas, fecit autem labruscas.
Numérotation du verset Ier. 2,mystice 
marg.| Sic mystice : Religio, vinea electa fuit in primis religiosis. Hanc Dominus muniverat fossa humilitatis et paupertatis et muro patientie et edificavit in ea turrem, scilicet caritatem et putavit eam per iuges confessiones, vel macerationes ibi etiam erat torcular regularium observantiarum.
marg.| {x} Quomodo ergo conversa es mihi in pravum vinea electa ? Quia exterminavit eam Aper de silva, scilicet per gulam et luxuriam, que in Apro significantur quod est animal immundum. Singularis ferus depastus est eam, id est per proprietates bursarum, vel voluntatum destructa est maceria eius per impatientiam. Cecidit turris caritatis, dum omnes, que sua sunt querunt, non que Iesu Christi, quia propria communibus anteponunt. Perditus etiam est sarculus confessionis, dum sapiunt eis carnalia et desipiunt eterna. Repleta sunt fossata paupertatis et humilitatis, quia diabolus apportavit aggerem ad capiendam munitionem, id est multitudinem temporalium, ut dicitur Hab. 1.c. Hec est vinea aliena, quia de manu Naboth Iezraelite transivit in dominium Achab, ut dicitur 3Rg. 21. id est de manu Christi ad manum diaboli. Naboth enim interpretatur prophetans. Christus enim fuit vir Propheta potens in opere et sermone. Ipse Iezraelita est quod interpretatur seminans, scilicet mundum semine verbi per se et Apostolos. Achab interpretatur frater patris, hic est diabolus, qui voluit esse frater patris, id est similis Altissimo. Bene ergo facta est aliena. Unde Lam. 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora : Qui enim bibebant vinum clarissime intelligentie, iam bibunt potum aque turbide Egypti, id est voluptatis que, turbida dicitur, que secundum Gregorium imaginem non reddit, quia mortis memoriam tollit. Unde Lam. 1.c. Sordes eius in pedibus { 181va } eius, id est in affectibus, nec recordata est finis sui. Similiter bibunt aquam Assyriorum, que ad litteram est Euphrates, qui significat fructificationem in temporalibus.
marg.| {a} Si laveris te etc. Redarguit hic quosdam de Iudeis qui credebant se iustos propter opera quedam, que faciebant de genere bonorum. Et nota quod Nitria, vel India, quedam est regio, ubi cum pluit in estate, est vehementia caloris et humor statim consolidatur in modum lapidis, vel crystalli, solidatum dicitur nitrum quod postea teritur in pulverem et ponitur in aqua loco cineris. Et illa aqua optima est ad lavandum vestes, quia tenacissimas sordes purgat. Unde super illud Prv. 25.c. Acerum in nitro, qui cantat carmina cordi perverso, dicit Glossa quod nitrum dicitur a Nitria regione, que forte idem est quod India, nec multum ut dicitur a specie salis distat, quia sicut fervor Solis salem conficit in littore maris, ut induretur aqua marina in petrosam naturam, sic ibi fit ex pluvia estiva, ut dictum est. Unde.
marg.| {a} Si laveris te nitro : qu od optime sordes abluit.
marg.| {b} Et multiplicaveris tibi herbam Borith : qu a coniuncta aque, optime sordes abluuntur. Borith enim Hebreum vocabulum est et nomen est cuiusdam herbe, que valde purgativa est pannorum.
marg.| {c} Maculata es iniquitate tua coram me id est in peccatis tuis in conspectu meo, licet munda videaris per hypocrisim in conspectu hominum. Septuaginta habent Herbam fullonum, que nascitur in locis virentibus et humidis in Palestina regione, que vim habet ad abluendas sordes. Dicit autem hic Hieronymus quod levia peccata leviter purgantur, peccata vero gravia que ad mortem trahunt, nec nitro, nec herba Borith dilui possunt. Ipse autem dicit quod per nitrum et herbam Borith intelligitur penitentia. Contra Ez. 18.f. Quacunque hora etc.   Solu tio. Opera exteriora penitentie non sufficiunt ad remissionem criminis, cum deest in homine interior motus contritionis, qui solus potest delere peccatum. Unde sumitur hic penitentia pro motu eius exteriori. Vel etiam dicit, quia aliqui habent aliqua peccata ita tenacia quod nulla penitentia eis iniuncta potest illa delere, nec possunt ita conteri quod illa dimittant, nisi egritudo adveniat, vel excommunicatio. Et hec vocat Hieronymus gravia tormenta, quibus dicit reservanda esse hec peccata, quibus non sufficit nitrum, vel herba Borith.
