Capitulum 20
Numérotation du verset
Ier. 20,1
Et audivit Phassur1
1 Phassur
Weber
] Fassur
Rusch
filius Emmer sacerdos
qui constitutus erat princeps in domo Domini Ieremiam prophetantem sermones istos
Numérotation du verset
Ier. 20,2
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum
quod erat in porta Beniamin
superiori
in domo Domini
Numérotation du verset
Ier. 20,3
cumque illuxisset in crastinum eduxit Phassur Ieremiam de nervo et dixit ad eum Ieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique
Numérotation du verset
Ier. 20,4
quia hec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio
Numérotation du verset
Ier. 20,5
et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem
Numérotation du verset
Ier. 20,6
tu autem Phassur et omnes habitatores domus tue ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
Numérotation du verset
Ier. 20,7
seduxisti me Domine et seductus sum
fortior me fuisti
et invaluisti factus sum in derisum tota die
omnes subsannant me
Numérotation du verset
Ier. 20,8
quia iam olim loquor vociferans iniquitatem
et vastitatem
clamito et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die
Numérotation du verset
Ier. 20,9
Et dixi non recordabor eius
neque loquar ultra in nomine illius
et factus est
in corde meo quasi ignis exestuans
claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens.
Numérotation du verset
Ier. 20,10
Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo
Numérotation du verset
Ier. 20,11
Dominus
autem mecum est
quasi bellator fortis idcirco
qui persequuntur me cadent
et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum
quod numquam delebitur
Numérotation du verset
Ier. 20,12
et tu Domine exercituum probator iusti
qui vides renes et cor videam queso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
Numérotation du verset
Ier. 20,13
cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis
de manu malorum
Numérotation du verset
Ier. 20,14
maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta
Numérotation du verset
Ier. 20,15
maledictus vir
qui annuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio letificavit eum
Numérotation du verset
Ier. 20,16
sit homo ille ut sunt civitates
quas subvertit Dominus et non penituit eum audiat clamorem mane
et ululatum in tempore meridiano
Numérotation du verset
Ier. 20,17
qui
non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus eternus
Numérotation du verset
Ier. 20,18
quare de vulva egressus sum
ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei
Capitulum 20
marg.|
Et audivit. Hic
narrat quid sustinuerit propter hoc quod verbo et facto captivitatem irremediabilem populi peccatoris prophetavit. Et dividitur in sex partes hoc capitulum. Primo dicit, quomodo Phassur Pontifex templi auditis predictis verbis comminationis eum percusserit et in nervo posuerit. Secundo dicit, quomodo eductus de carcere propter mala, que ibi sustinuerat, non timidior, sed alacrior factus predictum Pontificem increpans, in signum mutande fortune eius et populi, nomen ei mutaverat, multa mala sibi et amicis suis, totique civitati et omni populo superventura ostendens, eos in Babylone captivandos asserens, ibi :
Cumque illuxisset. Ter
tio, Propheta ad Deum sermonem dirigens, dicit, se seductum a Domino et derisioni expositum a populo et ideo proponit se silere a bonis, ibi :
Seduxisti me, Domine. Qua
rto dicit quod silendo a bonis, dolor eius aggravatus est et tacendo magis per zelum accensus propter peccatum populi sibi insidiantis et eum persequentis, sed inter persecutiones eorum in Deo forte liberatore suam confidentiam ponit, hostesque suos confundendos asserit quod et petit ; ibi :
Et factus est in corde. Qui
nto, in spem liberationis sue et vastationis hostium gratias agit et alios ad gaudium invitat, dicens.
Cantate Domino. Ult
imo, ad tempora periculosa in quibus erat et ad militiam penalem, quam sustinebat se convertens, maledicit diei sue, ibi :
Maledicta dies. Dic
it ergo.
marg.|
{c}
Et audivit Phassur
etc.
qui
erat Pontifex Templi noviter factus, unde non poterat audire Templi destructionem. Sic multotiens per Prelatos impeditur magis predicatio quam per alios. Et hoc quia scriptura magis dicit eis contraria quam aliis. Unde Act. 4.a. Sacerdotes et Principatus posuerunt Petrum et Ioannem in carcerem. Sic et 3Rg. ultimo d. Sedechias percussit Micheam, qui ei contrarium predicabat. Et Rex Israel illum eumdem fecit mitti in carcerem, quia non prophetabat ei nisi malum, ut ibidem dicitur. Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta. Sed dicitur Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest, si vales et ipse benefac.
marg.|
{d}
Et misit eum in nervum. Ner
vus genus tormenti est, vel carceris. Iste bene poterat dicere illud Ps. 16. Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
marg.|
{e}
Quod erat in porta Beniamin superiori que
erat in atrio exteriori, ubi forte ponebantur Levite, qui aliquid commiserant, vel pseudo-prophete. Et dicit
superiori ad d
ifferentiam alterius porte, que erat inferior et erat in muro civitatis, que etiam dicebatur porta Beniamin.
marg.|
{f}
In domo Domini iuxt
a Templum, scilicet iuxta portam templi. Et ibi prope erat carcer propter malefactores puniendos. Vel,
In domo Domini
id est in atrio exteriori, sicut et dicitur Io. 2.c. Eiecit ementes et vendentes de templo, id est de atrio Templi. In hoc ergo magis iste peccavit quod Prophetam Domini in loco tam sancto percussit. Sed hic reprehenditur crudelitas multorum Prelatorum, de quibus Ez. 34.a. Cum austeritate
{4.
228rb} imperabatis eis et cum potentia et disperse sunt oves mee. Sicut Iob. 11.g. habetur quod illi, qui tradiderunt Dominum, fuerunt princeps Sacerdotum et de Scribis et Phariseis. Sic Mt. 21.c. Domino interrogante, Baptismum Ioannis unde erat, e celo, an ex hominibus, non ausi sunt negare, quin esset de celo propter populum, ne eos lapidarent, ut ibi dicitur. In quo innuitur quod soli maiores et principes resistebant Ioanni.
marg.|
{g}
Cumque illuxisset
etc.
eduxit Phassur Ieremiam
etc.
quia
forte super hoc reprehensus fuerat.
marg.|
{h}
Non Phassur vocavit Dominus
etc.
quod
interpretatur nigredo oris ; in quo notatur imperium iniuste potestatis, id est quam iniuste usurpavit, vel qua iniuste abusus est.
marg.|
{i}
Sed pavorem undique.
Secundum Hieronymum ubi habemus pavorem, in Hebreo habetur, magur. Septuaginta autem habent, Mechoon : quod idem est quod migrans. Aquila habet, peregrinum. Symmach : ablatum. Mutatio ergo nominis significat eius supplicium, quia, scilicet captivus ducendus es in Babylonem, propter quod in pavore et in timore eris, nec amodo imperium, vel potestatem exercebis. Et nota secundum mysterium quod dicit
In crastinum. Mal
i enim non habent potestatem persequendi bonos nisi usque ad iudicium, vel donec eis illucescat dies gratie.
Phassur etia
m quod interpretatur nigredo oris, significat peccantes in lingua. Unde dicitur, filius Emmer quod interpretatur verbum. Qui ergo lingua hic abutitur, fiet in futuro pavor, quia quicquid videbunt in Inferno mali, erit eis pavor. Unde.
marg.|
{k}
Ecce ego dabo te
etc. Secundum Hieronymum ideo comminatur, non tantum isti Phassur, sed involvit totam cognationem suam, eo quod totum populum suum verbis mendacibus prospera pollicendo decepit, unde ei crediderunt et peccatis imitati sunt.
marg.|
{t}
Et corruent gladio
etc. Ecce qualia comminatur Dominus impedientibus fructum predicationis. Simile Am. 7.d. Tu dicis, non prophetabis super Israel et non stillabis super domum idoli, propter hec dicit Dominus, Uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filie tue in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israel captivus migrabit de terra sua. Hec dicit Amos ad Amasiam, qui prohibuerat eum predicare.
marg.|
{m}
Et oculi tui videbunt.