marg.| {d} Quomodo dicis, non sum polluta etc. quasi frustra iactas munditiam, cum sequaris idololatriam.
marg.| {e} Post Baalim non ambulavi ipsi sacrificando. Baal et Baalim, idem sunt in diversis linguis.
marg.| {f} Vide vias tuas quasi , si excusare te vis, considera quid feceris.
marg.| {g} In convalle : scilicet filiorum Hennon, ubi coluisti Baal, quia ibi erat planum eius, Septuaginta. Vide vias tuas in Poliendion quod interpretatur sepulchrum multitudinis. Locus est quidam pulcherrimus iuxta Hierusalem, ubi sacrificabant traiicientes filios suos per ignem in illa valle. Et loquitur, sicut si diceretur adultere neganti adulterium, vide domum illius vetule, ubi in adulterio deprehensa es. Quod autem illa vallis dicitur sepulchrum multitudinis, hoc dicitur per anticipationem, quia postea ibi interfecta est maxima multitudo idololatrarum.
marg.| {h} Scito, quid feceris : quasi dicat : cogita, quomodo idola ibi coluisti et filios tuos per ignem Tophet traiecisti.
marg.| {i} Cursor levis explicans vias suas etc.   Oste nsa gravitate peccati eorum, ubi dixit :   Si laveris te nitro : os tendit desiderium peccandi, comparans eam capre, que velociter currit ad pascua et Onagro quod est animal impatiens libidinis et quando est in summo ardore aperit os suum in supercilio montis, ut ventum percipiat, per quem discernit in qua parte sit animal quod gestit et multum delectatur in illo vento. Sic Iudei libenter confabulabantur cum illis, a quibus ritum idololatrie acceperant, { 181vb } vel accipere volebant, in quibus verbis quasi in vento delectabantur inveniendo novam idololatriam. Unde dicit.
marg.| {i} Cursor levis id est caprea, ut dicit Glossa
marg.| {k} Explicans vias suas id est citissime percurrens, quasi tu es sicut caprea pertransiens vias cito propter pascuas, sic sepe discurristi propter idololatriam. Hic est   suas vel   tuas et e st idem sensus   Explicans vias suas scilicet in campo lato, quas habet implicitas, dum in silva manet.
marg.| {l} Onager assuetus etc. id est in fervore concupiscentie animalitatis sue.
marg.| {n} Attraxit ventum amoris sui ad d iscernendum animal quod gestit. Sic toto impetu et desiderio libidinis in omnium idolorum amorem ferves. Unde.
marg.| {o} Nullus avertet eam sicu t Onager non potest averti a sua libidine.
marg.| {p} Omnes, qui querunt eam, non deficient quin inveniant eam in idololatria, sicut publica meretrix semper invenitur in prostibulis, quasi , non laborabunt in querendo, quia cito invenient.
marg.| {q} In menstruis eius invenient eam. Hic redarguit eos de impudentia. Valde enim impudens est mulier, que etiam { 182ra } Δ tempore menstrui adulteratur.
marg.| {a} Prohibe pedem tuum a nuditate etc.   Irri sio est. quasi dicat : Dominus, fac si potes, ut non captiveris et caveas mala, que facturus sum tibi, que captivis solent accidere   Prohibe pedem tuum a nuditate etc. ad litteram enim captivi sepe et famem et sitim et nuditatem et similia patiuntur. Vel est admonitio, id est non facias ea propter que faciam te, vel nudis pedibus, vel sitire, vel esurire et huiusmodi. Et loquitur per similitudinem. Solent enim mariti spoliare uxores et facere eas ieiunare, ut corrigantur ab adulteriis suis et comminantur eis talia mala, si adulteraverint.