Unde dolebis.
marg.|
{n}
Et omnem Iudam
etc. id est duabus tribus.
marg.|
{o}
Et omnem laborem eius
id est omnia, que labore acquisita sunt.
marg.|
{p}
Cunctos thesauros
etc. Simile dicitur ad Ezechiam Is. 39.c. Ecce dies veniunt et auferentur omnia, que in domo tua sunt et que thesaurizaverunt patres tui usque ad hanc diem in Babylone et non relinquetur quicquam ex eis.
marg.|
{q}
Et ducent
etc.) eos, scilicet viros, vel thesauros, Lam. 1.d. Misit manum suam hostis ad omnia desiderabilia eius.
marg.|
{r}
Et in Babylonem venies
etc. Sed quoad moralitatem dicitur contrarium Mi. 4.d. Veniens in Babylonem ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manibus inimicorum tuorum. Babylone enim interpretatur confusio. Quia ergo in Babylon quidam moriuntur, quidam liberantur, notat quod est duplex confusio, Una, scilicet adducens gloriam et alia ignominiam, ut dicitur Eccl. 4.c. Unde Ps. 67. Ex Basan convertam, cum, scilicet quis confunditur de peccatis suis salubri confusione, secundum illud, imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum, Domine.
marg.|
{s}
Tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium : qu
ia, Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt : Mt. 15.b.
marg.|
{4.
228va} {a}
Seduxisti me, Domine
etc.
Hic
Propheta dicit se a Domino seductum, quia dictum fuit a Domino supra 1.b. Prophetam in gentibus dedi te et constitui te super gentes et ideo credebat se nihil contra Iudeos dicturum, sed tantum contra gentes. Et ideo cum ei contrarium a Domino iniungatur, dicit se ab eo seductum : Captivitatem enim in Iudeos predicans, multas persecutiones patitur. Vel continua hoc ad illud quod immediate predictum est, predicta enim continuatio nimis est a remotis, quasi dicat : in hoc seducis me, quia facis me predicare talibus, qui me male tractant, ut Phassur.
marg.|
{b}
Fortior me fuisti
etc. quasi , tu tantus es quod tuo precepto contradicere non possum.
marg.|
{c}
Factus sum in derisum
etc.
ideo
dicit se derisum a populo, quia olim locutus est ei mala et nondum advenerunt, unde tamquam falsum prophetam deridebant. Propheta enim credebat Dominum statim inferre comminata et populus credebat malum nequaquam ultra venire quod statim comminatum non veniebat. Unde ideo.
marg.|
{d}
Omnes subsannant me
etc.
et n
ondum venit quod loquor.
marg.|
{e}
iniquitatem
scilicet hostium.
marg.|
{f}
Et vastitatem popu
li Iudeorum.
marg.|
{g}
Clamito iam
olim et nondum venit, quasi , diu est quod dixi quomodo hostes per iniquam suam crudelitatem destruant Iudeos. Sed pari ratione videtur quod similiter alia, que prophetavit, credidit statim ventura esse. Ergo adventum Salvatoris statim esse credidit, postquam dixit infra 31.d. Mulier Circumdabit virum. Solutio, Non est simile, quia illud videbat scriptum secundum causas inferiores, quas iam videbat existere, scilicet peccata populi ; illud autem videbat scriptum secundum superiores, ibi enim nihil videbat nisi divinam providentiam.
marg.|
{g}
Clamito
quasi surdis, qui me non poterant audire, vel non valebant, vel faciebant, ac si non audirent. Eccl. 22.a. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam et in fine narrationis dicit, quis est hic ?
marg.|
{h}
Et factus est mihi
etc.
Qui
enim predicat veritatem, deridetur et contemnitur. Iob. duodecimo, a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum. Sed dicitur Lc. 6.d. Beati estis, cum vos oderint homines et exprobraverint nomen vestrum tamquam malum. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc.
Sic
etiam multi derident Predicatorem, quia non vident Infernum, quem comminatur. Vel quod dicit.
marg.|
{a}
Seduxisti me Domine
etc.
pote
st esse verbum Filii ad Patrem, vel Predicatoris ad Deum. Utrique enim commiserat Deus Pater. Is. 53.d. Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur. Sed e contra evenit, quia et Christus in Passione animam suam pro nobis posuit. Et similiter Predicator in labore predicationis animam suam ponit pro subditis, sed non venit fructus, quem sperabat Christus, vel Predicator. Unde conqueritur uterque Is. 49.a. In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Si ergo iudicium meum cum Domino.
marg.|
{b}
Fortior me fuisti
etc. id est inquantum ego sum homo, Tibi enim.
marg.|
{c}
Factus sum obed
iens
in derisum ad littera
m, in Cruce.
marg.|
{d}
Omnes subsannant me
etc.
Ps.
68. In me psallebant qui bibebant vinum. Ps. 21. Omnes videntes me deriserunt me etc.
Sic
Predicatores deridentur. Unde illi nuntii, quos mittebat Ezechias ad convocandum Iudeos ad faciendum Phase. 2Par. 30.b. multum deridebantur. Unde dicitur ibi : Cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos, tamen non propter hoc desistebant a predicatione, quia fructus inde sequitur in multis, licet non omnibus. Unde statim ibi subditur fructus. Attamen quidam viri ex Aser,
{4.
228vb} et Manasse et Zabulon acquiescentes consilio venerunt in Hierusalem. Vel potest esse vox Iudeorum penitentium de Christi morte ad Patrem dicentium.
marg.|
{a}
Seduxisti me
etc. quasi Domine, nisi misisses Filium tuum ad nos, in tam obscura forma, non peccassemus in eum. Si eum cognovissemus, numquam Dominum glorie crucifixissemus, Ideo dicit Io. 15.c. Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habet de peccato suo. Vel potest esse vox peccatoris ad Deum. Sicut enim mulier, que videns puerum suum habere cultellum, timens ne, se eo ledat, petit ab eo cultellum sub conditione quod dabit ei aliquid, vel quod reddat ei cultellum et tamen non facit. Et tunc dicit puer.
Seduxisti me mate
r mea. Sic et Dominus ab aliquibus petit in eorum corde temporalia, ne se per ea occidant, ut cum dat voluntatem intrandi Religionem et loco eorum dat eis spiritualem cordis consolationem. Sed ex quo iam intravit, sepe removetur ab eo omnis consolatio, ne per elevationem se interficiat. Vel sicut mater promittit magna filio pro cultello dimittendo, sic Dominus pro temporalibus eterna, quia dabit pro terra silicem, ut dicitur Iob. 22.d. Mt. 19.d. Qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet etc.
Sed
sepe dicit homo se seductum, quando non videt statim premium. Unde Prv. 13.b. Spes, que differtur, affligit animam.
marg.|
{b}
Fortior me fuisti
etc.
Gn.