marg.| {b} Et dixisti. Desperavi. Res pondet quasi adultera irata, que quando improperatur ei peccatum suum et monetur redire ad virum suum, accipit quandoque occasionem non redeundi ab alio, dicens. Ego intantum eum offendi quod de cetero non haberem pacem cum eo et ex quo ita est, non revertar, sed faciam quod voluero.
marg.| Unde sequitur
marg.| {c} Nequaquam faciam. Adamavi etc.   quia intantum deliqui quod non possem Domino reconciliari. Hoc autem dicit, non quia ita sentiat, sed quia non vult redire, quasi ex hoc accipiens velamen malitie.   Nequaquam faciam id est non ridebo propter minas tuas.
marg.| {d} Et post eos ambulabo idol a colendo.
marg.| {e} Quomodo etc. quasi dicat : Dominus. Quia non vis idola dimittere, ex hoc accidet tibi confusio et ignominia. Unde :   Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur : in facto.
marg.| {f} Sic confusi sunt : id est in proximo est, ut confundantur.
marg.| {g} Domus Israel id est due tribus. Is. 1.g. Confundentur ab idolis, quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis, quos elegeratis.
marg.| {h} Ipsi et Reges eorum etc. id est et maiores et minores, quasi communis erit omnibus confusio.
marg.| {i} Dicentes : id est quia dicebant.
marg.| {k} Ligno : id est idolo ligneo.
marg.| {l} Pater meus es tu quasi procurans mihi omnia bona.
marg.| {m} Et lapidi id est idolo lapideo.
marg.| {n} Tu me genuisti quasi multa bona mihi fecisti. Sicut dicitur de aliquo divite, qui ditavit alium, ille fecit totum eum. Hec omnia idola invenerunt Chaldei destruentes ea in domibus illorum, unde maxime coram illi confusi sunt, sicut cum latro furtum suum portat super collum suum, maxime confunditur, cum sic ducitur ad suspendium.
marg.| {o} Verterunt ad me tergum et non faciem id est contempserunt me convertentes se ad idola.
marg.| {p} Et in tempore afflictionis id est captivitatis   sue dicent. ] {q}   Surge et libera nos quia tu dormis in captivitate nostra, quasi multum audacter peterent auxilium. Quem enim per beneficia non senserunt, per tormenta sentient, quia vexatio dabit intellectum auditui. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens. Et subdit, quid eis respondeat Dominus.
marg.| {r} Ubi sunt Dii tui, quos fecisti tibi quasi pete ab eis auxilium, non a me.
marg.| {s} Surgant et liberent te etc.   Irri sio est. Bene autem deberent te liberare, quia plures sunt.
marg.| Unde sequitur
marg.| {t} Secundum numerum quippe civitatum etc. vel hoc dicit, ne excusent se quod non debeant omnes puniri ; quasi dicerent, immo, quia in omnibus civitatibus eorum fuerunt idola, unde omnes debent puniri.
Numérotation du verset Ier. 2,mystice 
marg.| {a} Si laveris te nitro etc.   Per nitrum et Borith, que sordes valde abluunt, austera penitentia intelligitur. Et convenit religiosis, qui etsi multa austera patiantur in ieiuniis et observantiis aliis, tamen quia non faciunt ex amore, sed tantum timore, vel non propter Deum, sed propter apparentiam. Tales sunt maculati in conspectu Dei, licet appareant mundi in conspectu hominum. Nihil enim potest mundare animam, nisi solus Deus et ideo cum non est Deus in conspectu hominis, Ps. 9. Inquinate sunt vie illius in omni tempore. Ipse enim solus est ignis conflans et mundans argentum et purgat filios Levi, ut dicitur Mal. 3.a. Unde infra 17.b. Sana me Domine et sanabor. Ps. 50. Lavabis me et super nivem dealbabor. Quod est contra illos, qui magnam penitentiam faciunt in mortali.
marg.| {d} Quomodo dicis, non sum polluta : Co ntra illos, qui dicunt larga conscientia se non peccare cum famam appetant, vel favorem. Baalim enim idem est quod superior.
marg.| {s} Vide vias tuas in convalle quasi humiliter considera peccata tua et confitere, non excusa, sed magis accusa, ut veniam merearis. Ecclesiast. 21.a. Fili peccasti, non adiicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur ; quasi dicat : si peccasti non invenias excusationem, sed magis per orationem impetra divinam misericordiam. Vel,   Vide vias tuas in convalle id est in Christo humiliato interius et exterius. Si quis ergo vult fieri mundus, comparet opera sua isti convalli. Lam. 3.e. Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Ps. 140. Absorpti sunt, id est reputant se absorptos et nihil esse, iuncti petre iudices eorum, id est Christo comparati.
marg.| {i} Cursor levis quia virtus lenta, vitium impetuosum, ut dicit Seneca ; infra 8.c. Omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus in impetu vadens ad prelium : Et ideo corruunt et nesciunt ubi, ut dicitur Prv. 4.d. Hoc etiam faciunt illi, qui tota die vadunt Romam, qui diligunt movere pedes suos et Domino non placent, ut infra 18.
marg.| {l} Onager assuetus in solitudine id est monachus tedio affectus in religione.
marg.| {m} In desiderio anime sue id est pro desiderio sue animalitatis implendo.
marg.| {n} Attraxit ventum amoris sui inan is appellationis, vel cuiuslibet vani operis.
marg.| {o} Nullus avertet eam quia pro nullo dimittet appellationem, quia non curat quantumcunque expendat, dummodo discurrat et impleat quod vult.
marg.| {p} Omnes, qui querunt eam non deficient ] non erit in Curia ostiarius, vel advocatus, qui non habeat de suo.
marg.| {q} In menstruis eius invenient eam. ] Menstruum venit ex superfluitate et immundum est et significat superfluas concomitationes somariorum et sociorum, quos ducunt ad Curias per immundas comessationes.
marg.| Vel, In menstruis eius id est in peccatis laicorum, quibus etiam hodie peiores sunt monachi. Hoc etiam exponitur de fornicariis ad litteram. Onager enim est agrestis asinus, quia ita in voluptate ligati sunt quod omnis sensus rationis et scientie Dei in eis evacuatus est et obscuratus, omnis enim libido non nisi in ventre est et propter brevitatem et propter vanitatem, quia sine fructu est, propter verborum de luxuria vanam et deceptoriam simulationem. Unde Prv. 7.c. Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum : Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam. De talibus dicitur   Cursor levis. Unde ibidem dicitur : Garrula, {Θ} et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, Nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians.
marg.| {a} Prohibe pedem tuum a nuditate, { 182rb }   et guttur tuum a siti id est a peccato quod facit nudum et sitire. De primo Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Calceamenta fiunt de pellibus mortuis, id est de exemplo Sanctorum, que calceamenta habere iubentur Pascha comesturi. Ex. 12.b. Ergo facta precedentium recolamus et non erunt gravia, que sustinemus. Vel de cogitationibus mortis. Unde Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia Principis, id est quam pulchra opera tua in memoria finis. Guttur prohibetur a siti, id est a cupiditate et estu temporalium. Sicut febricitans, quanto plus bibit, tanto plus sitit ; sic qui congregat temporalia, magis et magis appetit. Unde Io. 4.b. Qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum. Hieronymus Cupiditas habita famem, non satietatem parit. Sicut ergo infirmus pro consideratione infirmitatis debet potum restringere, sic peccatorum sitim consideratione mortis. Unde Hieronymus Facile contemnit omnia, qui semper se cogitat moriturum. Vel   a siti doct rine. Unde Is. 5.d. Captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.
marg.| {e} Quomodo confunditur fur etc.   Conf undantur monachi, quando inveniuntur eorum proprietates, que in veritate furta sunt. Similiter fures sunt et latrones, qui pauperum bona diripiunt, ut usurarii Prelati, qui metunt temporalia, nec seminant spiritualia. Similiter in Iudicio apparebunt peccata cuiuslibet coram iudice, ac si essent suspensa ad collum. Lam. 1.e. Convolute sunt et imposite iniquitates mee collo meo, infirmata, est virtus mea. Ps. 52. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos, infra 20.c. Confundantur omnes qui persequuntur me, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur.
marg.| {o} Verterunt ad me tergum etc.   Sic apostatant multi a Religione, sed postea pudore et fame compulsi redeunt, misericordiam postulantes, dicendo.