31.f. habetur quod Iacob luctans cum Angelo, benedictionem obtinuit et hoc in mane et non in nocte. Per opera enim non meremur facta in nocte peccati, sed cum est mane, id est cum gratia in corde rutilat. Unde Lc. 5.b. Preceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus. Quando autem benedictionem illam accepit, tunc factus est debilior, quam ante, scilicet in terrenis, vel carnalibus, licet fortior in spiritualibus. Unde Ct. 5.c. Amore langueo. Gregorius. Vilescunt temporalia, cum desiderantur eterna. Et hoc est post benedictionem marcescere acervum.
marg.|
{i}
Et dixi. Non recordabor eis
quasi dicat : Propheta, quia vidi sic me seductum et multa mala me pati a Iudeis et sine eorum fructu, apud me decrevi non ultra eis loqui verba Domini.
marg.|
{k}
Neque loquar ultra in nomine eius
quasi nec nomen eius ultra nominabo in predicatione. Vix enim potest esse, quin predicator aliquando indignetur de contemptu predicationis et potest hec indignatio esse sancta et bona secundum illud, Disce sanctam superbiam, quia non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus, ut dicitur Mt. 15.c. id est obstinatis et incorrigibilibus. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus. Talem etiam indignationem videtur habuisse Dominus. Unde Ps. 38. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Tamen quia ex nimia indignatione posset impediri fructus, si nimis taceret homo : Ideo dicit.
marg.|
{l}
Et factus est in corde meo
etc.
Dum
enim sic apud me constituissem minus discrete, forte propter nimium zelum, cui necessario miscenda est scientia,
Factus est in corde meo
quasi
ignis exestuans
id est factus est in corde meo ignis, id est zelus, sive ira, ut per zelum et pre zeli magnitudine totus interius arderem : Sermo enim Dei in animo conceptus, nec ore prolatus in pectore ardet. Tacuit enim, quia fructum non vidit, sed cum crescentia mala continue cerneret, intus exarsit zelo caritatis et compassionis, ut dicit Gregorius. Iusti enim malorum culpe se participes credunt, cum in eis iniquitatem crescere silendo permittunt. Unde Ps. 38. Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis. Unde etiam Paulus cum esset Athenis, videns civitatem deditam idololatrie, incitabatur spiritu et tota mente fremebat, ut dicitur Act. 17.d. Exspectabat enim Timotheum et Silam et cum venissent, verbo instabat Paulus testificans Iudeis esse Christum Iesum, licet etiam illi essent obstinati. Unde cum illi contradicerent verbo suo et blasphemarent, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos. Sanguis vester super caput vestrum, mundus ego ex hoc ad Gentes vadam, ut dicitur Act. 12.b. Ideo dicitur.
marg.|
{m}
Claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens
quasi non potui continere, quin verbum ardenter in me conceptum propter zelum peccatorum exterius proferrem. Unde Iob. 32.d. Plenus sum sermonibus, coarctat me spiritus uteri mei. Et venter meus, quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit ; loquar et respirabo paululum. Et subdit causam : Nescio enim, quandiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus.4.229ra} Am. 3.b. Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ? interroga. Unde Prv. 6.d. Numquid potest homo ignem in sinu suo abscondere, id est verbum, quia Ps. 118. Ignitum eloquium tuum vehementer supra 5.d. Ecce ego do verba mea in ore tuo quasi ignem Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis, id est in Predicatoribus ardorem zeli. Causam autem zeli subdit, ubi sic ordina litteram.
marg.|
{a}
Audivi enim contumelias multorum
etc.
Viri
s dico dicentibus.
marg.|
{b}
Contumelias verb
orum.
marg.|
{c}
Et terrorem comm
inationum, quibus mihi mortem comminabantur.
marg.|
{d}
Persequimini et persequamur eum mort
em, vel verbera inferendo.
marg.|
{e}
Qui erant pacifici mei
id est qui deberent esse pacifici mei. Ps. 40. Homo pacis mee, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Ps. 54. Si inimicus meus maledixisset mihi : sustinuissem utique. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, scilicet mihi adversatus es, qui tamen simul mecum dulces capiebas cibos, ad litteram, communicans Corpus meum, ut Iudas et sui similes. Lc. 22.c. Manus tradentis me mecum est in mensa. Abdie 1.c. Omnes viri federis tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tue, qui comedunt tecum, ponent insidias adversum te.