marg.| {q} Surge et libera nos Za. 8.c. Averterunt scapulam recedentes et aures suas aggravaverunt, ne audirent legem.
marg.| {r} Ubi sunt Dii tui etc.   Hoc potest dici multis Prelatis, qui ponunt confidentiam in Cardinalibus et Episcopis, facientes eos sibi amicos de Mammona iniquitatis, sed quando depositi sunt, illi sunt, qui magis nocent. Dt. 32.e. Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ? Unde Ecclesiast. 6.a. Est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis.
marg.| {t} Secundum numerum quippe civitatum etc. id est secundum divitiarum multitudinem erit vitiorum multiplicatio. Os. 4.d. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt. Ps. 4. A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt, scilicet in peccatis.
marg.| {u} Quid vultis etc. quasi ita patet omnibus quod dereliquistis me quod non potestis vos excusare. Vel sic :   Quid vultis mecum iudicio contendere quasi dicentes non debere omnes puniri, immo, quia.
marg.| {x} Omnes dereliquistis me. Stu ltum est cum Deo contendere, id est se de peccato excusare, cum Deus eum accuset. Unde Ps. 142. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Iob. 25.a. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo ?   Omnes dereliquistis me ? Ps. Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et ne forte dicant quod penituissent, si correxisset eos, subdit.
marg.| {y} Frustra percussi filios vestros quasi correxi eos, ut plagis filiorum discretis quod austeriori medicamine essetis medicandi. Frustra dico, quia.
marg.| {z} Disciplinam non receperunt quasi plagas receperunt, sed non disciplinam, quia non inde correcti sunt, Filios autem vocat civitates Iudee, que iam omnes fere vastate erant a Sennacherib : unde debuissent cogitare, iam Sodomite puniti sunt, qui minus quam nos peccaverunt, quia templum habemus iuxta nos, unde magis puniemur, nisi peniteamus.
marg.| {a} Devoravit gladius vester Prophetas vestros quasi correxi vos, sed vos disciplinam non recepistis, sed interfecistis Prophetas ad vos missos. Ideo dicit   vestros sicu t Isaiam et Zachariam filium Barachie et etiam Ieremiam, ut Mt. 23.d. Hierusalem, Hierusalem, que occidis Prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt. Vel   devoravit gladius vester etc.id est meritis vestris interfecti sunt Prophete vestri, scilicet pseudo, sicut Prophete Baal, quos interfecit Helias. 5. Regum 18.g. Et Hieu. quarto Regum decimo c. Dicit autem Glossa Gladius vester, non meus. Sed vel hoc intelligitur de pena inflicta, aut de infligente. Si de primo, nonne Am.tertio. b. Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit ? Si de secundo, nonne Is. 10.b. Ve Assur virga furoris mei. Solutio Ez. 18.c. Non est voluntatis mee mors impii, quasi non mee absolute, sed coacte. Sicut quod ipsi interficiebant Prophetas bonos, non fuit voluntatis Domini, sic quod similiter interficiebantur illi pseudo {4. 182va} a Domino non fuit, scilicet voluntatis eius simpliciter, sed quasi coactus hoc permisit. Unde Lam. 3.d. Non humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum : Intelligitur hoc de infligente penam, scilicet de Nabuchodonosor. Unde.
marg.| {a} quasi Leo etc.   Elip tica est oratio, unde est supple quod quasi Leo vastatur, scilicet sic vastatur generatio vestra ab hostibus et tamen vos in scelere vestro permansistis, in quo apparet et Dei magna misericordia quod per aliorum penam voluit vos revocare, sicut coram magno Leone corripitur leunculus et sic corripitur Leo magnus et magna vestra stultitia, qui nec sic correcti estis. Ps. 34. Dissipati sunt, nec compuncti. Ps. 88. Destruxisti eos ab emundatione, id est a tribulatione, que deberet eos mundare, infra 6.g. Frustra conflavit conflator, malitie enim eorum non sunt consumpte. Unde potest exponi sic alio modo et sine suppletione.