marg.|
{f}
Et custodientes latus meum
id est familiares et quasi collaterales. Sic tales hodie sunt magis inimici Episcoporum per mala consilia et adulationes et non intendunt nisi decipere ipsos. Bernardus ad Eugenium Papam : Bonus quidem es, sed mala habes latera. Unde, de Paulo dicitur quod habuit dolorem laterum. Unde
custodientes
id est qui deberent me custodire, ut illi de Anathot. Vel sic : Et ipsi erant
custodientes latus meum
id est observabant me, ut me deciperent, dicentes, supple.
marg.|
{g}
Si quo modo decipiatur
vel persequamur si quo modo.
marg.|
{h}
Dominus autem mecum est
etc.
Sic
debet homo dicere in persecutione. Unde Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Ideo dicitur. Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Simile, Is. 50.c. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me : Dominus Deus auxiliator meus et ideo non sum confusus. Ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio, quoniam non confundar. Iuxta est, qui iustificat me, quis contradicet mihi ? Unde supra ubi habemus. Olim loquor vociferans iniquitatem, dicit littera Septuag. Amaro verbo meo ridebo prevaricationem et miseriam invocabo, quasi ideo gaudeo in tribulatione et eam considero, quia scio eam in eternum gaudium mutandam. Unde 2Cor. 4.d. Id enim quod in presenti est momentaneum et leve etc.
marg.|
{i}
Idcirco, qui persequuntur me, cadent. Sta
re non poterunt contra me, cum tam potens iuvet me. Plures enim sunt mecum, quam cum illis, ut dixit Eliseus. 4Rg. 6.d.
marg.|
{k}
Cadent ad littera
m, per captivitatem.
Et confundentur vehementer quan
do videbunt adimpleri verba prophete, quibus ante non credebant sup. 2.e. Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel.
marg.|
{m}
Quia non intellexerunt opprobrium
etc. id est quod captivitas eis immineret, propter quam in eternum confunderentur. Sic etiam, qui eternam damnationem intelligeret per iugem cordis memoriam, sibi caveret, ne in eam incideret. Eccl. 7.d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Quia. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime. Eccl. 11.d.
marg.|
{n}
Et tu, Domine, exercituum probator iusti neut
ri generis est, id est probator iustitie. Solus enim probare potest iustitiam, qui solus videt conscientiam. Ideo subdit.
marg.|
{o}
Qui vides renes et cor
id est cogitationes et affectiones. Vel probator iustorum per tribulationes. Unde Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis
{4.
229rb} Ps. 25. Proba me, Domine et tenta me etc.
marg.|
{p}
Videam queso ultionem tuam ex eis. Hoc
dicit non amore vindicte, se zelo iustitie divine, cui consentit et quem desiderat. Si enim peteret, peccaret, secundum illud Eccl. 26.a. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam. Quia dicitur. Dt. 32.e. secundum aliam litteram. Mihi vindicta et ego retribuam. Lv. 19.d. Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum.
marg.|
{q}
Tibi enim revelavi causam meam
Glossa Felix conscientia, cuius causa Domino revelatur. Unde Eph. 5.c. omne quod manifestatur, lumen est. Illi enim soli debet revelari causa, qui potest liberare pauperem a potente et pauperem, cui non erat adiutor. Unde 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, ita soli Deo attribuamus vindictam, qui probat iustitiam iusti et considerat iniustitiam impii. Et est argumentum quod perfecti et religiosi non debent litigare, vel habere causam adversus quenquam, sed Domino vel prelato, scilicet Episcopo qui loco Dei est, causam suam ostendere. Unde Lv. 19.d. Non queras ultionem de inimicis tuis.
marg.|
{r}
Cantate Domino, laudate Dominum. Vid
ens Propheta spiritu prophetico populi liberationem futuram post captivitatem, invitat alios ad laudandum Deum.
marg.|
{s}
Quia liberavit
id est liberabit.
marg.|
{t}
Anima pauperis
id est captivorum penitentium
de manu malorum. Sic
et pauperes spiritu Dominus liberabit. Unde Ps. 71. Adorabunt eum omnes Reges : omnes gentes servient ei, quia liberavit pauperem a potente
]
etc. {u}
Maledicta dies
etc.