marg.| {a} quasi Leo etc. id est sicut Leo corripitur ab hominibus et fugatus, ne capiat predam, redit ; sic generatio vestra a Prophetis corripitur per minas et tamen in malo perseveratis. Ideo Ez. 16.e. Zelus meus recessit a te ; non irascar tibi in perpetuum. Os. 4.c. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicate. Vel sic puncta :   Gladius vester Prophetas vestros devoravit quasi   Leo id est crudeliter, id est sicut Leo vastare solet, avidissime predam repertam lacerat et propter hoc.
marg.| {b} Vastator id est   vastabitur generatio vestra . alia littera habet. quasi   Leo pugnator generatio vestra id est generatio vestra semper remanet crudelis et iam illa capta et destructa omnes alie nationes contra eam insultaverunt quasi contra Leonem, vel Lupum, sicut Leoni et Lupo omnes ex omni parte insidiantur, quando vident eos, quia rapiunt oves. Et hec insultatio ponitur. Am. 4.d. Quomodo, si eruat Pastor de ore Leonis duo crura, aut extremum auricule, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria.
marg.| {u} quasi Leo etc. Sic etiam Ecclesia modo quasi ab omnibus circumquaque impugnatur, sicut navicula Petri circumquaque ab omnibus marinis fluctibus.
marg.| {c} Videte verbum Domini. Hic improperat eis beneficia fertilitatis terre, quam dedit eis, quasi , intelligite, que dicam, vel que feci vobis.
marg.| {d} Numquid solitudo etc. id est terra, que nullum facit fructum.
marg.| {e} Aut terra serotina : qu e interpolatim facit fructum ab anno tertio in tertium, vel quartum ? quasi non dedi eis terram sterilem, nec interpolate ferentem, sed continue fertilem. Vel.
marg.| {d} Numquid solitudo etc. quasi dicat : videtur quod ego sim vobis quasi terra sterilis, aut que raro portet fructum, quia sicut talis terra invite habitatur et colitur, sic vos dimisistis meum cultum, Sept. pro   serotina habe nt, plena sentibus. Talis enim terra ideo relinquitur, quia pauci eam inhabitant sic ; Iudei cultum Dei reliquerant, quia pauci illum tenebant et multitudinem hominum in idololatria sequebantur, Contra illud Ex. 23.a. Non sequeris turbam ad faciendum malum, quasi numquam cultus meus inutilis et infructuosus est quod, scilicet cultoribus meis numquam retribuam premium. vel non continue tribuo subsidium.
marg.| {g} Quare ergo etc. quondam   meus recessimus a cu ltu tuo.
marg.| {h} Non veniemus etc.   cole ndum, vel adorandum. Sic enim dicebant desperantes, quasi ultra non revertemur ad Dominum, ex quo semel a cultu eius recessimus. Sic non potest dicere aliquis obediens Domino quod sit Deus terra sterilis ei. Unde Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa. Tb. 4.d. Multa bona habebimus, si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene.
marg.| {i} Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui : quasi dicat : Virgo non libenter obliviscitur annulum et alia ornamenta desponsationis sue, ut placeat sponso, cui debet tradi nuptui, que tamen parva sunt respectu mei.
marg.| {k} Aut sponsa fascie pectoralis sue id est vitte ligantis mamillas, scilicet cum iam desponsata est, cui iam mammille crescunt, ut decenter defluant, quasi dicat : Dominus, si tu oblita es ornamenti legis quod tibi dedi et timoris mei, quo deberes te restringere, ne deflueres in peccata. Unde.
marg.| {l} Populus vero meus ] qui tamen eram ornamentum eorum et fascias ligans et custodiens eos.
marg.| {m} Oblitus est mei id est qui in infinitum sum pretiosior omnibus operibus et omnia, que desiderantur, non valent { 182vb } mihi comparari : Prv. 3.b.
marg.| {n} Diebus innumeris id est multis. Unde aggravat peccatum a diuturnitate. Eph. 5.f. Sic Ecclesia sponsa Christi est, non habens maculam, neque rugam, scilicet mortalium peccatorum, quoad militantem, vel venialium, vel alicuius corruptionis, quoad triumphantem. Io. 3.d. Qui habet sponsam, sponsus est, Per fasciam pectoris sapientia, vel intelligentia doctrine sacre significatur, per cetera ornamenta virtutes anime. Unde Sacerdotibus in lege dabatur pectusculum elevationis et armus separationis, quia hi sunt, qui precipue debent pollere in doctrina et vita. Unde et rationale superhumerali iungebatur : Ex. 28. Diligenter ergo debet quilibet se ornare, ut possit placere tam magno et nobili viro, vel sponso, qui etiam est ornamentum ipsius sponse, quando traducetur in amplexus sponsi, scilicet in gloria. Unde Is. 28.b. In illa die erit Dominus exercituum corona glorie et sertum exultationis residuo populi sui. Sed non traducetur in amplexus eius, qui non placuit. 1Cor. 10.g. Ego per omnia omnibus placeo. Io. 8.d. Que placita sunt illi, facio semper.
marg.| {o} Quid niteris bonam ostendere viam tuam. Hoc dicit contra quosdam hypocritas de Iudeis, qui propter exteriora bona, que faciebant, promittebant sibi impunitatem.
marg.| {p} Ad querendam dilectionem quasi ad placandum me.
marg.| {q} Que insuper et malitias tuas id est super et ultra malitias, quas faciebas.
marg.| {r} Docuisti vias tuas id est peccata tua alios. Vel hec dictio,   malitia appo sitive construitur cum hac dictione   vias. Sic Insuper docuisti vias tuas id est peccata tua, que non solum fecisti, sed ostendisti. Vias dico   malitias tuas id est que sunt malitie tue, quasi non solum peccasti, sed secundum vias malitiosas aliis viciniis civitatibus ostendisti.
marg.| Vel Vias tuas docuisti malitias id est malitiose in eis ambulasti et alios malitiose docuisti. Talis doctor sedet in cathedra pestilentie.
marg.| {s} Et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum id est in tuis Principibus qui alios regere et protegere deberent, inventa est substantia pauperum, quam in sudore et sanguine anime acquisierant, quia bona eorum rapiebant. Vel ideo dicitur substantia sanguis, quia est vita hominis pauperis. Unde qui rapit eam, rapit vitam, unde homicida est. Eccles. 34.d. Panis egentium vita pauperum est, qui defraudat illum homo sanguinis est ibidem : Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris. Vel.   In alis tuis id est in manibus tuis : ad litteram, quia homicida es immolando filios tuos et traiiciendo per ignem. Unde Is. 1.d. Manus vestre plene sunt sanguine. Vel due ale sunt potestas secularis et corporis fortitudo, quibus mali verberant et spoliant pauperes. Vel alas Hierusalem vocat vicinas civitates, quarum ipsa est Metropolis et que ad eam pertinebant. Sanguis animarum pauperum, id est rapina vicinorum pauperum suorum. Depredabantur enim vicinos suos exemplo et fortitudine Hierusalem, vel sanguis effusus, quasi vos effudistis sanguinem o vos Hierosolymite, alarum vestrarum, id est hominum in civitatibus vobis vicinis habitantium. Vel ale Prelati sunt divitie et potestates eius : Per divitias debent defendere subditos suos a paupertate : Per potestatem, ab inimicorum impugnatione. Sed e contra eos expoliant et conculcant. Os. 4.d. Ligavit eum spiritus in alis suis, id est diabolus ne per divitias relevent paupertatem eorum, vel per potestatem eos defendant. Za. 5.d. Due mulieres egrediebantur et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas Milvi.
marg.| {t} Non in fossis inveni eos : quasi non occulte, sed aperte peccaverunt. Is. 3.b. Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt.
marg.| Unde sequitur : {u} Sed in omnibus etc. quasi sub omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso. Is. 57.b. dilexisti stratum eorum manu aperta, quasi dicat : ; aperte homicidia perpetrabant.
marg.| Vel {t} Non in fossis inveni eos id est interfectos in abscondito illos, quos interficiebas.
marg.| {u} Sed in omnibus, que supra etc. quia si invenirentur illi interfecti in fossis, { 183ra } possent se excusare, dicentes. Bene licuit eos nobis interficere, quia latrones erant, invenimus enim eos in fossis, quia lex concedit occidi furem de nocte perfodientem domos. Sed iniuste occidistis eos et de hoc sum testis, quia non inveni eos in occultis locis.
marg.| {a} Et dixisti. Absque peccato etc.   Faci ebant enim se iustos in respectu decem tribuum et ideo non debere puniri.