Hoc
dicit Propheta conquerendo de Phassur, quasi , potius non fuissem natus, quia melius esset mihi non esse, quam mala sustinere. Vel loquitur indicative, non optative, dicens, diem, in qua natus est, esse maledictam, scilicet maledictione pene, quia in ea mala fient, scilicet Templi destructio.
marg.|
{y}
Maledictus vir, qui annuntiavit
etc.
supp
le est, scilicet maledictus qui annuntiavit ; sicut malus nuntius quis dicitur, non quia sit malus in se, sed quia malum nuntiat, sic et ille patri meo malum nuntiavit, scilicet me nasciturum, qui tot miserias patior. Unde mali nuntius est et ideo maledictus.
marg.|
{z}
Et
quasi
gaudio
etc.
Dici
t, quasi
quia
illud gaudium versum est in tristitiam, quia non patior nisi mala. Unde melius fuisset mihi, si natus non fuissem, ut dicitur de Iuda. Simile Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum etc.
Et h
oc eodem modo exponendum est verbum Iob, quo prius, quia dicit Hieronymus . quod melius est non esse, quam in suppliciis esse. Et hoc propter hoc dicit tantum, quia non esse damnum est tantum, sed in suppliciis esse, pena est et damNm. Unde mors hominis dicitur eius requies, ut dicitur Eccl. 22.b. Paululum plora super mortuum, quoniam requievit. Apc. 14.c. A modo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis, ideo dicitur Iob. 3.c. Quare misero data est lux et vita his, qui in amaritudine sunt ? Viro cuius abscondita est via et Circumdedit eum Deus tenebris.
marg.|
{Δ} {a} Ut sunt civitates
Numérotation du verset
Ier. 20,mystice
marg.|
{y}
Maledicta dies
id est temporalis prosperitas.
marg.|
{x}
In qua natus sum
scilicet ex patre diabolo et matre concupiscentia. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus et mater tua Cethea. Vel hoc possunt dicere magni Prelati, quorum mater est Ecclesia, pater ille, qui eos promovit. Legimus, Ioannem exultasse in utero matris sue, sed numquam legimus eum risisse inde exeuntem. Vel pater mundus est, mater caro, puer est opus bonum, vir annuntians est adulator, dicens, optime fecisti. Hic est Pharao, cuius consilio interficiuntur masculi. Ex. 1.c. Hoc enim est, filios immolari demoniis, scilicet de bonis operibus favorem appetere.
marg.|
{z}
Et
quasi
gaudio letificavit eum quia
gaudium vanum est, non verum. Unde Is. 3.c. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt. Hieronymus ad Eustochium. Adulator blandus est inimicus et quanquam nos naturali indignemur malo, adulatoribus nostris libenter favemus ; et quamquam nos respondeamus nos indignos esse, tamen ad laudem suam intrinsecus anima letatur.
marg.|
{Θ} {a} Ut sunt civitates
marg.|
{4.
229va} {Δ} {a}
Ut sunt civitates, quas
etc. scilicet Sodomorum. Gn. 19.e. quasi homo ille destruatur in eternum. Propter hoc Iacob etiam dies suos, quibus vixit in tribulatione et miseria, vocat dies parvos et malos. Gn. 57.b. Et similiter dicitur Eph. 5.d. Quoniam dies mali sunt. Ut hec omnia intelligantur, non de malitia culpe sed pene. Si enim de maledictione culpe intelligeret, peccaret maledicendo tempori et creaturis, cum nec diabolo sit maledicendum, secundum illud Eccl. 21.d. Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.
marg.|
{b}
Et non penituit eum
id est non restituit eas, sed in perpetuum subvertit quod si fecisset, ad modum penitentis se habuisset.
marg.|
{c}
Audiat clamorem mane
etc. quasi continue in luctu sit.
marg.|
{f}
Qui
id est quia.
marg.|
{g}
Non me interfecit a vulva quod
si fecisset, non essem in tanta miseria. Nec est hoc similiter imprecatio, sed predictio.
marg.|
{h}
Ut fieret mihi mater mea sepulchrum
quasi , ita fuissem in conceptu quod numquam processionem ad ortum.
marg.|
{i}
Et vulva eius conceptus
etc.
ut n
umquam inde exissem : Quare autem hoc dicat, subdit.
marg.|
{k}
Quare de vulva egressus sum
etc.
Simi
le 1Mcc. 2.a. Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et civitatis sancte. Iob. 10.d. Quare de vulva eduxisti me, qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret, fuissem quasi non essem de utero translatus ad tumulum. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Quia ut ibid. 14.a. dicitur : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Vel dicitur quod Ieremias hoc dixit ex subdita animi conturbatione, ut sic sit operatio quod tamen scripsit ex deliberatione, ut sic non desperemus, si aliquando ex conturbatione aliquid minus honestum dixerimus, vel si contemptus vir sic ex conturbatione dixerit. Hec etiam non dixit tantum in persona sua, sed totius populi, quasi , modo solliciti estis et gaudetis in generatione et educatione filiorum vestrorum, sed postea ululabitis, quando videbitis eos occidi coram oculis vestris. Tunc enim beate erunt steriles, que non fuerunt pregnantes in diebus illis. Sicut Sedechias multum doluit quando vidit filios suos occidi coram se, ut dicitur 4Rg. ultimo b. Et nota quod ex his verbis et verbis Iob, errorem suum sumpserunt quidam heretici, dicentes, animas creatas esse ante corpora in celo et sic precipitatas in peiorem statum, quando ad corpora venerunt et ideo isti Sancti sic maledicunt diei sue.
marg.|
{Θ} {a}
Ut sunt civitates, quas subvertit Dominus
etc.
quia
adulator vix resilit a peccato suo. Gregorius Cumque hostis malignus nos agere infirma conspexerit, ea quasi fortia favoribus extollit et quasi masculos natos loquitur, sive annuntiat, cum corruptores veritatis, vel innocentie per mendacium nos extitisse gratulatur. Patri ergo masculum natum denuntiat, quando huic mundo eum, quem persuaserit, factum innocentie corruptorem demonstrat.
marg.|
{c}
Audiat clamorem mane
id est tempore mortis, quando homo oritur ad vitam immortalem. Vel {c}
Audiat clamorem mane Demonum
.
marg.|
{e}
In tempore meridiano
id est in iudicio, ubi nihil occultum quod non reveletur.
marg.|
{d}
Et ululatum prop
rium.
marg.|
{f}
Qui non me interfecit a vulva. Mag
is debet quilibet alium interficere a vulva, quam permittere eum nasci, id est utilius esset ei, ut eum peccatorem diceret, cum eum peccantem videt, quam eum laudare, ut dicat illud Io. 9.f. In peccatis es totus.
marg.|
{k}
Quare de vulva
etc.
Simi
le. Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii ? Quare exceptus genubus, cur lactatus uberibus ? Per vulvam, cogitatio
{4.
229vb} mala cum dilectione significatur ; per uterum, ubi semen per vulvam intrans in puerum informatur, consensus. Puer genibus excipitur, cum consensus ad opus exterius ducitur, qui uberibus lactatur, cum in peccato per consuetudinem mali et peccati ad gloriam fovetur.
marg.|
{l}
Laborem pro
pena peccati.
marg.|
{m}
Et dolorem pro
damno peccati.
marg.|
{n}
Et consumerentur in confusione dies mei pro
peccati vilitate et turpitudine.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_20)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_20)
Notes :