marg.| {b} Et propterea etc.   Malu m est peccare, peius est peccatum factum manifestare, sed pessimum ipsum defendere et se innocentem reputare quod faciunt excusantes se. Et ideo dicit Ps. 140. Non declines cor meum in verba malitie etc.   Et i deo, qui dicebas te non iuste puniri.
marg.| {c} Ecce ego iudicio etc. quasi iudicio iusto non potentia te puniam.
marg.| {d} Eo quod dixeris ] etc. ut prius Ier. Maius peccatum est peccatum factum non lugere, sive excusare, quam peccatum illud prius fecisse.
marg.| {e} Quam vilis facta es nimis etc. id est sepe reiterans peccata. Ps. 82. Disperierunt in Endor quod interpretatur fons generationis. Hi sunt, qui generationem peccati semper habent in fonte, quia sunt semper in principio peccandi. Et ideo facti sunt ut stercus terre. Is. 57.b. Humiliata es usque ad Inferos, in multitudine vie tue laborasti, nec dixisti, quiescam.
marg.| {f} Et ab Egypto etc. ] Quandoque Iudei, ut impetum Egyptiorum declinarent, fugiebant ad Assyrios, qui nihil profuerunt eis. Ab Egyptiis enim victi sunt : ut dicitur. 4Rg. 23.f. Quod patet in occisione Iosie a Pharaone Nechao. Rursus autem, ut iram Assyriorum fugerent, ad Egyptios confugiebant, sed non minus victi sunt ab eis, ut patet infra 44.g. Increpantur vero, quia spem ponunt in homine, quasi dicat : sicut confidens in Assyriis decepta es, sic confidens in Egyptiis.
marg.| {g} Nam et ab ista egredieris id est a confusione Assyriorum que iam facta erat tempore Prophete huius et illa que de Egyptiis erat futura.
marg.| Vel egredieris ] a confederatione cum Egyptiis facta spe frustrata, in quibus tantum confidebas, Cum enim ivissent in Egyptum, sic credentes evadere manus Nabuchodonosor, postea venit ibi Nabuchodonosor et eos destruxit cum Egyptiis.
marg.| {h} Et manus tue erunt super caput tuum quasi pones manus tuas super caput tuum pre dolore. Unde sicut Thamar corrupta ab Ammon sparsit super caput cinerem et manus supra posuit, ut dicitur 2Rg. 13.d. Vel quia hoc est, nihil facietis, id est nihil contra hoc poteritis facere.
marg.| {i} Quoniam obtrivit Dominus id est cito destruxit, vel cito destruet.
marg.| {k} Confidentiam tuam quam in aliis a me posuisti.
marg.| {l} Et nihil habebitis prosperum. Mali enim nihil prosperum habent in virtute, licet opinentur se esse in prosperitate. Amisso enim Deo, nihil in veritate prosperum est.
Numérotation du verset Ier. 2,moraliter 
marg.| Egyptus sunt divitie, que sunt meror, quia spine sunt. Mt. 13.c. Multi ergo confidunt in Egypto, id est in divitiis. Item multi in Assyriis, id est in scientiis suis. De primis dicitur Is. 31.a. Ve qui descendunt in Egyptum ad auxilium. Et. 30.a. Erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbre Egypti in ignominiam. Ps. 19. Oculos suos statuere declinare in terram. Ideo non est mirum si divitie sunt eis tenebre, quia sunt sicut talpe. De secundis infra 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua.
marg.| {h} Et manus tue erunt super caput tuum. Hoc facit homo, quando magnos ictus patitur super caput suum. Sic continue in Inferno venient ictus super damnatos et undique patebunt ictibus, nec ab eis poterunt se protegere. Lc. 16.g. Circumdabunt te vallo inimici tui et ad litteram, {4.183rb} coangustabunt te undique et ad terram prosternent te. In hoc notatur omnium malorum presentia, que inerit tibi.
marg.| {l} Et nihil habebis. In hoc omnium bonorum absentia. Iob. 30.c. Nihil remanebit de bonis eius, cum satiatus fuerit, arctabitur et estuabit et omnis dolor irruet super eum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_2)

Notes :